Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Nomen seminini generis est, & participium masculini. Quaenam haee syntaxis optimam csse demonstrat idem Glassius de Participio canois

ne X. quoniam aut ad sensum refertur, aut intervenit generum analI

ges . Ouod ergo MXogothanus iste docet de participio, nos valere dicimus de aflixis ς quoniam in potestate arbitrii nostri est evitare peccatum , ct poenam: atque haec est masculini generis, & dicitur Uni

peccatum cubans. At de uno tantum Ioco satis. Sunt enim permulta alia idem comprobantia . Iosue Cap. ultimo , ut Israelitas in Religione cultuque unius Dei confirmaret, posteaquam ostendit quaenam fuerant Majorum suorum in Mesopotamia S in terra Chanaan instituta, ct quanta Altissimus operatus nuper fuerat in transitu Iordanis, S expugnatione urbis Iericho, ut se Iibere obsequio su premi numinis devoverent, ct profana idolorum veneratione abdicarent; ita prudentissimus Imperator v. is. singulas Tribus allocutus est: Si malam τobis videtur, ut Domino serotatis, optio vobis datur : eligia

te hodie quod placet, eui servire potissimum debeatis. At quorsum haee cum populo Israel stipulatio , atque talium apparatus verborum; nssi fuisset Israelitis potestas optionis, electionis , & pIenissimae libertatis serviendi Deo Abraham , aut Diis Amorrhaeorum Ecclesi etiam XV. 'I4. Iegimus: Deus ab initio eonstituit hominem , ct reliquit illum D manu eonsilii sui. 4Adjecit mandata, ct praeeepta sua :s volueris mandata servare conservabunt te , ct is perpetuum fidem placitam facere.. ofuit tibi aquam ct serim i ad quod volueris porrige manum tuam. Mute hominem vita er mors, bonum ct malum : quod placuerit ei, δε-hitur illi . Ecclesiastici librum , quem CIemens, Alexandrinus, ScCassiodorus appeIlant Graeco vocabulo .as, vim, idest , Penum omnis virtutis , nos Canonicum esse supponimus. Quod vero Adversarii haec de primo tantum homine dicta esse contendant , non indiget refutatio ne . Nam I. constat, Si velis mandata servare , ad homines singulos a Iesu si Ito Sirach directum csse. II. Occurrit eadem phrasis inut. XXX. I9.S Iosue xx lv. is. III. In Graeco , ubi legimus, Reliquit illum in manu consilii sui, extat aoristus pro quovis tempore. IV. Per ignem Raquam , cum plurimum inter se distent , significantur carnis cupiditates , ct gratiae operationes , auctoribus Hugone Grotio in hunc locum , Brentio in caput i. Esaiae, Luthero ipso apud Glassium lib. v. Philologiae Sacrae Tract. I. cap. io. Ergo ipsorum haereticorum consessione ii Positus inter aquam S ignem , inter bonum S malum , est homo noAiis cupidinibus subditus, qui adhue pollet libera potestate porrigendi ad utrumlibet manum suam . Rursus Ioan. xl x. io. ait ad Chri

stu Π Pilatus , ei, quia potestatem babeo erae figere te , ct pst est tmhaoeo imitrcre te Quo sane in Ioeo potestas non sbium jus spectat cum istud ad rectum S iniquum nequeat extendi, sed facultatem S essica clam ipto quoque jure utendi & abutendi. Insuper Paulus in I. ad Co

272쪽

Liber sextusdecImus. Cap. II. a

rinth. eap. VI I. V. 3 . loquens de virgine superadulta, ex qua timeri potest aliquid turpitudinis & dedecoris, docet, quod eam nuptui tradant ; si ioeri oporteat, idest, si urgeat aliqua nuptiarum caussa ex corpore, animoque puellae: at si haec non obsistat, pater quod vulpsaeiat, scilicet aut servet virginem suam, aut jungat illam marito, eo quod non habeat necessitatem, potesatem autem habeat suae voluntatis . Vide complura alia Scripturarum sanrurum loca apud Estium lib. a. dist. 24. q. 9. &Τournelyde Divinis Attributis pag. O . Aecedunt infallibilis Ecclesiae definitiones . Tridentina Synodus sessi. 6. can. s. : Si quis dixerit, inquit, merum seminis arbitrium pos Adae pereatum amissιm ct extinnum esse , aut rem esse de solo titulo , imo titulum e re , Agmentum denique a Satana iuvetium in Ecclesiam, anathema sit. Et can.6. Si quis dixerit nos ebse in potesate hominis vias suas malas facere, ore. Ubi cum Bellariano notandum est, lib. I. de

Grat. Cap. f., damnari nuper exortos errores Lutheranorum Sc CalWinistarum ἰ qui, ut supra vidimus , fatebantur hominem esse liberum .a eoactione : quapropter definitum est dari adhuc , tametsi vulneratum atque infirmum , liberum aneeestare arhi trium . Vide sequenti pro- postione pro Eriptos articulos Baji. Prohatur etiam Catholica veritas ex Patribus . In Exhortat. ad Gentes haec ait S. Athanasius, Eanima liberi arbitrii eum existat, potes ut ad bona se inelinare , ita bona quoque adversari. S. Basilius Homilia, στι lin aen - tuis ' ἔ θιος, Anima soluta est omni neeessitate, er a Creatore Me it potestatem vitae ex propria elemone dueeudae. Me Dea

amicum puta non quod necessitate adigitur, sed quod ex virtute recta fit. Virtus autem ex electione ess, non ex neeessitate omitur . Euctio autem eorum est, quae in nostra sunt potestate. S. Epiphanius Haer. M. Ruomodo liberum arbitrium iu boo mundor D nobis siquidem situm es

credere, 9 non eredere et ubὸ autem credere dr non credere in nobis

situm es; consequens est, ut recte agere Opeccare , bonum facere o malum nos, i quoquesis juris . Gregor. Nissi. orat.s. Rerum moderator omnium dominum fui. liberumque arbitrium ab Omui neeessitate liberum fecit, ut electione quadam quae sui juris fit regeretur quisquid ratione pariter ae meste praestat. Chrysostomus denique in PsaIm. 9. Non po-ras cinquit quis fieri bonus necesstate . Haec Graecorum Patrum testi in

monia non istum lihertatem arbitrii disertiis me comprobant, sed etiam illam immunem ostendunt ah omni antecedenti necessitate.

At quoniam haeretici Augustini potissimum auctoritatem iactitant,

ejusdem S. Patris doctrinam adversus refractarios certis argumentis urgebimus. itaque s. Pater & contra Manichaeos, ct contra Pelagianos de libero pertractavit arbitrio. Manichaeos opinantes in homine animam

suapte natura malam , a qua peccata non libera νoluntate committan

tur, sed naturali necessitate, adeo perstringit, ut culpam voluntate Patrari

273쪽

7 Q. De Theolo eis Dise grus

patrari evineat: accepta pmpterea Voluntate , non prout natura est, sed prout naturae potestas & facultas quaedam indifferens; nam a voluntate, quatenus est natura, sive principium agendi determinatum ac necessarium , essici bona quaeque vel mala delirantes illi haeretici opina-hantur. Pelagianos contra denegantes originale peccatum , arbitrii infirmitatem & vulnus , & eonsequenter gratiam operationis pravas vincentem cupidines, adigit ad confitendum Iibertatem illam robustam , quam in sua conditione acceperat primus homo , posteris non adesse , sed infirmam Sc liberam duntaxat ad malum, ad bonum vero iuvandam gratia Liberatoris . Ita ergo depravata ab haereticis testimonia Augustiis accipienda sunt, ut ubi disputat cum Manichaeis intelligatur gratiam quoque Salvatoris defendere: Subi cum Pelagian is decertat pro Christi gratia , Iiberum Voluntatis arbitrium nullatenus censeatur labefactare . Atque haec idem Augustinus commonefecit in lib. de Gratia & libero arbitrio ad Valentinum cap. i. & 4. Probo igitur S. Parentem cum in libris contra Manichaeos, tum in aliis contra Pelagianos constriptis libertatem indifferentiae satis exposuisse. Ex libris contra Manichaeos occurrunt primo, quos edidit in forma dialogorum cum Evodio de libero arbitrio . In quorum teri io cap. g. de motu VoIuntatis ait: Si natura via neessitate se motur exsit. eulpabilis esse nullo ρacto potest a Sequenti capite docet motum voluntatis cum motu lapidis in eo convenire quod sit uterque proprius naturae

quae movetur, iste scilicet Iapidis, ille animi. Veruntamen c inquit in eo dissimilis es, quia in potestate non babet lapis cisibere motum , quo

fertur inferius: animus vero dum non vult vos ita movetur, ut superioribus desertis inferiora diligat: ct ideo lapidi naturalis es ille motus,

animo vero iste voluntarias. Quo in loco manifeste apparet, per Augustinum motum esse naturaIem , non liberum , ubi in eo quod movetur non est potestas cohibendi motum ς & voluntarium in disputationi-hus adversius Manichaeos accipi non solum pro spontaneo & non coacto, verum etiam pro indifferenti, plane libem, S praedito potestate reluctandi, motumque cohibendi; propterea quod, ut diximus, ratio postularet institutae disputationis pertractare de voluntate, non qua tenus natura est , sed prout est libera facultas deflectendi a bono incommutabili , ct motus culpabilis caussa . Id vero magis liquet ex tertio decimo capite num . i9. de duabus Animabus , ubi objectantibus Mani Chaeis esse duarum animarum indicium duplicem animi deliberationem in

bonam & in malam partem, Cur non magis c ait Augustinus J hocnomes unius animae, quae libera illa voluntate hue Ο hue ferri, bine si que hinc referri potes Eo spectat definitio peccati tradita eodem libro

cap. XI. num. I s. & contra Fortunatum disput. E. num. 2o. aliisque tu

locis plurimis, Peccatam es motantas retinendi, aut consequendi q*o

isino istor, unde liberem es abstinere. Quam definitionem do

274쪽

Liber Sextusdecimus. Cap. II. 271

actualibus peccatis iterum probat in I. Retrare cap. is. Dirimit vero duhitationem omne in in Actis cum Felice Manichaeo lib. 2. Cap. I, pariter recognitis lib. a. Retract. cap. 8, ubi de libero arhitrio ita loquitur di Veritas dicit omnia ista qua videmus er quae non videmus, quae

naturaliter subsistunt a Deo fucta esse et is quibus rationalem creaturam etiam ibim factamsive in augelis sive in hominibus aecepisse liberum arbitrium , quo libero arbitrio, si Deo servire vellet, haberet apud eum

aeternam felicitatem : si autem legi Hur subdi noluisset , sed potestate suanga contra ejus seesset imperium, secandum ejus 1ustitiam poenae debitae

Jubjaceret. Et ne opineris congenitam arbitrii libertatem divinae legi sive obtemperandi, sue reluctandi nunc emortuam esse, & oppressam: proximo capite 4, udi ergo S. Pater conclamat primo ipsum Dominum ubi duas arbores commemorat, Farum mentionem Ufefeeisti: audi direntem , Aut facite arborem bonam , di frustum ejus bonam , aut facite arborem malam , ct fructum ejus malum. Cum ergo dieit , cat Me faeite, aut tuus facite e porestatem iudicat, non naturam . Nemo enim visi Deus facere arborem potes: sed habet avusqui ne in voluntate aut eligere qua hoπσsunt, ct esse arbor bona: aut eligere qua mala sunt, ct esse arbor motu . Hoc ergo Dominar diram , aut facite is

illud . aut faeire ulud ostendit esse in potestate quid Deerent. En absque

ut Ia ambiguitate verborum Augustinus decIarat se contra Manichaeos disserentem usurpare nomen voluntatis pro Iibera potestate eligendi &faetendi quod magis lubet , atque hanc potestatem in hoc quoque statu

consistere.

Solvuntur ex his omnia prorsas argumenta , quae ex libris contra Manichaeos Calvinistae & Iansentani depromunt . Inaniter quippe ludunt operam, dum inquiunt S. Patrem liberum appellare quod est Voluntarium & opponitur coactioni, & excludere selam necessitatem naturalem Manichaeorum. Etenim naturale est per Augustinum voluntarium ipsum spontaneum & non coactum , quod est sine potestate motunia cohibendi, ut naturalis est motus lapidis tendentis deorsum . Quamobrem dictum a nobis identidem, & auctoritate etiam Divi Thomae Comprobatum est, honum in communi, & Deum visum in se amari

naturaliter ς atque in tali amore moveri Voluntatem ut natura est; non

ut voluntas , sive ut potestas eligendi, & flectendi se in partem utramlibet. Demonstratum est etiam nuper, loqui Augustinum de voluntate non movente se naturaliter, sed libere , indifferenter, S cum pol state ad oppositum; de ea nimirum Voluntate , quae potest cohibere motum , quae potest huc & huc ferri , hinc atque hinc reserri, quae potest & eligere quae bona sunt, Sc eligere quae mala sunt. Talis autem Voluntas nonne tam a coactione, quam a necessitate immunis est Sed nec Manichaei adeo stolidi erant, & plumbei, ut assererent voluntatem ita abripi fato, ut noli velit dum vult, non delectetur dum delectatur,

275쪽

a a De Theologicis Disciplinis

non optet dum optat. Ouis enim homo haee effutiat In sati ergo ne is cessitate , & in impellente determinatione principii honi vel mali fatebantur produci in animo & cupiditatem & voluptatem & voluntatem, sed hanc necessariam & indeclinabilem, non liberam. Lubentiam ergo& spontancitatem & motum cupientis animi necessarium minime Manichaei denegabant; & Augustinus pertractans contra haereticos istos de voluntate , eam a natura distinguit: alioqui cum detur voluntas ma-Ia , malam quoque naturam non dubitasset asserere. Quantum igitur spectat ad libertatem , concordi caecitate eam in seingunt & Manichaei, R Calvinistae, & Iansentani; in hoc tantummodo discrepantes quod Manichaei caussam necessitatis malorum repetunt a principio malo S amaIa natura, Calvinistae a decreto & praedeterminatione Dei, Janse-oiani autem a dominatu comprimentis concupiscentiae, fronte diversi , ut dicebamu capite primo , ct cauda viperarum instar invicem comis

Deveniamus jam ad Augustini libros contra Pelagianos. In his S, Pater negat tantum dari liberum arbitrium , quale afferebant Pelagiam , validum scilicet & robustum , quod nec peccato Adae fuerit

vulneratum, neque indigeat in pugna carnalis concupiscentiae gratia Reparatoris : dari tamen adhuc liberum arbitrium vinculo nece talis solutum , sussciens ad malum se ipso , ad bonum vero si adiuWetur a Deo , & tam ad bonum quam ad malum protendens indisserenti ad opis positum potestate. Postquam enim de Peccatorum meritis lib. a. cap. I 8. num. 3 o. praemonuit ne sic defendamus gratiam , ut liberum arbitrium videamur auferre, nec rursus liberum sic asseramus acti trium, ut superba impietate iudicemur ingrati: Nisi obtineamus, inquit, non δε- tam τοlumatis arbitrium, quod buc atque iliae liberum fletiitur , a que in eis naturalibus bonzr es, quibus, edi male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quae jam in eis bonis est, quorum esse usurnon potes malus, nescio quomodo defendamus quod Getam est, Ruid enim habes quod non accepi ti Z Viden Augustinum depraedicantem gratiam sanctae inspirationis supponem in nobis liberum voluntatis arbitrium , quod potest flecti huc atque illuc II. Objectantibus praeterea ' . Pelagianis quod ipse Augustinus, ut gratiam defenderet, declinans ad

Manichaeos tolleret libertatem , lib. 2. de Nuptiis & Concupisc. cap. num .8. respondet, Non est ita, ut loqueris, quicumque ista dixisti a non es ita: multum falleris, vel fallere meditaris : non liberum ne ο-mus arbitrium ζ & paucis interiectis profitetur non esse Caelestianos , Pelagianosque qui liberum arbitrium de sendunt, sed qui autumant valem ad bonum sine divinae gratiae auxilio, & non erui parvulos per lavacrum regenerationis a potestate tenebrarum . De hac ipsa Pelagianorum calumnia libro I. ad Boni Acium cap. a. num .s. ait: Duis autem

nos m dico , quod primi hominis peeeato perieris liberum arbitrium

276쪽

Liber Sextusdecimus. Cap. II. 273

de humano genere 7 Libertas quidem periit per pereatum, sed ἰI saeis paradiso fuit habendi pleπam eum immortalitate justitiam e propter quod natura humana divisa indiget gratia, dicente Domino , Si votfilius liberaverit, tune vere liberi eritis ς utique meri ad bene justeque

misendum. III. Cum talis rumore aecepisset Monachos Adrumeti liberum arbitrium denegare : nonne pluribus divinae Scripturae testimoniis ipsius arbitrii libertatem demonstrat Z Videte de Gratia & libero arishitrio cap. 2. Dicet sorte Iansentanus , aut Calvinista defendere Augustinum solam libertatem Iubentiae r At si legeris , audies in nobis esse libertatem extendendi manum ad ignem & aquam, audies optione dari faetendi quidquid vult non habenti necessitatem , potestatem autem habenti suae voluntatis , audies honum ex necessitate non esse, ut sacra' eloquia etiam a nobis superius producta testantur . Ad haec : num ΙΤra destinatiani libertatem lubentiae inficias ibant Id quidem nullus dixerit . Cur ergo adversius Adrumetinos, quos tanquam Praedestinatianos accusaverant Cresconius & Felix, demonstrare libertatem spontaneutatis & Iubentiae, illam nempe, quam non denegassent, etiamsi fulmentPraedestinatiani reapse, imo & Stoici vel Manichaei Z In Epistola etiam ad Valentinum nunc inter Augustinianas 2Is. num. s. nonne profitetur agere se eodem in libro de libero arbitrio delineato a Salomone PrOV. iv. 26. his verbis, Dirige semitam pedibus tuis, ne decliues ad dexteram neque adsinistramὶ Suis ergo Epistolis, suis argumentis commonstrae pertractare se de libero arbitrio, quod est potestas indisserens ad utrumlibet . IV. In libro etiam de natura S gratia cap. 64. num. 6. probat auctoritate Io. Chrysostomi peccatum de arbitrii potestate descendere . assirmans , non de illo se agere , sed de gratia, qua sanatur per medi- eum Cissam, er qua posse non ρeccare defenditur. Proximo capite 6ς. num. 8. laudat, probatque quandam sententiam Hieronymi, Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad lirtutem nee ad vitia necessitate trabiamur , alioquin ubi necessitas, nec corova es. Et capite sequenti 6 . confirmat quae ipse scripserat de lib. arbitrio libro I. cap. I 8. n. so.

Quaecunque ista caussa es voluntatis, si non potest ei resisti, sine pere

u ei eeditur: quod & facit in priori libro Retract. eap. 9. Tantummodo u hique testatur se haee, S similia scripsisse absque praejuclicio divinorum auxiliorum , S contentionem ducere cum Pelagianis de gratis, qua nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate justitiae o Disertissime ergo S. Augustinus impugnans Pelagianos liberum a necessi

tale arbitrium agnoscit, inferens memorato capite 67. conclusionem

istam Catholicam : Potes ergo et eaussa , quaeunque illa est , resisti epores plane . Nam in Me adjutorium postulamus , arenter, Ne nos i feras in tentationem; quod adjutorium non posceremus, si resisti nulla modo posse erederemus. V. Si liberum a necessitate arbitrium S. Augustinus sive premente concupiscentia, sive trahente caritate perimi eXH

277쪽

α De Τheologicis Disciplinis

stimasset; quomodo gratiae & libertatis concordiam appellare potuint quaestionem perdissicilem , ct talem quae vehementer angustat, uti appellat in a. de Peccat. meritis cap. l8. S de Gratia Christi cap. 4 . Num operosum , ct in labore multo positum est deprehendere cum in illieita, tum in sancta delectatione motum animi cupientis, spontaneitatem , Iubentiam , illam denique libertatem , quam pingu at Heterodoxi Id quidem nulla omnino ratione. Quinimo magis erit laboriosum , atque impossibile sive bonam, sive malam cupiditatem absque tali libertate percipere . Si quid ergo dissicultatis & laboris habet gratiae ac Iibertatis conciliatio, uti Augustinus assirmat; id profecto non de ea, quam Scholae vacant spontane itatis atque lubentiae, sed de sola libertate accipiendum est, quam contradictionis , sive a necessitate conis siletudo sermonis appellitat. UL Postremo si testi inonio Augusti ii expressssimo , planissimo , apertissimoque evicero S. Patrem distrimen po- lnere inter libertatem a coactione, qua omnis homo appetit beatitudine in , & libertatem indifferentiae, qua possit mutabili voluntate bene agere , atque demonstravero statui ab eo in homine Iapso sub quacunque gratia, sela excepta immortali beatitudine & gloria , cum qua nequit consistere indifferentia judicii , potestatem peccandi: nonne libertatis inimicos obtundam penitus , & expugnabo Z Legito ergo postremum Augustini opus contra Iulianum lib. V l. n. XI. ubi explicata libertate primi hominis a necessitate atque a peccato , per quam tamen poterat non peccare , si noluimet haec habet: Ovandia vero in eadem rectitudine stetit, in qua poterat non peccare , ideo non aee it majus alia quid , hoc es non posse peccare , quia tu eo quod habuit non usque ad isinem renumerationis voluit manere . Ruod enim aecepturisunt Sancri,

qui in futuro secula in tarpore futuri Iaut spiritali, siue interventu

mortis fuerat accepturus emam, ut adscevdeus ab eo quod posset Non mori, ad id perveniret ubi non posset mori; ct a seeudens ab eo quos non peccare posset ad id perveniret ubi pereare non posset. Atque post pauca : Si ergo quaeris , ubi, vel quando detur homini non posse pece re ς praemia quaere Sanctorum , qua post hanc vitam illos oportet accipere.

nec ergo corruptibili animamque aggravante corpore homo circumdatus est, nunquam pollet ea libertate, quam habebit in corpore spiritali; ut non possit peccare ς & licet in bonis operibus potentiori auxilio liberi arbitrii adjuvetur infirmitas, erit tamen non selum ad OPe- randum indifferens, sed etiam ob conditionem vitiumque naturae p tens delinquere; quamquam haec ad maIum potestas libertatis creaturarum est potius desectus, quam virtus , ut proxima thesi explicabitur.

Demonstrat subinde Augustinus eodem loco in suis de Gratia Christi disputationibus non loqui de illa Iibertate immutabilis voluntatiS, cujus modi est velle beatitudinem ; sed de libertate, quae immutabilis non est , neque es ita homini congenita, Mut congenita est qua velit beatus

278쪽

Liber Sextusdecimus. Cap. II. 27 s

ese , quod omnes volunt, ct qui recte agere uolunt. Ideoque non delibertate Iubentiar, sed a necessitate disserit Augustinus t quod videor mihi satis superque commonstrasse . Consentiunt Augustino reliqui omnes Latini Patres . Hilarius in

Psalm. a. Unicuique nostrum c inquit libertatem vitae, se usque per

misit, non necessiate in alterutrum ingens, ut unumquemque ex natara bonum, malumve esse lex cogeret. Puid autem bonoris ae praemii bonitatis neee as mereretur , eum malos nos esse vis quaedam nobis eomserta non sineret Optatus Mileuitanus libro adversus Parmen. v M. stribit: Voluntas habet paenam , nere as habet veniam. Homicida

scelus , dum nemo eogit, potes facere , ct potes non facere: adulterium moechus, dum foris nemo compellit, potest admittere , ct non potest admittere; ct retera hujusmodi, in quibus liberum babetar arbinium. Ideo probibita dum geruntur, judicio desinaretur. Hieronymi no nulla superiori paragrapho producta sunt. Bernardus denique de Grat. S lib. arh. ait : Porro ubi neci as , ibi libertas non est, nec meritumae per boe Me judietum. Et serm.ν. in Quadrag. Potes inimicus exeitare tentationis motum , sed tu te est si volueris dare vel negare consensum . I, tua Deustate est, si τοlueris , inimicum tuum facere servum tuum . Depromitur autem ex dictis multiplex ratio . Ac primo cum peregrinantibus nobis a Domino insit sub quacunque aut prava , aut sancta delectatione indifferentia iudicii, nunquam potest inde Voluntas ad honum, sive ad malum trahi fixa ct immutabili necessitate. Deinde nemine peccante in iis, quae non potest cavere ; eccur nobis iustissima Dei

lege mala opera prohibentur, si haec vitare non possumus Essent eamdem ob caussam frustra sancitae leges , inutiles comminationes, irriso ria propositio mercedis , irreparabilis error , inanis labor, Vanus co natus , voluntas rationalium aut sungus aut Iapis , Deus vero tentaton malorum , peccati auctor, irrisor hominum , ct fallax magnarum ruinrum promissor. Nulla proinde forent peccata , nullaque virtutum meri

ta ἰ quandoquidem, ut rectissime in Ham artigenia cecinit Prudentius .

Non fit sponte bonus , eui non est prompta potestar

Velle aliud, flexosque animi convertere sensus. PROmsITio II. Pertinet ad libertatis essentiam posse agere & noriagere, non Vero posse peccare; quod inest libertati creaturarum Odiistarum impersectionem. Continet propositio duas partes t quas ex dictis non est operosum inferre . Partem ergo primam demonstrant primo idea ac definitio libertatis . Hanc, ut vidimus, definit Augustinus voluntatis potestatem . quae sua deliberatione potest huc atque illuc flecti, hinc atque illinc re-Brri ς & Thomas Aquinas i. p. q. 62. art. 8. vim electivam mediorum.

Quis vero hujusmodi potestatem in iis, quae necessario fiunt, potest 4ςprehendere Electio quoque nonnisi respectu plurium locum babet a IIm a ideo Disiligod by GO le

279쪽

ideoque minime in iis potest adesse, qu et ad unum determinata sunt, eodem Thoma Auctore I. a. q. i I. art. 2. S 6ς & Augustinus in a. de lib. arb. cap. 8. docet illum eligere , qui ait, mallem hoc, quam illud. Ouodevincitur etiam manifesta ratione; nam electio non ultimi finis est , ad quem tendimus naturaliter & necessario , sed respicit tantum mediata; in mediis autem eligendis, cum ea non sint summum , & incommutari hile bonum , voluntas nulla fleretur necessitate. Haec pariter consormias lint doctrinae Sancti Thomae r. pari. quaest. 83. artic. 3. Accedit quod ideo in animalibus brutis appetitus est , non electio ς quoniam ad

unum secundum naturae ordinem determinata sunt. Electio ergo non stat cum naturali determinatione . Est autem mens , & voluntas humana naturaliter determinata cum ad beatitudinem in communi, tum ad summum honum visum in se; quemadmodum dictum millies. In . ceteris ergo omnibus habet determinationem liberam , atque ortam eκ

propositione boni, in quo potest apprehendi aliqua ratio mali; ideoque locum habet in iis electio S libertas . Atque haec pariter traduntur a magno Aquinate a. sent. dist. 2 s. q. I. art. I. & memorata q. XIII. I. 2. art. 6, ut inquiunt, in corpore.

Haec omnia confirmat idea deliberationis: nemo quippe de his deIiberat, quae in sui potestate non sunt. Tantummodo ad libertatis ensentiam non requiritur illa deliberatio, qua animus suspenditur , &anceps incertusque fluctuat; haec enim ignorantiae potius indicium est, quam libertatis . Ita Deus absque animi suspensione omnia perfecte lustrans ac videns decrevit condere mundum , hominem reparare, hanc

virginem esse Deiparam , illos Adae posteros fieri ex una massa perditionis vasa in honorem , propterea quod optime noverat quicquid fini , suae videlicet gloriae, misericordiae , ct iustitiae manifestationi congrueret . Nos e contra, uti haeremus in bivio, propterea quod Viarum exitus ignoramus , ob ignorantiam animi haesitatione distrahimur , praeceditque deliberationem nostram fluctuantis animi dubitatio. Ouare in mediis eligendis eo major est libertas, quo major cognitio; & major etiam ad agendum vel non agendum indisserentia, quando voluntas pollens plenissima potestate nequit retardari difficultate aliqua, vel ignorantia . Atque hinc est, quod in homine lapso libertas quidem est , sed ob hujusmodi ignorantiae & difficultatis impedimenta speciali gratia tu

Vanda est: aderat in Adamo libertas vegetior, sed opus non habebat hoc adiutorio , quia nihil ei eoueviseentialiter resistebat: viget liber eas plenior in sanctis eo quod liberi ab omni miseria nequeunt a summa felicitate divelli, hona tamen creata servato ordine finis amant indisse. enter z in Deo autem , in quo nulla cognitionis aut amoriS Oritur Uicissitudo , reperitur libertas persectissima & incomprehensibilis . Igitur indifferentia, electio, & deliberatio semper liberum arbitrium comitatur , suspensio animorum non item.

. . . Idem

280쪽

Liber Sextusdecimus. Cap. II. 27

Idem evincitur ex quo voluntas operum suorum habeat dominium

S potestatent. Nam ut Augustinus scribit de Sp. S lit. cap. I. Boc qui que in potestate babere dicitur , quod si vult facit; si non vult non facit:& S. Thomas I. p. q. 83. art. r. ad 3. dicendum, inquit, quod fumus domini nostrorum actuum secundum quod possumus boe veI illud eligere. Hediis autem non es de fine , sed de bis qua sunt ad em, ut dieituriis a. Lib. Unde appetitus ultimi finis non es de his, quorum domini sumus . Hic vero obiter nota S. Thomam non loqui de dominio, quod nihil aliud sit quam motus voluntatis cum advertentia, ut reponunt quidam haud vulgares Theologi; quandoquidem appetitus ultimi finis . ipsaque hujus finis possessio non cst absque motu voluntatis , & est nihilominus per D. Thomam absque dominio. Quare fateor dari aliquam libertatem naturalis inclinationis sine indifferentia agendi & non agendi; quis enim amorem beatitudinis a coactione non fateatur immunem . Equis neget amorem Dei esse in Beatis suavissimum & voluntarium Sed in his essentiam verae libertatis falvari, id vero nego, & pernego . Insuper Gregorius XIII., ac pridem S. Pius V. damnarunt Bajanas Propositiones e Sola violentia reprauat libertati bominis naturali, &Ωuod voluntarie fit, etiamsi necessurissiar, libere tameusit. Igitur repugnat libertati naturali etiam necessitas . Respondent quidam recte has propositiones damnatas in sensu Baji asserentis hominem peccare etiam in motibus indeliberatis concupiscentiae , ct in eo ctiam quod facit necessario; ut animadvertit Uatquesu S I. a. q. I9o. cap. I 8. Egregie quidem . Ita etiam Ian lenius lib. 6. de Gratia cap. 6. At ego ex opposito dicam verum esse, quod motus quilibet concupiscentiae peccatum est, Sc homo peccat damnabiliter in eo quod necessario facit; si verum sit quod stla libertas a coactione est vere & proprie libertas . Diximus enim cum Augustino,peceatum esse volantatem retinendi er eonsequendi quodissi-ria vetat, er unde liberum es abstiuere. In omni motu concupiscentiae si est per te talis voluntas , est vera & cssentialis libertas. Ouare ergo non est peccatum Z Teneris respondere non esse peczatum , quoniam ad peccatum requiritur libertas indifferentiae, & non sussicit libertas . E. coactione : quod in damnatione tertiar propositionis Iansenti est ab E clesia definitum . Libertas itaque a coasione, si ab indifferentia dives latur , non est illa vera & propria libertas , de qua ait Augustinus, umde liberum es abstinere. Deinde, ut praemonuimus, non inquiritur contra Heter Oxos de libertate congenita voluntati, ut natura est ;quam nec Calvinus , nec Stoicus , nec Manichaeus audet negare; sed inquirimus de ementia libertatis, ut est potestas arbitrii deli herans , elia gens , ct dominium habens aflaum suorum, quam appellamus, ad distinmonem naturalis instinctus voluntatis , Iiberum arbitrium . Sit e go libertas a coactione in voluntate , ut naturaliter vult & appetit ἰ sie Porro; non est haec libertas arbitrii; sed voluntatis, quae nequit cogi,

SEARCH

MENU NAVIGATION