Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3s8 De Τheologicis Disciplinis

ex fine, quaIe foret sublevatio pauperum ob gloriam inanem , habet illam bonitatem operis & officii, nec tamen appelIari potest bonum opus morale; quoniam bonum , ut est in proloquio , ex integra eaussa, Scin opere illo invenitur perversitas intentionis . I. quia virtus quaelibet, etiamsi externo opere & peretorporis ministerium exerceatur, habitae tamen in animo ; ideoque ex animo, non ex opere suam potissimum contrahit bonitatem . Inquiunt in hoc differre actus naturaIes ab actibus moralium viriutum , quod illi boni nequaquam sunt, nisi in finem

ultimum reserantur, ut sunt comedere, ambulare, aedificare domum, plantare vineas ἔ actus vero morales, ut eleemosyna, honor paren

tum , castitas , ct alia hujusmodi dicuntur honi seipsis . Verum facile est

respondere actus istos morales honos utique esse comparate ad obiectum officiumque virtutis, non autem ratione finis, ad quem sunt referendirsve ut loquitur Magister Goardi a. de Grat. arta4. honos secundum rationem inseriorem , non secundum rationem superiorem , ita , ut nisi reserantur in Deum, secundum substantiam sint recti, sed attentata

finis circumstantia sint male facti. Atque his prior sententia magna probabilitate defenditur.

Non desunt tamen oppositae argumentorum praesdia; eaque o dine eodem ad tria capita revoca ho. Sunt eadem plane quae Prop. I. cap. praecedentis prolata sunt ad probandum omnia infidelium opera non esse peccata . Itaque I. asserunt Scripturarum sanctarum , S definitionum Ecclesiae venerabilem auctoritatem . Etenim Apost. ad Rom. 2.

ait, Gentes, qua Diem non habeat, πaruraliter aer qua Agis sunt f eiunt. Damnata est etiam 22. propositio Baji, Cum Pelaxis sntiant, vi textum Aps. ad Rom. 2. Gentes, qua legem non babe ut, cte. , iure I igunt de Gentibus fidei gratiam πon babentibus 4 Similiter damnata est pro p. 2 . Liberum arbitrium sine adjutorio Dei nonus ad pereantam valet: & as. Omnia Infidelium opera sunt ρeceata Respondent Assertores primae sententiae, testimonium Apostos

fuisse olim objectum a Iuliam , ut inde evinceret virtutes Romanorum suisse moraliter honas. At Augustinus lib. I . cap. I. nec non de Spir.& lit. cap. 2 . respondet Iuliano Apostolum loqui de Gentibus ad fidem conversis; ita ut si saturaliter accipiendum sit per oppositionem ad Iegem Mosaicam , non per oppositionem ad Gratiam . Q ram responsi nem nos quidem reprobare non possumus. At de ea rursus cap. proxi mo . Ad BGum quod attinet, dictu in supra ab eo nullam admissam .

fuisse gratiam nisi habitualem , ct nullum in precatore, vel infideli

OP β, quod peccati maeula intrinsece non vitietur: quam impiam sha: ςticamque doctrinam Catholici Omnes repudiant. Persistunt tamen alii iR sententia. propterea quod S. Pater citato cap. . de Sp. S lit. Et Pros r Contra Collatorem eap. et a. alii lue PP. commemor-ti c-P. Prae cσ-ς διι mittunt hane quoque.interpretationem , quod Gentcs natu raliter Dj0jij

402쪽

Liber Decimus octavus. Cap. III. 3ss

raIiter plura faciunt secu dum justitiae regulam laudabilia, quia detrita

in eis omnino non est Dei imago , neque rationis Iumen extinctum . Aristiculus autem Baii et . simplex est , ideoque neque damnatus est propter

censurae acerbitatem, ut forte vicesimus secundus e nec reIati e ad alios

errores Baii, sed propter falsitatem , obviumque sensum verborum ἰ Rconsequenter possumus nativa arbitrii facultate plura essicere, quae nulla peccati lahe inquinentur. Haec illi. Secundo loco probant posse hominem lapsum elicere aliquod opus honum morale auctoritate Patrum . Origenes lib. a. in Epist. ad Rom. cap. 2. Chrysostomus Hom. 67. ad Populum Antiochenum , Hieronymus in Epist. ad Demetriadem , & Gregorius hom. 2 s. in Eong. docent Gentiles, philosophos , Omnesque homines posse ex viribu& naturae es, se castos . liberales , ct cognatorum amatores ia S. Pater Augustinus , praeter ea , quod habet cap .a . ct et 8. de Spir. & lit. serm. 38 s. alias I 8.

inter Hom. so . primo explicat amorem persectum ad aeternam salute aria adducentem , deinde perversum ac detestabilem divina humanaque lege damnatum, cujusmodi est immundus amor adulterorum, postremo enumerat honestos amores licitos, ct naturae consentaneos , qui a conjuge ad filios, a filiis ad propinquos , a propinqui& ad extraneos, ab

extraneis ad inimicos perveniunt L Itaque datur per Augustinum honestus amor, qui nec flagitiosu&est, nec persectus. Denique S. Thomas I. a. q. lo 9. art. 2. docet posse hominem etiam insata natura eorrupta aliquod bonum particulare agere iaHaec omnia facile diluunt prioris sententiae Propugnatores, reponenteς fieri plura sine gratia . quae bona sunt quantum adsubstantium , non quantum ad modum , scilicet in ordine ad finem ultimum. Atque han mentem esse Augustini liquet ex dictis . In ipso quoque Serm. 38s. quem pro communiori sententia erudite versat Caietanus BeniteE Dil fert. 3-dub. a. n. 21. Augustinus distinguit in honestis amoribus amicitiam consuetudinis, & rationis . Et illa quidem , quae coalestat inter homines per consuetudinem cohabitandi, ct colloquendi , moralis diiscenda non est, cum habeant illam S pecora: ut exemplo duorum equorum simul manducantium comprobat S. Pater. Amicitia autem ratio nis est cum diligimus hominem propter fidem , & mutuam bene lentiam ia At quemadmodum maritum , uxorem , filios, & amicos , quos hac rasione diligimus, volumus esse incolumes et ita qui intelligit quaenam sit vera salus, debet illam amare in se , ct ipsam amare in amico . Enim vero si hanc veraru salutem deseramus, amando creaturam fieri adulteros ibid. num 6- probat singulari ratiocinio Augustinus . Igitur non video , quomodo in hoc sermone uuIgarix sententia tradatur . S. Thomas loco citato expresse docet non posse hominem lapsum

agere totum honum sibi eounaturale , tuae in nuno deficiat; quod perinde est, ac si diceret posse etiam servare praecepta & bene moraliter ope

rari

403쪽

oo De Τheologicis Disciplinis

rari quoad substantiam , non quoad modum e ut loquitur de Verit. q. 24.

art. i4. ad I. S a. Ex hoc loco opponit Fortunatus Venerius Q. g. de Grat. art. 4. n.6o. Angelicum Doctorem asserere posse hominem Iapsum per liberum arbitrium complere opus bonum quod est humanae natura proportionatum , eo quod proserat eXemplum eleemosynae sp ctantis ad opus honum morale . At eodem in Ioco distinguit S. Τh mas substantiam operis a modo agendi, negatque actum eleemosynae in se homini connaturalem , is quantam inducitur ex caritate , ρ α meu tem bominis Deo uult. Q ii ergo hane unitionem ad bonum opus, quod tale sit undequaque , S secundum substantiam , & secundum modum , existimant necessariam aflirmabunt se beato Thomae penitus consentire . Accedit quod S. Doctor eodem articulo affirmat, se de gratia ba-Bituali , non de actuali instituere disputationem hoc insigni testimonio haud ignave ponderando : ues exteriores motus a diviva providem/ia moderantur , secundum quod i a judicat aliquem esse excitandum

ad bonum bis, vel illis actionibus: unde si ratiam Dei velimus dixere non aliqnod habituale donum , sed miserisordiam Dei, per quam isteriuι motum meutis operatur, er exteriora ordinat ad hominum sal lem , sie nee uitam bonum homo poteris fuere sine gratia Dei. Sed rem muniter loquentes utuntur nomine gratia pro aliquo dono habitualijse si ante. His omnibus occurrent nomistae dicendo D. Thomam exigere gratiam actualem ad honum opus ordinatum ad salutem hominum . Ita est. At opus ad salutem non ordinatum honum esse und quaque negant adversarii, reditque di iputatio ab extremis ad capita . Veniunt tertio iam loco momenta rationum. Prima est, quod Deus obstetricibus Aegyptiis , Cyro, Nabuchodonosori, Romani sinque idololatris ob morales virtutes mercedem reddidit temporalem , ut supra vidimus. Altera , quod specialis gratia non requiritur eX parte intellectus , cum adhuc vigeat lumen rationis; neque ex parte vinluntatis , quia liberum arbitrium extinctum non est , nec valet tantum ad malum , ut commentus est Baius. Τertia , quia Augustinus in Epistola ad Evodium nobis ad exemplum proponit Gentilium parsi inoniam

atque sobrietatem et ad easque virtutes omnes homines exhortamur; quod prosecto non fieret si bona non essent . Quarta : Nec gratia ad opera moralium virtutum necessaria est ob luctam inter rationem ac sensum et tum quia sensius non semper rationi adrersatur, ut dum n his exhibet parentes, filios , pauperes honorandos , sublevandos , educandos: tum Etiam , quia opus honestum aliquando est sensui simul &rationi consorme, ut amicum redamare, & delatum reddere uxori. Postrema: Ad opus morale honum non requiritur ut referatur in Deum, ri sat est si non reseratur in finem pravum . At quicquid agitur moti v honestatis, non refertur in finem pravum . Ergo est bonum morale .

Respondent ad primum, hona OPera quibus Deus mercedem re

Pendit

404쪽

Liber DecImus octavus. Cap. III. 6o I

pendit aut non fuisse facta absque gratia , quod praesertim de Obstetri cibus Aegyptiis, de Cyro, & Nabuchodonosore aliquando inter Iudaeos

versatis dici potest : vel iccirco mercedem illam fuisse temporalem . . quod essent bona ex obiecto & ossicio. Etenim si bona opera tassent undequaque , Deus justus iisdem reddidissiet mercedem etiam aeternam: quoniam illud bonum est in Augustiniana Theologia, quo homo ad aeternum Dei donum dirigitur . Secundum dissolvunt dicendo utrumque ad gratiam pertinere , & honestam cogitationem , ct pium voluntatis assessum , ut vidimus cap. I. prop. a. ideoque viget adhuc lumea rationis ut speculative veritatem apprehendat, non ut piis studiis inhaereat; & validum est sine gratia liberum arbitrium quantum ad ossicia virtutum , non quantum ad finem, in quem sunt dirigendae, ne habeant inflationem superbiae, & exitiosum tumorem. Tertium eamdem facilitate expeditur ; nam parsimonia & sobrietas Gentilium nobis in exemplum proponitur, considerato duntaxat virtutum ossicio, non fine: alioqui fas esset operari ob fastum inanem humanae gloriae , qu modo gentiles operabantur; quod in eadem Epistola 99. ad Evodi uir . S. P. jure meritoque refellit. Hortamur vero ad morales virtutes belluael sapienter , cum non sint intrinsece & secundum substantiam malae, licet non sint desectu intentionis omnino bonae: eamque intentionis deficientiam nemo prudens hortatorio sermone suadet. Ad quartum ea dem est adhibenda responsio ; nam sensus quandoque consentaneus est: rationi inferiori. & comparate ad Objectum operum honestorum, at non

rationi superiori, S relate ad finem hujusmodi operum sensibilia , immo S creata omnia excedentem . Quippe multa cogitantem deprimit terrena inhabitatio , ut habetur Sap. I x. V. Is . , idest, aggravat ne se sum mens ascendat terrenis cupiditatibus implieata . Illud , quod postremo loco positum est , probat opus non ordinatum ad pravum finem non esse intrinsece, positive , & quantum ad substantiam attinet vitiatum , & a radice m Ilae cupiditatis erumpens , ut falsio opinatus est Ba jus. Ceterum non probat esse honum undequaque, etiam extrinsece,& considerata omissione finis debiti. Atque ex his constat quibus argumentis utraque sententia communita est. Versatur inter utramque opinio nostra. Adhaeremus priori, quatenus nullam virtutem Veram propriamque agnoscit, quae sistat in recreata , quoniam virtus tendit in honum melius ς ut docet Augustinus, S idea virtutis commonstrat: nulla autem creatura melior est, quamst mens rationalis . Negamus tamen hominem , qui operatur ob inti mam , naturalem , S ingenitam ideam honestatis, non agere bonum

moraliter , sed opus vitio labefactatum e quoniam vitium non est, nisi a voIuntate faciendi quod vetat summa illa ct incommutabilis lex veritatis. Dicimus hane veritatis ideam , & legem incommutabilem non

esse in homine lapso penitus detritam , ideoque interdum exhibere ho ToviI. Eee minum Disi irco by GOmle

405쪽

minum menti Opus Peragendum licitum atque honestum , neque ad hoc necessariam esse gratiam Fidei, sive quod Deus se manifestet tanquam suetorem supernaturalium donorum . Concedimus virtutes esse super- has ct it,flatas , si reserantur ad se ipsas , scilicet, si appetantur , ut con inferatur animo decor continentiae ac probitatis , quoniam tunc humanae

gloriae deserviunt, & multum habent inanitatis: sed nego reserri ad se ipsas, si fiant propter ingenitam rationem honestatis ς quoniam haec ratio, cum sit una, summa, & immutabilis, ipse Deus est, intime nobis praesens, non quidem ut speciale objectum , sed ut universalis regula veritatis . Dico opera hujusmodi regulae consentanea , etsi in Deum non reserantur explicite, quod necessarium est ut ad aeternam vitam perducant, referri implicite; non quod intrinseca bonitas ho. Destorum operum seipsa reseratur in summum bonum , id enim necensarium & naturale est, non liberum, & morale; sed quia intentione animi opera illa fiunt ob intimam legem honeItatis , quae implicite est ipse Deus . Atque hoc arbitror suffcere ad opus bonum morale ordin is naturalis : quia ne sit vitii labes , sufficit uniformitas legi naturaliter nobis inditae. Haec tamen cum speculati e vera sint, praemissisque Augustinianae doctrinae praeceptionibus perspicua satis: practice loquendo affirmo nunquam hominem lapsum agere convertendo se ad illam intimam Iegem absque cupiditate Sphi lautia, ideoque quodlibet opus honum fieri ex speciali gratia. Quod probat S. Pater Augusti nus lib. I V. contra Iulianum cap. 3. scribens : Nibilest in creataris , quod attinet ad insti-

ratarum divinitus merita naturarum rationali mente praestantius. Unde At eonsequens ut mens bona malis sibi placeat, marisque seipsa dele-Het, quam qualibet alia creatura . a m vero periculose, imo per visisse sibi placeat, eum per boe tumegeit inbo, cor morbo iussatioris extollitur quandiu non videt , fleat videbit in fine summum illud ct immatabile bonum, in cujus comparatione se spernat, sibique illius earl- rate vileseat, cte. Igitur ut in praxi opus aliquod honestum sit, non debet a summa, & intima Iege deflecti. At homo lapsus magis se delectat seipso, quam se inmo hono, si non ei sancta delectatio inspiretur ; quoniam sine hujus delectationis dono praevalet rationi concupi- stentia : cuius desideriis non obedire , ut S. D. cap. 62. de Nat. & Gratia , & ubique commonet, absque gratia Salvatoris non possumus . Igitur inhaerere legi honesta praecipienti ita ut amore sui animus non tumescat, Gratiae beneficium est, per quam motus concupiscentiae reprimitur. Eodem pacto de turpi delectatione excitata a multiformi temporalium specierum imagine est disserendum . Habitans enim leκ in corpore nostro mortali, S mutabilis varietas hominem lapsum per Carnales sensus diverberans, nisi succurrat gratia medicinalis, rapit Voluntatem ac deprimit. Est ergo virtus animi habitus naturae modo, atque

406쪽

Liber Decimus octavus. Cap. III. 4O3

atque rationi consentaneus . Ratio non est per peccatum extincta , Ω voluntas etiam velle & agere potest , quae ad praese item pertinent via eam . Verumtamen quod vis affectuum insit naturaliter rationabili antimo , S pro judicio voluntatis, cujus nutui serviunt, aut ad aeterna . aut ad temporalia dirigantur, cst sententia Iuliani, quem ita S. Pater alloquitur: me ubi didiseris, nescio . Speculative itaque postrein sententia probabilis est, praestra verissima est altera ς quamquam nec ista videtur tanto rigore tenenda , ut vitiosum sit opus, quod nota re fertur explicite in Deum . Quae si minus placeant, consulto prae os & exornavi Doctorum stita, ut illud hae mea lucubratione fac in praeis ferente tuearis, quod rationi magis videbitur consentaneua .

Osendit Gratiae actualis neeessitatem ad observanda praecepta Decalogi.

N o, δε-larissi Legis prudentia earnis a

Pe ati stimulos nee superare potest.

Sed qua mens auceps patitur mala corporis agri, Ruaerere divinum eogimur auxίlium.

Lex igitur Deit, ut poscatur gratia Christi , EArdua qua Legis Deto queant fieri;

me jam uou valeant carnales viscere sensus,

duos justae legis Conditor ipse javat.

PRopos. I. Ad observanda di Uina praecepta , ut oportet, ob an ceps judicium mentis, animique corpore gravati aegritudinem, cogiamur divinum quaerere auκilium. Dixi, ut oportet, id est sine ullo pravo aut inanis gIoriae, aut πο- Iuptatis sine, sive, ut est in usu sermonis , quoad modum . Quod enim Praecepta saltem faciliora , nulla gravi tentatione pu Tante , quale est honorare parentes , impleri queant sine gratia, quantum attinet ad se his stantiam & osseium ipsorum, producta Romanorum exempla & praecedens disputatio commonstrant. Haec autem propositio pariter ex dictis insertur. Nam servare quodlibet mandatum, ut oportet, de eesse sine transgressione legis praecipientis ut opus rectae rationi sit consentaneum , nec virtus sit ancilla voluptatis , aut deserviat exitiose tumori . At istud sine auxilio gratiae haberi, saltem in praxi, non potest. Igitur absque gratia legis praecepta , ut oportet , impleri non possunt. Probatur a. auctoritate Conciliorum Ex PP. Mileuitana Synodus E e e a can.4.

407쪽

o 4 De Τheologicis DisciplInli

can. 4. ait: ui quis dixerit, eandem gratiam per Fesum Grissum Dominum nostrum propter hoc nos tantum adjuvare ad non peecandum, quia per ipsam nobis revelatur inlevitentia mandatorum , ut sciamus quid appetere, qxid vitare debeamus, nou autem per illam etium praestari, is quod faciendum eo noverimus etiam facere diligamur atque valeamur , anathema sit. PP. Concilii Carthaginensis in Epist. ad Innocentium inter Augustin. 9o. nunc i s. perstringunt Pelagianos, quoniam persuadebant hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei, ad verandam, perficiendamque iustitiam, dr Dei mandata complenda solamsbi humanam sufficere posse Naturam, non attendentes quo oriaptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram . Idque paucis interjectis comprobant argumento satis in Schola nostra trito & communi, petito ex Orationibus , quibus intellectum & caritatem postulamus ad legem scrutandam, S faciendam . Quod repetitur, & magis inculcatur proxima Epistola 9s. nunc I . S. P. Augustinus de Grat. Ch. cap. 26. postquam ostendit dilectionem , qua divina mandata complemus, donum esse Dei miserantis, qui prior dilexit nos, antequam illum nos di-Iexerimus, inquit: Etsi enim Dei mandatum videtur aliquaudo , non a diligentibus , sed a timentibus fieri, tamen ubi non es dilectio , natium honum opus imputatur , nec recte bonum opus vocatur , quia om quod non es ex fide peccatum est, scilicet cupiditatis vitio, aut inanis gloriae tumore corruptum , ut supra explicavi. Hujus autem generis si omnia vellem proferre , infinitus forem , ac verba prosunderem . Falsum est autem quod aliqui reponunt Conc. Mileuitanum, ScCarthaginense , Innocentium Romanum Pontificem , Augustinum , Scalios Pelagianae haeresis impugnatores gratiam asseruisse necessariam , non ad simpliciter, sed ad facilius praecepta implenda Decalogi , aut saltem ad ea servanda in ordine ad vitam aeternam , unde & PP. & Concilia apposite adhibuerint ea verba, ut oportet. Prior enim responsio quomodo ab errore Pelagii disserat, ego quidem non video : quoniam S ille in altero sui erroris statu gratiam ad facilius implenda mandata increpatus a fratribus non denegavit. Exploditur etiam ea responsio sequenti Canone v. Mileuitano r Itempla it, ut quicumque dixerit grariam dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium facilius posmmus implere per gratiam, tanquam etiamsigratia non daretur , non quidem facile , sed tamen possimur etiam sine illa implere divina mandata , Gnathema sit. Sive ergo facilius, sive simpliciter Dei mandata neque uni sine gratia adimpleri. Altera autem responso in primis refutatur ex dictis; quippe non observantur in culpate mandata , nisi cupiditas & inanis gloria procul abscedant; quod diximus munus esse gratiae medicinalis . Deinde me mor/ti PP. Carthaginenses citata Epistola probant non posse institutam hQmissis naturam per propriam voluntatem sine gratia implere Dei legem a

408쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. 4o s

pem , sive naturalem in corde conscriptam , sive in literis datam , eo quod condelectari legi Dei secundum interiorem hominem , Re vincere legem sitam in membris, & captivantem in lege peccati, munus est gratiae ἰ de qua ad Rom. vi I i. ait Apostolus e Spiritur adjuvat infirmitatem vos,am. Atque hoc pariter argumentum est in Augustino De quentissimum. Igitur Spiritus nos adjuvare debet non solum ut invitam aeternam nitamur , verum etiam ne opus legis praνo fine inquinetur , ct lex membrorum interiori Iegi praevaleat. Nec illud insuper percipe re possumus , quomodo aeternam vitam minime consequeretur quisquis absque ulla vitio obtemperaret divinae Iegi: cum in Evangelio Matthaei cap. XIX. v. I . legatur. Si vis ad vitam in edi, serva mandata ; &apud Augustinum de Nat. & Grat. cap. 2. Natura humani geueris ex

Elius unius praevaricareris carne proereata ,si potest sibisu seere ad implendam legem, perficiendamque justitiam, de praemio debet esse secura, hoe est de vita aeterna ς etiam si in aliqua gente, aut in aliquo superiore tempore fides eam latuit favuinis orsi . Praeterea si fatentur Adversarii necessitatem gratiae ad implenda praecepta , ut oportet, nece Dium est , ut fateantur hoc idem de observantia praeceptorum , qua nulla intentione vitietur. Fit enim ut oportet; quod fit ut praecipitur, fruendo Deo , non creaturis , & bono incommutabili, non occiduis

haerendo r id vero , quemadmodum dictum est capite praecedenti, &propositione, quam nunc subjicio, dilucide planeque explanabitur ,

postulat divini muneris Iargitatem .PRopos. II. Non possumus absque Gratia carnales vincere sensus, atque super omnem creaturam diligere Deum; quod est in lege maximum , & primum mandatum . Explicatur ac simul probatur haec propositio . Dum quaerimus an possimus sine speciali gratia servare primum legis mandatum, Diliges Dominum Deum tuum, non instituitur disputatio de Amore Dei, ut comprehenditur sub communi ratione boni, sive ut animus noster sertur naturali instinctu in beatitudinem , quae nulla esse potest praeter ipsum Deum; ipse enim solus rationali creatura melior est , eamque potest satiare, atque perficere . Talis quippe amor inditus est, necessarius, naturalis, neque est materia praecepti. Similiter non disputatur, num sine gratia amare possimus Deum , ut auctor est supernaturalium donorum, fidei , justificationis, beatitudinis credentibus a diligentibus repromissae, atque ut est in se Τrinus in Persinis; quae

omnia extra dubitationem est longe antecellere viribus mentis , ac voluntatis nostrae nativis . Non est pariter quaestio an homo Auctorem suum diligere possit absque gratia amore concupiscentiae, non propter seipsum , sed unice propter proprium commodun atque utilitatem : quo pacto si ametur , eo utimur , & delectamur nobis ipsis i constituentes ultimum finem in creatura . Inquiritur, utrum

Deus

409쪽

ois De Theologicis Disciplinis

Deus amari possit super omnia, i a ut impleatur primum natural f his gis praeceptum quantum ad substantiam , ct quantum ad modum , scialicet ametur Deus amore benevolo ac propter seipsum, nec sit amoris medium, sed finis . Enim vero si Deus diligatur propter aliud , nulla modo diligitur super omnia; quoniam, ut iiiquit D. Bernardus de Di ligendo Deo , Ruicquid propter aliud amare videaris, id ρtime amas , quo amoris finis protredit, nos per quod teriit. At non possumus Deum trinare gratis , dc propter se absque dono gratiae ipsius . Igitur sine gratia implere non possumus primum legis naturalis praeceptum . Minorem probo SS. Doctorum auctoritate , & ratione. S. P. Augustinus in iv. contra Iulianum cap. I. uror Dei, inquit, quo pervenitur ad Deam . non est nisi a Deo Patre per ' fum Christum eum Spiritu saneso. Per hane amorem G eatoris bene quisque utitur etiam creaturis: sine Me amore creatoris nauus quisquam bene utitur ereaturis . Et de Grat. S lib. arh. cap. I 8: Lex autem sine gratia litera est O cidens , in gratia vero Diritus vivificam r unde est uobis earitas De

proximi , nisi ex ipso Deo Nim si uos ex Deo. sed ex hominibus .

vicerunt Pelagiani. Si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. D. Ber-

nardus in libro nuper laudato , Di elis, Imo impossibile es Dis quempiam , Iiberive arbitrii viribus semel aeeepta a Deo libertate ad Deum

ex toro convertere Totastatem , ct non magis ad propositum retorquere,

scutscriptum est, Omnes quae sua sunt quarunt.D. Anselmus de Concordia liberti cap.antepenultimo docet, voluntatemρs desertam justitiam factam ancillam Juae asinosis , quae ad commodum es . Et S. Thomas

I. a. q. I 9.art. I. ait: Unde homo is flata natura inteprae dicitiionem

tui us referebat ad amorem Dei stetit ad finem, er similiter dilactionem omnium aliarum rerum : ct ita Deum disinebat plasquam seipsum , crsuper omnia. Sed is flatu naturae eorrupta homo ab hoe defieisseeuu-

dum oppetitum voluntatis rationalis , qua per corruptionem Natura δε-quitur bonum privatum , ni unetur per Rratiam Dei. Ratio auteata ex dictis est manifesta . Deus enim tunc diligitur propter s. inetipsum, quando recte utimur creaturis . & omnia ad ipsum , non ad pi iva a ho na reseruntur : ut modo dicebamus cum D. Thoma , ct didicimus ab Augustino disputante contra Iulianum , S lib. i. d di Doctr. Christiana cap. 4. & 22. Atqui sine gratia recte non uti .nur creaturis, quem admodum constat ex dictis. Non ergo sine gratia Deu in propter se metipsum diligimus. Eadem positio argumentationibus aliis apud Nostrates communibu corroboratur. Veniunt primo loco divinae literae, quae carita tς inter praecipua dona Spiritus sancti eommemorant. Ad Rom. V. s.

stribit Apostolus i Curitas Dei dis a es in eordibus nostris per Spiri' ἔμμD PIum , qai datas est uobis. Et prima Ioannis cap. iv. Caritas Ν μο es : unde grauam Dispirantem dile4tionem frequentissime pro

410쪽

Liber Decimus octavus . Cap. IV. 6 or

bat S. Pater. Legito de II. P. cap. s. & 6. Accedunt Canones Co iciliorum. Mileuitani can. 4. Utrumque Dei donum est, &I eire quidD-cere debeamus , ct duitere ut faciamus. Araux. et .caa.as. Pro fu donum Dei es diligere Deum. Et Trident. Sess. vi. can. 3. Si quis dixerit fine praeveniente Spiritus Santii inspiratione, atque ejus adjutorio M. minem eredere , sperare, ct diligere, sicut oportet , anatbema sit. Praeclara est sententia S. P. Augustini in Epist. io . Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi pereati granditate perdidimus. Ouam seci

tentiam ita esse accipiendam, ut propter originale peccatum homo contra Xerit Vulnus concupiscentiae, atque opus habeat gratia Liberatoris,desnon stravi de H. Calviniana cap. 3. Postremo suffragatur sententiae nostrae ipsam et ratio. Etenim rationalis creatura diligens Deum ut auctorem naturae super omnia , habet bonam voluntatem , qua illi caste adhaeret, & melior fit, quam non habens bonam voluntatem . Atqui sine caritate, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum non potest rationalis creatura habere bonam illam voluntatem, ut disertissime demonstrat S.Pater in Duodecimo de Civit. Dei cap. 9. Igitur sine caritate , quae in cordibus nostris per Spiritum Sanctum diffunditur , Deum auctorem naturae diligere non possumuS super omnia . Sunt hoc loco breviter elidenda responsa Adversariorum : qui ad omnia hactenus producta respondent his probari duntaxat non possie hominem Iapsum diligere Deum auctorem supernaturalium donorum viribus propriis, posse tamen illum diligere ut Auctorem naturae. Atinque de ipso Deo Auctore supernaturali accipienda eta verba Augustini, Conciliorum , divinaeque Scripturae inde conjiciunt, quod Augustinus funem disputationis duxerit cum Pelagianis supernaturalium gratiarum oppugnatoritas; Concilia vero loquantur de illa caritate, quae adjustificationem viam stemit. Ac propterea inquiunt consulto addidisse Verba illa, Ut oportet. Haud difficile est hanc responsionem pluribus titulis fessam convellere . Principio nullum in Augustino offendes vestigium , unde suadere possis, institui ab illo disputationem de Amore Dei, ut supernaturalium donorum Aufitor ost. Imo superat intelligentiam nostram, quod Pelagiani non plane rudes , sed acutissimi Dialectici gratiam negaverint necessariam ut animus in Auctorem supernaturalem trahatur: sed uti rationalem creaturam naturaliter rectam nulIaque originari

Iabe inquinatam , ct legem vel singulorum insculptam cordibus , vel Praedicatione manifestatam putabant; ita cohaerenter loquendo ad ser- Vandam legem naturalem susscere autumabant possibilitatem naturae. ad amplectendam servandamque legem Evangelicam donum supernae illustrationis , quod non deesset ipsam naturalem Iegem servantibus . Atque haec esse dogmata Pelagiana nemo unus in historia hujus haeresis

SEARCH

MENU NAVIGATION