장음표시 사용
421쪽
418 De Theologicis Disciplinis
signare: eo quod a voluntate peccatum proxime procedit Sc in voluntate commoratur . Non enim peccat homo malum cognoscendo, sed bonum male appetendo e neque ipsa ignorantia sine libera voluntate potest esse culpabilis . Quare recta cognitio suapte natura non infert voluntatem rectam ς & fides ipsa omni cognitione naturali praestantior si . ne caritate nihil prodest . De tertio argumento plura non dicam . Etenim percipimus Deum esse summum bonum notitia universiali Sc speculatrice, non singulari &practica, ut explicatum est modo et & licet sit nobis connaturalis dilectio , non est tamen saltem naturae corruptae connaturalis ordo debitus dilectionis , qui est uti rebus creatis, ct incommutabili hono inhaerere ς cum appetitur voluntatis rationalis sequatur in Boestatu bonum privatum , nisi sanetur per gratiam .. Ouod si dicas voluntatem rationalem naturali iaclinatione ferri in summum bonum ς respondeo & hanc
inclinationem a contraria & vehementiori retardari: & hanc esse perfectionem rationalis naturae,. ut sit ordinata ad finem per gratiam obti- .nendum et S demum non repugnare inclinationem naturalem in objectum cui adhaerere non potest, nisi divinitus adjuvetur , ut anima separata appetit corporis unitionem, infirmus valetudinem , & quilibet homo perpetuam felicitatem. Ad quartum hanc responsionem habeto. Ue sermo est de amore rerum creatarum propter se ipsas, vel propter Deum . Si res creatae amentun propter seipsas, fruimur creaturis, S amor castus non est , sed exoritur a voluntate infirma , depravata, ac proniori ad privata hona , quam ad summum S immutabile . Proinde qui ita amat non pro
scit , sed deficit, & exhibendo Babylonicam dilectionem aut inflatur superbia , aut cupiditate deprimitur . Quod si creaturae amentur propter Deum , dilectio ex Deo est, neque sine gratia potest haberi; ut assirmat Ioannes Evangelista , & demonstrat Augustinus de Grat. & lib.
In quinto falsis est interpretati eorum , qui verba Apostoli de aliquali dilectione, quae non sit dilectio Dei super omnia, solent aceipere:
non enim glorificant Deum, sicut Deum , qui illum singulis creaturis non praeserunt . Errant etiam qui Dei cu Itum in illa aliquali dilectione nituntur commonstrare ex Epistola 29. Augustini. Nain S. Doctor scribens eo loco: Quid est pietas , nisi Dei eultus 3 Et unde ille eolitur nisi earitate ξ loquitur de serυis Christi piis ac fidelibus hahentibus pietatem appellatam a Graecis Adis. ω , vel expressius μή & de caritate , quae est de corde puro , conscientia bona , & fide non ficta , & qu Mest legis totius plenitudo. Quamobrem non video , cur Tou ely , qui in ea ust sententia, neminem sirie speciali auxilio gratiae posse diligere Deum iu per omnia, probet ex verbis Apostoli & Augustini esse ex nobis amo ςm liquem inchoatiam . cum tam aperte cultum , &dilecti -'
422쪽
Liber Decimus octavus. Cap. IV. I s
nem super omnia uterque commendet. Est ergo verissima interpretatio, ct Apostolico testi inonio consormis, Gentiles philosophos Dei notitiam habentes, illum non glorificasse sicut Deu in , quoniam evanuerunt in cogitationibus suis, S obscuratum est insipiens cor eorum , idest magis allecti sensibilibus bonis transmutarunt veritatem Dei in mendacium , ct creaturae potius servierunt quam Creatori. Dignissimi reprehensione, quia vel habebant gratiam suffcientem ad resistendum sensuum illecebris , veI hac gratia iusto iudicio priwati libere traditi sunt in desideria cordis eorum . Sed legito cap. r. Epistolae ad Rom. , & vices mum secundum Augustini de Nat. & Grat. contra Pelagium . . Ad postremum , quoniam nolo esse longus in singulis explicandis, respondeo breviter , amorem illum inchoatum , si bono mutabili nequaquam haereat, esse ex Christi gratia: Nee initium ejus ex uobis, ct per filio ejus ex Deo r sed si earitas es , tota nobis ex Deos; inquit lib. a. ad Bonifacium cap. 9. AUGUsTINUs .
Requiri gratiam Salvatoris ad vitandum peccatum , di tentationes zincendaI.
Ν vlla euima est, quae non mortali carne gravetur,
Nec qua corporea conditione gemat. Sed Gnfirmare invalidam , ct frenare rebellem Legitimum ct proprium est mentis Uus domina . Duae vis natura ut moderamine remperex aquo ,
Et subdat sceptris noxia quaeque suis, Auxilium a Domino dr vires petat, ut valeas se Vincere, Mesessus iveitet illa suos. Nam nullos famulae poterit compescere motur, fuerit Christi semper amore potens .
PROP. Non possumus aut peccatum vitare , aut tentationem aliquam sine gratia vincere undequaque , ideli, aequo moderamine , ita ut motus sensuum compescantur , & frenetur appetitus rebellis .
Sequitur haec propositio ex dictis ς nam aliquo modo nos absque gratia recte operari, S tentationem saltim levem superare, inspecta substantia operum S officio virtutum , tam verum est, quam posse impleri sine gratia aliqua praecepta , & multa opera ab infidelibus fieri , quae secundum se nequeunt vituperari. At undequaque sine speciali grati AE nullum peccatum, S nudia tentatio quamvis minima vincitur; qu
423쪽
niam, ut saepenumero dictum est, si non adjuvat gratia medietnalis oritur ex bono opere S tentationis victoria tumor superbiae, & vitio pellitur vitium. Quod asserit hoc Epigrammate Prosper, S Augustianus lib.xxi. de Civ. Dei cap. I 6. & in I Uia contra Julianum cap. p. Breviter tamen confirmatur propositio . i. Divinis literis : Sap.
enim utar. IegimuS: Nemo potis esse contineus , nis Deus det. Apostois
Ius ad Romanos viri. 3 . ait: In his omnibus superamus , propter eum, qui dilexit nos . Est in Graeco, δια του αγα--που Mia , propositio cum genitivo , significans, cum viribus a Deo datis gratuito amore , cum eX regulis Grammatices , tum ex versu L. & 2. capitis quinti, ubi dicitur, nos hahere pacem ad Deum , ct accessum per fidem ad gratiam , του Κυρίου ἡμῶν Iiπου Xρπω , Per Dominum nostrum Pesum arissam . Matth. etiam v l. II. jubemur Orare , Et ne nos in eas in tentationem. II. Prohatur ex definitionibus Ecclesiae ἰ nam Innocentius in Rescripto
ad Concilium Carthag. Nisi magnis precibus cinquit gratia in nos implorata descendat, nequaquam terreua labis, ct mundani corporis viscere covemur errones, cum pares nos ad res udum nou liberum urbitrium , sed Deisolum facerepossit auxilium . Et ad Patres Mileuitanos: Ecce homines, qui nou posuerunt Deum adjutoremsibi. Negantes auxilium Dei inquiunt hοwivem sibi poste fuscere, nec gratia nune exere divina : qua privatas neesse est diaboli layaris irretitus oceumbat. Synodus 2. Araux. canone 9. Divini muneris es, cum O recte cogitamus,
ct pedes nostros a fulsitate , ct injustitia taurinemus . Et canone 22. Nemo habet de suo , nisi mendaeium , ct pereatum . I T. Probatur EX
Augustino qui m Epist. i 6. nunc I 86. cap. s. ait, ex ad torio Dei nostram provenire vi flariam; ct capiato , Sine gratia dicimus ad non precandum vibit voluntatis arbitrium valere . In Psalm. i8. Deo desistente ab adjutorio laborare potes vincere πω potes ἰ & Serm. IX. dedi v. cap. 9. Sine dubio viueeris, si ilium adjutorem non habueris . IV. Probatur ratione: Aut vitatur peccatum Dei amore, aut fine honesto, aut per ver & vitioso. Si hoc dixeris, clavum cia Uo, peccatum peccato pellis. Honestus finis sine gratia, saltem in praxi, non datur. Item nec Dei amor , ut in superioribus demonstravi. Ergo sine gratia abstinere prorsus a peccato , ct tentationes superare non POL sumus. Tune itaque cait S.Pater de Cicit. De Iibro xx i. cap. 26- vi ris vitia deputandafunt , cum Dei amore vincuntur , quem nisi Deus ipsi ποπ donat, nee aliteν , nisi per Mediatorem Dei er kominum hominem Pesum aristam .
Ad haec vero sunt qui respondent, valere haec omnia de victoria tentationum ad veram iustitiam pietatemque spectante . Quibus pro 'ositione Prima capitis praecedentis , & in tertio quoque Capite pleni Gllimem satisfactum . Liquet etiam ex dictis hactcnus , requiri gratiam no Olum ut vincamus, sed ne ipsi vincamur, ne quis succumbat dia
424쪽
Liber Decimus offlavus . Cap. V. qa1
holicis laqueis irretitus , ne in salsitatem atque iniustitiam labamur , ne apertissima vitia pellantur ab is occultis , quae putantur esse virtutes , in quibus regnat superbia , & quaedam si hi placendi altitudo rumosa , ut Augustinus ait eodem cap. i6. de Civ. D. libro xxta Nullam itaque, quantumvis minimam tentationem possumus superare , si gratia destituamur, nisi Hrte more Romanorum , in quibus Vicit amor patria , laudumque immensa cupido. Id autem quod nonnuIIi scripsere gratiam praestare ut facilius tentationes & peccata vincantur , pariter refut tum est supra : atque ulterius rejicitus Epistolis nuper laudatis Innocentii, & Augustini , locisque aliis innumeris non semel in aspectunia productis. Contra hanc propositionem urgent Adversarii mures propositiones Baii, S Quenellii, praesertim ex Bajanis et . Liberum arbitrium sine gratia Dei adjutorio se nonnisi ad pereandum valet: S 29. Fures ii sunt dr latrones, qui dicunt tentationi aut sine gratiae adjutorio resistere hominem posse, se, ut in eam non inducatur, aut ab ea Dperetur Et ex Quenellianis 38. Pereator non est liber nisi ad malum , sine iratia, Liberatoris: & 39. Voluntas, quam gratia nou pravenit, es capax
omnis mali, ct ineapax ad omne bouam . Uerum facilem ista habent intelligentiam ex Responsione ad ob. I praecedentis dissertationis . Liberum enim arbitrium sine gratia potest suam beatitudinem appetere naturali instinctu , quem non potuit amittere depravata natura : cui proinde post lapsum non selum tenebrae Scmalitia manent, sed etiam imago Dei non omnino detrita, idea honestatis , & lumen rationis, S in bonum universale congenita & antiqua propensio . Potest actus plures indeliberatos peragere , quos culpabiles Baius & Ouenellus impio dixerunt . Potest exercere ossicia virtutum, S praecepta aliqua implere quoa substantiam , operatione secundum se Iaudabili & honesta , etsi extrinsece , ct ex fine operantis non bona undequaque . Potest & rectissimo fine vitate peccatum cum sola gratia actuali sine habitu fider & remissione peccatorum, qualem Gratiam a iustificatione seiunctam Baius & Ouenellus apertissime oppugnarunt . Omni ergo jure istorum assertiones anathemate confixae sunt; & quamquam aliquae sensum catholicum habere queant, & videantur speciem veritatis praeserre; sunt in sensu ab auctoribus intento respective false, scandalota,&haereticae. Quae cum ita sint, miramur justissima harum propositionum damnatione, nonnullos abuti ad criminationem Augustinianae dominae r quasi nullam tentationem etiam minimam sine gratia superari non posse . non propugnent etiam Bellarminus, Franciseus Toletus, ct VasqueZ, quem vide P. a. disp. I. cap. IO7. aut quasi in condemnatione Baii & Ouenellii proscripserit Ecclesia, quae olim definivit adversus haereticos Pelagianos .
Secundo objiciunt testimonia Augustini scribentis in primo De peccat.
425쪽
4a et De ΤheoIogicis Disciplinis
cat. meritis cap. 22. Unde enim sit , ut homo ab ineunte pueritia, modestior , ingeniosior , temperantior , ex magus parte libidinum vicZor , qui oderit avaritiam , luxuriam detestetur, atque ad virtutes eeteras provectior , aptiorque eonsurgat, ct tamen eo loco fit, ubi ei praedicari gratia ebristiana non possit Z idem Augustinus lib. l. de Civ. Dei cap. 23. Marci Reguli virtutem commendat, & lib.U. cap. la. virtutes inclytas
Respondetur haec nullius esse mc..ienti. Sanctus enim Ausustinus in primo De peccatorum meritis probat eo argumento gratiam fidei Christianae non rependi virtutibus moralibus & humanis , nec pro an- tegesta vita rationales animas pestibus corporeis affligi. Addidit praeterea consulto , Ex magna parte ς ne opineris, victoriam Iibidinum, ceterasque virtutes bonas esse in illo homine undequaque . In primo de Civitate Dei Regulum praesert Catoni, quoniam is victus Caesari dedignatus est subjici: Regulus autem maluit Romanos ferre serviendo, quam eis se auferre moriendo e utrumqe autem ait peccatum peccato declinasse. Aliorum Romanorum virtutes honas extitisse quantum ad osscium, non quantum ad finem attinet, & propterea fuisse illis redditam mercedem temporalem , satis arbitror repetitum . Oppositiones aliae, si quae sunt, facillimam hahent ex dictis solutionem . Quaeri loco isto solet, num justus gratia sanctificante exornatus opus habeat etiam actuali, ut peccata declinet . De ea pertractavi de Η. Pelagiana cap .v l. Prop. a. Cum Synodus Arauxi cana can.x. definiat etiam justis ac sanctis divinum adjutorium semper esse impIorandum δvidetur assirmativa sententia firmissima , atque tutissima.
Omnia pereata venialia devItare es divinae gratia 'gularisimum privilegium.
Ω vorum animos superi eratia roris alit. Sed ii is mens quadam patitur mala corporis agri, Et pugnam internis exteriora movevi, Nunquam ita perfecto evitur v. Horia helio , inera ut Iecurus paee fruatur homo. Inter discordes motus contagia serpuut, I aque virtutum gaudia vulnus habent;
426쪽
Liber Decimus octavus. Cap. VI. 423
Ut faeiat notum Ava experientia cunctis, Non esse hoc plenam tempore justitiam :N Dominus miserando lavet delicta suorum,
Et dans virtutum munera det veniam. Pstopos ITIo . Toto vitae tempore nequit justu S pugnam , quam internis movent exteriora , persecta victoria superare , ita ut distordibus motibus rationis ac sensuum non excitetur levis quaedam noxia delectatio deliberata , S servetur in excellentia sanctitatis plena justitia. Quare nemo vitare potest peccata quaeque venialia in tota vita, nisi ex speciali Dei privilegio.
Hanc propositionem communiter a Theologis probatam conΘ-mant omnium pIane genera argumentorum . Traditur primo in sacris literis. Paralip.ri. cap.6. V. 36. Non es homo qui vos peccet Ecclesi. 7. v. ai. Nou est homo justus tu terra, qui faciat bonum , ct non peccet. Iacobi I. V. a. Iu multis osseudimus omuer . Ioan. Epist. I. cap. r. v.8. Si dixerimur, quoniam peccatum Gn habemus , ipsi nor seducimus . Quae omnia ad omnes homines etiam sublimioris sanctitatis pertinere , liquet ex universali verborum pronunciatione , ex Can. 6. Synodi inlevitanae, ex Augustino de Nat. S grato cap. 36.& 2 de Peccatorum meritis cap.7. S i 3. Demonstratur 2..ex oratione Dominica, qua etiam eximiae probitatis. viri quotidie orant dicentes, Dimitte nobis debita nostra: quod argumentum repetitur ab Augustino loeo nuper Iaudato , S de Nat. Rgrat. cap. 7s. S de Dono Perseu. cap. v. Quae oratio non solum est humilis, sed etiam vera, ut Tridentinum inquit Sess.6. cap.xi. & si quis sic accipiendam putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere diei nos babere peccatum, Non quia vere ita es, noverit hanc interpretationem esse Pelagianam memorato Canono Vr. Mileuitano proscriptam. Tertio communitur testimoniis Sanctorum Doctorum . Inter quos S. P. Augustinus de Peccat. meritis lib. 2. cap. . ait: Credo Seriptura
disenti, Non intres in judicio eum servo tuo, quoniam non justificabitur in constet3u tuo omnis vivens . . Et ideo misericordia Dei opus est, quin superexaltat judieio, qua illi non erit qui nou Deit misericordiam . Et Propheta eum diseret, Dixi pro notabo adversus me desierum meum Domino, ct tu dimisissi impietatem eordis mei, tantinuo subjunxit, Pro bae orabit ad te omnis Sanctus in tempore oportuno. Non ergo om-.. uir peccator, sed omnis Sanctus: vox enim Santiorum est, Si dixerimus quia peccatum nou babemur π ipsos seducimus, ct veritas tu nobis nones, cte. Et de Nat. S grat. cap. 36. Hae ergo Vimine Beatissima Dei Genitrice exeγω - si omnes illos saueios o sanctas eum bis viverent con regare possemus , O luterrogare utrum essent fine peccato , quid, fulse responsuror putamur . utrum hoc quod ise dicit, an quod Dannes postolus Rogo vos quantalibet fuerint in boo corpore excellentia sanctisatis ,si hoc isterrogari potuissent una, voce Hamasput, Si dixeri
427쪽
mu t, quia pereatum non babemus , vos ipsos seducimus, ct terἰtas is nobis non est; an illud humilius responderent fortasse quam verius Sed bula jam pluet, ct recte plaeet laudem humilitatis in parte nomisponere falsitatis. Itaque hoesti verum diserent, baberent pereatum quod
humiliter faterentur , quia veritas is eis esset. Si autem hoc mentiresiatur , nihilominus haberent peccatum, quia veritas in eis non esset. Placuit haec integra exscribere , quoniam praecedentia magnopere illustrant. De dono Perseu. cap. a. inter dogmata quae ad versus Pelagianos
Catholica defendit Ecclesia connumerat, D quantacumque justista sine qualibuseunque peccatis in hoe corruptibili corpore neminem vivere. Eadem est doctrina Hieronymi lib. a. contra Pelagianos, D. Thomae I.
Demonstratur tandem proposito ratione ex pmmisso Epigramma te Prosperi , & ciet. articulo Thomae deprompta . Continuo enim , quan-6iu mens corruptibili corpore gravatur, sensus rationi bellum cient, atque discordes motus suscitant variae temporalium honorum imagines. Ita concupiscentiae perpetuis iactatur fluctibus , quorum dum unum comprimit & frangit, aIter insurgri Sc quatit animum, nunc Voluptatis, nunc inanis gloriae repentino appetitu distractum . Ut ergo de vitet omnia penitus peccata, debet pervigil ratio singulis momentis circum inspicere, fluctus Dangere , motus reprimere, & pulsantibus illecebris libera voluntate nullatenus propter se delectari . Hoc specialissimurria beneficium esse sacile intelliget quisquis humanam infirmitatem, capti-Vantem concupiscentiam , pugnas internas atque externas , cogitationem ,& affectuum humanorum vicissitudinem animadverterit. Prosecto si magna est gratia inspiratio sanctae dilectionis tam robustae ut frangat humani cordis duritiam : major erit gratia, quae perseverans diu
ab iniustitia nos continet ; maxima vero, quae per totam vitam a minimis culpis indesinenter praeservet . Antequam leves quasdam oppositiones dispellam; praemoneo, posse hominem justum vitare ad aliquod tempus omnia venialia peccata , quoniam non semper appetitus sensitivus in actus aliquos deordinatos prorumpit, praesertim ubi flagrantissima caritas animum inflammat & purgat: neque occurrunt momentis omnibus peccandi occasiones, perversarumque cogitationum diverticula . Sunt qui hoc tempus adeo coarctant, ut credant septies saltem in die justum cadere et quod videtur comprobari versu i 6. cap.xxiv. Proverbiorum . At hoc loco, septies, pro, crebro ct sepe, positum est, ut Gen. I V. 24. PLX I. . & PLI I 8. V. 164. Deinde , licet praeclari Theologi , etiam Tournelyde Grat. Clta pag. Ucn. edit. 446. verba Proverbiorum accipiant pro peccatis, quasi sit idem peccare, S universaliter cadere: ait tamen
Augustinus X . de Civ. Dei cap. 3 i. Pro universo saepe sto ii r , ficuti est, Septici *Mt jugivi, ct resurget, ides, quotiescunque ceciderit,
428쪽
Liber Decimus octavus. Cap. VL qa s
atin perdit. Ruod non de iniquitatibur, sed de tribulationibur ad Ba
militatem perducentibus intelligi voluit. Et si aliquis hoc Iocum de peccatis interpretatur, fallitur apertissime ἔ nusquam enim verbum Naphat, eadere istic in Hebraeo positum , est peceare; sed ubicunque opponitur verbo m p cium , surgere, accipiendum est de tribulationibus , & calamitatibus hujus vitae. Ouod non soli comprobane Auctores Iaudati a Calmet, sed complures alii, S Hebraicae Concor
Est ergo Augustini interpretatio verissima & certa . Deinde perperam addunt aliqui ea verba, in die: quae non habentur in vulgata, nee iaΗebraico, nec in xxx. atque si haberentur, possent significare tempus
indefinite, ut Ioan . I x. 4. Gen. XL. . Exod. XI II. Io. &c. Igitur quandiu stet justus absque minima labe , Sc quoties cadae, obscurum eth, nec est ratio eadem in omnibus . . Illud etiam animadverto non comprehendi in hae gener ili asseristione purissimam Dei Matrem; de qua sapientissime monuit Augustinus de Nat. & Grat. cap. 36. nullam prorsus habendam esse quaestionem . E Tridentinum Concilium Sessur. edidit Canonem ordine 2I. Si quis diaxerit hominem semel justificatum .... poste in tota vita pereatu omnia , etiam venialia, vitare , nisi ex Detiali Dei privilegio, quemadmotum de beata Virgine tenet Delesia ; auatb.,nasit. Ob quam sacrosanctae Synodi definitionem abstinemus etiam a sententia Magi: tri, & veterum
quorumdam Scholasticorum in I i I. sent. dist. 3. Sacram Virginem immunem extitisse ab omni peccato tantum , cum Spiritus sanctus supervenit in eam ,& Virtus Altissimi obumbravit illi, scilicet, cum aeternum Dei Verbum concepit. Hanc opinionem Gregorius Ariminensis in a. dist. XXXI. q. a. art. 3. communem appellat inter Doctores: sed supponit Uirginem conceptam in originali peccato, cujus fomes pedobumbrationem Spiritus , & Virtutis Altissimi fuerit extinctus. Id vero aut falsum est, aut in disputationem nullatenus re candum . Iccirco verba Damasceni laudata ibi a Magistro, ct consimilia quaedam aliorum Patrum, si non possint commoda interpretatione emolliri, erunt debita reverentia praetermittenda . Si quaerat aliquis, an Dei para re citaverit orationem Dominicam productam supra in Propositionis co firmationem ς respondeo potuisse illam recitare, etiam cum petitione , Dimitte nobis debita nostra, nomine totius Ecclesiae, & pro se etiam , quatenus dimissa dicuntur debita , quae divina liberalitate non contrahuntur . At ceteris Sanctis petitionem illam necessariain esse pro se ipsis.& pro contractis debitis , demonstratum est supra, ct definitum etiam. Canone 82. Concilii Africani sub Caelestino . De Sancto Ioanne Baptista non ita loquendum est, cum Augustinus Blam Virginem exeipiat, & Tridentina pariter Synodus de hac sola pronunciet. Legitur quidem Matth. X I. Nos surrexit inter Natos
429쪽
mulierum major Poanne Baptisa, ct in Hymno Ecelesiae dieitur illum petiisse sub teneris annis deserta , Ne levi posset maculare vitam Crimine linguae . Sed primis verbis ostenditur tantum praerogativa Ioannis super ceteros antiqua: Iegis Prophetas, postremis singulare illius studium in custodia linguae, & cultu solitudinis celebratur. Et observatum a multis non male , ἐ-- surgere, quod usurpatur citato loco Matthaei, significare sermonis proprietate adrentum Prophetarum, ut colligitur ex Lucae UI I. I 6. 66Wria, ct Ioan. UI I. sa. ἔτι προν - εκ τῆς rasea e M is γερται. Verum si mavis Ioannem ab omni culpa levissima fuisse immunem, imo si id concesseris cum Panegyristis hujus aevi eximio cuilibet Divo , ne amplificatio Rhetorica candori Theologiae quid tenebrarum Ossundat, dicam tantam sine vulnere victoriam singulari gratiae miraculo tribuendam . Iam vero contraria argumenta solvenda sunt. Opponebant PeIagiani plura Scripturarum testimonia , quibus ostenditur permultos in
hac vita fuisse persectos . Hujusmodi sunt: de Iob legitur cap. i. Non os illi homo similis Iuper terram, sine querela, justus , verus Dei cultor, siuem se ab omni opere malo . De Lacharia, & Elisabetha Lucae i. Erant autem iusti ambo, incedentes in omnibus mandatis , ct justi a-rionibus Domini siue querela. Ioannes cap. I. ait: Omnis qui natur ast ex Deo pereatum nou facit, quia semen ejus in ipso manet, ct non potes peceare , quoniam ex Deo natus es . Apostolus ad Philipp. 3. ει--πque perfecti sumus, hoe fartiamus . Sunt alia hujus generis plurima. Generalis responsio cit, duplicem dari perseetionem e unam secundum vitae istius modum, cui hoc quoque imputatur , si se quisque noverit imperfectum : S licet sine aliquo conseientiae vaenere esse non possimus, remediis spiritualibus vulnera nostra curamus . Altera per fectio est patriae , ubi maximum Iucrum est saecularibus laqueis non te neri, nullis peccatis ac vitiis carnis obnoxium fieri, neque ulla emcndandis purgandisque peceatis adhibenda est medicina. Detineat nobis Augustinus hanc duplicem perfectionem in lib. I v. ad Bonifacium cap.Io. In ipsa enim persectionis linea sunt gradus distinguendi, quorum summus est non posse iam esse imperfectum . Sed & in hac vita unus altero perfectior est e nam , ut S. Doctor scribit in a. de Peccatorum meritis
cap xv., Potes fieri, ut jam fit aliquis sapientia perfectus auditor , cujus nondum sit perfectus Actor: potest perfectus esse justitia eo uisor ,
Nondum perfectas sector . Plures itaque in hac vita priorem habuere Perfectionem, in qua iustus accusator est sui, ct quotidie orat, Dimitra uobiι debita nostra . Singula tamen , quae opponuntur, Versat si puIacim S. Doctor citato libro de Peccatorum meritis a cap.6. ad vice smiam Mia um . Demonstrat Jobum laudari comparatione aliorum squi ctroni in terra ε Laehariam Sacerdotii ossicio perfungentem etiam
pro Mai. doli iis hostias obtulisse, servasse cum uxore legem sine que
430쪽
Liber Decimus octavus. Cap. VI. 42F
rela , ita ut de illorum vita nemo quereretur, neque recte fuisse ope ratum cum simulatione , & hypocrisi . Demonstrat hominem natum ex Deo non peccare, & peccare non posse , quoniam peccatum oritur ex vetusta nativitate , per quam quandiu vivimus in corpore corrupti hili , ipso Ioanne Auctore, si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos sedue imus r nemo autem peccat, in quantum gratia spiritali regeneratur, S est in Christo nova creatura, novumque figmentum. non adhuc tamen, ut in novitatem perfectam transierint totius vetuis
statis reliquiae. Animadvertit fieri non posse, ut pugnent invicem Apostolica testimonia. Observat Apostolum Paulum strihentem, stuο quot ergo perfecti, Me sapiamur, demonstrare se in alia re persetium es. Ie , in alia non esie ; sicut in doctrina legis dici potest quisquam persectus, etiamsi eum aliquid adhue lateat. Sed non pigeat capita citata
Rursus obiiciunt: si non possimus ordinariis gratiar auxiliis omnia venialia peccata devitare, cur nobis praecipitur a Deo, qui noujubet impossibilia, divina maudata eustodiri nimis, nulla scilicet transgressione etiam parva Cur oramus quotidie, ut Dominus dirigat sensus, sermones, edi anus nostros, ut ad nullam deesinemus peceatum Respondetur utique posse in hac vita hominem esse sine peccato per Dei gratiam, S liberum eius arbitrium: sed non potest potentia proxima S conjuncta cum actu, nisi gratia illa si specialis: quemadmodum potest quisque per auxiIia lassicientia observare mandata,non tamen obserWabit actu, nisi auxilium si effem. Suffcit autem etiam potentia ab actu sejunis cta, ut Deus impossibilia non dicatur iubere , sitque transgressio libera , voluntaria , ct culpabilis . Haee est responsio Augustini lib. a. de Peccat.
mer. c. 6. & l6. Quare autem ut vitentur actu peccata omnia etiam minima , singularis gratia sit necessaria, ratio est, quia simul praeceptis omnibus negati vis, S positivis nonnullis tenemur obstricti simul i ternis , externisque pugnis impetimur , simul ratio ae sensus suas pi gunt imagines , simulque plura vitanda sunt, cupiditas , ambitio, fugis gestio, negligentia , ct motus quilibet inordinatus . Adjuti ergo divina gratia possumus quodlibet in individuo peccatam depellere, tenta
torem fugare , surgentem motum comprimere ς at id non consequemue plena victoria , ct sine vulnere, ita ut nulla minima culpa in diuturno certamine maculemur. Neque nos desides magnum hoc periculum debet reddere ; sed ad orationem impellit magis, ut Domino auxiliante omne declinemus peccatum , etiam minimum, si fieri potest,. sin autem, ea saltem quae advertentia patrantur, & mortalibus viam ster. Dunt: haec autem maxilne . Iuxta hanc explicationem , admitto distinctionem vulgatam , collet7ive omnia peccata Veni alia non possunt vitari , possunt bene distributive, Quae tamen distinctio , ut traditar a nonnullis affrmantibus singula peccata distributire , ct unum Post
