Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

o8 De Theologicis Disciplinis

Doctorem dum gratiam propugnat ad diligendum Deum , atque adimplenda mandata, loqui de lege etiam naturali singulis hominibus amorem Creatoris praecipiente. Atque id eo maxime; quod nulli bi inveneris praedicari ab Augustino necessitatem divinae gratiae medicinalis, nisi ob vulnus pugnacis concupiscentiae, ct corruptionem naturae per Christum sanandae; non quod obiectum dilectionis naturae universae transcendat constitutionem . Consentit autem Augustino etiam be tus Thomas. Deinde amor Dei, ut est naturae Auctor, etsi non est supernaturalis quantum adjubstantiam; est sententia Nostrorum supernaturalis quoad modum ἰ propterea quod voluntas infirma magis ad hona sensibilia, quam ad summum protendat. Postremo S. Pater in lib. I v. contra Iulianum cap. I. diserte loquitur de Amore Creatoris. In libro etiam de Civit. Dei xit. disputat de Bona voluntate , qua που ad ipsam rationalem ereaturam , quae minus est, sed ad illum qui summe es , eonterritur. At haec duo , Creatorem esse , ct summe esse , Deo, ut est Auctor naturae, conveniunt. gitur si a gratia est amor Creatoris , & bona voluntas quae non con Uertitur ad creaturas ἔ a gratia est quilibet amor Dei super omnia . In Epistola autem ad Uitalem Caussam e Vestigio afferens , cur perdidimus liberum arbitrium ad diligendum Deum , ait, Et lex Dei atque doctrina , quamvis sancta ct j Ibi ct bona, tamen Oeeidit, si non vivificet Spiritus, per quem fit, νον ut audiendo , sed ur Obediendo , neque ut legitone , sed ut ditistione teneatar . Igitur sine subministratione Spiritus sancti nullum legis princeptum ita dilectione tenetur; ut subrepente tumore superbiae, aut exitiosa cupiditate lex non occidat. Idem dicendum omnino de allatis textibus Scripturarum , & Conciliorum definitionibus . Primo quia absolute & nulla adhibita distinctione assirmant caritatem esse donum Dei. Deinde Ioannes in Epistola Prima cap. . demonstrat esse ex Deo caritatem , qua diligimus nos i Vicem : hanc vero quantum ad obiectum naturalem esse, nemo est qui non videat . Est autem Amor proximi ex Deo, quando non ad aliquam creaturam , sed ad Creatorem ipsum refertur , ut infra in solutione oppostionum demonstrabo . Praeterea si taligatur Deus , ut oportet, omnium consensione , est donum Gratiae , idque Concilia definiunt. Sed amor Dei ut Auctoris naturae super omnia est amor , quo diligitur Dcus, ut oportet; Ergo hujusmodi amor donum est gratiae . Minor in

Augustiniana Theologia nequit in dubium revocari . Enim vero amor . ut vidimus, rectus est, atque, ut oportet, quotiescunque bene utitue creaturis, quotiescunque voluntas conrertitur ad illud quod summe est,q Otiescunque bono aliquo creato non fruitur . Porro si diligamus

I 'um tanquam Creatorem universorum super omnia, utimur, non

Draimur creaturis , neque ad illas quae minus sunt, sed ad illud quod stan me est voluntate convertimur. Igitur erit haec dilectio, ut oporter. Ad

412쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. qo

Ad haee : dilectione ista amatur Deus gratis & propter se . Cu squis auistem negat dilectionem , qua Deus amatur gratis , non esse, ut oportet. aperte Augustino contradicit ἔ ut Iiquet eκ lib.I.de Doctrina Clar.cap. a a. de Civit. Dei lib.xi. cap. as. & Ench. cap. 12 . nam si Deus ametur gratis , & per seipsum delectet ς amore inhaeremus hono incommutabili neque caritatem nostram pri Uatum fluxumque aliquod honum relaxat. Insuper canon 3.Ses vi. Tridentini addidit particulam ut oportet, ex Canone 6. & as. secundi Arauxicani, atque istud ex uuper laudato cap. Iar. Enchiridii, ut constat ex colIatione verborum . Augustinus Verti e loco Enchiridii affirmat quaecunque Deus mandat, fieri ut oportet, cum referuntur ad diligendum Deum, cae proxima in propter Deum. Dummodo ergo diligatur Deus propter Deum ς amabitur ut oportet. Demum diligitur, ut oportet, quotiescumque diligitur ut ipse praecipit rSi diligatur gratis, propter se, & super omnia , diligitur, ut ipse praecipit: Ergo diligitur, ut oportet. Perperam itaque detorquent nonnulli has particulas ad Blam dilectionem Dei donorum supernaturalium largitoris. Ouod addunt sacrosancta Concilia loqui de caritate prout ad justificationem aeternamque vitam perducit, verissimum est : sed magix sententiam nostram confirmat. Amor quippe quo bene utimur creaturis, amor quo summo hono inhaeremus, amor quo Deum diligimus ut oportet, amor gratuitus, castus , henevolus justificationis principium est, & ad vitam perducit; ut diximus praecedenti propositione Talem vero esse amorem Dei Auctoris naturae, hactenus probatum est. Insuper necesse non est ad reconciliationem obtinendam detestari peccatum , tanquam offensam Dei auctoris gratiarum supernaturalium. sed ex prae ripto Conciliorum ac Patrum , imo ex Contritionis formulis probatis usu universirum fidelium , persecta est contritio si detestemur peccatum tanquam Offensam Dei summe honi atque amabilis super Omnia. Possumus autem ita peccatum detestari per amorem Dei ut Auctoris naturae et quia sub hac potissimum ratione Deus est summum is honum , infinitum ac persectissimum . Insuper in Schola Augustini sietit: peccat quisquis avertitur a summo bono, ct convertitur ad creaturas δita ad justificationem disponitur quisquis se avertit a creaturis , &convertitur ad summum bonum. At per amorem Dei auctoris naturae , dummodo sit gratuitus S super omnia, a creaturis ad summum bonum convertimur. Igitur per hujusmodi amorem disponimur ad iustificationem . Atque his Adversariorum nostrorum responsa apertissi

me revincuntur.

Video ex Recentioribus aliquos mediam sententiam tenere , affr- mantes posse hominem Iapsum sine speciali auxilio diligere Deum Auctorem naturae amore imperfecto S inchoato , non autem persecto Rsuper omnia . Ouae opinio, si amorem imperfectum dixeris illum , per

413쪽

1 o De Τheologicis Disciplinis i

quem Deus rebus creatis postponitur, neque amor Dei dicendus est, ut praemonui praeclarissima sententia Bernardi, neque rectus est, sed ordinem naturae Pervertens, utpote rebus temporalibus fruens, &suxis honis inhaerens, quemadmodum de avaris Deum propter num. κmum colentibus cap. as. Iib. XLI. de C. D. docet Augustinus. Si veroe amorem impersectum dicas ilIum , qui positive nullam creaturam Deo praeseri, sed ab his abstrahit; iuxta praecedentem disputationem n stram de Operibus h is moraliter, dicendum est hujusmodi amorem saltem in praxi non dari, cum magis animum nostrum trahat appetitus rerum sensibilium , aut humanae gloriae, quam honum incommutabile, ut supra ex Augustino & Ihoma probatum est . . Honoratus Τournely, qui de Grat. Ch. lib.a. q.4. art. I. mediam hanc sententiam amplectitur , suis argumentationibus refutatur. In . Prima enim conclusione pag. 42 I. ven. edit. recte scribit vitiosum ac Perversum esse amorem, per quem positive aliquid Deo praesertur. 3Sequenti Conclus probat hominem Iapsum sine gratia non posse diligere Deum super omnia amore assectivo , auctoritate D. Thomae superius Producta ex I. 2. q. lo9. art. 3. Atqui expresse ibidem docet S. Thomas hominem propter corruptionem naturae, nisi gratia sanetur, magis sequi bonum privatum, quam Deum. Igitur sine speciali Gratiae auxilio homo lapsus bonum privatum Deo praeseri; & consequenter diligit Deum amore, si non quoad subsantiam, saltem quoad modum vitioso ac perversis . Probat ibidem Tournely assertionem suam ex cano. ne as. Synodi Arauxicanae definientis neminem per liberum arbitrium precato primi hominis attenuatum posse diligere Deum , sicut oportet rct veritate cogente fatetur adversus Suaresium hunc Canonem esse accipiendum de Amore Dei etiam ut Auctoris naturae, quoniam Synodus Arauxicana repetit impotentiam hominis lapsi ad diligendum Deum super omnia, etiam ex infirmitate per arbitrium contracta. At Canon praefatus non distinguit inter amorem Dei inchoatum & persectum ,

sed absolute pronunciat, Pro fas douum Dei est diligere Deum, S u mo Φabet qaiequam boni, nisi inud illi datum fuerit desuper . Igitur quilibet amor Dei super omnia , etiam inchoatus & imperfectus , ex Deo est . Et quidem Semipelagiani ab eadem Synodo condemnati, uti pium aliquem affectum , ita fidei initium volebant ex nobis esse ἰ ideoque declaravit haec Synodus citato canone neminem posse, nisi gratia prae- venerit, aut diligere Deum , sicut oportet, aut credere in Deum , ut operari propter Deum . Atqui ex dono gratiae est fides non solum Persecta , verum etiam inchoata, ut cum Augustino cap. 9. de Praedesinat. Sanctorum declarat eadem Synodus canone s. Rc 6. Igitur eX do no gratiae est caritas , & amor Dei non tum perfectus , sed etiam inchoatus . Videatur S. Pater etiam de Gratia & lib. arb. cap. 19. ubi de plorat tenebra , dc ineptias Pelagianorum . qui cum si ientiam legis

414쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. 6 II

ex Deo esse faterentur , volebant caritatem , quae facit ut scientia Inia flare non possit, esse ex nobis ipsis . Atque ne plura persequar; illius operis , cujus incrementum est a Gratia, a gratia debet esse principiam. ut Deo totum tribuatur, & nemo credat se priorem dedisse inchoatam dilectionem , ut ei retribuatur persecta. Quae tamen omnia disputationis caussa , ct absque u Ila in oppositam opinionem censura, dicta

sint a

Quaeret soriasse aliquis , an in statu purae naturae Deum super Oinnia posset homo diligere . Si statum illum arbitraris possibilem , resiUnde his a firmat ire, eo quod tam Synodus Arauxicana, quam Augustinus& Doctor Angelicus videntur repetere dilectionem Dei ex gratiae adiutorio propterea quod liberum arbitrium granditate primi peccati attenuatum sit, & voluntas ob naturae corruptionem magis in bona commutabilia protendat. Si vero in oppositam sententiam declines, re spondebis iccirco a te statum purae naturae denegari, quoniam in eo statu teneretur homo ad amandum Deum super omnia , atque si hoc faceret , honam voIuntatem haberet, & ad vitam perveniret aeternam . Quod dubio procul divinae gratiae postulat adiutorium. In hac autem hominum conditione dicendum est ob vitium naturae pravamque inclinationem arbitrii necessariam esse gratiam medicinalem sanantem vulnus concupiscentiae ἰ cum in statu naturae integrae sussiceret auxilium Dei moventis. Atque haec, doctrinae S. Τhomae videntur consentanea .

Non est igitur necesse cum hae praesenti quaestione illam etiam de possibilitate purae naturae implicare: & huic eum Thomistis sere omnibus substrihunt Bellarminus , UasqueZ, Suarer, & alii, qui alteram quaestionem oppugnant. De illa disserui in Supplemento lib. XI I: eamque in praesentia , ut me pede S modulo meo dimetiar , censeo praetereu

dam. CONTRARIA ARGUMENTA EXPEDIUNTUR .

objicies primo, Deuteronomii cap. xxx. v. II. Iegitur: Maias

tum hoc, quod ego praecipio tibi, non supra te es , nee procul possum :& v. i4. 'uxta te est sermo valde, in ore tuo , ct is corde tuo, ut facias illud . Esaiae M. versu ult. de Cyro legitur : omnem voluntatem meam complebis. Marc. X.i9. quidam audiens commemorari a Christo praecepta Iegis ait: Magi r bae omnia servavi a iuventute mea. Esau. 21. Pejus intuitus dilexit eum. Paulus etiam ad Philipp. III. U. 6. te

statur se ante conversionem suam , justitiam, quae in Iege est , servas, se sine querela . Possunt ergo etiam ab homine lapi praecepta legis sine speciali gratia adimpleri. Resp. falsam esse consequentiam . Nam in Deuteronomio dicitu mandatum prope & in corde, quoniam in cordibus nostris dissunditur

415쪽

1 et De Theologicis Disciplinis

gustinus q. in Deuteron omium quarta & quinquagesima . Atque hunc esse ver horum Deuteronomii sensum constat ex Epist. ad Rom. cap. io. v. 8. 9. S io. Sed quid dieit Seriptura: Prope est verbum in ore tuo, ct tu tarde tuo: hoe est verbum fidei quod praedicamus. Θria si eoussearis in ore tuo Dominum p fum, ct in eorde tuo credideris, quod Deus trulum suscitavit a mortuis , Ialvus eris . orde enim creditur ad justitiam, ore autem eonfesso fit adstatem. Est etiam mandatum legis prope nos, in quantum praescribit opcra rationali naturae consentanea , ct quae ponsunt impleri, si vitium , quod eontra naturam est, sanetur per gratiam . Dicitur Cyrus omnem Dei voluntatem complesse , quoniam Per eum. Populo Iudaeorum a captivitate revertendi , & aedificandi templum saeuitas data est. Fuisse enim Cyrum idololatram antequam Astyagem oppugnaret , liquet ex proximo capite , versu 4. & s. Aut si mavis Cyro specialem gratiam fuisse collatam , est id quoque probabile ex insequenti versu i I. Ego suscitavi eum ad justitiam , ct omnes vias ejus disjam . In eo autem , cujus meminit Evangelista Marcus, dilexit Dominus pium percipiendi vitam aeternam studium , ct fidem in Christum versu I . expressam : potuitque cum esset Iudaeus genere , in ipse praecedere fides aliqua Mediatoris implicita , ct gratia qua praecepta lagis impleverit: licet ob immoderatum divitiarum amorem , que Iria ex versu 22. & 23. deprehendimus, videatur mihi legem a juventute servasse quantum adjubstantiam operum , sed fine perver rem pecuniariam Deo praeserens. Ac propterea inseminatum divinitus desid rium aeternae vitae statim vetustate eupiditatis in illo emarcuit ApostoIus ad Philippenses scribens se conversatum sine querela secundum iustitia tria quae in lege est, aut significat duntaxat se observasse instituta Majorum, S ossicia a Iege Mosis praescripta : aut legem accipit pro illis praeceptis, secundum quae exercebantur iudicia , affirmans se nunquam fuisse delatum ad iudices supplicio aut verberihus assciendum . Quem postremum sensum maxime mihi probant ea verba , γε-ιε--, conversatur fine querela ς est enim idem, ac sine expostulatione iudieii. Nam quod admodum ait net, legem fuisse transgressum serviendo μι-d ιπις, 6 πονι- .auli vis, desideriis er voluptatibus variis, scribit ad

Titum cap. I I I. Vers. I.

Secundo objicies verba Apostoli ad Rom. 3I. U. l . Geuies , qua legem non habent, naturaliter ea , quae legis Iuni, faciunt. Resp. I. juxta sentcntiam Augustini Apostolum Ioqui de Gentibus ad fidem conversis et quod lime scopo ct verbis Apostoli undequaque cohaeret. Redarguuntur enim eo loco Iudaei, qui ex data sibi lege Gentes ad Christum Venientes aspernabantur, & in circumcisione carnis glorianteS lege m tr. ngebant. Atque ad Wersus istos PauIus clamat versu II. non justos esse apud Deum auditores legis , sed factores tantum justificari, ea uuam lubinde inexens , quoniam etiam Gentes, quae legem non ha

416쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. 623

bent, praecepta possimi implere , & licet carne circumcisi non sint .habcre possunt circumcisioncm cordis in seiritu , ct Iudaeos esse in a scondito. Tales fuerunt, inquiunt Chrysbstomus , ct Hieronymus in hunc locum , qui verum Deum in lege naturae coluerunt, ut Melchia sedech , Iob, Ninivitae, Cornelius, & alii gratia Salvatoris praeuenti. Cum ergo Apostolus tam aperte sermonem instituat de observantia

legis, per quam justificamur apud Deum , ct in qua preputium justitias

custodiens, legemque consummans judicabit eos , qui per literam Scircumcisionem sunt praevaricatores legis: eo quod hi carne, illi autem corde circumcisi sint; manifestum est per illud vaturaliter legem Mosaicam excludere, non gratiam , sine qua nequit haberi iustificatio, ct circumcisio cordis in spiritu. Rectissime itaque Augustinus Iuliano hune eumdem ApostoIi textum Ohjicienti respondet lib. I U. cap. 3. n. 2s. Ideo dicuntur naturaliter quae legis sunt facere, quia ex gentibus venerunt ad Evaneelium , non ex circumcisione , eui lex data es; θ' propterea naturatiter, quia ut crederent tua in eis est per Dei gratiam

correpta natura ia Et de Sp. & lit. Cap. 27. num .47. Nec te moveat, quod

naturaliter eos dixit quae lexis sunt facere. Hoc enim agit Spiritus eratiae , si imaginem Dei in qua naturaliter facti sumus instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam es, quod utique sanat gratia . Resp. a. Dato quod Apostolus de infidelibus orationem instituat et

hi naturaliter ea quae sunt legis exequuntur , in quantum per origina te peccatum non ita est in mente hominum detrita Dei imago , ut nulla in ea veluti lineamenta remanserint, unde merito diei possit in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis, vel sapere . Ita S. P. Augustinus proX. capite 28. num. 48. Ex his autem non sequitur hujusmodi infideles praecepta legis complere quantum ad modum ἰ sed quantum ad D stantiam , & officia virtutum , quae sint in seipsis inspecta rectae rationis consormia: nec possu Omnia , sed aliqua tantum faciliora, ut honorare parentes, nec aliis facere quod nemo perpeti ve Ilet. At haec quan- um ad modum pertinet, non impleri sine gratia , commonstrat eo loci Augustinus, dicens quod si distutiatur quo fine virtutes Gentilium faree sint, vix inveniantur quae justitia debitam laudem defensionemve

mereantur. Nec te moveat particula illa vix , ut dicas aliqua saltim a Gentilibus opera rectissimo fine & inculpate juxta naturalis legis praescripta patrari. Ouamquam enim nolo esto inter Scholasticos arbiter sedere , ct opinionem meam praecedenti capite declaravi: obvia est responsio etiam Gentilibus aliquando gratiam adesse ad refringendos ina nis gloriae, & cupiditatis sti inulos; u. demonstravi cap. 2. Prop. IV. Certe Augustinus memorato cap. 28. de Sp. S litera ab iis, qui secundum justitiae regulam opera exercent laudabilia non dehonestata perverso fine , gratiam neci uaquam excludite sed tantummodo probat stare testamenti novi discrepantiam a veteri, quod per illud lex olim scripta in Disiligos by Corale

417쪽

414 De Τheologicis DisciplinIs

in tabulis instauretur in corde Fidelium , sive testimonium Apostoli aecipiatur de Gentibus, quae venerunt ad Evangelium, sive de Infideliabus : propterea quod manet quidem adhuc in istis lex naturae, per

quam nonnunquam executioni mandant virtutum officia, sed tamen ut lex instauretur in corde, ita ut hae virtutes honae sint undequaque , nec

in praxi animus superbia, aut vitiosa cupiditate vincatur , ipsa lex deinhet in corde per no m testamentum, & per gratiam Christi imprimi iterum , & instaurari. Absolvit ergo Apostolici textus explicationem S.Pater num. 9. his verbis: Istuodlibet borum accipiatur, eonstat grariam Dei promisiam se testamento nomo etiam per Prophetam: eamdemque gratiam in eo defluitam, ut scribautur leges Dei in tardibus homia

Num . Quapropter ex memorato cap. 28. recte insertur Gentiles quandoque agere secundum iustitiae regulam , & merito laudari, intcrdum quoque operari fine non malo : quod nos eap. a. distinctis thesibus ex. plicavimus . Veram in his Christi gratiam , S aliquam fidem non praecedere, perperam ex hoc loco quidam deducere moliuntur . Imo si animadvertas sedulo, demonstratur oppositum e primo, quia bene unde quaque operantes vincunt naturae vitium , quod utique sanat gratia . Deinde quia legem habent non solum in mente , sed etiam inscriptam Cordi, videlicet cum hona voluntate coniunctam. Rursus quia S. P. lib. IV. contra Iulianum cap. I. num. 32. haec Gentilium opera Gratiae de- Putat . Postremo quia eodem cap. num. et s. doeet opera quaeque infidelium sine Christi gratia , etsi officio sint bona, ac minus punienda iis , quae naturalem legem transgrediuntur, habere tamen peccatum sibi conjuntaim non ratione sui, sed ob intentionem operantium , qui aut terrenae patriae exhibent Babylonicam dilectionem, aut daemonibus, veIhumanae gloriae deserviunt. Num vero hae duae responsiones Verae sine

Ed legitimae, videbit qui Augustini testi inonia non divulsa & mutilata,

sed ut jacent laudatis capitibus numeri lue explanata, attente perleget, Hac secunda responsione solvuntur aliorum Patrum sententiae primo aspectu contrariae . Quotquot enim textum Apostoli de infidelibus exposuere, aut laudarunt in iis virtutum officia duntaxat, aut gratiam ipenitus non excluserunt, aut de vitio naturae instaurandae ct sanandae eo loci non pertractarunt. Nam & infideles exhibere honorem parenti bus, reddere suum unicuique, non pejerare , aliqua hujusmodi facere nulla vituperatione, sed laude in se digna, & merito Patres scripserunt, .ct nullus negat Catholicorum ,

Si dixeris damnatam esse Propositionem ea. Baii: Cum Pelaxis Ρηςiμnt, qui textum e soli ad Rom. a. Gentes, quae legem non ba Mem Muraliter ea , quae legis sunt, faciunt; intelliguat de Gemi

otist c3 gratiam non habentibus ἰRCi pondetur primo cum Uasque 2 i. a. disp. I9o. q. lo9. cap. ivnum. 17d damnatam esse ob acerbitatem Censurae : Suis dieat, ait

418쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. Is

doctissimus Iesu ita, damnari sententiam hujus Doctoris in eo quod ait. illud testimonium de Gentibus fidelibus intelligendum esse, eum sit femtentia S. Magustini, er omnium Patrum ὶ Et infra , Se um h ardamnationis , prout a me explieatus es, eontuli eum Illustrissimo Domnui Cardinati Toleto , cum Meri Palatii Conriouator , ct neologus effet, anno is 86., eumque probavit, ct germanum esse dixit, propriaque ma Iubseripsit, esus subscriptionis exemplum apud me ad e est.

Quis autem poterat damnationis sensum melius percipere , quam viletus missus a Gregorio XIII. Lovanium in Caussa Baii, & ab ipso Pontifice circa Bullam a Lovaniensibus recipiendam plenissime instructus Revera cum S. P. Augustinus doceat, quod etiam si Apostolicum testimonium accipiatur de infidelibus , stat adhuc discrimen inter legem , &gratiam , neque haec interpretatio adjuvat Pelagianos conantes ex hoc loco probare in infidelibus veras esse virtutes ἰ constat propositionem Baii insimulantis eamdem interpretationem Pelagianismi esse falsissimam, atque acerbissimam . Ouod tamen addit Vasquea omnes Patres explicare locum Apostoli de Gentibus fideli hus, arbitror esse falsum r &propterea articulus Baii est etiam Patribus iniuriosus . At Patrum senia non repugnare Augustino verum est, ut supra dicebamus . Resp. a.

in sensu ab Auctore intento articulum Baji non selum falsum esse, sed etiam haereticum . Significat enim infideles sine gratia habituali, quam tantum Bajus admisit, S sine qua omnia opera infidelium asseruit esse

peccata , non posse observare legem naturatum ἰ cum possint Optime

quo substantiam absque ulla gratia speciali, quoad modum vero cum inspiratione Spiritus sancti moventis , & nondum inhabitantis . Ob. I. Si nemo sine gratia posset diligere Deum tanquam auctorem naturae , immerito damnata esset tricesima quarta propositio Bajir α- sinctis illa duplieis amoris , naturalis videlicet , quo Deus amatur ut auctor Utura; ct gratuiti , quo Deus amatur , ut beatificator , vavas ct eommentitia , ct ad illudendum sacris siteris , ac plurimis veterum testimoniis exeogitata . Idem asserendum est de propositione 36. Amor naturalis , qui ex viribus natura exoritur, ex sola philosopbiscum elatione praesumptionis humanae cum injuria Crueis orsi defenditur a nonnuuis Doctoribus .

Respondetur hujusmodi propositiones rectissime suisse prostriptasia

Primo quia datur amor naturalis quo animus sertur in beatitudinem, cujus desiderium corrupta per peccatum natura non potuit amittere 2 atque hic amor non ost a gratia , quemadmodum nec liber ea libertate, quae sufficiat ad meritum, ut Baius, Ouenellus , & Iansienius commen ii sunt, resutati de H. CaIviniana cap. g. , sed est amor inditus a natura , indeliberatus , S necessarius . a. Datur amor naturalis etiam deliberatus , quantum ad objectum , eoque revera diligitur Deus, ut est

Auctor naturae, neque amor iste secundum submuriam malus est, sed Diuitigod by Cooste

419쪽

De Theologicis Disciplinis

honus & rectae rationi consentaneus, licet aliquando non habeat recti. udinem finis, si Deus non diligatur propter se , gratis , & amore henevolo . 3. Etiam datur amor Dei Auctoris naturae Sc honus undequaisque sine gratia Spiritus sancti inhabitantis, quam duntaxat admisit BajuS, ut constat ex articulo 62. , in quo rejicit tanquam commentitiam S odiosissimam distinctionem duplicis iustitiae, alterius quae fit per

Spiritum caritatis inhabitantem , ct alterius qua fit per inspiratiovem Spiritur sancti nondum eor inhabitantis θ' in eo caritatem diffundentis . Ex qua prava doctrina sequeretur quaecunque fiunt ab homine nondum justificato vere esse peccata : quod & Bajus asseruit art. 3s., ut cap. a. dictum est. Promeruit ergo etiam articulus 34. & 36. hanc perniciosam haereticamque doctrinam comprehendens, censoriam Ecclesiae animadversionem . Illud quoque respondere possimus praedictos articulos Baii fuisse damnatos , non ob id , quod spectat ad duplicem amorem , sed quod attinet ad nimis austeri, severique judicii libertatem . Ita Gabr. VasiqueZ I. 2. disp. 19s. cap . num. 28. Suarea etiam Prologom.6. de Grat. Cap. 2. num. ι . fatetur plures Bajanos articulos fuish damnatos non propter doctrinam , sed propter acerbitatem er audaciam . Quod declarasse ipsum summum Pontificem Pium U. colligitur ex iis, quae supra diximus de Cardinali Toleto, S contestatur Uincentius Contensio Diu S Tom. I. lib. v I II. disp. I. cap. I. f. i. In serie harum propositionum esse praefertim trices mam quartam , ex eo constat, quod Eminentissimus Beliarminus lib. 6. de Grat. S lib. ar h. cap. . tam intrepide sententiam nostram defendit , ut scribat: Existimamus non posse Deum, nisippe ejus, diligi neque ut autiorem naturae, neque ut largitorem gratis

ct gloria , neque perfecti, seque imperfecte, ullo modo; atque hanc non dubitamus sententiam S. Augustui, imo ct Seripturarum, ct Co ciliorum , quiequid aliqui minus eonsiderate in hae parte scri erist.

Cui S autem dixerit tantum virum damnatam in Baio opinioaem aut ignorasse , aut propugnasse ὶ Objicies 4. quaedam argumenta a ratione , quorum solutio ex dictis iacillima est , ideoque ea breviter proponuntur. Est autem primum: Praecepta Decalogi sunt proportionata naturalibus viribus creaturae r tionalis ; possunt ergo naturaliter adimpleri. Alterum est: Potest mens humana citra specialem gratiam Deum cognoscere , ct incommutabilis justitiae legem percipere e igitur potest voluntas Deum amare , & s Curidum iustitiae regulam operari. Sequitur tertium e Connaturale est homini diligere summum bonum , si illud mente percipiat. At Peridzam naturaliter inditam percipimus summum bonum esse Deum . Ergo Doum diligere connaturale nobis est. Accedit quartum : Possumus naturaliter diligere creaturas ; quare non Deum rebus omnibus creatis amabiliorem . Quintum est hujusmodi : Potest homo sine gratia Deum

420쪽

Liber Decimus octavus. Cap. IV. 627

Deum stlorificare ἰ Apostolus enim ad Rom. i. v. a I. reprehendit Gentiles Philosophos, quia eum Deum cognovistent, non sicut Deum eo-ri aserunt. Cultus autem Dei nihil aliud est, quam caritas per Augustinum Epist. iis .alias 29. Igitur si potest Deus sine gratia glorificari, potest etiam amari. Postremum esto : Potest dari amor inchoatus &imperfectus, qui nec ordinetur ad supernalem heatitudinem , nec postive Deum praeserat bono alicui creato. Ad hunc amorem non requiritur gratiae auxilium ἔ Igitur, Sc. Respondetur ad primum , praecepta Decalogi esse naturae rationali proportionata quantum spectat ad objecta , & ad incia pracept

rum , non autem quantum attinet ad modum , & finem ς idque ob ipsius naturae corruptionem, cui appetitus Iaudis , aut noxia

cupiditas subrepit: hoc tamen pacto etiam esse proportionata , si vitium naturae sanetur, & Dei imago , in qua naturaliter conditi sumus instauretur por gratiam ἰ ut de Spita & lit. cap. 2 i. docuit nos Augustinus: Qui etiam de natura ct Grai. cap. 48. exemi Ium affert lucis, quam sani oculi vident, non aegri; S cap. 49. possibilitatis ambulandi, quae est in sanis pedibus, non in constares ; quibus exemplis demonstrat adversus Pelagium neminem posse absque adjutorio Salvatoris ita

legem servare , ut vitet peccatum , quoniam corpus aggravat animam, terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, & vitiata natura, de qua loquimur, medicum im Horat,& clamat, Saua animam meam.

Ad secundum facilior est responsio, si dicamus nullam cognitionem sive naturalis, sive praeticae veritatis, si ab inspiratione gratiae disjuncta est, pota animum nostrum ad pia studia inflammare. Vel

enim scientia cum interiori se avitate Sc caritate conjungitur , vel tantummodo veritatem ostendit non impertiendo caritatem . Si sit cognitio prioris generis, est Gratia Christi, qua agitur non solum ut facienda noverimus , verum etiam ut cognita faciamus , auctore Augustino de Gratia Ch. cap.xi r. Si vero sit cognitio sine inspiratione dilectionis , inflat, non aedificat; neque ad servandam Iegem suffciens est, quemadmodum commonstrat S. Pater capite praecedenti, Pauli Apostoli auctoritate & exemplo. Neque id scientiae vitium est, sed animi, qui pressus corpore ab idea universali vertitur ad imagines temporalium specierum , easque particulari S practico iudicio praesert bono summo, atque incommutabili, ut possit dicere eum Apostolo, Ruod odi malam, hoe ago : aut cum altero , Video meliora proboque, deteriora sequor. Sed vide quae cap. I. differui de vitiorum origine , nec, non Doctorem praeclarissimum de Nat. & Gratia cap. so. Potest tamen

responderi, non esse de mente humana , & de voluntate eodem modoratiocinandum . Nam , ut docet S.Τhomas l. a. q. Io 9. art. 2. ad 3. Ma

gir es satura humana eorrupta per peeeatum quantum ad appetitum boni , quam quantum ad cognitiovem veri. Cujus rei facile est caussam an

SEARCH

MENU NAVIGATION