Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

In EWangelio Ioannis dicitur Verbum lux vera, qua Utamnat omanem hominem , primo per lumen rationis & legem omni creaturae rationali impressam immutabilis veritatis , juxta illud Psalmi 1ν. Signatum est super nos tamen vultus tui, Domine, ut expIicat S. Thomas ita hunc locum . a. non quia nulus es hominum, qui non illuminetiar , sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur , ait S. Pater cap. IOI. Enchiridit. 3. quia non ad unum populum venit, ut Moses , & Prophetae, sed ad praedicandum Evangelium omni creaturae . Atque ita hoc uno verbo demonstratur Dei Filius Conditor , Legislator, & Redemptpr universorum , ad differentiam Ioannis , de quo cum esset illuminatus a Deo , ct venisset vox, & testimonium Reparatoris, dicitur versu proximo , Non erat ille lux , sed ut testimonium perhiberet de Iumine . Ceterum

confirmat locus iste sententiam nostram . Si enim ipse es tamen, si ab ipso recesseris , nee tu lumine erit : ct quid de te Iequetur Quod dixit de impiis: Fiat via illorum tenebra , ct lubrisum: ait Augustinus

Cone. v. in Psalm .iog. Idem Evangelista cap.3. U. I9. Lux , inquit, venit in mundum : cor dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem. Praetermittenda non est insignis comparatio D. Thomae I. 2. q .art. I.

petita a Sole, qui licet quastum es de se omnia eorpora illuminet, si quod tamen impedimentum inveniat is aliquo corpore , relinquit illud

tenebrinum, sicut patet de domo, eujus fenestra iunt claus: Ied tamen illius obscurationis nullo modo eaussa es sol, sed eatissa ejus es solum i

se , qui elaudit fenestram. Ita Deus tamen gratia tuterius non immittit illis, in quibus obsaeutam invenit, cte. Notat tamen ibidem S. --ctor Deum hoc agere proprio judicio, ideoque esse caussam excaecatio innis , non prout est illa motus animi humani inhaerentis malo , sed proueest subtractio gratiae, unde sequitur quod mens divinitus non illuminetur , S cor non emolliatur ad recte vivendum . Esaias Sc EVangelista Matthaeus loquuntur de Iudaeorum synagoga: & praeterea sententiae nostrae vim addunt consequentibus verbis. Nam ille ait, ea eram δε-pem ejus, er erit iu direptionem: iste autem, Ecce relinquetur vobis domus vobis deserta . Ex desinitionibus Ecclesiae haec promunt. In cap. Firmiter defini tum est hominem lapsum per veram posse semper paenitentiam reparari . Statutum a Tridentina Synodo Sess. 6. cap.xI., quod Deursus gratias mei jusseatos non deserit. Senonensis in decreto is .de lib. arbitrio haec est perspicua sententia: Nee tamen tantae gratiae neeessitas libero pra

judicat orbitrio , eum illa semper fit in promptu , nec momentum qui dem pratereat, in quo Deus non stet ad ostium, O pulset. Consimi- Ita protulit Coloniensis in Enehiridio de Sacramento Poenitentiae; N LIus es pe curor tum IdeIesus , eui Deus, quoad in bae vita supers s

P.cuς est haec discutere . In Cap. Firmiter rectissime dicitur possu

462쪽

Liber Decimus octavus. Cap. VIII. qu

hominem lapsum per paenitentiam reparari, quoniam potest Deus illum gratia praevenire. Apposite Augustinus de Nat. & Grat. cap. 23.

Nemo dieit se hominem fastum, ut de justitia quidem possit in pecearum ire, ct de pereato ad justitiam redire nonpq sit: μου ut is pereatum iret, suffieit ei liberum arbitriam; ut autem redeat adjustitium opus habet medico, quia sanus non es, opus habet vivificatore, quia mortuus est. Et tamen hunc mcdicum aliquando deserere impium, tradit paullo infra Augustinus. Addo laudati Canonis sensum esse quod possint per poenitentiam deleri peccata post baptismum patrata, nec

relapsbrum crimina sint irremissibilia . Ait enim : Et si postfusceptionem baptismatis quisquam prolapsus fuerit; peccatum per veram potes

semper paenitentiam reparari. Tridentinum de Iustificatis aperte Io quitur: nostramque sententiam confirmat. Nam si non deserit Deus, nisi deseratur; ergo si deseratur, deserit. Ita S. Pater citato Iib. cap. 22.23. 26. 29. R aliis Iocis supra citatis pro p. 6. Vide & Adversarior unia nostrorum Consessionem thesi a. Senonense, & Coloniense Concilium Provincialia sunt. Praeterea illud ait adesse semper gratiam, quatenus est in promptu, scilicet singulis praeparata; Sc omni momento Deum stare ad ostium, & pulsare, non tamen singulos homines interius senisti re pulsantem alid sensuum strepitu , & specierum Varietate distractos AAt si non habent interiorem sensum , nempe piam cogitationem , ct ho num desiderium , gratia exterior est, non interna . Coloniensis Synodus consulto addidit particulam penitus , ut intelligas cuilibet scelestis. simo peccatori, quandiu est in via , non subtrahi gratiam omnino , quoniam interdum recipit illustrationes, aut fallem jus habet ad Sacramenta , quibus peccata delentur. Adverte, nec adversarios nostros asserere, Deum semper, Omni momento, & incessanter sanctas cogitationes , & pia desideria eXcitare in singuIorum animo. Rursuasententia nostra , etiamsi quocunque momento adesset mentis cogitatio; si nullam inspiraret delectationem cordi immersis pravis cupiditatibus , non esset haec gratia vere lassiciens. Nam Gratia Christi est inspiratio sanctae dilectionis, ut probatum est de H. Pelagiana. Denique

oportet distinguere inter gratiam increatam , quae est divina misericor dia praeveniens actus nostros indeliberatos, & inter gratiam Creatam .

quae est ab actibus indeliberatis indistincta; quemadmodum aliud est:

lumen rationis, & lex immutabilis veritatis affulgens menti, aliud ipsa mentis perceptio . Misericordia , & veritas singulis adest, ideoque gratia increata , scilicet ipse Deus. Verum is libere, non aliqua ne cessitate collustrat mentem , ct excitat delectationem . Igitur sicut sem-Per , & omni momento est in mente nostra aeterna lex veritatis illam irradians ct collustrans, nec tamen semper est res tum iudicium men is nostrae, eo quod sese convertat non ad illam aeternam legem , sed adfluxas sensuum imagines : ita semper adest misericordia Dei, Sc grati

463쪽

ησο De Theologicis Disciplinis

increata , nec tarnen semper est sancta cogitatio Sc pia animi asseelio in animo mortalium hominum, quia non ad misericordiam juvantem se convertit humiliter, sed ad amorem sui, & ad sensuum illecebras. Iccirco non semper adest gratia , quae sita est in sancta inspiratione , &motu vitali: de qua praesens servet disceptatio . Accedit ad Canones Conciliorum propositio damnata ab A IemVIII. anno I 69o. Paxari, Pudaei, inretici, aliique hujus generis , nullum omuino aeeipiunt a Pesu Christo in xum ς adeoque bine retie inferes in illis esse votantatem vadam, er inermem, siue omni gratia fui tente . Sed merito proscripta est; primo quoniam pro sertur indesiuite ς atque sunt inter Paganos & Iudaeos quam plurimi, quibus gratia consertur ; ut diximus de Polemone , & de Cornelio. Praeterea InfideIium complures aut degunt inter Christianos, aut audierunt ab iis EWangelium , cujus praedicatio non selum est beneficium Christi notitiania suppeditans, ne sit inexcusabilis infidelitas ipserum , sed etiam solet coniungi cum internis gratiae illustrationibus, quae tamen a nimium addictis cultui idolorum , sive consuetudini abrogatorum legalium cito

evolant, atque extinguuntur . Est etiam probabilius omnes homines gratiae motionem aliquam per vitae decursum experiri, sed tenuem admodum , &veluti semen sparsum secus viam, vel inter spinas conculcatum & suffocatum . Singulis denique patet semper aditus ad misericordiam , ad Ecclesiam , ad Sacramenta, ad medicinam, & ad Aquam ct Sanguinem fluentem e latere Redemptoris. Depromunt ex libris Patrum quae sequuntur . S. Augustinus de lib. arh. cap. i8., ct de Natura & Grat. cap.6 . adversus eos, qui de signorantiae, & difficultatis poena ex Adain transfusi queruntur , scribit:

Recte enim fortasse quererentur , s erroris er libidinis vultas hominum

victor existeret: eum vero ubique sit praesens, qui multis mossis per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doeeat credentem , conso- Ietur sperantem , diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam, quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod senoras, cto. Joannes GonzaIes, ct Thomas de Lcmos respondent Augustinum asserere , quod nullus juste asserre pote is in sui excusationem ignorantiam , quia Deus aut per legem striptam, aut per naturalem , aut per Evangelii ptaedicationem homines omnes instruit & vocat: S rem , nam qui negat unum esse Deum , superare potest ignorantiam intima conscientia sui ipsus , rerumque aspectabilium contemplatione : ct qui ignor i mysteria fidei, potest ea audire ab Evangelietantibus et S si non Potcst, non ei imputatur ad culpam. Animadvertunt scite Augustinum diXissu, Per ereaturam sibi Domino servientem ; ne inde inserassemPer vocare se ipse, & per internam subministrationem Spiritus san-Si. P QAimo cap.68. ipse Augustinus hanc responsionem insinuat, do

464쪽

Liber Decimus octavus. Cap. VIII. ἄσr

eens , quomodo infideIes ad fidem excitentur Christianis exhortationibus , Christiani autem concutiantur terroribus , & praemiorum Iaudibus origantur . Haec gratia sat est, ut sint inexcusabiles, S possint remota potentia quaerere quod ignorant. Insuper animadverto , aliud eL se Deum vocare , aliud esse praesentem ut vocet. Illud actualem gratiae subministrationem , istud vero praeparationem significat, & increatam gratiam interdum ab animorum nostrorum motione sejunctam , ut jam plicavi. Et Augustinus quidem, non ait, Deum vocare omnes , sede se praesentem ut vocet. Si velis etiam cunctis immitti quasdam honas cogitationes certis temporibus, sed quae leviter excitent, ut intelleis Eius alio statim evolet ,& evanestat in cogitationibus suis; est sententia Nori fili, cui non repugno. Addunt Adverserit S. P. Augustinum serm. a. in Psalm. s8. hae habere : Si nolis eurari vulnus tuum, admonet, ut cureris ζ ct aversum revoeat, ct refugientem quodam modo adse venire compellit idi a

trabit . In omnibus implet quod dierum es, Misericordia ejus praevo-niet me. In Psalm. io a. Vocat undique ad eorreptiovem, vocat umdique ad paenitentiam, voeat beneficiis creaturae, vocat imperi endo tempus vivendi, vocat per uitiorem , vocat per tracratorem , vocat

per intimam eogitationem, vocat per flagellum correptionis, vocat permisericordiam consolationis .

Verum quid haec 3 Constat in Psalmum s8. S. Patrem de iis Ioqui,

quorum Dominus susteptor factus est, ut in omnibus eorum operibus singularem exerceat providentiam . Atque si hoc testimonium aliquid evinceret; adesset singulis non soluin gratia sussciens, sed & congrua, vi Strix , essicax, & quodammodo compellana dr attrahens . Addit praeterea ibidem S. Doctor, omnipotentem medicum non renuntiare ad aliquem , sed opus est, inquit, m curari velis, opus es, ut manus ejus non refugias. Ouod si refugias, OEt repellentem manus suas , ait Enarrat. in Ps. Ioa. unde altera objectio depromitur. Haec

propterea eadem responsione revincitur . Ouamauam commemorantur ibidem omnia genera vocationum, externae , interioris, communis , specialis, quas omnes singulis impendi neminem puto dicturum . Proseri nonnulla alia Augustini loca Tournely P. 2. de Grat. q. 8. art. 3, quae apertissime sunt accipienda de lege naturae Sc lumine rationis omnibus indito , eodem Auctore non reluctante : unde merito praetermit

tuntur.

Habetur in expositione quarumdam Prop. ex Epistola ad Roma- S prop. 62. de Pharaone celebris locus : Non ergo hoc illi imputatur, quod tune nou obtemperaret, quandoquidem obdurato corde obtemperar non poterat: sed quia dignum se praebuit, cui eor obduraretur . Hunc Iocum avide quidam arripiunt, Objicientes non imputandum esse peccatum , si gratia non adsit, quemadmodum nee imputatum est Pharaoni. Duiligod by Corale

465쪽

a De Τheologicis Disciplinis

Ast si totum argumentum concedatur, nonne sequitur PharaonL& obduratis huic similibus gratiam stimetentem fuisse sublatam ξ Si ulterius reponamus editum opus illud ab Augustino adhuc Presbytero , eum nondum divinae gratiae percepisset arcana; nonne id liquet ex cap. sa. primi libri Retrauehationum Sed confirmat haec Augustini sententia, quod alibi tradidit de obduratis, scilicet hos peccare, quia licet deserti a gratia necesse sit, .ut offendant, & cadendo vexentur ἰ nihilominus illis imputatur peccatum, quoniam praeVaricatores Iegis digne lux deseruit veritatis. Sensus quippe est Pharaonem non ideo peccasse , quia obdurato corde obtemperare non poterat, si enim caecitas omnino esset in voluntaria, nullum foret peccatum : sed ideo peccasse, qui dignum se praebuit, cui cor obduraretur. Hunc sensum demonstrant quae sequuntur immediate r Sicut enim in his, quos elegis Deus, non opera , sed fides inchoat meritum , ut per munus Dei bene operentur : se in bis , quos damnat, infidelitas ct impietas ineboat paena meritum, ut per ipsum poenam etiam male operentur . Igitur per ipsam quoque obdurationem peccant improbi, in quantum ipsa obduratio est pinna praecedentis peccati, ut pluribus explicat Sanctus -- ictor eodem loco, & eitato capite tertio ac vicesimo Retractationum . Mutuantur ex Prospero quae sequuntur . I. I.ibro I. de Vocat. Gent. cap. s. ait: -dhibita semper est Universis hominibus quaedam supernae mensura doctrina, quae etsi paucioris , occalliorisque gratis fuit ,fugmit tamen, sicut Dominus judicavit, quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium. II. Eodem libro cap. l . haec habet: Neque ob hoc excusabiti sui nationes, qua alleuatae a conversione Israe pem non habentes, ct sine Deo in hoe mundo sub diuorantiae resuris perierunt, quia hae abundamia gratia , quae nunc universum mundum rigat, pari antea largitate non fluxit. III. Cap. 29. ait: Universitati hominum ita

multiplex, atque ineffabilis bonitas Dei consuluit semper oe consulit, ni neque ulli pereuntium exessatio suppetat de abnegaro sibi Iumine veritatis , neque cuiquam sit liberum de sua justitia gloriari . IV. De parvulis sine baptismate morientibus haec est praecIara & manifesta sententia Prosperi cap. 23: Non irreligiose arbitror credi, nec inconveniem ter intelligi, qaod si paucorum dierum homines ad illam pertineam gratia partem, quae semper universis es impensa nationibus , qua uti que si bene eorum uterentur parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur. U. Addunt Stephanus Descamps, ct Hon. Tournely illustre testimonium

Pauli Orosii in libro de Arbitrii libertate e Mea semper Me es fidelis atque indubitata sententia, Deum adjutorium suum non solum in Cor pore βο , quod es Delesia, eat speetalia ob eredentium fidem gratis

sua dona tartitur, verum etiam universis in hoe mundo gentibus pro pter longanimem sui, aternamque elementiam subministrare , non urru asseris eum discipulo tuo Caelestio, eui jam apud Africauam Θπο- dum

466쪽

Liber Decimus octavus. Cap. VIII. 663

dum Oreulta illa impiorum dogmatum natura contusa est, in solo naturali hono , ct in libero arbitrio generaliter universis unam gratiam eontriis latam: sed speciatim quotidie per tempora, per dies, per momenta , per atomar, ct eu iis, ct singulis ministrare .. Et infra Evidentismme deelaratam es nemini hominum deesse Dei adjutorium, praesertim eum ct seductor instet, er insit infirmitas. Possum cum Eruditis viris respondere libros de Vocatione Gen. tium non esse Prosperi: quod probari potest his testimoniis directe spumantibus cum aliis, quae habentur in responsionibus ad objecta Massiliensium , Se in Carmine de Ingratis; ubi generalem voluntatem saluandi omnes, S communem humani generis Redemptionem explicat per institutionem & essicaciam remedii, non per actualem gratiae largitionem , ut ostendimus de H. Iansentana cap. 4. & hoc in quo Versamur th. g. 3.& 6. Vide &NOrisium lib. 2. H. P. cap. XIV. Breviitauue responderi potest, hune Auctorem , & etiam Orosium, medium quid sapere inter Semipelagianos, ct Augustinum. Horum tamen admissia auctoritate . nil conficit pro Scholasticis omnia ad νersus nos pugnaciter conjicientibuS . Auctor enim priorum . librorum conatur ostendere etiam Gentiles hominesque universos a fide alienos habuisse gratiam quamdam communem Sc veritatis notitiam in dispositione elementorum mundi, per quam possent optime percipere unius supromi Numinis existentiam , ita ut essent in cultu Deorum inexcusabiles et etiam si minime recepissent internas ct invisibiles illustrationes, quae sunt dona gratiarum specialia. Sat esset titulum capitis s. libri I. perIegere : omnes in elementis aecepisse praecepta letalia, ut i inexeasabiles in Molo tria. Sed quoniam titulis carent Mss. vetustiora, verba Auctoris exscribamus. Ruamvis ereo haec, inquit, ct

multa similia veritatis Seriptura prouuVtiet, secundum ipsam tamenta credimus drpissime confitemur, quod nunquam universirati bominum divinae providentiae cura defuerit. Ωκα licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem Hrexerit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis sua dosa subtraxit, ut er propheticas voces , ct praecepta legalia convincereutur in elementorum obsequiis ae testimoviis accepisse: unde or inexessabiles facti sunt, quia μοι sibi do fecerunt, ct quae creata erant ad utendum , venerati sunt ad colendum. Internam autem inspirationem gratiae communem non esse, scribit diserte cap. 3. Inco

gnoscibiles illuminationum dilationes, inter quas utique multi tu insidelitate defieiunt, non filum in populis remotioribus impiorum ,sed etiam in civitatibus fidelium per plurimas domos er familias novimus fieri,cte. De notitia igitur legis, non de gratia speciali loquitur iste Auctor.

Conser modo Verba nobis objecta, & videbis non solum perperam ad-Vπsus nos usurpari , sed etiam Adversarios nostros revincere. Gratia

enim , de qua disputamus, non solum sincit ad testimonium, sed

etiam

467쪽

4s De Τheologicis Disciplinis

etiam ad remedium , neque est sola notitia veritatis distributa in eleis mentis , S reddens inexcusabilem idololatrarum perfidiam, sed interior illuminatio, ct inspiratio caritatis , sine qua plurimi sub ignorantiae tenebris perierunt. Atqui auctor librorum de Vocat. Gent. ait imo pensam omnibuS gratiam susscientem ad testimonium , & notitiam in elementorum obsequiis, per quam nulli pereuntium suppetat excusatio: & quibusdam tantum gratiam suffcientem ad remedium , S speetalem ac supernaturalem inspirationem. Ergo amrmat Gratiam, de qua disputatur , pluribus denegari. De parvulis cap. 2 i. praecedenti definite pronuntiat , super eos liam manere futentiam, quam bumanum genus praevaricatione primi

parestis excepit. De immaturitate vero mortis uos esse ratiouem conquerendi , cum semel in Nataram nostram per pereatum ingressa morta- Iitas obnoxiumsibi omnis vitae uostra fecerit diem . Haec est ergo causa cur plurimi rapiantur sine baptismo, & non semper neglectus parentum. Dum ergo seq. cap. 23. ait, etiam par ulos paucorum dierum ad illam pertinere gratiae partem , quae semper universis est impensa nationibus, loquitur de notitia veritatis, quam horum parvulorum parentes potuerunt acet pere ab obsequiis & testimoniis elementorum.& negligentes non studuerunt sibi ac posteris consulere veram ample Hendo religionem. Nam cap. 2 s. sequenti docet gratiam, quam uni versis generationibus Deus indifferenter impendit ., eme testimonium elementorum , per quod ad quaerendum Uerum Deum potant homines adjuvari. Gabrici Vasque a disp. 96. cap. a. interpretatur postremum

locum de parvulis , qui aliquandiu vivunt, & quibus parentum cura negligit subvenire, eo quod appellentur paucorum dierum bomines, Est autem interpretatio , ut arbitror, falsa, Sc duobus hisce vocabulis male asscta . Orosius autem contra Pelagianos asserentes posse unumquemque per naturam ct liberum arbitrium salutem quaerere & ingemiscere, licet adiutorio Dei tandem tribuerent consecutionem salutis. & objicientibus exemplum Zachaei, qui desiderabat Deum videre , .ct ideo

suus domui ejus facta est, ait: Nunquidsi unus credidit, statim unia persa domursine peccato fuit, eui tunc utique Majore domus credente initium salutis fuit En aperte scribit Orosius , familiam Lachas , an tequam ipse crederet, non habuisse initium illud salutis , idest posse

quaerore S ingemiscere , quale initium statuebat Pelagius in natura .& in libero arbitrio . Habemus ergo Orosium nobiscum consentientem. Ex illa vero responsione Orosii emergit statim objectio altera Pelagianorum : Ouomodo ergo peccant, qui destituti sunt gratia , ct non habent ex is posse quaerere S ingemiscere 3 Huic obiectioni occurrit Orosius dicens Gratiam quae necessaria est ad libertatem peccandi non

esse illam specialem, quam Cauestius S Pelagius putant in solo bono

468쪽

Liber Decimus octavus. Cap. VIII. ησs

naturae singulis contributam; sed notitiam Ueritatis & Iumen ipsium rationis adjutum testimonio , ct distributione elementorum, atque id per atomos S per momenta singulis ministrari, S necessarium esse ne a imputetur peccatum ς licet ad recte agendum requiratur praeterea gratia specialis a natura &a libero arbitrio diversa . Sequitur enim post

verba , quae producta sunt, haec immediata periodus : Disit enim Seriaptura , xuisaei olem suum oriri super honor dr maior . At tu forte re nondes: Ordinem suum composita bene ratara custodit, ac per hoe Deus elementariis simul cursibus coustitutis facit inde . quae facit. Ruid ergo de illa sententia parce , qua sequitur, opinaris Dat pluviam

super justos, ct injusos. Utique qui dat, eum vult dat, se ubi ouis dat , vel dispensando dispositam constitutiovem , vel effundendo pr

priam largitatem. Quae ex D. Τhoma objiciuntur , haec sint praeeipua. I. Q. I 4. de verit. art. ii. ait e Si aliquis nutritus in Blvis, MI inter bruta an

malia ductum rationis naturalis sequeretur in appetitu boui ct fuga a mali, certis e es credendum , quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea, quae sunt ad credendum necesseria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, si eut misit Petrum ad Cornelium. II. In cap. ia. ad Hebraeos ait: Gratia nulli deest, sed omnibus quantum in se esse communieat, sicut me sol deest oculis caecis . III. i. p. q. 49. art. 2. Deus, inquit, nos deficit ab agendo quod est Oeeessarium

ad salutem . IV. In I. 2. q. Io 6. art. a. ad a. haec habet: Lex nova

quantum est ex se auxilium dat ad non pereandum . Respondent ad i. Thomas de Lemos , ct Thom istae alii, utique id eventurum , sed puer ille non posset sequi ductum rationis sine gratia ,

quae per D. Thomam quibusdam datur, quibusdam non datur. Ut enim demonstratum est quaestionibus praecedentibus ex eodem Doct. An gelico I. a. q. I 9. Rrt. 3. e petitur voluntatis ratio lis sequitur propter eorruptionem naturae bonum privatum , Nisi sanetur per gratiam Dei. Quod in puero illo contingeret ex carnis concupi scentia progenito . Aliqui interpretantur beatum Thomam de puero baptizator quem certe gratia sanctificante exornatum Deus non desereret, nisi ille se a Deo averteret Ii hero voluntatis arbitrio. Ego ulterius fateor illi puero supernam aliquam illustrationem non defuturam , quam tamen poenalis caecitas dispelleret, ct voluntas ad malum proclivis pessundaret. Τestimonia reliqua demonstrant tantummodo Deum quantum in se est auis Nilia omnibus praeparasse , eaque subministrare nullum ponentibus impedimentum et quamquam istud non ponere , aut removere munus siegratiae, quae aliquibus denegatur, ut docet Angelicus in m. contra gentes cap. 16o. S ipsa lere 3. in cap. ia. ad Hebraeos. Denique .momentum graVissimum putant , quod prop.I. expunXi mus, de libertate necessaria ad peccatum . Omnino quippe tenendu

469쪽

ηι 'O' De Τheologicis Disciplinis

est, nullum esse peccatorem in hac vita qui S libere non peeret, Se enitere , ct mandata servare non possit . Scribit id post D. Thomam s. p. q. 86. art. I. universa Schola Thom istarum, ut demonstrat Tot ianely de Grat. p. 637. & seq. At sine gratia homo in peccatum necessitate prolabitur, nec enitere potest , nec recte agere . Singulis ergo m mentis gratia sussiciens adest cuilibet etiam obcaecatissimo peccatori. Hoc argumentum complures Thomistarum a sententia maiorum aliena. vit . Percipere etenim non valent quomodo praecepta Dei sint posith lia, si denegetur auxilium, quo Opitulante possunt impini. Si respo deas eum D. Thoma, non esse impossibilia , quoniam possumus gratiam a divina liberalitate accipere , nec reputatur impossibile quod possumus per amicos; id verum esse fatentur , si amici praebeant auxilium t at si amici, ut hodierni solent, miseros nos derelinquant, quomodo poD sumus spem locare in praesidio amicorum Z Accedit quod libertas tantum ad malum etiam in daemonibus viget; impium est autem & homrendum damnatos viatoribus comparare . Quis etiam credat aequissimum rectissimumque Iudicem plectere reum, cui non est amplius ad bene agendum libertas Haec & con sina ilia plura Theologi non vulgares. Huic praecipuae argumentationi obvia est ex g. thesi responsio Non esse peccatum , ubi non est libertas, & omnia praecepta esse lin- piissimis etiam & obcaecatis possibilia potentia saltem remota , est prorsus indubitatum . Majorem itaque concedimus , animad ertentes tantum percelebres Thom istas affrmare quidem Deum nemini denegare auxilium , S etiam singulis dare , in quantum dare idem est ac praeparare & exhibere, non autem prout opponitur verbo aecipere ς ut teis statur Gongales, & proculdubio docet Bannes, quem primum opponunt . Dissentiri aliquos fatemur: sed eruditus Lemosius ait id se vehementer mirari, & Doctores istos S. Thomae doctrinam deserere, Sceontrariae assentiri. Legatur caput Eo. de Gratia lassiciente n. gor. tract. I. a. p. tom. 4. Panopitae. Ad minorem dico nullam esse in peccando necessitatem, sed libertatem indisserentiae quantum ad exeretrium, idest in optione malorum . Imo S. Thomas docet absolute , quod , potes eontingere quod oliquis fit impotens ad faetendum quod oportet: Odnt propter ejus culpam praecedentem , puta eum aliquis de sero se inebriavit, edi non potes surgere ad matutinas , omissis imputatur ad eulpam propter eoussam praeedentem , ex qua omissis sequens redditur voluntaria. Ita I. 2. q. I. art. s. a. z. q.79. art. 3. ad 3. & q. IsO. art. a. & 4. necnon in III. contra Gentiles cap. I . Quae tamen ita

accipienda sunt, ut imputetur peccatum , quando est in exercitio li- hera mediorum electio, aut quando dum ponitur caussa , praevidetur, aut potuerit, ac debuerit praevideri effectus consequens . Respectu autem bonorum operum , sentio carentem auxilio sumesenti non habere

patentum prOZimam, peccare tamen illorum omissione, quoniam ejus - Di tir es by Coos e

470쪽

Liber Decimus octavus. Cap. VIII. 66

eius ἰmpotentia est libere volita ἔ nam ideo non potest, quia per pra-Vam erga malum voluntatem ponit potentiae proxima impedimentum. Ergo cum haec voluntas ad malum se ipsa libera sit libertate indissereniatiae, quae susscit ad peccatum , impotentia per hanc voluntatem inducta non excusat a culpa .

Ceterum potentia remota semper in hac vita superest cuilibet pecoratori, quoniam adjuvari potest a Deo . ct qua per erimitar possumunaliqualiter per nos possumus, ait S. Thomas l. a. q. lo9. art. q. ad 2. At dicis , quid si amicus nolit opem ferre Respondeo Deum non defuturum , nisi tu ponas impedimentum . Quamquam inter Deum , ct amicos hoc intemedit discrimen , quod possunt a nobis sine amicorum auxilio aliqua fieri, ut ad illos ire, S ab illis velle adjuvari; cum tameia in bonis operibus nihil sit nostrum , quin a Dei gratia miseri eorditer praeveniatur : ut in illum Thomae locum observat iIIustris Thom ista a Franciscus Sylvius. Atque ita verum est, quod saepe diximus cum Augustino, maIum nullam habere caussam nisi ab hominum voluntate οῦ honum vero a voIuntate divina , a qua denegatur quidem gratia justo iudicio reluctanti hus & nolentibus , sed misericorditer impenditur cuicunque datur, sive minus sit iniquus, sive iniquissimus , ut unusquis que cantet Domino misericordiam , ct judic-am, & nemo, nisi in is ipso Domino glorietur . Magnum etiam inter damnatos & viatores a gratia alienos discriamen interest. Quandiu enim vivunt iniqui, converti possunt a Dominingratiae beneficentissimo largitore . Orat etiam pro ipsis Ecclesia Sponis Agni, eisque patet semper accessus ad Sacramenta , & ad Iargiflua pii s mi Redemptoris vulnera . Quamobrem de nullo mortali homine desperandum est; imo spes debet esse vividior, quandoquidem indigni quidem sunt plurimi, sed mediatorem habent dignissimum apud Patrem , qui solem suum oriri iacit super honos & malos. Hoc hono eX- pertes sunt daemones , & spiritus damnatorum, tametsi peccent liber

consensione antiquorum omnium Theologorum. Quare autem non ademereantur, non est ex deficientia Iibertatis, sed quia sunt in termino , ct omnia mala opera exercent cum eadem malitia, eademque ab ultimo fine aversione . Eamdem ergo sortem esse damnatorum , reproborumque viventium , & utrosque peccare in eo, quod vitare non poΩ sunt, magnum est Calvinistarum , & Iansentanorum deliramentum . Reperiuntur inter viventes nihilosecius nonnulli, quos adeo tenebrae

comprehendunt, & quos ita tradidit Deus in desideria cordis eorum , in immunditiam, S in passiones ignominiae , ut ad sextam obiectionem vincentii scripserit S. Prosper : Multorum hominum malitia talis es 4 qualis est daemonum e sed hoe inter malos homines distat 9 daemones , quod hominibus etiam valde mali veres, si Deus misereatur, recon ciliatio ; damonibus autem nulla est in aeternum servata conversio. A

SEARCH

MENU NAVIGATION