Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 3. Qui complectitur dissertationes de originali peccato, de hæresibus adversus liberum arbitrium, & gratiam, atque de ipsa gratia reparatoris

발행: 1739년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

σ3 De Theologicis Disciplinis Liber XVIII.

bitror autem istiusmodi responsiones doctrinae vetorum TheoIogorume irea libertatis naturam magi S esse consormes, ad intelligendam Augustini contra Pelagianos sententiam perutiles , ct ad revincendos Iansenti gregarios aptissimas . De qua re Vibi dimim satis . Sed jam ad extrema libri propitio Numine perVentum est. Elaboratum eum in isto, tum in praecedentibus, ne in disseillimis circa Gratiam ct libertatem quaestionibus, quod ad historiam, quod ad dogmatata, quod ad Seholae placita pertinet praetermissum esse videatur. Quod an assecutus fuerim , prorsus ignoro. Id fortassi S non perfeci, at conatus sum equidem . Si Augustinianae Scholae commodum aliquod attuli, quod optime sentio vel nullum esse , vel pereXiguum ς fruere, Lector , aequo animo dissertatiunculis, & quas exhibui hactenus, ct quas subinde producam. Nunc, quoniam initium secit libro Doctor Aquitanus, finem statuat ejusdem Doctoris

Caelestem ad Patriam tendens cognosce Vocantem, Cujas proveberis, si bene curris, ope. Nams te Oirtute tua ad eaelestia eredis Mandere, desuperis pulsus ad ima cadet.

472쪽

DE THEOLOGICIS

LIBER DECIMUS NONUS

In quo diseritur de Justificatione , bonorumque operum meritis.

RATI Ax actualis, cui humanum arbitrium obtemperet , praecipuus essectus est divinam in nobis imaginem instaurare, atque diligentes Deum , eique tanquam palmites viti adhaerentes exornare copioso meritorum fructu, & justae retributioni Scorona. Posteaquam igitur de ipsa actuali Gratia in praecedentibus disseruimus , pertractandum nobis est de Sanctitatis ornatu, sive de Gratia, quam dicimus habitutaeως per quam in nobis Spiritu&sanctus inhabitans abstergit peccatorum maculas , digna reddit pietatis opera, tribuitque diligentibus Deum aeternae haereditatis pignus & arrham . De hac habituali Gratia perpauca tradiderunt antiquiores SchOlastici, fatis multa qui data opera postremas haereses profligarunt. Constitutum nobis est hane servare rationem , ut devitemus Ueterum bre Vitatem , ct prolixitatem simul Recentiorum , nec tamen necessarium aliquid praetermittamus : quod si minime fuerimus assecuti; legi pote runt qui de hoc argumento stilo ampliori scripserunt, vega , Bella minus , Turrianus, Stapletonus, Hadrianus S Petrus Ualemburgenses, Casalius noster, & alii. At priusquam . Lector beneWole , pervo lutes grandiora volumina, quid pagellae nostrae contineant inspicere non dedigneris, CA- Digitigod by Corale

473쪽

De ΤheoIogicis Disciplinis

suidsit Gratia Sanctimeam, quam Scholae recte habitualem appellani

IN Tridentina Generali Synodo, ut refert qui illius Historiam literis

mandavit, Cardinalis PalIavicinus lib.um I. Cap. 2. &seqq. Cum Patres animadverterent veteres Scholasticos de Iustificatione , seu habLeuasi gratia ieiune admodum disseruisse, plurimum tamen lucis huic quaestioni assu sum a Scriptoribus Catholicis, qui postremas haereses, Luthera nam praesertim , & Calvinianam oppugnarunt; ex horum libris docuerunt veritatem mirifice collustrari. Assirmarunt insuper in hac disputatione, posteaquam assiduis precibus divinum lumen fuerit impetratum , talem methodum esse tenendam , ut primo inquiratur

quid sit Iustificatio; deinde quid Dens effetat, quidve ex parte hominum ut iustificentur, si necessarium: postmodum quo pacto intelIigenda sit Apostolica sententia quod homines justificentur per fidem : insuper quale meritum insit operibus, quae justificationem ant praecedunt, aut subsequuntur ἰ ac tandem quaenam sint iustificationis proprietates S essectus . Hanc vero methodum , cum recta sit, atque a Patrihus Triden-tthis probata, in hoc ithro operis nostri Theologici x ix. , atque hujus Voluminis ultimo, tenere jure , meritoque curabimus . Primum itaque dicturi quid sit Iustificatio, praemittimus vocabu- Ium istud apud Latinos Scriptores minime occurrere , ct ideo nugari haereticos quosdam a Grammaticis justificationis naturam quaerentes: quamvis si Τullius quoque, Terentius, Livius, aut aureae Scriptor alius aetatis dictionem hanc usurpasset, ratio nobis habenda foret significationis Theologicae , non vero Grammaticalis. Ceterum quantum ad

Sacras literas attinet, in his justificatio accipitur I. pro iustitiae declaratione , quo sensu ait Esaias v. a I. Rujusti eatis impium pro muneribus, ct jAstitiam justi aufertis ab eo . I l. pro divina lege , qua proponuntur iustitiae praecepta, ut Ps cxv III. s. Stiuam dirigautur via meae ad euis sodiendas jnstificationes tuas . III. pro interna animi rectitudine, qua sanctitate persundimur, ut ad Rom. I in s. Credenti eum , qui justificat impium. IV. pro ipsius iustitiae incremento, ut Apocalyps ult. Qui j sures, justi ery adbue. De justificatione praesertim in tertio accepta sensu Catholici dissentiunt a Novatoribus, qui nullam propriam veramque iustitiam admittunt, sed forensem tantum , idest sitam in sola sempiterni Iudicis declaratione, sive in remissione peccati per solam imputationem iustitiae Christi; non vero per gratiam ct caritatem ani mae inhaerentem , atque diffusim in eordibus nostris per Spiritum sanctum inhabitantem. Dixit Novatores nullam aliam admittere Feram

474쪽

Liber Decimus nonus. Cap. I. 672

propriamque iustitiam; nam virtutum habitus etiam animae inhaereniates minime negant; sed his virtutibus vim iustificandi non tribuunt rquare Petrus Martyr de Locis comm . Class. I u. cap. I. inquite Exponia tar deinde quod duplicem justitiam habere diramur : unam a Deo nobis imputatam , qua revera iustificamur, ct eam ex operibus minime obtianemas , verum fide Pprehendimur et altera vero jasitia est, quae nobis inbaret, Gnstatque fide, spe, earitate, omnibusque bonis operibus. Catholici itaque adversus Haereticos propugnant dari justitiam inhaerentem , quae sit iustificationis nostrae formans eaussa et de qua Tridentina Synodus Sesfur. c. . ait: Uniea formalis eaussa est justitia Dei, ποπρ*o ipse justus est , sed qua nos justos faeis, qua videlicet ab eo douatireπovamurspiritu mentis nostrae , ct non modo reputamur , sed vere ju- si nominamur er sumus. Investigandum est modo quid sit haec inhaerens justitia . iniflanti

Τheologi , inter quos Dominicus Soto lib. a. de Nat. & Grat. cap. I . Se Bartholomaeus Medina I. 2. q. loo. art. a. , tradunt definitum hoc unuma Τridentina Synodo , quod justificatio non in sola remissione, aut non imputatione peccatorum constituenda sit, sed in interna renovatione ς quae num fiat per qualitatem inhaerentem, num per actualem motionem minime constet. Et quamquam Vega in citatum Trid. locum , asserit

spectare ad fidem, quod justificatio fiat per babitualem, non per solam

actualem gratiam , negant viri docti cum Estio in distocxwi. lib. a. essis id a Synodo definitum, eum potius a nomine habitus consulto Patres Tridentini abstinuerint, ne opinionibus Scholae aliquod afferrent praeiudicium . Uctum etsi opinio , in quam protendit Medina, non sit a Concilio proscripta; falsum omnino est fieri iustificationem duntaxat per motionem actualem ς quoniam haec perperam fingitur in parvuli&nondum ad percipiendam sanctam excitationem idoneis, qui tamen adum abluuntur baptismo , sancti & justi essiciuntur; ac praeterea justitia dicitur animae stola , Sc quasi spirituale indumentum , nec non ex primitur certis characteribus , quibus ab actuali ac transeunte gratia secernitur; ideoque firmissime tenemus fieri justificationem per gratiam non solum interius inspiratam , sed permanentem , sive, ut appellant , babitualem. Iam vero cum certum nobis sit eam gratiam , per quam formaliter justificamur , permanentem esse , atque inhaerentem, in quo autem sitast natura illius Theologi nequaquam conveniant; poterit quisque ex his, quae de actuali Gratia disputavimus, inferre quid de habituali tenendum sit Areaalem ergo quidam Deum , divinamque potentiam atque misericordiam nobis intime praesentem dixerunt, alii qualitatem Physicam, sive actuosam , ut inquiunt, entitatem , complures diui nam motionem, permulti illustrationem mentis, S caritatis inspirationem. Iater istas autem sententias nos medium iter arripientes diximus

475쪽

η a De Τheologicis Disciplinis

ximus actualem gratiam , si consideretur ex parte Dei, esse Deum ipsum inspirantem nobis honam voluntatem ἰ si ex parte nostri , esse pium animi motum . Hoc sane pacto Gratiam habitualem plures Theologi esse putant Deum ac Spiritum sanctu ni nobis inhabitantem , multi qualiatatem inhaerentem realiter distinctam ab anima,nonnulli habitum adhuc incompertum , ct ab anima nequaquam distinctum , plurimi denique ipsum habitum caritatis . Itaque medium in hac etiam quaestione tenentes , dicimus Gratiam habitualem consideratam ex parte Dei esse Spiriatum sanctum in nobis inhabitantem , ct Deum ipsum in nobis communiis catione Spiritus sui permanentem; & si consideretur ex parte nostri, esse caritatem per Spiritum sanctum in cordibus nostris dissusam; non caritatem illam , quae est a Spiritu Sancto solum movente : & quae est lanfitie

dilectionis inspiratio, sed caritatem , quae est a Spiritu Sancto inhabitante, & quae est animae habitudo. & quasi impressa divinitatis imago, renovatio spiritus , & pulchritudo justitiae; ia per quam Deo cari, &Dei amici vere nominamur & sumus. Atque hac ratione dicimus cum Tridentino sessione vi. cap. . quod Misericors Deus, qai gratuito abluit

saxctificat, signans ct ungens Spiritu promi suis Iancto, qui est pignur

haereditatis nostrae , est caussa justificationis efficiens : ipsa autem caritas, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum inhabitantem est gratia habitualis , per quam formaliter justi fieamur et nam citato loco Tridentini Patres , posteaquam declararunt caussam justificationis formalem esse justitiam , qua reno mur spiritu mentis nostrae,amrmant id fieri, dum per Spiritam sanesum caritas Dei difunditur is eordibus eorum, qui iusti caπtur. atque imis iubaeret. Inhaerentem ergo iustitiam nos quidem caritatem appellamus, quam etiam Babia tum recte dicimus, in quantum est permanens in anima decor , spiritalis vita, & justitiae indumentum , consulto abstinentes ab ea quaestione mere philosophica an habitus sit res quaedam naturae superaddita ἔ an , quod probabilius censemus, ipsa natura tali habitudiue assecta , Squasi materies signata impressione sigilli, signaculo sancti Spiritus condecorata. Fuit enim mens Concilii, ut inquit Palla vicinus lib. viii.

Hist. cap. 14. Statuere Deciatim babitum infusum justitiae, edi vo π generatim meram interiorem justitiam , nibit definiendo , ea uesit actur, an habitus, uti placuit Gabrieli Vasquee.

Priusquam adversus haereticos stilum moveamus , haee paullulum collustrare non pigeat. Dicimus Deum , qui justificationis nostrae caussa essiciens est, abluere & sanctificare animam, dum illam signat , Sungit Spiritu promissionis : ideoque crassi, detinentur errore , qui Putant justis non communicari personam Spiritus Sancti . oppositum sane dei non strant sacrae literae ἔ nam Paulus ad Rom. v. s. ait: Caritas Dei

diffusa es in cordibus nostris per Spiritum sanctum , qui datus est πο-

his ; ubi aperte donum caritatis, sive charisina, a Spiritu lancto tanquam

476쪽

Liber Decimus nonus. Cap. I. 673

quam effectum a caussa distinguit. Idom Apostolus frequentissime prae diecit spiritum sanctum in nobiS habitare, in eadem ad Rom. Epistola cap. 8. 9. o. in prima ad Corinth. cap. 6. in a. ad Timotheum cap. i. Se aliis in locis . Atque hinc est , quod iustus dicitur Templum Spiritus sancti, R idem Spiritus senstus unctio, pignus, ct arrhabo , ut lib. v M. cap. 14. declaravimus . Idem docent Patres , Cyrillus lib. xxxiv. Thesauri, Epiphanius haerest 4., Basilius in V. contra Eunomium , Athaianasius in Epistola ad Serapionem , S. Pater Augustinus lib. xv. de Tri- .nit. cap. 26. aliique apud Petavium lib. de Trinit. cap. 4. & s. Facile est ex hac nostra assertione porcipere cur justi dicantur signati Spiritu promissionis sincto , cur habeant in corde spiritum clamantem Abba, Pater, cur essecti sint Templum Dei, cur in eis Deus

permaneat, cur habeant pignus haereditatis , cur in regnum dilectionis translati sint. Liquet etiam, quo sensu per gratiam sanctificantemesticiamur consortes divinae natura: οῦ quod fortassis nimium ingeniosi Theologi quidam exponunt, dum gratiam constituunt in superinductaeutitate , quae radix sit singularium attributorum , & sons supernaturalium operationum : quemadmodum divina natura metaphysice accepta principium est proprietatum divinarum . At Petrum, dum Epist.u. cap. l. ait nos fugientes concupiscentiae corruptionem, fieri divinae eoo6rtes natura , minime arbitror animum convertisse ad metaphysica S perceptiones . Ouare, absque tanta ingenii tortura, dico habitualem gratiam esse divinae naturae participationem, quatenus communicatione facta Spiritus sancti Deus justum diligit, apud illum mansionem facit, illum Spiritu promissionis signat & ungit, illi tribuit charisma iustitiae, quo anima quasi in divinam conditionem assumpta fruitur Dei consortio , S sempiternam beatitudinem promeretur . Non est tamen charisma istud justitiae sola Spiritus sancti persona sed, ut praemonui, caritas per Spiritum sanctum diffusa . Me non latet Theologos quam plurimos gratiam habitualem a caritate distinguere his argumentis adductos . I. Quia Apostolus in a. ad Corinth. xi ii.

ait: Gratia Domitii nVbi γυα Gripi, ct caritar Dei, cte. Se Trident.

sess. 6. can. ii. Exclusa gratia, er caritate. Quae autem sumuntur conjunctim distinguuntur realiter, ut Pater a Filio, S a Spiritu sancto . II. Ouoniam ex Augustino de Grat. Chri iti cap. 26. Gratia praevenit caritatem . III. Quia gratia S caritas in subiectis realiter distin- sitis existunt, illa nimirum in anima, haec autem in voluntate. IV. Ouia principium operandi a principio essendi distinguitur . Quatuor haec argumenta sunt inter Thom illas communia, illaque urget etiam Gavardi Quaest. M i. de Grat. Habituali Articulo a. Ceterum longe probabilior est eorum sententia , qui eumdem hi Bitum esse contendunt caritatis S gratiae, ut censent praeter Scotistas

477쪽

q De Theologicis Disciplinis

ex nostratibus Nicolaus Girken Tract. v. Tom. a. q. , Leonardus Uanis ror q. a. de Caritate , Fulgentius Bellelli lib. r. M. Aug.. cap. s. S seqq. aliique complures . In hujus asserti praesidium afferuntur I. Scripturae, quae ea sile in caritati, & gratiae tribuunt proprietates nam caritas hominem reddit adoptiνum Dei filium, ut liquet ex I. Ioannis cap. I II.

I. Videte qualem earitatem dedit nobis Pater , ut filii Dei nominemurct fimus. Caritas reddit hominem Dei amicum, juxta illud Joan. xiv. 23. Si quis diligit me, diligetur a Patre meo. Caritas est , per quam

Deus in nobis permanet, ut scriptum est l. Joan. IV. t 6. Rui manet tu. caritate in Deo manet, ct Deus in eo : atque, ut dictum supra , per caritatem accipimus aeternae haereditatis pignus, Sc arrham ς ideoque Caritas omnia ea praestat , quae gratiae sanctificanti solent tribui.

II. Cum Tridentina Synodus is formali causi a justificationis loqueretur , aperte inhaerentem justitiam declaravit esse caritatem, quae in cordibus nostris per Spiritum sanctum diffunditur, ut constat ex veris his supra productis ς in quibus nullam aliam , praeter Caritatem , forinmalem caussam iustificationis assignat; cum tamen , ut animad Uertit Estius , cautas omnes singillatim exponat, & praecipue de formali pertractet adversus. haereticos , qui negant inhaerentem justitiam. .

III. Apertissima est Augustini sententia sub finem libri de Nat. S Gratia e Caritas ergo ineboata , inchoata justitia es: earitas provecta, provecta justitia est : earitas magna , magna justitia es et caritas perfe- Lia , perfecta justitia es . IV. Valde infirma est ratio, ob quam ponunt alii inter gratiam, caritatemque discrimen , nimirum , quod gratia naturae gerat vicem , debeatque ceteris donis virtutibusque substerni: quod falsum est , cum absque gratia permaneant fidei , & spei b

bitur , licet insormes; ablata autem caritate , etiam habitualis gratia discedat, sitque ipsa earitas quae virtutibus ceteris tribuit decorem Omnem , ac meritum ἰ ut erudite explicat in Conc. de S. Maria Magdalena S. Thomas de villanova. Ad argumenta autem opposita facilis est responsio. Nam Tridentina Synodus sest. vi. cap. . formalem caussiam justificationis, ideoque gratiam habitualem videtur locasse in ipsa caritate , quae dis uditur in cordibus eorum , qui justificantur, atque ipsis iubaret. Perperam Uero ex ipsa Synodo , aut ex Apostolo opponitur particula Et, quasi realis distinctionis invictum sit argumentum ς quum vel nullam discriminis rationem importet, vel solam distinctionem connotatorum . Eadem quippe gratia, quae dicitur justitia quatenus exornat animam, appellatur Ca ritas , in quantum illam reddit Deo caram . Exemplo autem , quod affert Gavardi ex invocatione Trinitatis, in qua particula Et demonstrat realem distinctionem Personarum, fas sit respondere recitandove rha eX EP. z. ad Corinth. cap. i. g. Benedisius Deus , ct Pater Domini nostri Pesu Christi, Pater miserisoriarum , ct Deus totius eou solatio-

478쪽

Liber Decimus nonus. Cap. I. 67 s

flatlanIs et imo eadem , quae nobis Opponuntur ex cap. XI II. I 3. Gr tia, ct raritas Dei, quibus additur, di communicatio sanΞii Spiriatus . Enimvero neminem puto ex particula Et probaturum esse, quod Deus non sit Pater Domini nostri Iesu Christi, quod Pater misericordiarum non sit Deus totius consolationis, quod gratia & caritas non sit eommunieatio Spiritus sancti. Ubi vero Augustinus ait, quod gratia praevenit caritatem, docet neminem posse diligere Deum sine inspiratione dilectionis, & caritatem , qua Deus dilexit nos, esse principium esse iens caritatis qua nos diligimus Deum, ut diximus lib. xi ν. cap. 6. explicantes actualis gratiae naturam . Voluntatem denique realiter esse distinctam ab anima, S principium operandi distingui realiter a principio essendi, praesertim si loquamur de principio essendi aceidentaliter , eadem facilitate a nobis negatur , qua asseritur a nonnullis. Nullo itaque Iabore propugnamus Gratiam habitualem esse indistinctam a caritate ἰ quum oppositum minime evincant contraria argumenta superius producta, ct quaedam alia ejusilem generis deprompta ex Viennensi Concilio, Scex Clam. de summa Trinitate, quae demonstrant tantureia justificationem fieri per gratiam inhaerentem; quod nullus Catholico

rum negat.

Ut a quaestione seliolastica ad investigandam sanctificantis gratiae

naturam revertatur oratio ς dixi caritatem non esse Spiritus sancti personam , sed ipsius donum ac munus , ut adversus Magistrum sententiarum dist. XVII. lib. I. omnes sere propugnant. Nam caritas , ut Apostolus scribit, per Spiritum sanctum in cordibus nostris diffunditur; ideoque ab illo tanquam essectus a caussa distinguitur . Caritas etiam . minuitur, ct recipit incrementum , quod de immutabili spiritu nefas est affirmare. At quoniam Magister haec praeviden S respondit, carita tem esse a Spiritu sancto, in quantum Spiritus dat seipsum , ct augeri vel minui, non quatenus in se est, sed prout nobis communicatur, quo pacto Deus in nobis dicitur magnificari atque exaltari; videtur nobis ita caritatem a Spiritu sancto distinguere , ut non sit creata quaedam forma habens entitatem realiter distinctam ab anima , sed ejusdem animae habitudo, mutabilis quidem , ct capax incrementi, sed ab ipso Spiritu sancto inhabitante productar quod supra explicavi exemplo impressionis sigilli . Atque ita conciliare facile possiimus discrepantes veterum Theologorum sententias. Hoc ne gratis a me dictum prodeuntes e Schola Peripatetica conquerantur ἰ profiteor primum velle me in gravissimis fidei quaestionibus non Aristotelicis documentis, sed Scripturarum sanctarum ac Patrum doctrinis accommodare auditum , nihil de placitis Philosephorum definiendo . At Scripturae iustificantem gratiam signaculo cuidam aequipar ni, atque illud a Spiritu sancto effici docent, stribente Paulo ad Ephe

si*β ι, i a. Signati estis βpiritu promissionis sancto et quae verba de IusH

O o o a seatione

479쪽

ipsi De Theologicis Disciplinis

scatione aecipi a Tridentino constat ex dictis . Similiter Patres ad hune plane modum loquuntur: Athanasius in Epist. ad Serapionem : Spiriatus sigillum est, quo signati divinae naturae participes e imur . Cyriliatus in vo . cum Hermia Dialogo : me igitur quod divinam nobis ima ginem insculpit, ct instar sigilii prastantiorem mundo palebritudinem ingenerat, nonve Spiritus est Z Hieronymus in caput i v. Ep. ad Ephes. Signati sumus Spiritu Dei sanito , ut 9 spiritus noster, cor anima im primantur signaculo Dei, ct illam recipiamus imaginem θ' similitudinem , ad quam tu exordio Gu iti fumus . me sinuaeulum sineti Spiriarur, juxta eloquium Salvatoris, Deo imprimentesignatur . Accedit, quod habitus, qui sint entitas quaedam realiter a subjecto , cui inha Tent , diversa , non probant omnes Philosophi: neque debent ad physiologiae contentiones Ecclesiastica dogmata expendi. Merito itaque di-Nimus , habitualem gratiam esse habitudinem animae, ipsi a Spiritu sancto inhahit ante , tanquam sigillo quodam impressam : eamque non alia definitione arbitramur describendam , quam ex divina Scriptura . ac sanctis Patribus deprompta r Habitualis eratia es caritas per Spλxitum sanctum inhabitantem diffusa in eordibus eorum, qui justificau- tur , atque ipsis inhaerens, per quam signati Spiritu promissonis sanctae iuntur divinae naturae confortes . Hanc vero definitionem ex dictis Dianifestam planissimamque esse arbitramur.

CAPUT IL

Deum nequaquam justistare impios illis remittendo tantum peccoco , aut imputando iustitiam Christi, sed illas

interiuI renovando per inhaerentem caritatem

gratiam . . QUA I in prospectu posita nostra circa habitualem gratiam senteno Aia, aperte consequitur , recte a Tridentina Synodo diinim anathema se T. V l. can. ir. haereticis , quorum alii in sola imputa. 'tione iustitiae Christi, alii in sola peceatorum remissione , aut CXter no Dei favore gratiam , qua iustificamur , constituerunt, exclusa gratia & caritate , quae per Spiritum sanctum in cordibus nostris diffundantur , nobisque inhaereant. Ae prima haeretica opinio quod iustitia statuenda sit in sola remissione peccatorum est inter Lutheranos fere com munis; quod statui debeat , in imputatione justitiae Christi, est es rCalvinistarum . Martinus Becanus lib. i. de Iustific. ait Calvinum pu gnantia docere, S quas jugulare seipsum , eo quod in libro de vera rat. resorna. Eccl. meminerit inhaerentis iustitiae, atque aliis in locis inhaerentis etiam caritatis : sed ostendi supra verbis Petri Martyris duplicem Dissiligod by Coo e

480쪽

Liber Decimus non . Cap.. II.

plicem ab haereticis tradi justitiam , neque denegari habitus inhaerentes virtutum p discrepare autem illorum sententiam a nostra , quod illi negent virtutum habitus ad veram justitiam spectare , ct nolint hanc per sormam inhaerentem constitui; atque nihil aliud esse contendant, quam extrinsecam & quasi forensem condonationem. Spectare hanc condonationem & externum lavorem Dei ad caussam justificationis formaum etiam nonnulli Catholici eum Alberto Pighio propugnarunt, at non exclusa caritate , & gratia inhaerente ς de qua tantum cum haereticis disputamus . Pighius videtur ossicientem caussam confundere cum formali; quam unieam esse declarat Tridentinum Concilium cadentia

sessi VI. cap. 7.

Pnopos irror Iustificantur impii per Gratiam , ct caritatem , quae in cordibus eorum per Spiritum sanctum diffunditur, atque illis in

haeret.

Thesim istam iisdem plane verbis synodus Tridentina desinit: Si quis dixerit hominem jum ari ve ola imputatione justitiae orsi, vel

solo peceatorum remisione , exelusa gratia, ct caritate quae in eordibus eorum per Spiritum faustum diffundantur, atque illis inhaereant, caς etiam gratiam, qua justificamur , esse tantum favorem Dei , anathema

sit. Eamdem vero thesim haec scripturarum loca commonstrant. In

veteri tes autento Sanctus David justificationis gratiam expostulans , per es me cinquit Ps. L. I i. ia.) B sopo ct mundabor, lavabis me , ct super nivem dealbabor . . . Omnes iniquitates meas dele . Gν mundum crea in me, Deus, ct spiritum rectum innova in viseeribas meis. Atque Ezechiel spiritum sanctificationis promittens cap. 3 6. versu assait: Et sundam super vos cquam mundam, ct mundabimini ab omnibus inquinamentis vosyris , ct ab universiis idolis .esris maudabo vos. Et dabo vobis eor novum, ct spiritum novum ponam is medis vestri , S e. In novo pariter testamento Apostolus justificatos adloquens scribit ad Rom. v. Caritas Dei diffusa est in eordibus nostris per Spiritu a faustam, qui datus est nobis. Ipse Dominus ita Apostolos paullo ante mortem consolatus est Ioan. XI v. 23. Si quis diligit me,sermonem meum servabit, ct ad eum veniemus, ct massionem apud eum faciemus . Illis itaque qui justificantur mundities, & spiritalis candor insunditur, S in eis veluti hyssopo purgatricem vim habente purificabatur insectus

lepra , peccati macula virtute supernaturali abstergitur . In illis cor immutatur, sordes abscedunt, innovatur spiritus , Sc nova interior habitudo producitur. Apud illos diffusa caritate Deus inhabitat, scilicet peculiari munere praesens adest, nec sola inspiratione actualis gratiae pertransit , sed ornatu justitiae animam induens .in ea consistit ac Permanet. Neque majori vocabulorum expressione designari poterat

Spiritus sanctus inhabitans, justitia taliauens, &formaliter justificas

Gratia.

SEARCH

MENU NAVIGATION