Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a vicesimo primo ad vicesimo quintum continens

발행: 1863년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

13 passi exspirarent. Igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, Sed seminae puerique Super animi corporisque vires adsunt. pugnantibus tela ministrant, saxa sinJ muros munion- 14 tibus gerunt. Non libertas solum agebatur, quae Virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat. Accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. 15 Itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor illo totius Hispaniae exorcitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus 16 a muris haud satis decoro proelio tropidaret. Id ubi vidit 'Scipio, Veritus, ne vanis conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles seret, sibimet conandum ae partem periculi capessendam esso ratus, increpita ignavia militum, ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, eSeenSurum 17 minatur Iam subierat haud mediocri periculo moenia, quum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sub-18 latus, scalaequo multis simul partibus origi coeptae; et ex altera parte Lmlius instat. Tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta eSt. 20 Transfugas Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda, unde periculum videbatur, Versis et 2 Romanis subeuntibus contra, qua adire poterant, eonSPeXerunt editissimam urbis partem, quae rupe praealta tegebatur, neque 3 opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. Levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis 4 poterant, scandunt. Sicubi nimis arduum et leuct saxumo currebat, clavos per modica intervalla fgentes quum velut 5 gradus fecissent, primi sequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos, qui praeirent, in summum evadunt. Inde decurrunt eum clamore in urbem iam captam ab Romanis. 6 Tum vero apparuit, ab ira et ab odio urbem oppugnatam se. Nemo capiandi Vivos, nemo, patentibus ad direptionem omnibus, praedae momor est; trucidant inermes iuxta atque Duili od by Corale

172쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

armatos, seminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit. Ignein deinde tectis iniiciunt, ac diruunt, 7 quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis exstinguero ac delera memoriam hostium sedis eordi est. Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem 8 non Hispani modo convenae , sed Punici etiam eXorcitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. Sed adventum sScipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat; et in diversis causis, quum sibi i0

quisquo consultum sine alterius respectu vellet, primo incita

suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. His Cerdubelus, propalam Ildeditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque, clam fide accepta, Cerdubelus Romano prodit. Mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat, l2 et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio. Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, 21 sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. Gladiatorum 2 Spectaculum fuit non ex eo genero hominum, ex quo lanistis

comparare mos est, servorum quive venalem sanguinem

habent; voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. Nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genii 3 virtutis ostendendum, alii ipsi professi, se pugnaturos in gra- 4tiam ducis; alios aemulatio et certamen, ut provocRrent Provocative haud abnuerent, traxit; quidam, quas disceptando 5

controversias finire nequierant aut noluerant, pacti inter Se, ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt. Nequo obscuri 6

generis homines, sed elari illustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, serro se certaturos professi sunt. Corbis maior Ierat aetate; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. Quum Verbis 8 disceptare Scipio vellet ac sedaro iras, negatum id ambo

173쪽

Liber XXVIII. A. u. c. 548. dicere cognatis communibus , nec alium deorum hominumves quam Μartem se iudicem habituros esse. Robore maior, minor flore aetatis serox, mortem in certamine, quam ut alter alterius imperio subiiceretur, praeoptantes, quum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigno spectaculum exercitui praebuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. 10 Maior usu armorum et astu facito stolidas vires minoris Superavit. Huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi appuratu. Res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius Superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certumino in deditionem accepit. 2 Astapa urbs Carthaginiensium semper partis fuerat; neque id tam dignum ira erat, quam quod extra necessitates belli prae-3 cipuum in Romanos gerebant odium. Nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant, quae serociores iis animos saceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta, ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani sacerent, impulerant, et ungos milites Romanos lixasque et mercatores exci- 4 perent. Magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines, positis insidiis circumventum 5 iniquo loco interfecerant. Ad hanc urbem oppugnandum quum admotus exercitus esset, oppidani congcientia Scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque Spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos 5 foedum ae ferum consciscunt. Locum in foro destinant, quo

pretiosisSima rerum suarum congererent. Super eum cumulum

coniuges ac liberos considero quum iussissent, iligna exstruunt 7 fascesque virgultorum coniiciunt. Quinquaginta deindo armatis

iuvenibus praecipiunt, ut, donec incertus eventus pugnae eSSet, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque, quae cariora 8 fortunis essent, servarent; si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs caperetur, scirent, omnes, quos euntes

s in P elium cernerent, mortem in ipsa pugna obituros: illos Se Per deos superos inserosque orare, ut memores Iibertatis, Duili od by Corale

174쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

quae illo die aut morio honesta aut servitute infantia finienda esset. nihil relinquerent, in quod saevire iratus hostis posset; serrum ignemque in manibus esse; amicte ac fideles potius 10 ea, quae Peritura ESsent, absumerent manus, quam insultarent superbo ludibrio hostes. His adhortationibus exseeratio dira iladiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset. Inde concitato agmine putentibus portis ingenti tumultu erum-Punt; nequct erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil i2 minus, quam ne egredi hostes moenibus auderent, timeri poterat. Perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa oecurrit. Acrior impetu utque animis quam 13eompositior ullo ordine pugnu fuit. Itaque pulsus eques, qui primus so hosti obtulorui. terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum, perexiguo ad instruendum dato temporo, aciem direxisset. Ibi quoquo l4 repidatum parumpor circa signa est, quum caeci furore in vulnera ac serrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes Suppressit. Conatus paulo post ultro inferro pedem, ibut neminem cedere atquo obstinatos mori in vestigio quemque suo Vidit, patefacta aeto, quod ut sacere posset, multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in Orbem Pugnantes ad unum omnes occidit. Atquo haec tamen 23 hostium iratorum ac tum maximo dimicantium vis et furor in armatos pugnantesque edebant; Redior alia in urbe trucidatio 2 erat, quum turbam seminarum puerorum quo imbellem inermemque eives sui caederent, et in succensum rogum Semianima pleraque iniicerent corpora, riviquo sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio go iniecerunt. Iam caedi perpe- 3tratae victores Romani supervenerunt. Ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumpor obstupuerunt; dein quum 4 aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti afflatu vaporis, quum receptus primis, urgente

175쪽

Liber XXVIII. A. u. c. 548.

5 turba, non osset. Ita Astapa sino pmda militum ferro igniquo ubsumpta est. Marcius, ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis, Victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit. 6 Per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt, pollicentes, urbem Punicumque praesidium, quod in ea urbo esset, 7 et imperatorem praesidii cum classo prodituros esse. Mago ibi ex fuga substiterat, navibusquo in Oceano collectis, aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praesectum coegerat. 8 Fido accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Loelius cum septem triremibus, quinqueremi una

est missus, ut terra marique communi consilio rem gereroni.

24 Scipio ipso gravi morbo implicitus, graviore tamen iam quum ad id quisque, quod audierat, insita hominum libidine alendi do industria rumores adiiceret aliquid, proVincium

2 omnem ac maximo longinqua eius turbavit; apparuitque, quantam excitatura molem vera fuisset clades, quum Vnnus rumor tantas procellas excivisset. Non socii in fide, non

3 exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus 4 destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus Lacetani autem eranti et iuventute Celtiberorum excita, agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt. 5 Civilis alius suror in castris ad Sucronem ortuS; Octo ibi millia militum erant, praesidium gentibus, quae eis Hiberum

6 incolunt, impositum. Motae Rutem eorum mentes Sunt non

tum primum, quum de Vita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio collecta, et nonnihil, quod in hostico laxius rapto suotis vivere artiores

T in paeo res erant. Ac primo Sermones tantum occulti serebantur: Si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos lacero 3 Si debellatum tum et consecta provincia esset, cur 8 in Italiam non revehi Z Flagitatum quoque Stipendium proca- Diqitiam by Corale

176쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

eius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta. et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ne propalam sine commeatu ab signis abibant. Omnia libi- sdine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiae Rut imperio eomam, qui praeerant, gerebatur. Forma tamen 10

Romanorum castrorum constabat una ea re, quod tribunos

ex contagiono furoris haud exportes foditionis desectionisque rati fore, et iura reddore in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ae vigilias in orbem ibant; et ut ilvim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium, ultro sibi imperantes, servabant. Erupit deinde seditio, postquam l2 reprehendero atque improbare tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire et propalam abnuere, furoris eorum Se futuros Socios. senserunt. Fugatis itaque e principiis ac post id paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calonum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est; qui nequaquam tribuniciis l4

contenti ornamentis, insignia otiam summi imperii, fascea seeuresque, attrectare Ru8i; neque Venit in mentem, suis tergis suisque corvistibus virgas illas socurosque imminere, quas admotum aliorum praeserrent. Mors Scipionis falso crodita l5ocemeabat animos, Sub cuius vulgatam mox famam non dubitabunt totam Hispaniam arsuram bello; in eo tumultu et 16soetis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et

turbatis rebus, quum omnia omnos auderent, minus insignia

fore, quae ipsi fecissent. Quum alios subinde recentes nuntios ranon mortis modo, Aed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisqiram, evaneSceretque temere ortus rumor, tum

primi auctores requiri coepti; et subtrahento se quoque, ut 2 credidisso potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperii, quod gererent, veram iustamque mox in Ae versuram potestatem horrebant. Stupente ita seditione, quum vivero 3 primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores asserrent,ia haec by Corale

177쪽

Liber XXVIII. A. u. c. b48.

4 tribuni militum septem , qui '' λὶ ab ipso Scipione sunt. Ad

quorum primum adVentum exasperati animi; mox, ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus Congressi erant, 5 Ioniti sunt. Circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi Sermones inter se serentium circulos vidissent, alloquebantur, pereontantes magis, quae causa irae consternationisque subitae soret, quRm suetum accusantes. 6 Vulgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, quum

eodem tempore, quo scelus Iliturgitanorum exstitisset, post duorum imperatorum duorumque EXercituum Stragem Sua virtute dos sum nomen Romanum ac retenta proVincia e8Set, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis 7 gratiam qui exsolvat, non esse. Talia querenteS sequn OrRTE, Seque ea relaturos ad imperatorem, respondebant; laetari, quod

nihil tristius noe insanabilius ossat; et P. Scipionem deum benignitato et rem publicam esso gratiae reserendae. 8 Scipionem, bellis assuetum, ad seditionum procellas rudem, sollieitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse 9 puniendo modum excederet. In praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et, missis circa stipendiarias civitates muctoribus, 10 stipendii spem propinquam facere; edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seuli carptim per partes seu universi mallent. Tranquillam soditionem per Se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum iacit; redierant enim in fines, omisso incepto, Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum

12 est; nec iam erat aut civis aut externus, cum quo surorem 13 suum consociarent. Omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis conSiliis receptum, ut imperatoris vol iustae irae vol non desperandae clementiae Sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus14 serro dimicasset; suam seditionem sine vulnere, sine SRnguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio I 5 plus secunda. Illa dubitatio erat, singulaene cohortes Ru

Excidernnt quaedam huius sormae: motum sedarent, mi SSi.

178쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

universi ad stipendium petendum irent. Inclinavit sententia. quod tutius censebant, universos ire.

Por eosdem dies, quibus haec illi consultabant. consilium 26 de iis Carthagini orat, certabaturque sententiis, utrum in 2 auctores tantum seditionis serant autom ii numero haud plus quam quinquo et triginta animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli desectio magis quam

seditio esset. Vicit sententia lenior, ut unde culpa ortR GSet, 3 ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. Consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio 4 adversus Mandonium Indibilemquo edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur. Tribunis septem , qui et antea Sucronem ad Ieniendam sedi- 5tionem ierant, Obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno si vultu ac sermone in hospitium invitatos scpitosquo vino vincirent. Haud procul iam Carthagine aberant, quum ex obviis Tauditum, postero die omnem exercitum cum M. Silano in Laeetnnos proficisci, non metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorum quam ipsi suturi in potestate eius essent. Sub occasum solis urbem ingressi sunt, 8e ercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. Excapti ssermonibus de industria compositis, laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius mercitus venissent, corpora curant. Ab tribunis sine loullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vineti sunt. Vigilia quarta im-i ipedimenta exercitus . cuius simulabatur iter, proficisci ecepero;

sub lucem signa mota, et ad portam retentum Bgmen euStOdesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.

Vocati deinde ad contionem, qui pridie venerant, ferociter in i 2 sorum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri Succlamationibus, concurrunt. Simul et imperator in tribunal oscondit i 3 et roducti armati a portis inermi contioni se ab tergo cir- . Duili od by Corale

179쪽

Liber XXVIII. A. v. e. 548.

14 eumfuderunt. Tum omnis ferocia concidit et, ut postea satebantur, nihil seque eos terruit quam praetor spem robur et colos imperatoris, quem assectum visuros credideranti, Vultusque,lb qualom ne in acie quidem aiebant meminisse. Sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est, deductos in sorum auctoresta seditionis et parata omnia esse. Tum Silentio per praeconem facto ita coepit: -Nunquam mihi defuturam orationem, qua exercitum 2 moum alloquerer, credidi, non quo verba unquam potiusquam res exercuerim, Sed quia prope a pueritia in castris 3 habitus assueram militaribus ingeniis; ad vos quemadmodum loquar, nee consilium nec oratio Suppeditat, quos ne quod nomine quidem appellure debeam, scio. Cives 3 qui a patria vestra descistis. An milites 3 qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. Hostes 3 Corpora ora, vestitum, habitum civium agnosco; facta, dicta, consilia. 5 animos hostium video. Quid enim vos, nisi quod Ilergetes ac Laeetani, aut optastis aliud aut sperastis 3 Et illi iamsin Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos nuspicium et imperium ad Umbrum 6 Atrium ot Calenum Albium detulistis. Negato vos id omnes

fecisse aut factum Voluisse, milites; paucorum eum furorem ntque amentiam esse, libenter credam negantibus; nee enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem exercitum, sine 7 piaculis ingentibus expiari possint. Invitus ea tanquam vul-nora attingo; sed nisi tacta tractataque Sanari non possunt.

8 Equidem , pulsis Hispania Carthaginiensibus, nullos homines

eredebam esse, ubi vita invisa eSset mea; sic me non Solum 9 adversus 8ocios gesseram, sed etiam adversus hostes; in

eastris en meis squantum opinio sessilit l) fama mortis

10 meae non accepta solum, sed etiam exspectata est. Verum quid

ego vulgari facinus per omnes velim 3 Equidem, si totum

Exercitum meum mortem mihi optasse crederom, hic statim Rnte Oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus

1l et militibus meis. Sed multitudo omnis sicut natura maris Diuiilred by Corale

180쪽

per se immobilis est; ut venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque Origo omnis furoriS penes Ructores est. vos contagione insanistis;

qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae pro- 12 grossi sitis, quid lacinoris in me, quid in patriam parentesque

ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia. sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem Rusi Sitis. Do me ipso taceo; temere potius l3 quam avide credideritis; is deniquo ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit; patria quid de vobis meruerat, quam eum Mandonio et Indibili consociando

consilia prodebatis 3 Quid populus Romanus, quum imperium t

ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis. quum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis. susces imperatoris vestri ad Oos, quibus SerVus. cui imPerarent. nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis ΘIn praetorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos ibcooinit; signum ab iis petitum ost; sederunt in tribunali P. Scipionis; lictor apparuit; summoto incesseriant; fasceS eum securibus praelati sunt. Lapidos pluero et fulmina iaci de l6 caelo et insuetos fetus animRlia edero, vos portenta ESse putatis; hoc est portentum . quod nullis hostiis. nullis supplicationibus sino sanguine eorum, qui tantum ausi tacinus sint, expiari possit. Atque ego, quanquam nullum scelus re rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium Vestrum fuerit, scire velim. Regium quondam iii 2 praesidium missa legio, interfectis per scelus principibus civitatis, urbem opulentam per deeem annos tenuit, propior quod 3facinus tota legio, millia hominum quattuor, in foro Romae sceuri percussi sunt. Sed illi primum non Atrium Umbrum 4 Semilixam, nominis otiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec eum Pyrrho nec eum Samnitibus aut Lucanis. hostibus populi Romani, se coniunxerunt; vos cum bMandonio et Indibili consilia communicastis et arma consociaturi Di tiroci by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION