Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a vicesimo primo ad vicesimo quintum continens

발행: 1863년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Liber XXVIII. A. v. e. 148.

si fuistis. Illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium

habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum ne 7 socios populi Romani ultro lacessituri bello; Sucronemne vos domicilium habituri oratis 3 Ubi si vos docedens conlaeta provincia imperator relinquorem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rodiretis ad coniuges liberos-8 que vestros. Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii Acelerati 9 sed non ad ultimum dementis exsequi volo; mene ViVO Et cetero incolumi exercitu, cum quo ego dio uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, expuli, vos octo millia hominum, minoris corte omnes pretii, quum Albius et Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam Pro-l0 vinciam populo Romano erepturi oratis 3 Amolior et umoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam ait vobis violatus Bim; quid Z si ego morarer, mecum EXSPirutura res publiea, mecum casurum imperium populi Romani erat ZNe istuc Iuppiter optimus maximus sirit . urbem Ruspiento deis auctoribus in aeternum eonditam huic fragili et mor-

12 tali corpori aequalem osse. C. Flaminio, L. AEmilio, Ti. Sempronio, L. Postumio Albino, M. Mareello, T. Quinctio Crispino,

Cn. Fulvio, Scipionibus meis. tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nune ferro. nunc morbo morientibus; meo unius

13 funere elata res publica esset y Vos ipsi hic in Hispania, patre et patruo meo duobus imperatoribus intersectis, Septimum Marcium ducam vobis adversus exsultantes recenti

victoria Poenos delegistis. Et sic loquor, tanquam sine ducei 4 Hispaniae futurae fuerint. Μ. Silanus, eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius, legati, vindices maiestatis imperii deessent 8l5 Utrum exorcitus exercitui, an duces ducibus. an dignitas, an causa comparari poterat8 Quibus si omnibus superiores

essetis, arma cum Poenis contra patriam, contra cives vestros

182쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

ferroiisy Ahicam Italiae. Carthaginem urbi Romanae imperaro voltotis 3 Quam ob noxam patriae Z Coriolanum quondam 29 damnatio iniusta, miserum et indignum exsilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamon a publieo parricidio privata pietas; vos qui dolor aut quae ira ineliavit 3 2Stipondiumno diebus paucis imperiitore aegro serius numeratum satis digna causa fuit, cur patriae indiceretis bellum, cur ad iIlergetos descisceretis re populo Romano. eiar nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset y Insanistis pro- 3 secto. milites, ne maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. Horret animus referre, quid credide- 4rint hominos, quid speraverint, quid optaverint; auferat omnia irrita oblivio, si potest; si non. utcunque silentium togat. Non negaverim, iriStem atrocemque vobis visam orationem 5 meam; quanto creditis saeta Vostra ntrociora disse quam dictumoa 8 Et mo ea, quae fecistis, pati inquum censetis; vos ne diei quidem omnia sequo animo sertis 3 Sod no ea quidem 6 ipsa ultra eXprobrabuntur. Utinam tam iacile vos obliviscamini eorum, quam ego Obliviscar. Itaquo quod ad nniversos Tvos attinet, si erroris paenitet, satis superque Poenarum habeo; Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri notariae seditionis auctores sanguino luenti quod admiserunt. Vobis 8supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum, Sed laetum etiam. Si Sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam do vobis infestius aut inimicius consuluerunt. μVix finem dicendi fecerat, quum ex praeparato simul somnium rerum torror oculis auribusque ossit ossiastis. Exer- 10 citus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad Acuta concrepuit; praeconis audita vox citantis nomina damnatorum

in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis liapparatus supplicii expromebatur. Deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu, qui Rderant , ut non modo serocior vox adversus utrocitatem poenae,

sed ne gemitus quidem exaudiretur. Tracti indo de medio l2 omnes, purgatoque loco. citati milites nominatim apud tribunos Diuiti by Cooste

183쪽

Liber XXVIII. A. u. c. 548.

militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen Singulis persolutum est. Hunc finem exitumque soditio militum coepta apud Sucronem habuit. 30 Per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno praesectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollieitando ad quattuor millia iuvenum armavit. 2 Castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parto militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse offugit. 3 Dum haec ad Baetim fluvium geruntur, Laelius interim

freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. Urbs ea in Ora oceani sita est, ubi primum e saucibus angustis 4 panditur mare. Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro, qui eam rem pollicerentur, in castra Romana venientibus, Spes, Sicut ante dictum est, suerat. Patefacta immatura proditio est, comprensosque omnes Mago Adhe 5 bali praetori Carthaginem devehendos tradit. Adherbal. coniuratis in quinqueremem impositis praemissaque ea, quia tardior quam triramis erat, ipse cum octo triremibus modicos intervallo sequitur. Iam fretum intrabat quinqueremis, quum Laelius et ipse in quinqueremi portu Carteiae, sequentibus septoua triremibus . evectus in Adherbalem invehitur, quinqueremem sutis credens deprensum rapido in Doto in

7 adversum aestum reciprocari non posso. Poenus in re subita parumper incerius trepidavit, uirum quinqueremem Sequeretur S an in hostes rostra converteret. Ipsa cunctatio facultatem

detrectandae pugnae ademit; iam enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. AEstus quoque arbitrium moderandinines ademerat; neque erat navali pugna similis, quippe ubis nihil voluntarium , nihil artis aut consilii esset. Una natura Doti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequicquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et fugientem navem videres, vertice retro intortam, victoribus illatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris,

184쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

fugientis modo sese avertentem. Iam in ipsa pugna haec. 10 quum infesto rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa letum altorius rostri accipiebat; illa, quum transversa obiiceretur hosti. repente torta in proram circumagebatur. Quum interlltriremes fortuna regente anceps proelium miseeretur, quinquo remis Romana seu pondero tenacior, seu pluribus romorun ordinibus scindentibus vertices quum sucilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit; ceterasque, quas indepta esset, mulcasset. l2ni eum reliquis quinquo navibus Adherbal votis in Africam

Laelius victor Carteiam revectus, auditis, quae ncta Ga- 31dibus erant, patesuetam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad irritum redactam, qua venissent, nuntiis 2 ad L. Marcium missis, nisi si terere friastra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, assentiente Marcio, paucos post dies ambo Carthaginem rediere. Ad 3 quorum discessum non respiravit modo Mngo, quum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam, audita rebelliono Ilergetum, spem recuperandae Hispaniae nanetus nuntios Carthaginem ad senatum mittit, qui simul foditionem civilem in 4 castris Romanis, simul desectionem sociorum in maius verbis intollentes hortentnr, ut auxilia mitterent, quibus traditum

a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum, o

quidnam do seditione statueretur, scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignoseeretur, non dissidentes sibi quoque ignosci posse. Postquam vulgitta est atrocitas supplicii, suam si

quoque noxam pari poena aestimatam rati, Vocatis rursus ad

arma popularibus contractisque, quae ante habuerant, auxiliis, Tin Sedetanum agrum, ubi principio desectionis stativa habuerant, cum viginti millibus peditum, equitum duobus millibus et quingentis transcenderunt. Scipio, quum fido solvendi pariter 32 omnibus noxiis innoxiisque stipendii, tum vultu ac sermone in omnes plastato facile reconciliatis militum animis, prius- 2Diuitiam by Corale

185쪽

Libor XXVIII. A. v. e. 148.

quam castra ab Carthagine moveret, contione advocata, multi83 verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, D quaquam eodem animo se ire prosessus est ad vindicandum id 4 scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit. Tum se, haud Secus quam ViSeern Seeuntem sua, cum gemitu et Iacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo millium seu imprudentium Seu noxum; nunc laeto et erecto animo ad caedem 5 Ilergetum ire. Non enim eos neque natos in eadem terranae ulla secum Societate iunctos esse; eam, quae Sola fuerit 6 fidei atque amicitiae, ipsos per scelus rupisse. In exercitu Suo Se, Praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo sera sit miles. qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam Venerit, aut a patre consule aut T a se sit ex Italia advectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes RSSuetos, quos Secum in patriam ad meritum triumphum deducere Velit, quos consulatum petenti, velut si om-8 nium communis agatur honos, affuturos speret. Quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat. Μagonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam

9 Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcunque Punicum praesidium esse, hie latrones latronumque duces esse, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acis ac signis collatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis 10 fretos pugnaturos esse. Itaque non, quod ullum inde periculum aut semen mnioris belli videat, ideo se, priusquam

11 provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum, ne impunita tam scelerata desectio esset, deinde, ne quis inprovincia simul virtute tanta et selieitate perdomita relictus 12 hostis diei posset. Proindo deis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum neque enim cum pari hoste Diqitigod by Corale

186쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

certamen esse in quam ad expetendas ab hominibus scelestis

poenas.

Ab hac orationo dimissos ad iter se comparam in diem raposterum iubet, profectusque decimis castris pervenit ad Hiberum sumen. Inde, superato amni, die quarto in conspectu hostium posuit castra. Campus ante, montibus circa Saeptus, 2 erat. In eam vallem Scipio quum pecora, rapta pleraque ex hostium agris, propelli ad irritandam feritatem barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursa- 3tionem commissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. Mons Opportune prominens equitum 4 insidias texit, nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora, Velites in Hispanos praeda occupatos incurrere. Primo missilibus territavere; deindo, missis lovibus biolis, quae irritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant, et colluto pede re3 Coepta geri est; aneepsque pedestre certamen erat, nisi equites Supervenissent. Nequo 6 ex adverso tantum illati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit, quam quantam edere levia per excursiones proelia Solent. Ira magis accensa Tadverso proelio barbaris est, quam imminuti animi. Itaqueno. perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere. Non capiebat Omnes copias angusta, sicut anto dictum 8

est, vallis; duae serme peditum partes, omnis equitatus in aciem deseendit; quod reliquum Peditum erat, obliquo constituerunt collo. Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et squod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium

acies esset, qui non omnem multitudinem eorum caperet, noVO

etiam consilio adiecit animum; equitem nee se posse l0 circumdare comibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedito eduxisset, inutilem sore. Itaque imperat Laelio, liut per colles quam occultissimo itinero circumducat equites segregetque, quantum possit, equestrem a pedestri pugnam; Diqitiam by Corale

187쪽

Liber XXVIII. A. v. e. 548.

t 2 ipso omnia signa peditum in hostes Vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.13 Moram pugnandi nullam iacit, ut ipso certamine avortoret ab conspectu trRnseuntium per colles equitum; neque ante circumductos sensere, quam tumultum equestris pugnae ab 14 tergo acceporo. Ita duo proelia erant; duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex generel 5 utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. Hispanorum quum neque pedes equiti nec eques pediti auxilio

esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques cireumVentus nec peditem a fronto fiam enim stratae pedestres copiae erant) nec ab tergo equitem sustineret,

et ipsi, quum diu in orbem sese stantibus equis defendissent ad unum omnes caesi Bunt, nee quisquam peditum oquitumve 16 supersuit, qui in Valle pugnaverunt. Tertia pars, quae in collo ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam Steterat, et locum et tempus ad fugiendum 17 habuit. Inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota 34 circumveniretur acies, inter tumultum elapsi. Castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme 2 millibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille ducenti eo prcelio ceciderunt; vulnerata amplius tria millia hominum. Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore cRmpo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.

3 Indibilis, abiectis belli consiliis, nihil tutius in amictis

rebus experta fido et clementia Scipionis ratus, Mandonium 4 Batrem ad eum mittit; qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, quum velut contagione quadam pest, sera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Ro-5 mana insanierint. Suam quidem et Datris et reliquorum popularium eam condicionem osse, . ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. 6 Antea in causa sua fiduciam sibi fuisse, nondum experta clementia eius; nune contra nullam in causa, omnem in Duili od by Corale

188쪽

Liber XXVIII. A. Ch. 206.

misericordia victoris spem positam habere. Ilos vetustus erat TROmnnis, eum quo nec foedere nec sequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tanquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita serent. Scipio 8multis invectus in praesentem Mandonium absentemquo Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, Victuros Suo atque populi Romani beneficio. Ceterum 9 quippe ea pignera timentium rebellionem osse) se liberos iis

arma relinquere, solutos animos; nequo So in obsides innoxios, sed in ipsos, si desecerint, Saeviturum, nec ab inermi, sed i 0 armato hoste poena8 expetiturum. Utramque fortunam expertis permittere Re8e, utrum propitios an iratos haber Romanos mallent. Ita dimissus Mandonius, pocunia tantummodo im- liperata, ex qua stipendium militi praestari posset. Ipse, Mar- 12 eio in ulteriorem Hispaniam praemisso, paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes Pernumerarent, eum EXP ditis Marcium iam appropinquantem Oceano R equitur

Inchoata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis do Mosiusis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipiono volebat atque eius dextra fidem Anneiro; ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni suit. Masinissa 2

quum Gadibus esset, certior, adventare eum, a Marcio factus, causando, corrumpi equos inclusos in insula penuriumque omnium rerum et lacero ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit, ut 8o traiicere 3 in continentem ad depopulandoa proximos Hispnnisa ngros pateretur. Transgressus tres principes Numidarum praemittit 4 ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro Obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio, qui, quo iussus erat, adduceret Masinissam, cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat iam anto Numidam ex fama rerum gestarum admi- 5 ratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; eeterum maior praesentis veneratio 6 cepit, et praeterquam quod suapte natura multa maiestas

Livius ex ree. advigii. IV. . II

189쪽

Liber XXVIII. l A. v. e. 148. inerat, adornabat promissa eaegaries habitusque corporis non

cultus munditiis, sed virilis vero ac militaris, et aetas in medio 7 virium robore, quod plenius nitidiusque ax morbo velut reno-8 vatus flos iuventae iaciebat. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. Ex eo tempore affirmat eam se quaesisse occasionem, quam tandem oblatam 9 deum immortalium benefieio non omiserit. Cupero se illi

populoquo Romano operam navare ita, ut nemo unus exter-10nus magis enixe adiuverit rem Romanam. Id so, otiamsi

iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educstiusque in 11 Apem paterni regni esset, facile praestaturum. Si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis 12 speraro, perbrevis aevi Carthaginem esse. Laetus eum Scipio vidit audivitque, quum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse Aciret, et ipse iuvenis specimen animi praeso ferret. Fido data acceptaque profectus retro Tarraconem 3 est. Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traieei8se in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.

36 Magoni, desperatis in Hispania rebus, in quarum Spem seditio primum militaris, deinde desectio Indibilis animos eius

sustulerant, paranti traiicero in Africam nuntiatum ab Carthagine est, iubere senatum, ut classem, quam Gadibus haberet. 2 in Italiam traiiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum, quanta maxima posset, iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna coeptum 3 sineret. Ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni ad- Vecta est, et ipse, quantam potuit, a Gnditanis exegit. non aerario modo eorum, sed etiam templis spoliatis, et privatim omnibus coactis nurum argentumque in publicum conserre.

4 Quum praeterveheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Nova inpositis in terram militibus, proximos depopulatur 5 agros; inde ad urbem classem appulit. Ibi quum interdiu milites in navibus tonuisset. nocte in litus expositos ad partem Diuitiam by Corale

190쪽

eam muri, qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. Ceterum 6 nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque

fugam et hostium adventum attulerant, et visa interdiu classis Terat, nec sine causa electam anto urbem stationem apparebat; itaque instructi armatiquo intra portam ad Stagnum ae mare versam continebantur. Ubi effusi hostes, mixta inter milites 8 navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamoro erumpunt, turba- 9tosquo hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque Rd litus eum multa caedo persequuntur; nec. 10

nisi naves litori appulsae trepidos accepissent, superfuisset sugae aut pugnae quisquam. In ipsis quoque trepidatum linavibus est. dum, ne hostes cum suis simul irrumperent, tra-hnnt scalas orasque et ancoras , ne in moliendo mora esset,

praecidunt; multique annantes navibus, incerto prae tenebris, i 2 quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt. Postero die 13 quum classis indo retro ad Oceanum, unde Venerat, fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo millia armorum inventR.

Mago quum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios M haud proeul a Gadibus is locus abest) classe appulsa, mittendis legatis querendoque . quod portae sibi Eocio atque amico clausae larent, purgantibus iis, multitudinis concursu 2 factum, insestse ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad colloquium susetos eorum . qui summus Poenis Est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci amo iussit; inde navibus ad Pityusam insulam contum 3 millia sermo a continenti Poeni tum eam incolebant) traiecit. Itaque classis bona eum pace accepta est, nee commeatus 4 modo benigne praebiti, sed in supplementum elassis iuventus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulas quinquaginta inde millia absunt) transmisit. Duae sunt Baliares binsulae. maior altera nique opulentior armis virisque; et por-

SEARCH

MENU NAVIGATION