Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

1 ue Hugonis Donelli Comment. in Cod. 1 6

potest, ita ut nihil imputetur filio, eurimpleta non sit. Hac deficiente reperitur

esse praeteritus; quo fit, ut eo tanquam praeterito res pertineat ad definitionem

initio positam. Et ideo cum dicimus silium sub eiusmodi conditione institui non posse, hoc dicimus: si erit institutus, non

inutilem esse conditionem. ut hae reiecta institutio valeat, sed inutilem esse institutionem, & tanquam eo praeterito testamentum non valere, id quod cavetur hic. Idem signifieatur in L. uis. de eond. inst.

. Ergo i filio, qui in potestate est, sub

ea conditione instituto, quae in eius potestate non est . intestatus pater decedit. Est enim is intestatus non tantum . qui testamentum non facit, sed etiam qui iure

non facit. Proinde filius heres erit patri, ut in hoc rescripto dieitur in fine . sed

non ex testamento , ut quidam putaverunt, quoniam testamentum nullum est et

sed ab intestato. 'uoniam, ut dixi, inte- satus pater decedit. Hic opponitus L. 2.

I. st sub eond D. de ρα. feenuc tab. Nam si filius sit sub quavis conditione institutus illi e scriptum est, eum statim petere posse honorum possessionem secundum tabulas, eamque possessionem necessariam elle emancipato . Respon. Recte sentiunt hi, qui eum locum, etiamsi indefinite scriptum, accipiunt de filio emancipato, in cuius personam cadit, ut possit institui sub quavis conditione; ad filium- familias non pertinet: nam qui sub conditione inutiliter instituuntur. ut est filius, qui in potestate est. & si bonorum potas essionem secundum lah. petere non ponsunt, ut diserte traditum eli in L. hi δε-

mam, de bon. ρω. secvn. tab. non tamen

effieietur testamentum iure civili valere. Nam Praetor dat honorum possessionem secundum tabulas, si septem testium signis fgnatae lint, & sit aliquis testamento institutus. etiamsi mero iure testamentum non valeat, g. non tantum, Inst. quib. mod. tes. in mentur. Itaque hactenus

sententia prior manet de filiosa milias instituto sub ea conditione, quae in eius

potestate est.

s Quaesitum est ' an ab hae lege discensum sit constitutionibus Iustiniani t Barto- Ius quem alii eertatim sequuntur possea. putavit ei iuri derogari, L. quemadmo

dum in priorib. fur. de in . test ubi diserte lustinianus usque ad legitimam filii removet conditionem institutioni filii adscriptam, neque distinguit de filio, aut

conditione, ut videtur. Sed verba eo nili- tutionis aperte refragantur, ex quibus apparebit eos omnes, qui in hac sententia sunt, valde esse hallucinatos. N. in primum constitutio nominatim loquitur dehi; filiis, qui ex iure veteri querelam in-ometosi movere potuerunt. Haec verba aperte non pertinent ad filium . qui eis in potestate, quidem institutus est sub ea conditione, quae in eius potestate non est; nam hic iure civili ab intellato heres suit patri, ac proinde querelam movere non potuit. Nam quoties quis alio iure ad hereditatem pervenire potest, locus non est querelae inofficiosi testamenti, S. tam au

tem. Inst. de in P testam.

Deinde in ea conititutione Iustinianus reiicit non omnes conditiones, sed eas, quibus minuuntur filii iura. item eas, quihus dilatio aut onus inducitur. In hoc numero non est conditio, quae in potestate filii non est, si sub ea conditione a patrest institutus. Haec enim non imminuit

filii ius: quia perinde est, quasi scripta non esset; & quia filius pro parte hereditaria, quam alioqui habere potuis et ex

estamento, totam hereditatem obtinet ab intestato; nec tamen indueit etiam dilationem ac onus. postquam hac contempta statim adierit. Proinde dubilari non P test, quin ea constitutione nihil in iure veteri superiore in novetur, cum filiusfamilias institutus est a patre sub ea conditione, quae in eius non est potestate. Sed moventur Bartolus & alii l . scimur.3 eum autem, fustr. eoae de in . tes. ubi proponitur extraneus aliquis heres in stitutus, & rogatus, cum morietur, relli- tuere hereditatem silio testatoris. Hie he. xeditatem reliquit filio sub conditione enihil enim interest utrum dicat testator, cum morietur heres, an si morietur, L. s Titio, T . quando dies Ieg. ted. L. ω tesimis, I. Reu. de verb. ObI. Eandem etiam conditionem manifestum est non eia

se in potestate filii & tamen lustinianus

eo loco interpretatur legem suam prio-τσm, quomodo in prioribus constitutioni hus , ut ea conditio non exspectetur

usque ad legitimam filii, sed flatim legitima portio reprὐsentetur. In reliqua autem parte hereditatis exspectetur mors heredis. Existimavit igitur Bariolus quod illie dicitur de fideicommiliaria hereditate restituenda, id etiam probandum elle in institiatione, in quo ab illo vehementer erratum est. Nam filius sub ea conditione, quae in eius potestate non eli, inlli tui nequit: quia lex vetat ita institui; vε-tat enim praeteriri & ideo si sit institutus. institutio non valebit: quia contra legem facta est. At fidei commissum filio relinqui

potest quovis modo, idest, & pure & sub

102쪽

1ν Ad Tit. XXV. Lib. VI. C. de Institution. &c. 178

conditione qualibet: quia lex non iubet fideicommissum relinqui filio, sed hoe relinquit in potestate testatoris; & ideo quocunque modo testator fideicomini IIum reliquerit, iure valebit. quia nihil hic contra legem fiet. sive hoe modo . sive illo relinquatur. Male igitur quod de fidei commisto illic dicitur, transfertur ad institutionem. Hoc amplius, ut intelligamus eam legem nullo mouci obstare, nec ad hanc quaestionem pertinere, diligenter animadvertendum est, illic aut agi de filio emancipato, aut de filiosam ii. exheredato; nam proponitur solus extraneus else instituluS, quod ex eo intelligitur, quia rogatur non partem hereditatis, sed totam hereditalem restituere, quod fieri ncin potuit, nisi citet ex alie institutus. Necesse est igitur , ii testamentum valere volumus in quo filius institutus non est . aut eum emauci palum esse, aut filium familias exin

heredatum; nam emancipalos non est ne celle heredes instituere. aut exhereda

re . 3 emauciflatos, In si de exber. liber. Filii familias recte exheredantur. Quod si

neque exheredantur, neque instituuntur, testamentum nullum est, ae proinde nihil

illic valet fidei commissum. lit. Ins. de

deleom. Hoc si ita est, nihil constitutio ad hanc quaestionem pertinet ἰ nam non agimus de filiis emancipatis: non agimus etiam de filiisfamilias qui sunt exheredati, sed qui sub conditione instituti

sunt, quae in eorum potestate non est. Quare manebit rata sententia haec, etiam pOSi constitutiones illas Iustiniani: si filiust a mi lias institutus sit sui, conditione . quae non est in potestate eius, nullum esse testamentum ; proinde filium ab intestato patri statim heredem futurum.

Videndum nune est, quae sit conditio in potestate filii, quae non fit. Et earum 6 t conditionum quae in filii potestate non sunt, sub quibus instituto filio testamentum nullum est, tria sunt genera. Aut

enim conditio est impcis sibilis, aut ponsibilis, sed in eventum tota collata. Butita collata in sui urum & potestatem filii, ut lamen- non posIit statim incipere eam implere, aut non possit eam implere sine longinquo itinere, aut summo periculo.

I Filio t sub impossibili eonditione instituto, singulare ius est, quod non reliciture cindit Io, ut sic institutio propterea valeatι sed & institutio & testamentum nullius.

momenti est, sive conditio impossibilis fit

natura, sive iure. Veluti, sitius ineas be- res eso, si caelum digito attigerit, veIsι ex hoc loco eras Lugdunum perven Tom. IX. rit, si ab uxore diverterit, aut si Itaberos non auerit. Hic opponitur regula iuris, qua esticitur in testamentis impota

sibiles conditiones vel institutioni vel legatis adscriptas, pro non adiectis haberi, & nihilominus legatum valeret L. 3. de cond. S dem. I. impossib. Ins. de ber.

inst. L. I. L. eouditiones, de eclud. ius.

lntelligendum est: hoe dictum esse de caeterorum omnium institutionibus & legatis, in inititutionibus filii familias locum non habere, differentiae rationem esse banc: quia in caeteris liberum est his ali quid relinquere, vel non: liberum etiam conditionem impossibilem adiicere , ac moinde ea adiecta nihil nocere, quia in ea adiicienda nihil fit contra legem. At filiorum praeteritio non est libera; sed videtur pater instituere. nisi velit exhere- dare. Proinde vetatur instituere sub conditione , quae in filii potestate non sit;

ideoque quancunque conditionem adiecerit, eiusmodi institutio non valebit, quia contra legem facta est; & generaliter constitutum est de his, quae contra leges fiunt, ea pro insectis habeti L. non dubium, C. de Iegνδ. Sub secundo i genere eonditionis, quae 3 tota in casum consertori nulla dubitatio est, quin instituto filiosam. inutilis sit institutio, ac propterea testamentum: Velutis Vitius beres esto, s navis ex Asia

venerit. Nam semper constitit hanc conditionem reuel ex testamento. Sed etiamsit conditio collata erit in potestatem filii; ν

tamen non videhitur omni ex parte in eius potestate esse, nisi statim possit inci-Pere eam implere, quando velit; & ideo si sit is institutus sub conditione. II in

Alexandriam venerit, nullum erit lest in mentum . si hyems ei obstet, quominus possit navigare. tametsi praeterita hyeme,

pervenire in Alexandriam possit, L. 4. I. ρacto, TI. de her. Ins. idem dieendum est, si statim possit inei pere conditionem implere, sed res longum iter desideret, & impleri non possit sine peticulo. Veluti, si .sit institutus filius sub

hae conditione, si in patriam Mauritaniam rediret, cum longe abesset, quod est exemplum h. L. 4. vel, si Titio Io. dederit, cum Titius peregre profectus esset, quod est exemplum in L. 4. I. puto,

de her. Instit. Ex his intelligi potest, i toconditionem in potestate filii eam esse, quam filius non aliquo tempore implere potest, sed quam statim incipere implere potest, nulla caussa impediente, quo minus possit, & quam eandem sine mole stia longinqui itineris & sine metu peri-M culi

103쪽

1 ς Hugonis Donelli Comment . in Cod. ign

e uti implere potest, L. 4. I. puto, de be-red. instit.

Quod dieitur t filium non posse institui sub ea conditione . quae in eius Pole- rate non est, non est perpetuum, sed hane exceptionem habet, nisi sub conir ria conditione, seu in desectum conditionis sit exheredatus, ut hoc rescripto Cau rum est, & iam dubitari, de bereci stit. Quod ideo recipitur, quia cessat hic periculum praeteritionis, propter quod

superior institutio reliciebatur i ut puta filius institutus est, si navis ex Asia ve- erit, quod si navis non venerit, exhe res esse iussus est. ln hae speeie si conditio existit, institutus est, si deficit, e

heredatus est. & ita neutro tempore prae teritus est et quia utroque aut institutus, aut exheredatus est. Non obstat, quod

dicitur . filium pure exheredatum else, L. 3. I. pure, de lib. V postam. Hoetenim semper eum hae exceptione acci eiendum est, nisi sub contraria conditione sit institutus, ut hoe loeo & similibus cavetur. Non obstat etiam; quod dicitur, filios certo iudicio ab herede removeri de

coutr. tabul. Nihil enim vetat, quo mi nus pater iustas caussas exheredationis habeat, Propter quas certo iudicio exher

det filium; & tamen plaeeat patri filium

sub conditione exheredare; in qua con ditione etiam certum patris iudicium intelligitur . eum filium heredem sub contraria conditione instituiti tune enim filium ab hereditate non removet. Expendenda autem sunt verba definitionis hoc loco positae, quam supra exposuimus . Verba enim concepta sunt de filio, qui est in potestate patris. Utrum que recte, & consulto . De filici definitio. concepta est ἔ quia alia i caussa est nepotum. & deinceps caeterorum liberorum;

de iis scriptum est in L. 6 g. r. D. de hereae inst. hos institui posse sub qua vis conditione, aliter atque filii, qui sunt in

potestate. Et animad vertendum diligenter, illic agi de nepotibus, qui sunt inpolei late avi. sic enim verba sunt: N

Fotes autem deinceps eaeteri. qui iu- sit uti non rumpunt te meutam. Quae verba notant eos nepotes, qui ita demum

non rumpunt, si sint instituti, id est, qui

institui debeant, aut exheredari; alias rumpunt. Hi autem soli id iaciunt, qui in Potestate sunt avi.& qui filiis sublatis in parentum suorum locum successerunt quasi

agnascend . tu res explicatur in g. postv- morum, Insιι. de exhereae lib. S L. 6. I. sin autem. e intust. rvt. Tantum abest autem, ut repugnent illa verba, quae sequuntur in L L. 6 g. I. de hered. m-stit. licet redigantur ne otes ad sttii conditionem, ut maxime haec ipsa verba luis periorem sententiam confirmem . Nim si a nepotes rediguntur ad filii familias eo nisitionem, ut sicut filius, ita & ipsi institui,

aut exheredari debeant.

Quid sibi igitur vult, quod Ulpianus

ait. licet nepotes redigantur ad stii eouditionem, si nepotes aliter institui ponsunt, quam filiit Respondeo: ex verhis praecedentibus apparet, Ulpianum nocisentire. licet eae teris in rebus. quam inconditione. redigantur nepotes ad filii conditionem; id. ut dixi, ex praecedentibus liquet, quia prius Ulpianus condi tionem excepit. Sed hic rursum occurritur: nam si nepotes sub conditione initituuntur , deficiente conditione instituti non sunt. Nos autem illis non inititutis, aut non exheredatis, dicimus aeque nullius esse testamentum momenti . ae si filius esset praeteritus, d. tit. de exher Lb. Inst. Respondeo . & hoc vertisimum est , licertum esse coeperit conditionem , sutiqua nepotes instituti lunt, desectile ; sed priusquam defecerit, expectandum est, utrum existat, an deficiat eonditio Nam

fieri potest, ut existat, qua exi Stente ne

potes recte instituti reperiuntur. Et in hac re eonsistit discrimen inter nepotes Sc Mlium . qui sunt in potestate, quan vis D. mnes sub eadem conditione caluali instituti sint. Nam in nepotibus expectamus eventum rei. in filiis non spectamus eventum, sed quod evenire potest. Potest autem accidere natura . ut conditio casualis deficiat: ob hanc caullam ex eo, quod evenire potest, placet filium in omnem eventum institutum non videri, ac proinde praeteritum. Sed cur non idem dicimus in nepotibus t Respond. quia plus

in hac re tributum est filiis, quam nepotibus, ut olim ius suille certum est ex crit. de exber. Itb. in ρνιne. in illis verbis; sed non ita. Quod ius in conditione mutatum non est. Praeterea definitio

huius Ioel concepta est de filio, qui est in potestate. Recte hoc quoque quia emancipatos iure civili heredes instituere, aut exheredare necesse est, S. emau-ἀipatos, Instit. de exher. lib.

104쪽

1s1 Adtit. XXV. Lib. VI. C. de Institution. Zcc. Isa

in L. Reprehendenda. I. n. Valerian. & Gallien. Maximo. R rehendenda tu magis es, quam mater tua. Illa enim s heredem re Hi esse Dellei: id quod es inutile, matrimonium te dirimere cum viro

non ruberet. Tu porro voluntatem eius rivortio comprobasti. sportuerat a tem , etsi conditio huiusmodi admitteretur, praeferre lucro concordiam mari-ralem e enimvero eum boni mores haec orversari vetent: sine ulio damno comiunmonem retinere potuisti. Reia igitur ad maritum, sciens hered talem matris , etiam si redieris, retenturam: quipste quam retineres , licet prorsus ab

eo non recessifes . P. P. XII. GL Deceml. Valeriano IV. Galileno

a. Conditiones turpes, es σου eontra

bonos mores, riem contra legessent . in testam to adiectae, pro nou scriptis habentur, X ear. x. Exemplo hoc declaratur, symal D-

Conditiones t turpes. & quae contra

bonos mores sunt. item contra leges, si in testamento adiiciantur instituistioni, aut legalo, pro non scriptis habentur, L. conditiones 3. D. de eonae ius.

Hoe ideo, quia sunt impossibiles; quae enim facto hedunt pietatem, aestimatici

nem, Verecundiam nostram, ea nec Discere nos poste credendum est : ratio &sententia Papiniani est in L. si filius, M., de eond. inst. Huius t generis conditio

est, s uxor a marito diverterit. Nam si secundum naturam est matrimonium, seu viri & mulieris eoniunctio individuam vitae conlue ludinem retinens: I nuρtiae, Ins. de stat. pol. est contra ius natur , ae proinde contra bonos mores a marito line caussa divertere, eaque lex naturae valuit inter Nationes semper. In populo autem Dei scimus hoc Dei praeceptum esse, ne id fiat. Proinde si mulier a matre sub hac conditione instituta erit. nihilominus filia heres futura est, sive omnino non diverterit a marito, sive aliquando diverterit. & deinde ad maritum redierit, ut hic caulum est. Quid si divertendo conditioni parueriti Resp. Erit etiam hoc easu heres, sed ita, ut sie magis reprehendenda sit, quam si eonditioni non paruisset. Itaque cum filia in spe die. divortio facto, eonsuleret Tom. IX.

Iustratur. 3. Verba haec, non iuberet, quomodo intelligenda. . Lemonis emendatio.

Imperatores an rediens ad maritum posset obtinere hereditatem , increpatur ab imperatoribus quod conditioni paruisset. illa excusabar, quod diceret matrem suisse in culpa, quae talem conditionem induxisset. ex qua omne respontum huius reseripti sumptum est. Mater reprehendenda est, quod non debuit te sub conditio ne turpi & in civili initituere, sed tamen, tu magis es reprehendenda. Quid, quod mater verbis tantum iussit, tu tuo facineomprcibasti; divertisti enim a marito, in quo duplex tuum peccatum eis: nam etiatam si eonditio superior admitteretur iure, ides . etiamsi heres matri esse non potuisses. nisi conditioni paruisses ; tamen oportehat re luero praeferre concordiam maritalem, id est, hereditatem repudiare potius. quam hane turpitudinem in te adiamittere. ut a marito divertas . Sed crescit in eo peccatum, quod nulla necessi istas fuit parendi conditioni . Nam haeo conditio est contra honos moreS, qua neglecta. etiam hereditatem potui iles obtinere. Redi igitur. inquiunt. ad maritum, sciens scire, ut nihilominus hereditatem

matris obtine S.

In hoe reseripto verba, quae sunt in principio , animadvertenda sunt . Aiunt Imperatores: si mater te heredem sibi esse vellet, non te a marito divertere iube-M , Iet.

105쪽

i si Hugonis Donelli Comment . in Cod. I g

ret. Quaeritur, quomodo id dicant Impe.

ratores, Cum appareat contra, matrem

voluilla filiam si hi heredem esse, & pνM-terea iussiste, ut a marito diverteret. Re , spondeo, haec verba, t Nos taberet, p .ientiali modo dicta sunt . pro non deneret tu here, live non debuistet, ut sit sensus: si mater te libi heredem esse, vellet, ut voluit. non debebat iubere, ut a marito diverteresi non enim debuit tibi hanc turpitudinem iniungere, & rationem reddunt Imperatores; quia hoe inutile estisie t enim vulgaris eli lectio & in omni- hus lihris recepta. Sed sententia loci ne-eessario flagitat . ut legamus inciviis, hae

ratione; quia non est peccatum a matre.

ideo quia iussit, quod est iure impossibile.

Ad L. Generaliter. 6. IN. Iustinianus A. ad Senatum. Generaliter sancimus, si quis ita verba sua composuerit, ut Micat: s

frius, vel filia istestatus, vel imsma, vel sine liberis . aut sine testamemto, vel sine nuptiis decesserit: N ipse Dei ipsa liberos sustulerit, sue nu

ptias contraxeris, sue testamentu is fecerit, 'miser res possideri, re non esse locum substitutioni rerum, vel restitiationi. Si enim nihil ex his fuerisDUecutum: fune valere eondsionem, ου res secundum verba testamenti restitui, ut incerius successe is moriemis exitus Dideatuae certo sul iiugisnis vel

restitutionis me concluta. Cui enim fer aeus es intellectus , s sorsareis resta

mentum quidem non fecerit, posteritatem autem habuerit: propter huiusmori verborum avolas bberos eius omni pene frusta paterno afraudari λ Isiam itaque i iam obstruentes, ut ne qtiis alius deviri, huiusmota facimus sanctionem: b hane legem ἐκ perpetuum valituram indueimus, ram stafribuaquam Γberis gratam: quo exemplo etiam alitis persionis, licer extraneae Ari

de quibus huiusmodi aliquid scriptum fuerit, medemur. SUMMARIA.

x. Conditionibus maribus institui oui .

aut legato adieritis, an omnes impori oporteM .

Cooditionem possibilem implenda melle diximus initio huius lix. de eonfirmatur in L. r. 1. δερ. Et hoc expeditum est, si una con 3itio institutioni, aut

3 legato adiecta est . Quid i si plures sint

adscriptae, an omnes impleri oportet 3 De eo hale est distinctio, si coniunctive ad semptae sint. Omnes exsistere oportet, si dillinctive , lassicit unam aliquam exstitiste, L. f. de eonae issit. L. penast. do her. insit. L. si ita I 19. de verb. abLkIDe ius in pluribus conditionibus con iunctim adscriptis perpetuum est: in pluribus autem conditionibus dillinctiue adscriptis, no item, L. nam hic latardam,

ea constitatio. 3. Ratio baias consitasionis . . Duo hastis loci consectar .

S. de her. sestit. In quo genero est e ceptio huius loci, ubi initi tuenα sub eonia ditione, si sine δεεeris deeseris. & prae terea alias conditio aes fideieci illo adisiicit. Nam etiamsi adiecerit has omnes conditiones distinctim, lulli aianus conlii tuiti non esse locum institutioni, nisi mnes conditiones e stiterint. Et lustinianus t hanc speciem proponit: α Iius meus beres esto: Si in status δε- eeserit, eum decesserit sue liberis, vel a nuptiis. bered Me restituat L. Tι-tia. Secundum verbε locus eiIe debebat fidei commisso, etiams solum filius intestatus decessisset, quaavis suscepit Iet libetos.

106쪽

isue Ad Tit. XXV. Lib. VI. C. de Institution. Z c. I 16

aut nuptias eontraxisset: itemque de qua- is alia conditione . quae ex infra scriptis exstitisset, dicendum etiam erat. Nunc autem lustinianus constituit, non aliter fideicommissum deberi, quam si eoniunctim haec omnia concurrant, ut filius & sinet etiamento, & sine nuptiis. ω sine liberis decedat: ita ut si eorum aliquid ex his desit, non sit locus fideicommissi restituistioni,& haec est lumma confli tutionis luis stiniani., De hae t parte autem lustinianus hane

habuit rationem: quod etiamsi caeterae omnes conditiones adscriptae exilit illem tamen pater semper voluit, hanc conditionem coniungi, si sine liberis decesserit. Nam si filius liberos suseeperit, voluntas patris ell, ut hereditas potius ad eius li- heros pertineat, de quo dicetur in I. Ie . Quod si testator in hae conditione, si s Bus sine liberis Oeesserit, volstit persistendum, aut pro eoniunctione eam acci pi, non potest exitii mari aliter eam particulam accepisse in aliis e ditionibus.

En quo i eolligimus duo, si testator λ

lium rogaverit poli mortem suam. here ditatem rellituere pluribus eonditionibus disiunctim adscriptis. inter quas non elset illa conditio, si siue δε oris dees e3, semper secundum regulam iuris omnes tu.ris conditiones pro disiunctis aecipiendas eiIe, ut quaeeunque ex his exiliterit, stlocus restitutioni. Alterum eolligimus, si testator extraneum instituerit heredem. &rogavit eum hereditatem alii restituere, sub iisdem eonditionibus, si heres intestatus deeess erit, vel sine liberis, aut nuptiis decesserit; has quoque conditiones pro distinctis habendas elle, quia cessat

coniectura voluntatis in extraneo, Propter quam coniunctio conditionum admittitur.

Ad g. ult. Cum autem imaevimus excelsi ingenii Parinianui in huiusmodi e . , in pus pater flus suis subsiluis, nutu liberorum ex his ρrocreandorum adiectione habita, optimo intellectu ἀθωώUfe, manescere substitutionem, fis, qui substitutione 'raegravatur est, pater e ficiatur, N liberos fustulerit, intelligentem non Use verisimila patrem, si de uepotitus cui averit, solem seesse θυι tioinem; bumanitatis inauisu hoe N imitis est pinguius interpν

pandum esse ereaedimus, ut J θ' si quis naturalex 'in habeat, pretem

eis reliquerit vel dederit inque sae modum quem nos statuimus, θ' substitutiona eos subiugaverat, πωlla laberorum Hrum m utione facta a N Ne m aestigi amanesvexe fu,stitutionem, Iberis erem Meiadentibus, di in euectu ρονμmοι his qui ad substitutionem vocantur, obsistente, re non eoncerime ad eos eam partem, venire, sed ad flios, vel filias, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes morientis transmistente, non aliser substitusione locum

accipiente, nisi ipsi liberi sine iusta sobole decesserint: ut quia inter iustis liberos sancitum est, hoe N in naturasses filias extendatur. βuae omnia Nin legatis re sdeicommissu oerialibus laeum Bahare sancimus. Dat. XI. Kal. August. Constantin . Lae odio re ruesse. m. CC. CULSUMMΛRIA.

r. Pater fis heredi iustitata Iuviataeus, aut Iieiter iubens hereditatem post mortem restituere,

semper inretiuitur id sub hae s ei se eouditione: Si filius sine li-CUm p ter i filio heredi instituto subiastituit aliquem, si heres frius nouerit, aut filium iubet hereditatem post horis decesserit, ae proinde Iib

ris susceptis , nec substiturioni ,

nee restitationi Deus est. x. SUIex Iustiniani eos tutio eirea

baue materiam.

mortem restituere, etsi verbis pullam conditionem adiicit; tamen intelligitur haec

conditio, si Atias sine liberis dere ferit.

107쪽

1gr Hugonis Donelli Comment . in Cod. et Eg

Ρroinde liberis ab eo susceptis nunquam restitutioni, neque sobstitutioni loeus erit. Hoc verum est respqnsum Papiniani quod

exstat in L. cuin av.f. de cond. S dem. Confirmatur a Iustiniano in L. eam acutissimi, ius de fideicom.

Hoe idem t responsum confirmans Iu - ςtinianus hoc loco duo eirca id constituit: primo id produci ad filium natura tem . Constat filium naturalem a patre institui heredem polle ex his partibus, de quibus cautum est in L. humanitatis. SAut b. ιιeet. seq. fur. de nat. Lb. Hoc modo institutus filius naturalis si rogetur hereditatem simpliciter restituere; tamen liberis susceptis non erit fidei commisso locus, non magis. quam si filius legitimus fuisset, qui rogatus est. Alietum lustinianus constituit hie, li-hetis a filio suseeptis excludi substitutum, aut fidei commilsarium , si liberi legitimi sint, id eit, iustis nuptiis procreati, quibus verbis filii naturales excluduntur. Cui parti significatio verborum repugnare videtur; nam & multi loci sunt, quibus declaratur nominatim in hac conditione, sheres, aut legatarius sine liberis decesserit, omnes, liberorum appellatione conti- neri; proinde etiam naturalibus susceptis, defieere fideicommissum, L. Lucius. I. tames, L. eam pater. s. volo, de Ieg. 2.L. heredis . I. ED. ad Treb. Dicendum eli aliam esse interpretatio nem huius conditionis, fi heres fine tib rix decesserit, cum conditio a tellatore adiecta est; aliam, in specie proposita. Nam eum agitur de conditione a testatore adscripta, & quaeritur, quid in ea senserit

testator, sequimur verbi signifieationem: nisi manifestum iit teitatorem aliud semime, L. non aliter, tu prιπc. de L. 3. Liberorum autem appellatione signifieantur non tantum legitimi. sed etiam naturales, ae L. pen. de L. 1. Prornde & naturales quo Aque ex voluntate tellatoris hic intelligimus. ut consequens sit his susceptis fidei Aeommissum defecisse: & hoc ita, nisi ex dignitate & consuetudine te ita toris appareat tellatorem aversalum elle Omnes inhonellas consuetudines, & eos solos pro liberis habuisse, qui tulit ellent, quo referri oportet sententiam Ulpiam in L. ex pacto, S. si quis rogatur, 'D. ad Treb. At in specie proposita, cum filius limpliciter rogatus est rellituere hereditatem subi haec eonditio, si sine liberis decesserit, intelligitur ex mente legis & eorum, qui hane conditionem intelligi voluerunt. non postumus intelligere filios naturales: quia in his ratio intelligendae eius conditionis defieit. Nam cur haec conditio intelligatur, liare ratio fuit; quia non est

veri limite tellatorem voluisse alienas suciscessiones propriis anteponere, quae ratio exprei se est in d. L. cum acutissimi, infri fideicomm. Haec autem ratio ad legitimos tantum filios pertinet, ad naturales non pertinet,

quia soli legitimi filii perveniunt ad successionem patris & avi, naturales nullo modo perveniunt ab intestato, d. Astb. Iuet, op. de nat. ιιb. Dantur quidem naturalibus Iiberis duae undiae patre intestato mortuo, sed non velut heredibus. verum ut inde alantur, ut ibidem seruptum est.

108쪽

is V Ad Tit. XXV. Lib. VI C. de Institution. Zcc. Is

in L. L quis heredem r.

p. Iustinianus A. Ioanni praefecto praetorio ἐL quis heredem scripseris sub tali condisione, si ille consul factuq suerit , vel praetor: vel ita; fliam suam instituerit heredem, si nupta suerit: vivo autem testatore vel ille consul processerit, vel praetor fuerit factus, vetfilia eius nupta fuerit, vel adhuc viso restatore consulatum quidem, vel praeturam ille deposueris, AEla autem eius a marito diverterit: omni veterum dubitatione ex ina, sancimus, quandocunque impleta fueris conditio, seve vivo eo, sis mortis tempore, sue post mortem, conditionem videri esse compi

iam . Θιod , in legatis Ο deicommisss , libertatibus obtinendum esse

censemus: ne dum nimia utimur circa huiusmodi sensus subtilitate, iud cia reflantium defratidentur. Dat. IX. Kal. August. Constantinop. ps Consulatum

Conditiones in eventum eouatae, qua - 4. docunque extiteriWt, pro impletis

habentur.

In eonditionibus iae potestatem heredis collatis, quid advertendum. s. Conditiones potesativae, quae promiscue, seu quovis tempore imρIeri 6. possunt, non nisi post mortem x

satoris recte impleri ros ut .

Conditio, quae quovis tempore natura impleri non potest, eiusmodi es. ut recte ae vivo testatore impleatur . . Ratio ear eosditionum genera his diastinguantur.

Partieuia distinctiva . vel . in haeeonstitatione pro conrauctiva aeci pienda es.

Hoc loco attingitur, quod dictum ad

L. x. δερ. Et si in exemplis conditionum, quae h)c proponuntur, dicatur, eas & vivo testatore impleri posse & mortuo: non tamen sic acpipiendum eis, quasi ad omnes conditiones pertineati nam qua vdam non nisi post mortem testatoris impleri potiunt, L. 1. de eond. demons. Ut igitur de re liqueat , quando conditiones impleri possint, videndum ell, utrum Cnnditio in eventum collata sit, an in pote-x statem heredis, vel legatarii. Quae t in

eventum collatae sunt, quandocunque exstiterint, pro impletis habentur, ut nihil intersit tellatorem vivum , an mortuum elle. c. h. in ρν. de eonae V demonstr. quod confirmatur & hae conlii tutione. Non exigimus in hi ς, ut sciat heres easeon ditiones certe esse adscriptas, aut ut velit eas impletas esse ; quoniam nihil in his in voluntatem heredis collatum, sed otum pendet ex eventu, proinde & solum eventum hic speetare dehemus. Quod, si t eonditio in potestatem heredis collata sit, veluti si to. dederit, vel si in

Capitolium ascenderit, si Seia ritio nuis erit: refert utrum conditio per rerum naturam promiscue, ideli, indifferent et quovis tempore impleri possit. an vero non . Quovis tempore promiscue impleri pol Iunt naturaliter hae, si Io. dederιν, si Capitosium ascenderit. Nam qui vivo te isllatore dedit & ascendit . idem si vivit &valet, poteti dare & ascendere mortuo

testatore.

Huius t generis conditiones placet non 3 nisi polt mortem testatoris impleri poste,& ideo non videri implevisse eum . qui

vivo testatore dedit. aut ascendit, L. A. inst. de eonae S demonst. L. si tam facta I r. I. uis. D. de eond. S demous. Quod praeter sigii fidationem verborum receptum eli a veteribus, ex sententia testatoris, idque colligitur hac ratione. Nam eum testator contulit conditionem in potestatem heredis, simul contulit in eius voluntatem, ut vellet conditioni parere. Non obtemperat autem conditioni,

109쪽

isi Hugonis Donelli Comment . in Cod. I9 a

qui casu & sato faeit, quod erat in conditione; sed is solum . qui iudicio facit,& eo animo, ut conditioni pareat. dies. L. 2. Non potest autem iudicio obtemperare conditioni, nisi qui seit eonditi nem esse tellamento insertam, & infert mcerto & utiliter. In totum enim, quae ani mi destinatione agenda sunt, nonnisi vera & certa scientia perfici pos Iunt, L. iurotum, de reσ. iur. Et hactenus progreditur ratio a. L. 1. iae M. de eouae es demonstr. Adiiciendum autem est non intelligi hereditatem, sive conditionem certo insertam vivo adhuc testatore, qua u-tumvis interfuerit, cum tellator nuncupa rei gestamentum , aut cum testamentum scriptum, curaret recitandum ; nam testator voluntatem mutare potest, ut ambulatoria est suprema voluntas, usque ad ultimum vitae spiritum, L. de assim. IV. Quo fit, ut tum solum intelligatur testamentum esse, & in testamento aliquid certo scriptum, cum testator decessit. Ex

quibus efficitur , quod est propositum , conditiones propostas, in quibus implendis deliinationem exigimus, non nisi post mortem testatoris impleri posse. Quod si teonditio quovis tempore natura impleri non potest, eiusmodi est . ut recte & testatore vivo impleatur, qualis est haec conditio: Titia se Sempronio nu eris, haec

uuanuis nubat vivo testatore; tamen conditio pro impleta hahetur, L. haec conditio. Io. L. I t. I. a D. L. conditionum,

91 . de eonae S dem. id quod hae constitutione item confirmatur.

ς Sed eum t haec conditio conferatur in potestatem Seiae, non minus, quam illa , si io dederit, cur haec genera distinguimus Respondeo; quia si conditio cominmode quovis tempore impleri .potest se-eyndum naturam, haec voluntas est testatoris, ut impleat post mortem tantum eius: quia haee voluntas eius et se intelligitur, ut heres ei conditioni omnino obtemperet , quod fieri non potest, nisi poli mortem testatoris, ut dictum . At eum conditio non potest semper impleri, sed ut plurimum semel tantum: hic rursus animus testatoris esse intelligitur . ut impleatur conditio, cum potest, quoniam vult eam impleri; non potest autem impleri , nisi per opportunitatem & occasionem naturae. Talis est conditio haee . s Seia nu-nerit. Nam si expectamus mortem testa toris, ut Nubat Sela, fieri potest, ut non nubat, vel quia Sempronius decedat, vel quia interim ducat aliam. Atqui haee eadem in veteri iure fuerunt ἔ unde quaeri potest . quid opus fuerit hae constitutione t Animadvertendum est non tantum hane constitutionem pertinere ad confirmationem superioris iuris, sed praecipue ad hoc, ut haec particula adiiciatur iuri veteri, nempe in his conditionibus, quae vivo testatore impleri pota sunt . probandum esse ita eas conditiones tune impletas vere pro impletis haberi , ut nihil referat, utrum implementum non perseveret. Proinde ex his conditionibus,

s Titius eo ul factus fuerit e si factas

fuerit praetor: si Titio Seia nasserit rintelliguntur exstitisse conditiones , cum ille consul factus fuerit, aut praetor vivo testatore, aut Seia vivo tellatore nupserit,& adhue tellatore vivo, vel ille consulatum, aut praeturam deposuerit, aut hae e

impleta esIe desierit. Et ideo in t illis sverbis, quae leguntur in hac constitutione: vel adhuc vivo tesatore, di itinctiva particula, vel, pro coniunctiva accipienda est, ut alias saepe in usu iuris, L. I e, T. de vςrb. aei v.

110쪽

is 3 Ad Tit. XXV. Lib. VI. C. de Institution 3cc. I9

Ad L. penuit. Si res amentum. p. Iustinianus. A. Ioanni praefecto praetorio. Si testamentum ita scriptum invenimur : ille heres esto secundum conditiones infra scriptas: Auidem nihil est adjectum. neque aliqua conditis in testamento posita es, supervacuam esse conditionum pollicitationum sanciamus, , testamentum puram habere institutionem. Et arIumento utimur , quod Papinianus respondit: vicos Re publieae reli ι, qui proprios Mes habebam, non ideo ex fideicommisso minus deberi, quod testor ines eorum ρο certaminis formam, quod celebrari singulis annis Diauit, alia scriptura se declaraturum promo, ac postea morte praesensus non fecit. Sin autem conditiones quasdam in quavis ρarte testamenta posuit: tune videri ab iniatio conditionalem esse instituiιonem , M sie omnia compleri, tanquam se t stator imas institutiones iisdem conditionibus copula et, quae infra conscriptae

sunt. Datum VII. Kalend. Augus. Constantinop. post confulatum Lampadii N Orestir m. m.

SUMMARIA.

r. IVitutio haee, Titius heres esto secundum conditiones infra scriptas, eonditionibus nultis adscriptis , valet is para es e conditione po-

HAEC instituito, t Titius beres esto,

fecundum conditiones infra seriaptas, etiam nullis conditionibus adscriptis valet , & qui institutus est heres, erit quasi pure institutus. In f hane tamen sententiam haec dicuntur . Primum non valet institutio, eoque nec testamentum. vhi institutio imperfecta est, ides , ubi institutioni testator aliquid adiicere voluit, nec adiecit, L. s is, qui testam. v. qui testam fac. pus in institutione

autem hic proposita, testator couitionem adiicere voluit, nec adiecit, proinde imperfecta inititutio, eoque testamentum . Resp. Falsum in testatorem in hac institutione voluisse conditionem adiicere ;imo quia non adiecit, ideo certe colligitur, eum adiicere noluisse. Noluit igitur. Cur ergo conditionum facit mentionem in linititutione t Respondeo : quia conitituerat deliberare, an pol ea conditionem adiiceret, nec ne; Cum non adiecerit, apparet propositum prius omis me. Deinde obiicitur, L. quoties. I. ta tandem, M. de bered. Instit. ubi ita scri-hitur . si testator conditἰcinem adiicere deinstinans, non adiecerit, heredem pro non 2 om. IX. sea assiecta, eanditionalis bab rur, X Num. 3. h. Obiectiones, quae eontra adferri poterant, re leuantur ι

instituto haberi, quae sententia Marcellieit, quam nominatim pollea probat Ulpianus. Respond. Nihil est verius hae sententia et si modo testator conditionem adiicere destinavit . ut illie seriptum est, sed prius conitare oportet, illam hoc voluit se. ut diserte scribitur in L L. si tr. quitest. v. qui testam. De. ρU Nos autem

hie dieimus ex his verbis: seeundum couditiones infra seriptas, non colligi testatorem omnimodo conditionem adiicere, quam non adiecit, voluisse. Postrem' dici potest institutionem propositam ideo nullius esse momenti; quia sit sub eonditione , quae conditio defecerit . Nam haec verba . secundum eonditiones inst. scriptas, hoe signifieant. secundum conditiones, quas infra scribam. Haec autem Oratio, quas infra scribam, conditionem habet, L. 6. de leg. r. Respondeo: non ideo recte eolligitur hanc institutionem conditionalem esse. Nam haec conditio, si eouditiones infra scribam, non adii eitur institutioni, sed conditioni adiicitur. Hoe dicere intelligitur testator : Titius

heres mihi eso, sub conditione, sed haeleee, si conditionem infra seribam, unde

SEARCH

MENU NAVIGATION