Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Hugonis Donelli Comment . in Cod. 216

Hoc casu consentaneum est, eum lellatorem, qui Voluit substitutum sibi heredemelle tum, eum filius heres non esset; etiam voluisse eundem heredem esse s hi, cum si lux heres exstitisset. & intra pubertatem decessisset. id autem tunc contingiI, Cumater eundem substituit filio impuberi in uno casum, Si filius heres erit, is intra pubertatem decesserit. Nam ex hoceasu, si substitutus admittitur ad succensonem impuberis una opera, & fit heres

impuberi primo & principaliter, deinde

vulgariter & pupillariter . vers. hoc cara,& sic etiam patri testanti, ut diserte seriptum eli in L. I. in M. D. de vule. Idque ex regula iuris; heres heredis impuberis, heres quoque cit testatoris, cui impubes heres exstitit, L. ult. ius de her.

de ac Mir. her. Haec coniectura Unluntatis confirmatur etiam hac ratione; quia verisimile est. testatorem voluisse etiam in secundum ea-

sum consulere filio impuberi, ut ei heredem daret: & eonsentaneum est quem pater heredem sibi elle voluit, eundem non indignum iudicasse, quem heredem impuberis faceret. Quae coniectura si admittitur in vulgari substitutione expressa, multo magis in pupillari substitutione expressa

admittenda eli, ut prnpter eam etiam vulgaris intelligatur. Nam ex pupillari suf-stitutione, ut dixi, subiti tutus fit heres &impuberi & patri. Si pater voluit ex ea substitutione substitutum , utrique here dem este, multo magis voluit heredem sibi soli est e, quod evenit in hunc casum, Si impubes heres nou erit, qui est casus vulgaris sublii lutionis. Quo i magis reprehendendi videntur quidam, qui in re

aperia litem movent, & cum admiserunt vulgari substitutione expressa contineri etiam pupillarem; negant tamen idem ius elle viceversa, ut pupillari expressa contineatur vulgaris, quod contra omnino dici oportebat, ut ratio evidens ostendit, praeteriim cum is princ. d. L. 4. I. I.

vers. cum autem, lem aperte refellantur.

Huic conititutioni t quaedam obstant, quae discutienda sunt. Ac primum dici potest, nihil in tellamento valere . quod scriptum non fit, ac proinde frustra intelligi substitutionem. quae non sit expressa, L. quo-ries. 9. de ber. Insit. Respondeo: Mone it necesse, quidvis nominatim in testamento scribi, ut ex testamento valeat et satis ell, si aut scribatur aliud, ex quo id, quod volumus confici potest. L. heredes, I. r. in M. qui test. De. pas L. si fem 1as sumam, I. .D. de Ieg. r. Secundo loco diei potest . si testator in unum casum sui, stituit, ideo in alterum casum substitutionem tactam accipi non debere , quod non solum scriptum desit, sed etiam

voluntas testator3s. lam cui quid sub eo n-ditione datur. sub contraria conditione

vel adimi, vel non dari intelligitur. L. ali quando. L. quibus diebus, s x. de condo demonst. Proinde qui substitutus est sub eonditione . si Mius heres non erri, dicendum est potius eum sub contraria conditione substitutum non ella, si si usheres erit, is impubes decesserat. Respondeo: Haec in re dubia vere dicuntur, sed ubi intelligimus, testatorem etiam lubcontraria conditione, idem sensiste, vOluntas eius servanda est. Id autem contingit, cum testator in unum casum filio

impuberi heredem substituit, sic enim subinstituit, ut velit eum sibi heredem elle . Volet autem heredem sibi elle non lanistum. s filius heres non erit; sed etiam multo magis, si filius heres erit, ut siepater & simul sibi heredem faciat & pro-jpiciat etiam filio.

Postremo sive testator de casu non expresto sensit, sive non sun iit; tamen ob -llant hi loci. in quibus declaratur, cumtes ator sibi in unum casum cavit, alterum essum omissum videri, L. IO. commodis

seme, de liber. lis ρον. ubi is teilator inis

nituerit heredem eum, qui se mortuo nascetur: traditur, si quis eo vivo nascetur, eum instituturn non videri, tametsi ea unis diei nihil possit , cur tellator filium

utroque tempore tibi natum non pariter velit heredem elle . in eandem sententia inscriptum eli in L. o. si eum dotem. ιηρrine. sui. matrim. si quis in dote danda stipulatuς sit sibi dotem reddi matrimonio morte soluto, euin aetionem non

habiturum, si matrimonium solutum lit divortio. Respondeo: mullum inter eli, utrum id, de quo sensit tellator, pendeat

ex eius voluntate, an vero potitum sit in iuris voluntate, ut scribat, aut exprimatteitamento. Si res in eius voluntate posita est, lassicit tellatorem de ea sensiste, si modo ex alio scripto id colligatur, cuius generis est subiti tutio, quae fit impuberi. Pater enim impuberi subiti tuere potest, si vult, si non vult non hahet necesIe.

At cum exigitur a tellatore, ut quid scribat, aut caveat testamento , id nisi scripserit, non valebit, quantunvis de eo senserit, quoniam legi non satisfecit. Quidquid autem contra legem fit, pro intecto est, L. non dubium, fustr. de Iegib. cuiusmodi est inlli tutio liberorum pollumo

122쪽

21ν Ad Tit. XXVI Lib. VI. C. de Impuberum&c. 2Ig

instituere, si instituere iubetur, aut exheredare, L. inter, de Lib. Spos. tit. Ins. de exhereae L . in ρr. cui consequens est, ut qui pollumus in unum tempus institutus nominatim non est, is pro instituto habeti non debeat, 'quod ad id tempus attinet. Exemplum L. Si cum dotem, hue non pertinet. Nam stipulatio & pactio est quidem posita in voluntate contrahentium, non in ulla iuris necessitate.

det ex duorum consentu, non autem so

lius istipulatoris, seu creditoris. Proinde non est mirum, ii is, qui in unum casum sibi, aut nominatim in alterum casum stipulatus ell, actionem non habeat, quia etsi ipse de altero fortasse idem sensit: non tamen idem sensi promittor & debitor, cuius haec mens eit, ne plus debeat, quam

aperte cautum est; voluntas testatoris ex unci testamento pendet.

Haec constitutio superior hane t exceptionem habet, nisi voluntas refragetur, L. . in M. D. h. t. Nam cum superior constitutio sumpta fit ex coniectura voluntatis, ea adversus voluntatem testatoris servari non debet . interdum autem aperte voluntas refragatur, quo minus,

qui in unum casum subiti tutus est, in alterum ea sum intelligatur substitutus. id contingit, cum tellator in singulos casus separatim singulos dat subiti tutos , hoe modo: Si filius heres non erit, Primus heres esto: Si heres erit, S impubes δε- ee ferit, fecundas heres esto, L. cum ex

filio, g. r. v. eod. Ubi autem nihil a testatore aperte in utramque partem exprensum est, perpetua est haec sententia: quoties pater lilio impuberi subitituit in se- eundum casum, id est a Si Dius heres erit,

is impubes decesserit, toties etiam in vulgarem casum heredem subiti tutum videri. At non idem perpetuum est, ut cum quis in vulgarem casum substitutus est, etiam intelligatur substitutus in secundum casum: Si Hius i tibes decesserit, eum

heres exsitisset. Refragatur enim interdum voluntas, quae colligitur nonnunquam ex verbis testatoris, interdum ex persona

heredum legitimorum impuberis. Intelligi.tur contraria voluntas ex verbis testatoris, quoties testator, cum Persona impuberis alios vel puberes, vel extraneos con

iungit. & iis communiter substituit, una oratione & conditione; Si hi heredes non

erunt. Exemplum est Is . in '. b. e.

Est autem huiusmodi: Filius meus Firmi antis. S uxor mea heredes sunto, sistitis is uxor mea heredes mibi non erunt, Hrmianus in totam mi ha beres esto. Placet hoc casu, si filius heres exstiterit patri, Firmianum ex substitutione pupillari heredem non futurum, quantun vis filius impubes decet terit. Haec ratio redditur;

quia conditio communiter relata est ad

filium & uxorem. ut proinde in utriusque persona idem exprimere debeat. At in

Persona uxoris exprimere non pote it se cundum casum; quia extraneae personae in seeundum chlam subitituere non possumus, proinde nec in persona filii hie casus intelligitur . sed is solum . in quem

utrique personae testator sublii tuere potuit , idest, vuIgaris . ldem probandum est, si testator cum impubere alios heredes coniunxit, & communi verbo seu communi oratione eos invicem sublii tuit, quae species est huius L. 2. Ut puta tellator ita seripsit: Filius meus impuber ex semisse mihi heres esto, ρrimus, secundus, tertius, Se . ex altero semile heredes fanto , quos omnes tum eis Dbstituo Plaeet, si filius impubes patri heres non erit. reliquos coheredes ex substitutione heredes futuros tanquam subiti tutos in vulgarem casum, quemadmodum S pupillus iis coheredibus in secundum casu in substitutus est. Caeterum si filius heres exiliterit patri ; deinde impubes decesserit , substitutionem nullam elle, ex qua coheredes in hune easum admittantur, in quam sententiam est L. in re mento, δερ. detestam. mitit. L. 4. I I. D. eod. de vulg. Ratio hie addita est; videlicet, constituis tum hoc esse, quot propter coheredum personam, quibus in unum casum tantum

substitui potuit, nempe in vulgarem; quasi incongruum sit, sibi heredes invicem iubstitui alios, se ilicet, in quorum persona duplex subiti tutio locum habet, ideli, duae substitutiones, vulgarem & pupillaris alios

autem in quorum persona locum habet sola vulgaris, ut scriptum eli in ae L. 4. I. I. v. b. t. Sed cur hoc ita videtur

absurdum, cum verbum, θυιtuo, utramque speciem sub titutionis admittat Ratio rationis reddi haec videtur in d. L. 4. g. r. Quod hi verbo communi substituit sunt: EOAque iuυicem substituor Hic enim

verbum commune lignificat , non quod commune ei utrique substitutioni, vulgari & pupularii alioqui hac ratione enficeretur potius utramque substitutionem hoc casu continerit sed dieitur commune, quod communiter ad omnes heredes institutos & pariter resertur. idque te mel& saepius. Quod argumentum eli, tella

torem semel hoc verbo prolato rem unam

in omnium heredum persona lignifieaile, non plura. Ell

123쪽

a19 Hugonis Donelli Comment . in Cod. reto

Est autem in verbis huius legis seeundae & lectio & rationes observandae. Spe cies haec fuit . quam supra dixi s sed hocaecellerat, quod filius heres exstiterat patri, ac deinde pubes factus decetIerat. Eius mortui hereditatem sibi vindicahant coheredes ex substitutione suprascripta. Mater impuberis dicebat, & contendebat filium intestatum decessisse , eoque hereditarem filii ad se pertinere ex Senatusconsulto Tertilliano Institui. de SenataIconstillo Ter II. Consultus a matre Alexander respondit, dubitari non de re in propolito, uia nulla sit substitutio, atque ita here-itas intestati filii ad matrem pertineat, idque duabus rationibus. quae subiiciuntur. Prior est, quod substitutio testamento patris facta ad tempora pubertatis porrigi non potest, id est, poli x . annum fieri

non potest, L. 7 verbis. L. I s. centu rio. D. de vast. Hic autem proponitur

filius pubes decessi illa. Altera ratio est squia etiamsi filius impubes decestis lati tamen cum filio & aliis heredibus diversa

conditione subvitutis, hi omnes invicem substituuntur . Verbo θυιtutionis non intelligitur, nili substitutio vulgaris, ob eam caullam. quam lupra dixi . Ex quo i intelligimus, lectionem huius εloci mendolam elle, & pro quia . legendum, quis, hoc modo: Substitutio enim testamento ρatris facta ad remora pubertatis Porrigι non potest, quru E seis a iis, & quae sequuntur. Nam non ideo subiti lutio ad pubertatem porrigi non po- teli, quia heredes invicem subiti tuti sunt sideo vero non potest, quod in secundum casiam tantum moribus recepta est lubiti tutio pupillaris, singulari ratione, quae inpuheribus locum non habet . Ex pei sona autem heredum legitimorum intelligitur tellator vulgari casu exprelso, non subit tutile in secundum easum, quoties mater impuberis est superiles, de qua exceptiode dicetur ad L. precibur, iure.

Ad L. Heres instituta. 3. IN. Alexander A. Achillae. Heres instituta matris testamento, si successionem ex testamento omisi, ab inisaio bonorum possessionis ius habere voluisti: substituto locum quin

feceris, in dubium non venit. Proinis si substitutus hereditatem amplexus es, actionibus, quae tibi adversus matrem competebant, ipsum conmenire, non successissem ab intestato vindicare potes. PP. XI. Kalend. Septembr. Ma

Vide ad L. pos aditam .

Ad L. aeuarevis placuerit. 4. p. Alexander A Firmiano. uovis placuerit substitutionem impuberi, qui in potestate te tori fuerit, a parente factam ita, Si heres non erit, porrigi ad eum casum, quo posteaquam heres exstitit, impubes decessis, s modo non eontrariam δε- functi voluntatem exstiti se probetur: cum ramen proponas ita subsitutionem factam esse, Si mihi Firmianus Filius & AElia uxor mea quod abominor)heredes non erunt, in locum eorum Publius Firmianus seres esto: mania

s sum est in eum casum factam institutionem, quo utrique heredum sub tui potuit. PP. IV. Kalend. DL Fusco II. N Dextro C .

Dixi ad L. L. fur.

124쪽

aa 1 Ad Tit. XXVI. Lib. VI.C. de Impuberum lcc. 222

' 1. Legis tutus omma a. Sub tutio es non impuberibus filiis facta quae sint. 3. VuDares substitutiones post aditam

hereditatem e Virant, is an etiam

. An idem verum sti tu hereditate adita a servo heredo instituto, qui iussuri iniMi adiit hereditatem.

hodie .

6. Substitutio quo pacto fluiarur: es auster eruum sit, ut una eum eoσd tione obstitationis evanestae. . 2uid st heres institutus hereditatem adierit, aut suus heres exsiterit patri, ae deinde hereditas ei a ffleo auferatur rauruam iuigno. . Institutus quamdiu adisisti potest. tamdiu substitato Deus non sit. s. Hereditas quibus msd in amittatur.

1 o. auid in servo berede insituto, ea iobstitutus datas sit. E CEntentia i est; post aditam ab heredeo instituto hereditatem vulgaris substitutio expirat, atque hoc modo sul,llitu- 'tus excluditur. Ait rescriptum, directae substιtutiones. Dilectae, additum est propter lubstitutiones fideicomniissarias, quae adita ab herede inlli tuto hereditate non modo non expirant, sed maxime confirmantur. Nam institutus heres rogatus hereditatem alteri restituere, non potest restituere , nisi prius hereditatem habeat, quam restituati neque habere potest, nisi hereditatem 'adeundo: usque adeo, ut si volens adire nolit, cogi possit ex Senatusconsulto, L. nam quod, TI. ad Tre .

. sed quia, Inst. de sic her. Di rectae

institutiones & fideleommissariae quae sint, initio huius tituli disium. Notandum est autem, ex his verbis confirmari, restitutionem fideiecim mi issariam etiam sui, stitutionem dici. Nam illud directae,' disterentiae caussa aditum eli , ut intelligamus

obstitutas datus sit.

xx. Filiusfam. utruis repudiante patre admittatur, an vero Ioeus fiat δε stato ex voluntate patris.

r 3. Volautas testatoris si es manifesta,

fervanda est . .

x . Heres institutus si repudiat hereditatem ex testamento, sufficit, ut δε obstituto locus. Is . Ex testamento quamdiu heres aliquis e potest, tamdiu hereditas Iegitimis non defertur. I 6. Heres an aliquis possit esse desinere rure, O quot modis contingat. II. Institutus anquis, qui ius adeunt ad heredes transmittit, excludit Iubstitutum. non ex iure dumtaxat , sed is ex certo testatoris iudicio .r8. Eae substitutioue vulgari ad cuius hereditatem quis admittatur.

quasdam esse substitutiones non dire fias, alioquin susticiebat ita dieere, Substitutiones non impuberibus filiis fame eυa

nescunt .

Ait: Non impuberibus filiis facta, idest,

non pupillares: quoniam pupillaris substitutio itidem, ut fideicommiliaria, tunc solum locum habet, cum pupillus heres matri exstitit. Haec enim conceptio est huiuς substitutionis: Si flius impubes heres erit S intra ρubertatem decesserit, Tit. .

Ins. de pupili. obsit. Non t impuberibus filiis factas sie ac- icipere debemus, quae non sunt factae impuberibus ut impuberibus: nam & filio impuberi pater in vulgarem casum substituere potest, quae substitutio non minus evanescit impubere filio herede eum stente. Sed eiusmodi substitutio vulgaris fit impuberi non ut impuberi, sed ut cui- .vis extraneo; illa solum fit impuberi hus ut impuberibus, quae sit in secundum ;s --

125쪽

aas Hugonis Doncili Comment. in Cod. ar

si impubes heres erit, Ut intra puber talem ricesseri haec demum non exstat gubere herede extille me. Hic rursum notandum eli. substitutionem pupillarem, sive impuberibus factam, directam dici, alioqui fluite ex numero directarum exei permur, R directam esse, plus quam manifellum est ex ncin dubiis lociis, ut L. ceuturso . L. verbis de vule. S p .

Itie Iora nonnatu des derari videntur.

In summa autem tota hae descriptione nu3 hil εliud exprimitur, nisi i vulgares substitutiones poli aditam hereditatem exspirare. Nam quo tempore hoc rescriptum relatum est, duo tantum genera fuerunt substitutionum directarum, ut initio b. t t.

di ctum, vulgaris. & pupillaris. Nam furiosi subliitutio nondum recepta erat; proinde qui ex directis substitutionibus pupillarem excipit, is vulgarem solam relinquere intelligitur, de qua dicat. At post aditam hereditatem hoc sic aceipiendum est: non prius & ante aditam a substituto herede,

quo tempore maxime confirmatur substitutio; sed post aditam ab instituto here- de hereditatem, quod ius ex conditione& forma substitutionis facile intelligitur. Nam vulgaris substitutionis conditio haec est: Si primas heres institutus, heres

non erit; hac conditione deficiente, necesse est expirare su hstitutionem : quod conditione deficiente nihil debetur, neque ex institutionibus, neque ex legato. ne que ex contractibus. L. e dere diem deverb. H. At heres institutus fit heres hereditatem adeundo, I ED. Instit. de be- reae quaL lla hoc modo defieit e flitio substitutionis, qua deficiente, nulla su his stitutio. Hac ratione intellecta dicemus vulgarem substitutionem exspirare, non tantum adita hereditate ab herede instituto, sed generaliter quocunque modo heres inlli tutus heres exititit. puta si erit

iuris heres. & ipso iure exilii t heres atri. Et ideo si pater filium impuberem

eredem instituerit, eique substituerit Titium : Si sinus heres non est: m nrtuo patre fljus impubes heres exsistet patri ipso iure, id est, sine ulla aditione. I. fui, Iustit. de hereae quae ab L. in suis. D. de Dis S legitim. c. quidam, de verb. obl. Ei simul dicemus statim evanescere substitutionem pupillarem . Ac proinde, quan vis impubes filius postea decedat intra pubertatatem a tamen subiti tuto ex substitutione vulgari locum non futurum.

Sed quia pupillus heres exstiterit, atque ita deseeerit conditio substitutionis , poterit quidem subiti tutus admitti ex tacita pupillari, L. iam hoc iure, I . eod. Secundum ea, quae dixi ad L. χ δερ. Caeterum ex vulgari sublii lutione non adis

mittetur .

Dicet quis: quid refert, ex quo casu,

aut qua substitutione admittatur iubiliturus, dummodo admittatur Z Respondeo :multum interest. Nam in vulgari expresia non semper pupillaris intelligitur, ut de-elarstur exemplis, L. 4. N L. h. hic. Id autem cum fit, in totum substitutus

excludetur: non enim admittetur ex substitutione pupillari, quod nulla ell, neque ex vulgari, quae evanuit conditione subis stitutionis desciente. Neque vero prohandum videtur, quod Bariolus scribit ad L. l. 2 . eod. disserens de sublii tutione vulgari, nempe cum pater filio, quem in potestate habet, substituerit in vulgarem casum. Si heres nos erit, filium ex hac conditione necestitate ultima heredem fieri . Nam haec verba: Si filius meas be- res non erit, non significant, s heres este nolit; quoniam fieri potet . ut velit esse heres, de tamen non possiti ut puta, ii patre vivo ni oriatur: aut si pollumus institutus non nascatur. Idque etiam prohatue verbis L. Iunanus, D. de acguir. her.

ubi proponitur pater impuberi filio, quem in potestate habehat, suhitriuisse hereisdem . & tamen dieitur pup Ilus in ea spe. cie se abstinuisse, quod verbum cadit lan tum in eos ut heredes sui exiliterunt,

Ait rescriptum generaliter. ρω aditam

hereditatem, quo loco quae ilium ell, an

idem aecipiendum si etiam i de heredi- 4tate adita a servo herede instituto, qui iussu domini adierit hereditatem. Hic inquam, quaeritur. an si huic servo iubili tutus aliquis si heres, hereditate ab eo adita iussu domini sumtitutio evanescat tDubitatio nascitur ex contrariis in speciem locis. Nim verum est, ab hoc servo hereditatem aditam esse, ac proinde se eundum verba huius rescripti evanuit substitutio. Rursum servo ita hereditatem adeunte, non existimatur defeeisse conditio substitutionis. sed potius exilitisse. Aeproinde loeus esse debuit subuit ut . Nam conditio haec erat; Si servus hereν nos et . servus autem in proposito heres non fit. sed dominus, cui liatini hereditas acinquiritur per servum, L. placet: de aeq.her s. item sabir, Inst. per quar pers. Ergo placuit etiam hoe casu sublii tui ionem exspirare; unde definitio veterum in

sub Ilitutione vulgari, his verbis, Si pri

126쪽

ars Ad Tit. XXVI. Lib. VI C. de Impuberum&c. 226

mus beres usu erit, hoe significat, si hereditatem alii non acquisierit. aut mutata conditione sibi; vel contra, si tibi hereditatem non aequisierit a vel mutata conditione , alii, L. si ρatem. 'D. δε her. inst. I. uis. Inst. de υau. Sed placet hoa in persona iervi ita accipiendum esset ii te-ilator non ignorabat eum. quem initituebat, servum e Ise. Quod si ignoravit, placuit hoc casu hereditatem dividi inter dominum servi instituti.& substitutum servo. propter incertitudinem voluntatis testatoris, qui loeus a nobis tractatus est ad L. cum prestonas. iv. de ber. inst.

, Hoc idem olim i in filiosamilias servavi

batur, si is heres institutus eiset ab extra- Deo, eique substitutus datus. ae deinde filius iussu patris hereditatem adiisset: nam& hic itidem, ut servus, hereditatem statim acquirebat patri. I. I. Inst. per quarpers. d. L. Placet. de aeq. hνr. Hodie& eonstitutio haec in filiolamilias sublatae Ita quoniam filius familias heres institutus

consensu patris adiens hereditatem. non minus acquirit sibi hereditatem, quod ad proerietatem attinet, quam quivis pater familias L. au. I. r. L. iu'. de bou.

quae lib. Proinde in huius persona dubitandum non est, quin hereditate ab e adita non minus evanescat substitutio vulgaris, quam si substitutus cuivis alteri suhstitutus eIlet, & hereditas ab intestato adita esset.

Ait rescriptum: Exspirare solent . qui-6 bus verbis hic exprimitur vulgaris i substitutionis, adita hereditate, finis, utpote conditione substitutionis evanescente, ita ut substitutus excludatur substitutione. Quod tamen non est perpetuum. Nam si institutus, hereditate adita, defectu aetatis, quia minor est restitutus in integrum, ut tibi hereditatem repudiare liceat ι retroversus subiti tuto locus erit, L. I. ait prae tor, I. 7. sed quod Pap. de minor Neque refragantur huius rescripti verba . quod eni in dicitur. fabstitutio uem exol- rare pos aditam hereditatem hane senis ientiam habet: quandiu ad ira erit her dilas, seu quandiu pro adita habebitur. incipit autem pro non adita haberi, cum minor restituitur. idem dieendum est. si filius suus heros se abstineat hereditate patris. Idem enim consequitur abstinentia. quod caeteri minores rellit uti in integrum.

nempe ut heredes non sint, L. uuπquam, de aeq. her.

Hio quaesium est. an idem probandum sit. si heres institutus hereditatem adierit, aut suus heres exstiterit heres patri, ae deinde hereditas a fisco et aufera- Tom. IX. tur tanquam indigno. puta quod non vlndicaverit mortem testatoris occisi. Et placet hie non idem probandum esse, sed

statim excludi admisso fisco, L. IF sequens,

de Senatusconsulto S uan Et merito . Nam is, eui aufertur hereditas tanquam indigno. etiam hereditare ablata nihilominus heres est. Ideo enim ei aufertur, quia prius heres exstiterat, & qui semel heres exstitit, pr pterea heres esse non desinit, L. 43. ex fano, I. ED. D. de vulg. L. I. g. 2. in M. de minor. Ut substitutus in vulgarem casum. Sa primus heres vos erit i exel aditur conditione lubstitutionis,

Si priinus heres exsistati sic admittitur

ex substitutione . Si primas heres non erit, ut puta conditione substitutionis exsistente. Sed haee conditio sic accipienda est, non si primo quoque tempore heres non erit, sed si eertum erit, eum heredem esse non posse. Nam quandiu i insti- tutus admitti potest, tamdiu substituto locus non fit. L. quandiu , D. de aequir. her. Amittitur autem t hereditas, & cer- stum est, aliquem heredem amplius fieri non posse duobus modis, vel quod noluit esse heres, vel quod iure non potest, L. cum Prostonas. fur. de her. insit. Non vult esse heres extraneus qui repudiat s suus, qui hereditate se abstineat i atque utroque modis amittit altero ex his here. ditatem, L. L. S infr. de repud. hered. Re proinde substituto loeus fit. d. c. cum troponas, fur. de bereae instit. n Hie quaesitum est, i an idem proban- Iodum sit in servo herede instituto, cui subinstitutus datus sit, si forte servus iussu d mini hereditatem non adieriti Movet dubitationem; quod videtur satis esse, si dominus heres esse velit, cum ipso servo hereditatem adeunte heres fiat, non autem

servus, ut fur. Hctum. Et placuit hoe quoque casu substituto locum fieri, quod verum servo repudiante, quod facere potest etiam invito domino: neque enim h res exstitit quod noluit, neque dominum heredem secit, quod non potuit hereditatem alii acquirere, quam ipse non habuit, & nunquam aequisivit, quod comprehennam est d. L. eum profonax, δερ. de hered. Inst. Hinc t oritur quaestio de xx filiosa milias herede instituto, cui substitutus datus sit, utrum idem dicendum sit, si ipse quan vis iubente patre hereditatem repudiaveriti Movet quaestionem L. .D. I. I. inst. de bou. quae lib. ubi lustinianus constituit, filiosa milias herede instituto ab extraneo. si is hereditatem repudiet, patrem hereditatem adire posse, non P aliter,

127쪽

eta Hugonis Donelli Comment. in Cod. a 28

aliter, quam si ipse heres esset in suutus, i uuaeritur igitur, t utrum filiusfamilias repudiante patre admittatur ex hac coni iis Imicine, an vero locus fiat subiti tuto ex

volutitate tellatorist Quod verum fit, filium familias repudiantem , heredem factum non e II e . atque ita exstitiae conditionem subititutionis, quod mihi verius vi

detur .

Non debemus moveri Iustiniani eonili- utione: haec enim in voluntate obscura testatoris locum habet, idest, tunc, cum filiosa milias nullus substitulus datus est. Nam ei suhstituto dato, manifestum est testa lorem velle subMituto locum esse, cum filius heres non exstiterit. Est autem, , certum, cum t voluntas testatoris mani- festa est, hanc servandam esse, idque ut fiat, publice expedire, L. I. fustr. de scr. Eretistis, L. ωel negare. D. quemad. res. a er. L. ver.is IN. de verb. Mn.

s. d focat, Novou. .e u At. Nihil ad rem pertinet, quod Iustinianus indistincte

lacu tus est: nam haec sententia tenendae. t. quoties testa or aperte in aliquem casum providit. herede in nimirum in eum casum instituendo, toties cessare contrariam provisionem legis. L. eam ex fio, I, o. L. ex facto, de υαρ. Multo mi

nus movere nos oportet argumentum Barint oli, quo ille utitur ad L. r. v. eod. cum

ait: ideo in proposito patrem admitti, quod iis yerbis, Si institutus beres nouerit, significetur etiam is, qui alium heredem iecerit. Hoc enim verum est. Sed in proposito filius familias repudiando heredit tem, patrem heredem facere non po-tςst. etiamsi concederemus, patrem hereditatem adire posse. Multum autem interest, utrum dicatur. filium semili s oecasionem dedisse acquirendae hereditati, an vero caussam acquirendi praestitisIe . Is, qui rem amittit, iacit, ut alius eam rem

putiit recipere, sed ei tradere diei non potest, quia prius non habuerit, non magis, qo m heredes instituti repudiando dici potiunt proximos cognatos facere he redes ab intestato. Item non magis, quam is, qui rem pro derelicto habet, dici potest eum dominum rei fecisse, qui postea rem occupavit . Postremo non magis. quam Livius Salinator diei potest tradidi die Tarentum Q. Fab. Max. quod Salinator Tarentum amiserat, quod postea Fabius recepit, de quo apud Ciceron. in Caton Maior. Quod si ita est in filiosamilias repudian te, recte generaliter definimus: quoties

heres institutus, cui substitutus datus erat.

repudiavit bereditatem , toties substituto Ioeum esse, sive sit sui turis heres, qui

institutus est, sive alieno iuri subi et us, S live strvus erit, live filius iam. Hoc loco notandum est, susticere t he- I rebem institutum repudiare nereditatem ex testamento, ut fit substituto loeus. itaque ii is heres institutus sit, qui etiam testatori ab intestato laceedere poterat, si ei substitutus datus sit in hune ea sum. Sileres ou esset, & repudiaverit hereditalem ex testamento eo animo, ut ab intestato hereditatem possideret; nihilominus in totum excludetur, & substituto locus erit, ut cautum est in L. 3. δερ. ΟΛ- stat L. Nec is 37. I. I. de aeq. hor. ubi dieitur, si is institutus sit heres, qui ab threstato heres esse poterat, eum hereditatem repudiando ex restamento, non ideo tamen legitimam hereditatem amittere. Sed hoc ex L L. 3. fur. sic aecipiendum est, si is solus sit institutus; aliter, si ei substitutus datus sit. Sed rursum refragari videntur verba conditionis, Si in-stuatus herer nos erit. Nam haec verba generalia sunt, & hoe continent, Si heres non erit, quovis modo, vel ex testamento vel ab intestato. Nam totidem modis heredes esse alicui possumus. Verho autem generali omnes species contineri intelligendum est, L. si fervitus, de serv. . b. praed. Respond. Secundum verba hoe recte dicitur, id enim verba significant. sed refragatur voluntas testatoris , cuius coniectura ex prioribus verbis ducitur iuxta regulam traditam in L. si servus pluriκm, s. uv. de L. I. Nam cum tellator heredem instituit his verbis; Lacias Fiatius mi ha heres esto; manifelle hoc di-eere intelligitur, heres esto ex hoe meo testamento, non autem ab intella O: alio. qui testsitor secum pugnaret, qui testatus deeedere voluit, non intestatus. Cum eris pci eadem verba repetit, & ita seribiti Si is mihi heres non erit; plane eadem significatione repetere intelligitur & hoedieere, Si heres mon erit, ut supra vo- .luit, id et , ex testamento, secundum quam sententiam repudiata ex testamento hereditate substituto locus fit. Et haec conie-etur voluntatis adiuvatur regula iurii , quae meitur, quamdiu 1 ex tei lamento heres iis aliquis esse potest, tamdiu hereditatem le- gitimis non deserti, L. in Furium, 7 .

de aeq. hered.

Haec de repudiatione & voluntate heredis in hereditate admittenda; sed aliquis t etiam heres esse posse desinit iure, et cquod contingit & herede vivo & mortuo. Vivo eontingit, eqm heres inititutus est sub conditione, & conditio deficiti quo casu

128쪽

ras Ad Tit. XXVI. Lib. VI. C. de Impuberum&c. 23

casu certum est & iure & voluntate te-- statoris locum fieri tulis luto, L. L. δειρ.

de Iustit. S substit. Mortuo herede hoc

idem certum elle incipere, cum mortuus est non adita hereditate. Nam neque heres effectus est . cum hereditatem non adierit , neque mortuus adire Potest, ut

heres fiat. Sed nec in persona heredum suorum heres e mei potest, prohibente regula iuris, quae efficit hereditatem non aditam, ad heredem non transmitti, L. un. I. is noυissimo. inst. de ea . tou.

exceptis quibusdam personis & caussis, in

quibus etiam hereditas non adita trannmittitur. Personarum hiliusmodi sunt duo genera. Primum est libetorum . qui a parentibus instituti etiam ignorantes, here. ditatem ad suos heredes transmittunt, L. usic. de iis, qui aut . v. tab. inst. Alterum est omnium heredum, etiam ex traneorum, qui intra annum a m nrte le-

Statoris decedunt, dum de hereditate deliberant, L. cum iu antiquiorib. inst. detur. deliber. Catilla'. in quibus idem aecidit. sunt hae, quales deforibuntur in L. . 8 . de aeq. her d. de quibus alio loco

dicetur commodius.

Hae personae & caum quaestionem hie introduxerunt, si sorte is t sit institutus. qui decedens hereditatem transmittat ad suos heredes ex suprascriptis locis. & is

substitutum habeat, utrum eo mortuo non

adita hereditate . hereditas pertineat ad eius heredes secundum ius scriptum, an vero ex iudicio testatoris substituto loeus fiati Movet dubitationem, quod hie, qui ita decessit, omnino heres non est. neque elle potest, si persona eius tantum spectetur, secundum ea, quae modo dixi, atque ita conditio substitutionis extitit. ut proinde substitutioni trieus fiat. Sed verius est . quae & sententia vulgo recepta est, iis casibus hereditatem secundum ius commune ad heredes transmitti ex- eluso substituto, idque essicitur non tantum iure, sed certo iudicio testatoris iquia conditio substitutionis hoc casu defecerit. Nam his verbis i Si substitutus

heres non erit; iure putatur heres ad excludendum substitutum. si vel ipse heres erit, vel alium heredem feeerit, L. o. m. de ber. Inst. Qui autem ius adeundi, quod nabet. transmittit ad heredes suos legitimos, is legitimos in eo heredes facere intelligitur. Nam is hereditatem intelligitur transmisille . qui transmittit ius

adeundae hereditatis: nam ex hoc iure hereditatis acquisitio nascitur. Praeterea secundum verba conditio substitutionis defecit, cum heredes beredis instituti iure Tom. IX. hereditario heredes extiterunt : iis enim heredibus factis etiam is, qui decessit. in persona eorum quodammodo heres faetus intelligitur; quon: am eadem persona esse

intelligitur heredis & defuncti. Secundo iudicium defuncti in hane sententiam concurrit: nam cum aliquem heredem instituit, qui aperte hoc animo eli, ut quamdiu velit hereditatem ha here, aut a se non repudiet, tamdiu eam

habeat, & sibi & suis heredibus . Haec

autem voluntas est in herede initituto, per quem non stat, quo minus hereditatem adeat, nisi aut ignorantia, aut iuris aliqua necestitate impediatur, ut initio diximus . Quemadmodum quod dicitur posaditam here itatem obstitutiones Duqares exspirare, lic accipiendum est, quamdiu hereditas pro adita erit: diversum eli, si heres, qui hereditatem adiit, aliquo benefieici eonsecutus sit, ut hereditatem repudiaret, vel sese ab itineret. Sic e contrario in hac posteriore parte ita flatu endum eli: quod dicitur suhlli tuto loeum fieri. si inititutus hereditatem repudiarit,

aut aliter hereditatem amiserit , tamdiu verum esse, quamdiu iure aliquo pollea consecutus non sit . ut hereditatem adiret.

quam repudiavit; aut se abit inuit, deinde restituatur, ut sibi adire lieeret: substitutus excludetur, cui prius repudiatione locus esse coeperat. L. 7. de minorib. idem die endum, si heres institutus, aut substitutus datus erit, rogatus vero idem hereditarem restituere Titio. Nam si primo non adeunte, vel se abstinente, hereditas

defertur substituto, si postea cogente fidei commiliario ille hereditatem adierit , ut cogi potest . ad Trebeia. ius commutatur; & deficiente substitutionis conditione admittitur fideicommiliarius exiscluso substituto, de qua speeie diserte lari-pl um est in L. non iustam . iust ad Treis leti. S L. 63. facta. I. Iutiauus, v.

Ex his intelligimus. ex substitutione vulgari quis & quando ad hereditatem adis

mittatur, & quando non ad mutatur. Quaeritur. ad i cuius hereditatem admittaturi igΕt certum est ex hac substitutione sue-cedi defuncto, Inst. de ρ. III. iu str vers. . quo casu. idque ex eo perspicuum est , quod omnis heres instiluius primo loco instituitur testatori heres, porro substitutus in prioris heredis locum substituitur. Huc accedit. quod necelle est, substitutum ex hac substitutione aut hereditatem

heredis prioris obtinere, aut teStatoris ἔhereditatem heredis obtinere non Pol est,

cum is heres heredem desuasti non ha-

129쪽

231 Hugonis Donelli Comment . in Cod. 23 a

beat, utpote repudiatione, aut lege stκ- elusus. Restat igitur, ut hereditatem restatoris habeat, tanquam testatoris hereinditatem, non heredis: nam in bona, quae olim heredis insit luti fuerant, nemo heres instituitur, neque potest . prohibente lege duodecim tabularum, L. verbis D. gιν, de verb. A.

Ad L. Testamento. 6. I p. Dioclet. & Maxim. A A. & CC. Quintiano. Testamento iure facto, multu institutis heredibus, , invicem substitutis r

adeuntibus suam portionem etiam istatu, coheredum repudiantium accressit

r. Portioues desicientium cur non acquiis

rantur legitimis heredibus , sed

coheredibus . 1. mredes, qui fuas stortiones agnove- 3. runt, cur non possint eas repudiare , ut sς in totum ex hereditate . nihil habeant, sed solida herediatas referatur ad heredes Iegitimos ab intestato.

Di id iuris in obs tutis eoheredibus, an S iis invitis deficientia is pomtiones accrescast .

CUM ex pluribus heredibus institutis,

aut etiam legitimis, quidam portiones suas agnoverunt, quidam defecerunt. vel quod amiserint hereditatem, vel quod morte, aut conditione impediti sint, quominuς heredes nerent, deficientium portiones reliquis coheredibus, qui suam por

tionem agnoverunt, acquiruntur, non tan

tum volentibus, sed etiam invitis, ut hieo L. qui ex duobus, I uD. de ae . her.

L. si ex pluribus de suis S Deisim L.

unica, I. bis ita, ins de eat toII. L. 3. I stit. S seqq. de bou. ρω. L. I. fustr. qaando nou petent. pari. Sed eur defi- cientium portiones non t acquiruntur legitimis heredibus . tanquam lestamento hactenus destituto' Resp. Quia hoc modo eveniret, ut testator in iis heredibus qui portiones suas agnoverunt, testatus decederet. in deficientibus autem portionibus intestatus, quod ius non patitur, L. ius nostrum, de reg. iur. Unde placuit, neminem eiusdem hereditatis partem habere polle, & partem repudiare : sed aut totam habere debebit, aut nihil L. I. 3. de aeq. her. Sed secundum hoc.

a cur non licet 1 iis heredibus, qui suas

portiones agnoverunt, eas suas repudiare,

ut sie in totum ex hereditate nihil habeam, sed solida hereditas reseratur ad heredes legitimos ab intestato Resp. Ideo fit, quia qui suas portiones acquisiverunt, eas postea repudiare non pollunt: quo niam non possunt essicere. Et qui exstiterunt semel heredes. iidem heredes elle desinanr , I extraneis. Inst. de hereri quaI S diser. L. inst. δε reρud. her. L. ait protor, g. sed quod P in. de

minorib. Hoc tamen sic accipiendum est, si coheredes deficientes extranei fuerunt: nam neeellario herede, puta filo defuncti, qui in potestate molientis fuit, si postea abstineat: eius portio deneiens non continuo se crescit coheredibus reliquis , quan vis portiones suas iam ante adierint; sed fit, ut si suas partes repudiare velint, liceat & deficientem nece IIarii heredis portionem repudiare, L. cum heredem, de ac uir. hered. Hoc ideo, quia iam ante portici deficiens quaesita erat neces sarici heredi, utpote qui patri heres exstitisset ipso iure. I. fui, Instit. de herecquaL S disser. I. Di Iupit. de hered.

quae ab intesato. Sic fit, ut cum postea se abstineat, magis eius portio referri intelligatur coheredibus, quam bona testatoris. Non est autem aequum, coheredem cogi invitum alia bona admittere . quam testatoris; tamen ne hoc casu testator pro parte testatus decedat, & pro parte intestatus, haec necessitas imponjtur coheredibus, ut si desicientem portionem admittere nolint, etiam suam cedere de

beant, ut sie in totum defunctus fiat in-

130쪽

a 33 Ad Tit. XXVI. Lib. VI. C. de Impuberum&c. 23

Hoc iure t consti tuto quaesitum est, an idem admittere Meheainus, si coheredes,

qui portiones suas agnoverunt, nominatim subiti tuti sint a testatore cohereditius

deficientibus, sive quod sibi soli substituti lint, sive quod omnes heredes lint invicem substituti, de quo praecipue hic.

Et placuit eodem modo deficientium portiones substitutis coheredibus etiam invitis accrescere, idem traditur in L. 1s.s quis beres in ι tutus, de acq. her. Mo. vel dubitationem, quod eadem conditio debere este videtur subititutionis, quae est institutionis, quia subiti tutio institutio est. L. ex facto, I. Lucius, de vulgar. Spupiliar. Cui autem ex testamento desertur hereditas, huic potestas est vel adeundi. vel repudiandi, I uti. Inst. de bereae qaant. S dister. Unde colligitur, idem quoque ius eis e ex substitutione dehere Deinde si substitutis coheredibus etiam portiones deficientes, quan vis invitis, accrescant, substitutio nullum enectum habebit: nam & sine substitutione idem iuris futurum erat. Porro sic verba testatoris recipienda sunt, ut aliquid egisse intelligantur. L. si quando de Ieg. r. Sed nihilominus etiam hoc ius in lubstitutis coheredibus reete placuit. & vero necense fuit admitti ; quia alioqui hic eadem

incommoda metuemus, quae prius. Evenit enim, ut testator pro parte testatus decedat, pro parte intestatus: item ut coheredes, qui portiones agnoverunt, partem eiusdem hereditatis haberent. partim repudiarent. Nihil ad rem pertinet, quod isto modo substitutio testatoris nullum qDiectum habeat. Hoc enim non est absurdum. quoties contra leges aliquid cavetura testatore: quinimo ita ius est . ut privati testatoris cauticine legibus derogari

non positi, L. quod bonis, I. I. D. adleg. Falc.

SEARCH

MENU NAVIGATION