Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

iue Hugonis Donelli Comment. in Cod. 436

gitnus, ut hereditas delata sit, ut heres habeat saeuitatem hereditatis adeundae, aut repudiandae : ut velimus etiam heredem hoc certo scire. in hoe postremo generaliter aecipitur: satis est enim , si quis heres sui iuris & pubes sit, ut hereditatem adire postit, & repudiare, non est necesse, ut sciat hanc suam conditionem .

Itaque qui de ea conditione dubitat, nihilominus recte adit & repudiat, L. fedet si eod. Similiter & pubes, si hereditatem adeat, quan vis se pupillum falso existimat, tamen is error non nocebit, L

qui se pupiII. v. h. e. Differentiae ratio est, quia tametsi quis filius famil as etlet,

aut impubes . nihilominus ei aeque hereditas delata esset. Cum dicimus hereditatem acquiri aut repudiari non posse, antequam heredi delata sit, & antequam delatam sciat, & antequam ol,ligare possit eum, qui acquirit, hoc dicimus, etiamsi non adita, aut repudiata sit; tamen non prohiberi heredem pol ea delata hereditate, eam repudiare, quam prius ignoret. &adire eam, quam prius repudiarat. Qui superstitis voluntatem agnovit, non prohi hetur eo mortuo repudiare, quia aditio praematura nihil egit: & contra si superstitis quis hereditatem repudiavit, non prohi-hetur eo mortuo adire hereditatem , aut pro herede gerere, quia repudiatio praecedens nihil egit, L. qui superstitis, Si

eod.

Repudiationis i effectus est aditioni

contrarius. Unusquisque hereditatem adeundo se acquirit, ut quaesitam pol ea repudiare non possit, duabus de caussis . I. Quia iam delata elle desiit, postquam quaesita est. lI. Quia heres hereditate adita obligari coepit creditori hus hereditariis. Nemo autem se facto suo liberat aereditori hus, nisi aut solvendo, aut satis- faetendo. Solutione eius, quod debetur, tollitur obligatio. Satisfactio autem pro solutione est, nee aliis modis facto debitoris obligatio tollitur, L. si rem. I. Omms, M. de pignoratii. action. L. st fervum, g. nune videamus, M. de verb.

obligation Contra repudiando unusquisque hereditatem amittit, L. is, qui heres, M. eod. Quod eam vim habet, ut quan- vis pollea velit adire repudiatam, non Ponfit et quoniam post eius delationem desit esse delata. Nemo autem non delatum a quirit, quorum utrumque traditur in L. . Sed posterius accipiendum est de his, qui repudiatam hereditatem nolentes. adire constituunt, quod nullis lieet. Caeterum interdum ii, qui repudiant, coguntur adire, quod receptum est in his heredibus inlli tutis. qui iussi sunt hereditatem restituere. Nam quan vis semel repudiarunt; tamen Senatusconsulto coguntur adire postulante fidei commi illario, L. nam quod . I. I. ad Treb Horum utrumque ita est, si is, qui adiit hereditatem, aut repudiavit, sit maior viginti quinque annis, ut adiicitur in L L. . h. t. Nam si minor hereditatem adiit, aut repudiavit . beneficio aetatis restitui in integrum porcii, ut sibi repudiare liceat, quam adivit, &adire, si repudiavit, L. ait praetor, I. non solum. S g. restitutus. V . de min.

Tit. si minor. ber. se ab H f r. S Tit. si ut omis . bered. fequ. Sui quoque heredes hereditatem a se

removere possunt , itidem ut extranei , sed hoc consequuntur non repudiando , sed abstinendo hereditate. Fit enim eis abstinendi potestas, edicto praetoris, L. neesariis, eod. Non possunt repudiare , quia repudiamus oblata nondum Guaesita, L. I. I. decreta. de success. ediis. Suus autem iam statim heres exstitit, ex quo hereditas deserri coepit, sed potest se honis abstinere. Nam ab itinemus rebus prae sentibus & noliris. Hic videndum et t.

quid sit i abstinere, quando sui se ab ili- I6neant, quibus detur abitinendi facultaς, &abstentio quid emeiat. Abstinere proprie est non attingere res hereditarias. Sed intelligendum, abitentionem, de qua loquimur, non esse huius facti solius, si quis non attingat, & ideo fi quis suus heres est, priusquam attingeret res hereditarias, quam deeellerit, si nihil aliud de voluntate sua testatus est, nihilominus hereditatem ad suos heredes transmittet, L. 3. fust. ρrθx. tit. Quia non attingendo non

dicitur se ideo abstinuisse ; sed abstinere

animi est. non solius facit. Itaque breviter suus heres se abitinere dicitur hereditate, cum testatur se nolle hereditatem retinere: nam hoc verbum deseribitur in L. servum quis, I. praetor, D. eod.

Abstinere t se intelligitur suus heres, i=cum hoc de voluntate sua est tellatus, non tantum si in iudicio & iure id faeiat, sed etiam si extra iudicium quovis loco. Dubitari vero potuit, an t cum edicto Prae- ittoris abstinendi facultas concederetur, necesse sit in eo praetorem adire, qui hane daret facultatem , ut hoc modo recte abstineretur hereditate. Et placuit in eo necesse non esis adire magiitratum. L. et qui, I 2. v. estd. Omni hus suis heredibus ahllinendi facultas datur, non tantum impuberibus. sed puberibus etiam, dissimili tamen conditione. Nam impuberibus t rysine

222쪽

1 Ad Tit. XXXI. Lib. VI C. de Repudianda. &c. Ig

sine conditione data est, sive se immiscuerint bonis, sive non, L. impuberιbus, L. nece riis, is princ. eod. Puheribus autem duabus his conditionibus, ii se non immiscuerint, & s per eos factum non si, quo quid de hereditate amoveretur. Unde intelligimus, ex puberibus duo genera ei Ie eorum, quibus abstinendi sa- cultas non est. Primum est eorum , qui se bonis immiscuerunt, d. L. necessariis, Lo eoae immiscere t se honis dicitur suus heres, cum hona hereditaria tractat ut heres, S ut breviter dicam, qui remoto potestatis vinculo pro herede se gerit , L. eum bonis, M. b. t. id est . qui id facit in hereditate patris, quod . filius emancipatus faciendo diceretur pro here-

de gerere. De eo dixi ad L. fi ix, qui bovis. Quid sit pro herede gerere didad L. L. eod tit. θρ. Haec igitur quilae it in hereditate patris, hereditatem Postea non potest reiicere, quoniam nec hereditatem repudiare potest extraneus, qui

adeundo eam quaesivisset vel pro heredegerendo .

Hinc quaesitum L. 3. baius tit. pubes patri suus heres exiliterat,& se immiscuerat bonis, cum ellet praeteritus testimento patris, & iniustum tella mentum patris di.

eeret: deinde controversia orta inter eum& scriptum heredem, transegit cum here de , & eavit se nihil amplius de heredi tale ea petiturum: deinde coepit petere. Duo videbantur ei obstare . i. Quod videretur superiore conventione se abstinuinis hereditate, eamque respuisse, ac proinde repudialle. ll. Obstabat & transactio. Rescriptum est. conventicinem ei nihil obstare, quominus si heres, quia hereditatem quaesitam sic accipit, se immiscendo. Deinde, non obllare transactionem in specie proposita, quia facta esset transactio,

nullo retento, nullo dato, nullo promitto, cuius generis transactiones non valent. lnterim haec sententia confirmatur. & in suis heredi hus hoe ius valet, ut si se immiscendo quae sierunt hereditatem, postea contraria voluntare eam reiicere non possint.

Alterum genus eorum est, qui non solum quid amoverunt ex hereditate, sed

etiam qui dederunt operam, ut amovere

tur, L. si servum, eod. ubi hic locus usque ad finem legis dilucide explicatur. 11 Abllentionis i effectus hic et , ut quamdiu suus heres in eadem abitentione manet, ea omnia consequatur, quae tribuuntur extraneis heredibus, cum repudiaverunt L. pro herede. I P in . in D. S. b t. Unde suus heres ahilentione duo

consequitur. l. Ut non teneatur credit Tom. M. ribus hereditariis. non magis, quam eX-traneus, qui repudiavit d. L. necessari/s, eod. II. Si quas actiones adversus patrem amisit, dum patri heres exstitit, illi resti- ruuntur integrae actiones, pol quam abstinuit hereditate, d. L. eum demum. I. tiis. v. eod. Sed quemadmodum abstinenti non nocet aliquando heredem exstitis e. sic et hereditas non prodelt. Itaque hereditatem non habet, & li interim decedat, hereditatem ad suos heredes non transmittit. L. filius, qui se, L. Iulianus, seq. D. h t. Sed hi essectus sunt in persona sui heredis, quam liu in eadem ab sientione perseverat. Cinerum extra personam impuberis, & aliis in rebus diligenter tenendum est, suum heredem, poli quam se abstinuit, nihilominus iure civili heredem manere, qui semel exstitit: quoniam, ut supra dixi, semel teneri coepit creditori-hus hereditariis, ab his nullo suo facto liberari potest. Et haec definitio est iuris certi, eum, qui semel exstitit heres, nunquam heredem esse postea detinere, L. ait praetor, I. sed 'Papiniauus, D. de

minor. L. ei, qui solvendo. 83. de bere . instit. Neque vero sine ei sectu hoe statuitur, ut quis putet rem hanc esse politam in subtilitate iuris civilis, cum iure praetorio is, qui se ab itinuit, Pro herede non habeatur. Huius iuris enectus tres sunt. Primus in confirmatione telia menti, ut si ad res aliquas confirmandas. quae testamento erant datae, opus si herede. ibi ad earum rerum confirmationem satis sit

suum heredem exstitisse, quan vis se postea abstineat, quia & post abstemionem heres

manet et ut puta libertates testamento datae non debentur, ubi nemo heres exstitit, L. 9. D. de testament. tui. Et hae vale.

hunt, si semel heres aliquis suus exiliterit, quanuis postea se ab liineat, L. ferendum, D. de man. test. c. cum quasi, g.

de M. Bb. idem & in secundis tabulis contingit. Secundae tabulae, seu pupillares, id est, substitutio pupillaris non valet, ubi

ex testamento patris nemo heres exstitit, L. I. I. I. de viast. dicimus, ut secundae

tabulae valeant, satis else, si quis suus heres patri exstiterit, quan vis se postea abstineat. L. Iulianus, L. Istius, qui se D.

de aequir. her.

Secundus effectus est in rerum hereditariarum admini liraticine, quas suus heres ante abitentionem administravit. Nam quaecunque heres suus gessit in rebus hereditariis, omnia rata sunt & manent, quan-

vis postea se abstinuerit, dummodo bona

223쪽

' 1s Hugonis Donelli Comment. in Cod. et o

fide, L. quoties, de aequir. hered. Utinputa, debitores hereditarii solvebant has res, quae servando servari non postunt ;heres easdem res distraxit, & pretium consecutus est ; dicimus. qua nuis pollea se abstineat, tamen & debitores recte liberatos elle: & emptores de rebus emptis

inquietari non posIe , quanuis pupillus

omnia, quae conlecutus erat, amiserit, L

L. quotier. Bona autem fide in his rebus versatus intelligitur, cum eatenus liberavit debitores, quatenus ab his 3ccepit, &cum res quae conservari non poterant, vendidit, & tanti vendidit, quanti valebant. Non bona fide autem res gesta est, si debitores ultro, antequam solverunt, liberaverit vel paciscendo, vel acceptum his ferendo, aut si res multo minoris vendidit. Tertius effectus est, & is praecipue animadvertendus, qui cernitur in hereditatis acquisitione, longe dissimilis repudiationi. Nain cum quis voluntarius heres heredi tarem repudiat, repudiatione hereditatem amittit L. st is, D. de aeq. bereae idest, ut explicatur in L. b. t. ita desinet heres elle, ut ii velit hereditatem postea adire, non postit. Ahllentionis longe disti. nilis effectus. Nam suus heres abitentione tandiu heres elle desiit iure praetorio, quamdiu in eadem voluntate manet; Caeis terum ex poenitentia si volet elle heres,

fiet. Quinimo si immiscuerit se bonis paternis poli abstentionem; nisi probet se

alio animo fecisse, quam ut heres esset, obligatur invitus creditoribus hereditariis

ut sues, L. si quis seus, v. de iur. δε-

Iiber. Quae sententia in L. MD. inst. confii matur, sed id colligitur praecipue ex L. r. S 1. Nam in L. ν. dicitur, si suus heres, postquam se ab ilinuit, habitet in

domo hereditaria: non posse eum a Creditoribus conveniri, si hahitaverit non ut heres, sed ut inquilinus & euilos. Unde

contraria conditione recte & manifeste colligitur, si heres inhabitet: teneri eum creditoribus hereditariis, ac proinde esse heredem, quia aliter creditoribus teneri non pollit. in L. 1. dicitur item, si suus here q. poli quam se abstinuit, comparaverit res bona fide hereditarias a creditoriis bus, non teneri eum creditoribus polle. rioribus. Unde rursum intelligitur teneri eum lub contraria eonditione, si mala fide comparaverit. Hinc quaestio in his du

bus legi hus, utrum his factis, quae hie Proponuntur, dicendus sit suus heres se immiscuisse, an non de quo paulo post

in extremo dicetur.

Sed & haec potellas post abstentionem

iterum hereditatem acquirendi intra certas metas conclusa est, L. MD. IUr. 6 e. Ad hane sententiam finitur haec potellas duobus modis. Primo, li res hereditariae, seu hona omnia hereditaria distraria sint,

quod ius etiam olim obtinebat, d. L. aquis seus, de iur. deliber. L. quod si minor. I. Se aevoti, D. de minor. Confirmatur in prau. L. au. Et adeo olim hereis ditariis rebus distractis non poterat suus heres poli abitentionem redire ad eandem hereditatem, ut nec in integrum restitutio ea caussa illi concederetur, vel adversus substitutum, qui vendidisset bona, vel adversus legitimum heredem , qui pollahilentionem hereditatem adiisset, ut traditur in dicta L. quod si minor. lustinianus autem in hac parie restitutionem dedit minoribus in hac L. ult. circa M.

Unde intelligimus hae Iustiniani lege derogatum esse dictae L. quod si minor, g.

Scaevola. Nam constitutio Iustiniani eltuna de so . decisionibus eius. Praeterea t finitur superior potestas tem Pore, quan vis rebus adhuc integris in hereditate manentibus, nempe finitur post triennium. quod cedit varie. Nam his, qui infra vigesimum nonum annum se abstinuere, hoc triennium cedit tantum ex fine

vigesimi noni anni. His autem, qui post

hanc aetatem se abstinuere, cedit ita timpost triennium, ex quo se ab ilinuere. Exhae parte quaesitum est, quando v.deatur

heres, qui se abit inuit im scualle, & ex quibus factis videatur abitinere, quae sunt quaelliones L. r. Us x. hie. Ex his autem reseriptis haec summa colligitur: videri suum heredem se immis euille honis paternis, quoties aliquid de

bonis paternis tractaverit, vel inhabitando aedes, vel res hereditarias possidendo, tenendove, nisi eluceat alio se animo tractasse, & alio iure quam hereditatis. Exempla sunt haec: s inhabitaverit in domo hereditaria, videtur se immiseuime. nisi ut inquilinus, aut cultos id secit, quod exemplum L. T. Quod si de eo ambigatur, an inhabi Iaverit ut inquilinus, aut cullos; uter probare debet, adversariusne eum habitat te ut heredem, an vero hic,

qui inhabitaverit, se non pro herede, sed ut inquilinum habitat e 8 Et ex rescripto perspicuum est, suum heredem ad sui de- sensionem dicere debere , se inhabitaste ut inquilinum, aut cullodem; ex quo intelligitur id probare debere eum, quia est regula iuris: eum probare, qui dicit, non qui negat, L. L. de ρrobat. Itaque & in re dubia ut heres inhahitasse intelligitur. Sed cur potius ut heres extiti matur id fecisse, quam ut inquilinus, cum pronio

224쪽

et 1 Ad Tit. XXXI. Lib. VI. C. de Repudianda&c. 422

res debeamus esse ad liberandum . quam ad obligandum ' L. Amauus. 'D. de obti. gae. S actiou. Rei pondeo; quia quotierucunque quis re aliqua tuo iure uti potest,&in eadem re furtum facere, aut praedari, benignius & proclivius creditur eum suo iure feci iste potius, quam aut furtum committite, aut piar latum esse, L. mprito autem D. pro socio. Similiter si filiuς suus heres res hereditarias teneat & postideati videbitur, ut heres fecille, nita doce itur eum alio iure sectile , quam heredit 'rio. Id autem probatur, sit res emit a creditoribus hereditariis, Muod est exemplum L. 1. dirim qui emit. non hereditario iure,

sed emptotis pollidet, id eis, si filius suus

heres bona fide res comparavit Uiide intelligimus, si comparaverat mala fide, pro eo haberi. atque si te immite utilet, c. si

is qui, 'D. de ac . hered. Prohatur autem fraus & mala fides alias recte Ne aperte, ut cuin Prol atur de consilio fraulandi inter creditores & filium inito. Ρrohatur item ex coniecturis, lunt autem hae; s filius per luppositam personam emptoris emerit. & ii apposuerit at quem, qui emeret a creditoribus & ipse deinde ab

eo emptore postidere reperiatur, quae con

iectura eil in d. L. s is qui bonis, deae'. hered. Potest hare quoque coniectura fraudis elle, si creditores non iusto pretio res vendiderint. Item, si prius vendiderint, quam bona pollidere coep:ssent. Adiicitur in eadem L. h. cum filius hona fide comparavit a creditoribus res he reditarias, non posse eum conveniri a posterioribus creditoribus. quibus caedem res pignori erant obligatae. & reet et quia filius a prioribus emendo in eorum locum succedit, ita ut ultro adtiones habeat ad persequendum pignus adversus polleriores creditores. Multo igitur magis adversus eos poIsdens retentionem habebit, L. I. infra, se autιν ereditor. Quod si autem tilius mala fide ab his emerit: pr mum heres erit, ut dixi; deinde recta a pollerioribus creditoribus convenietur, dua hus de cauia sis. l Quia non emit, cum emit, si res illius sulit hereditario iure; rei autem nostrae non consilit emptio, quae pars con fit matur in L. debitor, de pixu. actios. Deinde . quia in prioris creditoris locumluccedere non potest, cui a defuncto de- heri nihil potest. Non potest autem heredi quicquam deberi ex cauila hereditaria, quoniam etsi ei deberetur, prius tamen aditione hereditatis obligatio tolleretur, L. crevitori, L. δε ιιorι, fur. de pacI. Tom. IX.

225쪽

a 3 Hugonis Donelli Comment. in Cod.

AD TITULUM XXXII.

QUEMADMODUM TESTAMENTA APERIANTUR, INSPICIANTUR, ET DESCRIBANTUR.

Ad L. Vi testamentum. I. IN. Alexander Α. Proculae.

ι testamentum quod dicis factum, proferatur, re publice recitetur, eo petens iudex iubebis. PP. II. Kalend. April. Maximo. II. N AEliano CUCAE L. Res menti. 2. I p. Valerian. & Gallien. Alexandro. Testamenti tabulas ad hoc tibi a prure datas, ut in patriam perferan-rur, inmans: eotes inue perferre, M secundum leges moresque locorum im uentur: ita scilicet, ut testibus non praesentibus, adire prius vel pro re bunali vel per libellum rectorem provinciae procures: ae permittente eo, honestos viros adesse facias, quibus praesentibus aperiantur, N ab his rursum ob ignemur. PP. XII. Kal. Ianuam, Maximo. II. N Glabrione GFAE L. Sin quo . 3. Mn. Diocletianus & Maximian. ΑΑ. & CC. Aristoteli. Eius quod ad causam novi mi patris vestri iudicii pertinet, de e lumnia tibi iuranti, praeter partem quam aperiri defunctus vetuis, vel ad ignominiam alicuius pertinere aecitur, inspiciendi ae describendi, praeter Hemta consulem, rector promisciae facultatem seri iubebit. Dat. 'VI. Kalend.

226쪽

dis Ad Tit. XXXII. Lib. VI. C. quemadmod. &c. 426

AE L. Cossicillos. 4. Impp. Gratian. Valentinian. & Theod. AAA. ad Hesperium. PP. Odicillos, seu scripturam quolibet tenore formatam, ea oportebIι OUervatione in stublicum proferri, qua resamenta panduntur. Dat. III. Kalend.

r. Interes benedis ad adeundam her ditatem tabulas aperras esse, at de iure suo possi ex illis rabatis cognoscere. . vetuis interest b redis tabuias te flamenti nou uovis modo vertriae i piei. sed aperari per magi

stratum

3. Comρerens malistratus euis sit. . Per Dbelium quando atri dieatur magi ratus. s. In aperienis tabulis qui servetur

ordo.

INterest heredis ad adeundam hereditaritem aperiri tabulas tella menti, & eorum omnium interest, quibus quid eo testamento est relictum: ut si forto quid subeonditione relictum sit. conditioni pareant; si conditio iam exiliterit, sciant reis licium ad se pertinere. Interest amplius

istorum omnium, non tantum aperiri te flamentum, sed certo modo aperiri per magiitratum , ut fides earum tabularum confirmetur. intereti prauerea ad publicam perpetuam fidem non tantum eas tabulas per m/giltratum api riri & appro-hari, sed etiam insin ari. De his is tur trihus aguur hoc titulo. & D. eod. Quae cum pertineant ad hereditatem adeundam partim, partim ad eam ex testamentri reistinendam. recte & ordine hare tractari superiori aducitur. et Principio i interest heredis ad adeundam hereditatem tabulas apertas est'. ut de iure suo possit ex illis tabulis eognoscere, quod priusquam cognovit . hereditatem adire non poteli, nec repudiare. I. ult. Iosit. de beria. quaI. L. is r putanda, de aequar hered. Nam quod

dicitur in L. unica. I in novi mo, inst. do ead eou. posse hodie heredem & apertis tabulis & clauiis, hereditatem adire, de herede aecipiendum eli, qui alio mo-

6. Reipublieae interest suprema iudicia

hominum extium habere. . Tabuse testamenti quibus modis aperiri debeant. 8. Testamentam insinuari S publieariribet .

. Insinuare testamentum es actis in

aeuare.

Io. Referre in acta quid st. r. In re dubia a verborum signi aliane recedi non debet. 11. Improbum est, fouieitam ese de horeditate viventι .do sciat se heredem esse , quam apertis tabulis. cuiusmodi est is, qui intersuit. eum testator tellamentum feci , & palam

suum tellamentum recitandum curavit. Quod si heres non poturi cognoscere aliunde. an heres scriptus ellet, nec ne, opus est, ut ex tabulis testamenti id cognoscat, nec prius hereditatem poterit adire, quod signi fi atur in L. ult f. h. δερν. de rur. deItb. Ad hanc autem rem nihil intereti, quando tabulae tetrimenti aperiantur, neque quae lallulae testa inenti. Si tabulae testamenii sua natura sunt patefactae. ut saepe tellatores eas non clauis dunt: sumetet eas tabulas per se aperire& inspicere, ut heres de iure suo certus ella polli ; neque necesse erit magistratum adire, quo iubente labulae aperi n-tur & inspiciantur, L. si in duobus. I. r. D. eod Si tellator duobus exemplaribus teli amentum secit, eadem solemnitate inurrcique adhibita. & alterum exemplum apertum est: suffieit ad adeundam hereia ditatem, neque necesse est alterum exemplar aperiri & cognosci: etiam si enim duo sint exemplaria . . unum tamen eit te

flamentum, d L. si in duobQuod si teliator unum te flamentum se certi , deinde ex eo exemplum descripserit sine solemnibus, tabulae testamenti nondum

227쪽

et Hugonis Donelli Comment. in Cod. et 8

nondum apertae intelliguntur. Aperto autem exemplo nihil eli adium, neaue ea res ad cognitionem iuris suo heredi proderit. L. uti. D. eod. quia ita ius et . ut exempla fidem non iaciant, L. v. de

de edendo.

interest 1 amplius heredis, ta hulas testamenti non quovis modo aperiri & inspici, sed aperiri per magistratum, ita ut

fides earum tabularum confirmetur, si quando opus erit adversus legitimos heredes testamen ' controversiam facientes. Idemque fi ri & legatariorum intereii, &omnium. quibus quid eo tellamento re lictum. oh hane caussam in hac parte edicti praescribitur certus modus, quo labulae telia menti aperiantur. in eo magistratus & iudex adeundus est, quo iubentet ahulae tellamenti aperiantur. lubetur autem adiri competens iudex. ut est in L. 3 I. b. t. Competens t eii magistratus, qui iurisdictini praeel . puta oli in Romae Praetor, in provinciis praeses, L. ab initio, es. L. 2 iπ I . h. t. in eri autem non necesse est adire magul ratum sedentem pro tribunali ι sed etiam adiri per libellum potest, ut est in L. r. in Fu. Sensus est. posse eum adiri de plano. Per libellum autem l di-- citur adiri magistratus, quoties libello supplici ab eo pollulatur. quod eius auctoritate transigi debet, sine cauilis cognitione, I. . nee quicquam, I x. de ossisis proconsut. Talis est haec pollulatio de aperiendis tabulis tella menti.

s in his autem t aperiendis hic servatur

ordo & ratio earum confirmandarum . Magili ratus iubet per apparitores suos c gi adesse testes, eosdemque signa in res te ita menti, ut praesenses s gilla sua recognoscant, vel sua else negent, L. cum

ab initio. S L. θ'. T . eod. Sed quare iubet hoc fierit Ut recognitis ligulis. declaret magi liratus, recognita esse sigilla a testibus, eoque testamentum esse legitimum, id quod pollulatum est,& idem esse

Quod si testes & signatores negabunt, sua ligna esse, ineipiunt suspectae elle tabulae, si vel unus id fecit, L. t. in M. eod. Notandum est autem hie duas ad res cogi telles & signatores. Primo, ut. iussi conveniant apud praetorem, id est . t ulli agnoscant sigilla sua, vel elie negent. HLy. L. eam ab ruitio . Convenire & adesse iubentur, sed hi, qui praesentes sunt in his locis, ubi aperitur tella mentum; si signatores absunt, mittitur ad eos domum, non evocamur, ut domi signa recognoseant, L. sed s quis, 'D. eod. Coguntur

autem omnes, sive praesentes . sive absentes, ad quos domum mittitur, tuis ligna sua cognoscere, aut repudiate. Ubi qua'-ritur, quare necelle iit, ad eam rem cogi tignatores, ubi sorte controversia non sit de tellamento. & nulla ne eellitas litis praesemis cogat tellimonium serre Adversus hanc rationem ratio redditur in L. vel Negare, D. eod. quia reipublicae t intereti luprema hominum iudicia exi- stum habere. Quid si iussi signatores adesse, aut recognoscere signa sua, non pareant Respondeo: iam dixi a praetore eos cogendos; cogendi ratio est, ut iis mulctam dicat, quam ab iis exigat, nisi pareant. Eii enim unum remediis praetoriis, seu magritratus ad cogendos inobedientes cives.

His rebus t peractis praetor iubebit te- rstamentum aperiri & recitari. Sed ne quid

falsi pollea admittatur, aut ne quid suspectum fiat, aperietur tellibus praesentibus, idque fit tribus modis. Primo, testibus iisdemque signatoribus testamento praesentibus , si omnes adsint: deinde his non praesentibus, si maior pars adiit, .. si maior. D. eodem Posti emo, si telles. iidemque signatores non adlint, & necessitas aliqua urgeat, ut te iumentum aperiatur& cognoscatur: curet magistratus id aperiri intervenientibus aliis honestis personis, quibus praesentibus aperitur & reeitatur tellam emum, & ab itidem pollea testamentum descriptum obsignari, L. sed si quis, tu sη. D. eod. L. 1. b. t. Sed in omnibus his hoc cavetur, ut si testamentum apertum erit, priusquam alii ex signatoribus praesentes recognoverint ii -g'jla sua, ad eos pollea mittatur, ut sigilla sua recognoscant. Haec ideo desiderantur, ut intelligamus, sive telles mortui sint. qui sigi Ila sua non recognoscant; sive praesentes negent sigilla sua esse. live his agno-

seentibus te ita mentum, non iit apertum iubente magi liratur testamentum non fa cere fidem, vel negante uno telle lignum suum etiam tabulat iuspectae fiunt. L. r. iu

Dpr H s demortuis & non agnoscentibus tig lla sua. ut signifieatur in L. veι negare, M. eod. supremum iudicium defuncti exitum non habebit. Proinde re cte initio diximus hoc modo. atque Drdine tellamenta aperiri interesse & here dis & omnium. quihus quid relictum est, ut tellamenta in pollerum fidem faciant. Cum autem res isto ordine transacta erit, nihil in polierum deerit ad fidem tabularum testamenti, ut probetur a tellatore

seriptum id factum elle.

228쪽

19 Ad Tit. XXXII. Lib. VI. C. quemadmod. δ c. 3

Sed tabulae testamenti intercidere ponstant, vel calu amitti, ut i incendio, vel alio casu. vel ita subtrahi, ut non exilent. Proinde, ad certam & firmam fidem testamenti, interest id tertium fieri, de quoi t initio proposuimus, nempe testamentum insinuari & puhlicari; de qua specie agitur in L. i. cs i. h. t. ut verba publicandi & insinuandi tella menti declarant. 9 insinuare t testamentum, est insinuare actis, haec enim duo pro eodem accipiuntur, L. in hae, L. in donati suibus in o. de donationib. Id autem tum fit, cum le- flamentum ita aperium est, ut supra dixi. Magistratus iubet apud acta tella mentum

publice legi & reeitari: deinde a scriba pro ossicio suo iubet testamentum descri-hi & in acta iudiei alia publiea deseriptum referri, seu mandari actis publicis. Reser-xo re t in acta eii, quod recentiores imperatores dicunt intinuare actis, quasi dicatem cere, ut res in actis accipiatur, & illis

commendetur.

Hoc eum ita factum est, exemplum testamen ii , quod in acta publica relatum est. deinceps sine ullis tellibus publicam fidem facere pote is, L. in donati ovibur, M. de douat. Sed hae lege, si priores ta-hulae testamenti casu non interciderint, ut traditur in L. 1. de te ines. ubi plura dixi, de praeterea ostendimus, apud quos iudices testamenta notira insinuemur, de quo L. tesamenta S L. consulta, fur. do testam . item ex dict. L. iu hae, D. de riuatio. Ex quibus locis intelligitur, quis sit ille competens iudex, qui commemoratur in Lege r. b. t. per quam publice testamentum recitari debet, & publieari . Ex fide autem publica , quam exempla in acta relata nanciscuntur, sactum est, ut quod instrumentum insinuatur actis, idem dicatur publicari.

Haec omnia facile transiguntur , cum testamentum est penes eum, qui aut cognoscere vult, aut eo modo aperiri α publieari, ut dixi. Nam si testamentum sua sponte patefactum est, potest apud se inspicere; si est clausum, potest ad magii iratum referre & petere, ut solemniter aperiatur. Sed quid si tella mentum sit penes alium, qui non patiatur testamentum,

vel ab herede, vel legatario, vel aliis desiderantibus inspici & proferri' in haerealtera parte edicti praetoris prospicitur desiderantibus, ut id consequi liceat. Rit autem in hac parte haec sententia edicti: Pollicetur praetor omnibus desiderantibus tabulas teila menti inspicere & describere,

ad quos ea res pertinere distetur, iurantibus nota calumniae caussa se id petere,

potestatem se facturum inspiciendi deseribendique, quodcunque ag caussam tellamenti pertinebit. praeter pauca quaedam, quae eo edicto, vel sententia edicti excepta sunt; idque se conili tuturum adversus eum, qui tabulas testamenti apud se esse non negabit: & si is potestatem facere nolit, diicit praetor se compensaturum. In hoe edicto, seu in hoe iure haec capita spectanda sunt. l. Quibus personis id

concedat praetor, & qua conditione. Il. Quid concedat, adversus quos, quibus in rebus lil. Quando concedat & eilectum det, quod concedit. Principio praetor pol

licetur hoc beneficium omnibus sine exceptione desiderantibus tabulas tei lamenti inspicere, seu describere, L. i. D. eod. Ergo omnibus, sive eorum intersit, sive

non, & hoe ita est, si tamen hi, qui desiderant, dicant sua interesse, vel quia illis aliquid relictum iit, vel quia implieitam

cum aliquo controversiam habeant, de qua iudicari non possit, nisi cognitis testamenti verbis, ut colligitur ex ratione d. L. IS 1. in priit. Sed intelligendum est, cum quis dicit eam rem ad se pertinere; non tamen id debere probare, neque summatim: sed tantum ut desideranti imponatur Prius, ut iuret non calumniae caulla id se petere, idest, sua intere ite ita, ut dicit: quae pars indicatur in L. 3. iv pr. h. t. Ex qua conditione satis confirmatur id, quod in edicti sententia continetur, non

concedi hoe beneficium, nili his, ad quos

a res pertinere docetur, cum id confirmare debeant iureiurando ita eisse.

Pollicetur autem praetor se desiderantibus potet latem facturum inspiciendi & describendi, d. c. s. D. eod. S L. 3. b. t. Cuius autem rei inspectionem & descriptionem concedit praetori Eius quicquid

ad caullam tellamenti pertinebit . ut intelligitur ex ae L. 1. s. i. D. eo I. & id eo L. 3. iisdem verbis utitur, ut intelligamus eam deseriptionem elle eX edicto. His verbis continentur i. tabulae tella

menti. Sed an cuiusvis te ita mentit Quid enim si testamentum vel imperfectum, vel iniustum sit, S: denique si non valeat. Movet quaeilionem, quod edictum test

menti verbo utitur. Non est autem proprie testamentum id, quod non valet. porro ' in re dubia a significatione verborum recedi non oportet, L. I. I. in re de exercit. a T. L. nou atiter, de L. I.

Et placuit edictum ad cuiusvis tellamenti tabulas pertinere, sive tullum sit, sive noni ullum, sive perfectum, sive imperfectum, d. L. h. g. r. id quod dictum est ex sententia edicti. Nam propositum est praetoritas.

229쪽

tori in hac concellione inspiciendi describendique te istamenti, ut cognosci possit, quid testamento scriptum iit, & qualis siti criptura. Hoc enim non minus de iniusto & i inperfecto tella mento cognosci potest & debet, quam de iusto & perfecto.

Coguisa autem sentcntia scriptoris recedimus a tignificatione verborum propria& sententiam scrutamur, d. L. non aliter, de L. i. Sic tamen, quodvis teilamentum continetur verbis edicti , ut intelligatur tella inentum mortui , non viventis. De v ventis testamento nihil pollicetur piaetor; & ideo si dicetur adhuc

vivere icitatorem, cognoscet praetor an

ita iit, necne; & ii liquebit eum vivere. nihil de testamento statuet, L. 1. I. si ubi et, D. h. t. Et merito: nam i improbum est, sollicitum esse de hereditate

viventis . L. 3. 3. interdum, o valg. Iisdem verbis praeter testamentum Continentur codicilli ad testamentum pertinentes, id eli , tabulae secundae. s u pupillares, seu iubili tutio pupillaris. Nam &haec pars eii paterni te flamenti, ideoque, ut & haec inspiciantur, describanturque, unusquisque desiderare potest ex hoc edicto, L. peu. D. eod. Sunt tamen hic quaedam res, quae excipiuntur. I. Excipit praetor diem & consulem testamento adseriptum. Utrumque & deseri hi & inspici etiam prohibet, ne quid falsi fiat, L. 3. I diem, M. eod. L. 3. h t Consulem dicit; quia erat in more Roman

rum, annos notare consulibus: nam singulis annis novi creabantur conlisses. Itaque hodie intelligimus his verbis excipid: em ct annum, qui testamento sit adscriptus. His en in temporibus cognitis facile aliud testamentum fieri potest . quasi eodem d. e D tempore scriptum, ut id mcum vero testamento elle dicatur. Exei- p Praeterea ius eam partem te: lamenti . qtraria tellator noluit aperiri, ae L. t h. e recte; nam quaecunque hic cauta suill, eo computata sunt, ut, supremat volunt ius exitum habeant. L. I negare, T . h. t. Proinde & in hac parte maXime voluntas tellatoris est servanda, ne quid adversus voluntatem eius a perlatur, retineatur , cognoscatur . Intelligitur autem

tellator id negare, non tantum aperte, sed etiam in tabulis pupillaribus, cum eas separatim scribit & claudit. Itaque ob hane caussam clausae tabulae pupillares non aperiun ur a magistratu, nisi cauila cognita, L. Pupiliares, eod. Caussa autem interdum exigit, ut etiam hae aperiantur, ut si mulier ventris nomine ni substitutios acta est in possessionem missa sit. Ideo

eni in tum necesse eit aperire tabulas pupillares, ut sciatur quis, quomodo curator detur honis, L. si inutier, M. eod. Tertio loeo iuς caecipit eas partes testamenti, quae ad ignominiam alicuius seriptae inteiliguntur, d. L. 3. h. t. Exempli gratia, si te: lator ita heredem initituat , ille, qui nup/r in hac urbe fustibus caros est, heres esto. Hanc partem non Permittit praetor aperiri S cognoscit praetor repugnantem et , qui tabulas testamcuti penes se habet: nam haec pars ad ignominiam heredis est scripta. Et merito non permittit praetor hanc partem aperiri, quia desiderantis nihil interest. Quisquis vero ita scribitur, eius institutio nullius est momenti, idemque est, si quid sub eiusmodi signo aliove relinquatur, L. quoties, s. si quis nomen, de bere . insit. lnitio autem dixi, non fieri potestatem deseribendi testamenti, nisi his, qui sua interest edicant. An autem pars aliqua, ad cuius ignominiam seripta sit, ipse praetor cognoscet, & si ea lecta, deprehenderit talem esse: non permitiet inspici, multoque minus describi. Hane petitionem inspiciendi & deseribendi te ita menti, non pol licetur praetor se facturum adversus omnem posse Isorem tellamenti, sed adversus eum tantum, qui tabulas testamenti apud se esse non negavit; L. 2 g uis. v. b. t. Quid ergo ii quis dicatur tabulas testamenti apud se habere, & eo negante se habere, actor dicat se esse paratum id probare, an non poterit consequi, ut sibi tabulas inspicere describereve liceat' imo poterit, sed id consequitur non hoc edicio, sed ordinaria via. nempe actione in factum de tahulis exhibendis, ut adiicitur in dict. 3. in i D. eod. Multum autem interest, utra via quis experiatur hoc edicto, an vero interdicto de tabulis exhibendis. Nam in interdicto de tabulis exhibendis, si quis neget tabulas i et lamenti apud se esse , iudicium in illi uitur, in quo de ea re cognoscitur. Si iudicio probatum erit , tabulas apud eum esse, cum quo agitur: iubebitur ar-hitrio iudicis exhibere eas, ac describendi& inspiciendi potestatem facere. Quod si reus arbitrio iudicis non paruerit, sequitur condemnatio. quanti ea res erit, idest, quanti actoris iniererit tabulas exhiberi. Hie ordo est arbitrii & condemnationis in omnibus actionibus in rem & ad exhibendum . Regula iuris generalis est L. qui restituere, de rei vivae L. 3. I. 2. Errabul. exhiben. Quod si controversia erit. quanti intersit actoris . non exigentur ab

eo probationes sed & iureiurando eius aesti ἀ

Hugonis Donelli Comment . in Cod.

230쪽

3 1 Ad Tit. XXXII. Lib. VI. C. quemadmod. &c. 43

aestimabitur, ut fit in huiusmodi actioni-hus, quae sunt in rem & ad exhibendum L. in actionibus, de in Iis . tur. L. qui resiluere, de rei vindieat. At ex hoc edicto cum aliquis non ne gavit tabulas tella menti apud se esse, si neget se exhibiturum: actio adversus eum non datur, sed osticio magi itratus comis pellitur exhibere tanquam iudicatus. Nam eonsessio in iure pro iudicato habetur, L. unie. infra, de confess. Haec est illa compulsio, de qua in Adr. L. penuis. D. hie. Compellit autem magis ratus remediis suis, idest . aut vi & manu, dum per apparitores auferet testamenti tabulas, si exitabunt, ut fieri solet in his iudieiis, in quibus magistratus decretum suum exsequitur, argum . dict. L. qui restituere, XL. 3. ne quis eum, qui in ρή. mus aut mulctam dicet recusanti polieithri, & pignora capiet, ut his distractis mulcta exigatur. Et haec remedia sunt praetorum, ut dictum L. t. S. ex hoc, de sent. iuin Dic Haec omnia. quae supra dixi de aperiendis recitandis tabulis, aguntur in his locis , ubi testamenta scripta sunt, nisi

testator testamentum iusterit alio transfer re, veluti si exiturus Roma, teilamento facto iubeat testamentum in patriam tuam perferri. Nam ex voluntate testatoris recte in patriam perferetur, nec alibi cogetur quis aperire, inspiciendi potestatem faceret quo pertinet Iex x. ubi adiicitur testamentum in his locis, in quae testamen tum testator perferri voluit, aperiri secundum consuetudines moresve locorum . quod de eo dictum est, ne quis putet apud magistratum census tantum aperiri posse ex praescripto L. te menta, L. eon

fulta de testament. fur. sed ut sciamus, apud quosvis iudices eorum locorum te stamentum recte aperiri iuxta formam L. in his, supra de te ment. Haec de te-lta mentis aperiendis dicta sunt, sed quae nihilominus etiam ad codicillos aperien indos pertinent, ut si elausi sint eodicilli.& de his aperiendis agatur initio, ut fidem faciant, aperiantur secundum ordinem supra expositum, de quo cavet9r in

Tom. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION