Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

3 s Hugonis Ponelli Comment . in Cod. 36

AD TITULUM XXXIII.

COD. DE EDICTO DIVI HADRIANI TOLLENDO, ET Q U EM ADMODUM SCRlPTUS HERES IN POSSESSIONEM MITΤΑTUR.

Ad L. Cum inter . I. I p. Severus & Antoninus ΑΑ. Lucillo. Cum inter institutum N Dbstitutum contremesia moveatur: eum qui pri

mo loco institutus est, induci in possessonem oportet. PP. XII. GL Decemb. Dextro re Prisco Cus

Suanuis quis D MFum defuncti praeteritum esse alleget, aut falsum velisol orium testamentum, seu alio vitio subiectum, vel se, us defunctus es edicatur: tamen Icriptus heres in stofessonem milii soles. PP. I I. Kal. Novemb. Maximo II. N AEliano Osi. S U M M

sessonem an iste vis omnes comis petant.

mixtautur, nullum in testameuto Hrium, Ni solemnibus iur/s munitum esse Nortet.

g. Solemnia testamenti que sint. 9. 'D ρositio testsum quid O. Au ob omne vitium testamentum iu-

utile flat. HEreditate adita , de quo hue usque

actum est, consequens eit, ut ius heredem in rebus hereditariis tueatur. Et si autem heres, posteaquam heres factus eli, statim sine aliqua apprehensione dominus fiat omnium rerum hereditariarum, L. eum hereditas, de ac q. ρ f. ta men nihil prodest dominum esse, nisi heres rebus hereditariis utatur, fruatur, quod facere non potes , niti eas teneat, possideat. Consequens est igitur, ut & harepolles sci ei iure iribuatur. Ad hanc consequendam sunt hae viae tres iure coniti- ulae advertus eos. qui hereditarias res te nent. petitio hereditatis, interdictum quorum boncirum & missio in pollestionem ex conllit. de qua agitur hoc rit. Petitio 1 hereditatis maxime & pleno et iure hanc posse ilionem coni equNur, sed non adversus omnes competit, & longa

232쪽

via eli. Interdictum quorum honorum iudiei brevius est, quoniam est pollessorium,

sed & hoc non competit adversus omnes rerum hereditariarum pollessores, nequctomnibus heredibus , & est etiam paulo

longius, ut extremo loco dicetur in illo. rum remediorum comparatione. Brevis tiexpedita ratio est pollessionis nancisceniadae conili tuta in hac missione in pollensonem, de qua his constitutionibus agitur, seb ea eli tantum conlii tuta seri piis heredibus . Summa huius iuris comprehensa eii conitit. luilin. L. ED. b. t. ad cuius interpretationem reliquae duae leges referri debent., Summa t autem iuris est haee: seriptus 'heres si apud competentem iudicem proferat tella mentum , in quo scriptus eli, quod careat omni vitio, quod sub sensum eadat; mittitur in possessionem rerum hereditariarum. Omilla omni quaelii

ne, an testamentum verum sit. an salsum, iure valeat, an non valeat; idque adversus omnes rerum hereditariarum pollellores, qui quovis titulo quanuis lingulari dicant se eas res pos Isidere, praeterquam si adversus eum agatur, qui itidem ad defensionem eiusdem iuris simili testamento, nec vitioso utatur, inter quos si inciderit

controverita, res cognoscetur. & is vin.

cet in postestione . qui potiore iure niti

videbitur: elique hoc ius hie constitutum omnibus heredibus, intra quodcunque lem. pus de fiderent, se in possessionem mitti . nisi praescriptione temporis submoveantur ι qua submoverentur ii hereditatem peterent. Ut liqueat de hoc iure. partes eius no- his considerandae sunt. Continetur autem

hoe ius his locis; Quis ex dicta parte i

ris mittatur in miselsionem rerum hereditariarum, & qua conditione, in qualium rerum pollessionem mittatur. adversus quos mittatur, per quem iudicem, intra quod

tempus, & musionis huius quis sit estectus. l. Hoc remedium comparatum est tantum seriptis heredibus tella menti caussa, ut magis beneficium testamento videatur tributum. In L. 3. lustinianus loquitur .e in ili tuto herede, sive sit ex asse he-3 res institutus, sive ex parte . institutus tautem dicitur heres, non tantum , qui scribitur tellamento, sed etiam, qui sine scriptura nuncupatur. L. I. I I de here

instit. Unde quis exili imet, hoc benefi-eium propositum esse non tantum scriptis heredibus. sed etiam nuncupati si sed ver ba quae sequuntur in L. s. restringunt id, quod prius generalius scriptum erat. Nam dieii ur mitti in pollessionem heres inititutus hae conditione lubiecta; si te- Tom. IX. stamentum seriptum proserat, quae con ditio non potet , nili ad scriptos heredespertinere. itaque sententia haec rata erit, non esse propositum beneficium hulut le-

is, nisi scripto heredi. Hi ne versio huius

egis de scripto herede tantum conceptae it. Hinc illa verba L. x. heres seristus

in possessiouem mitti solet. Ex quo intelliguur legitimos heredes eodem modo non in possessionem rerum nereditariarum mitti . Merito, quia nullam eiusmodi probationem proferre poteli in praesentia, qualem scriptus heres: probare quidem potest tellatorem intellatum decessime, & se cognatum esse proximum defuncti, & testibus & initrumentis, sed earum rerum fides sub sensum non cadit, & statim non potest expediri. At testamentum . quod sine ullo vitio pro sertur, sub sensum cadit, & statim ostendit se, quale sit. idem dicemus de nuncupatis heredibus, qui se mitii postulant in possessionem reis

rum hereditariarum, hos nimirum ex hae parte iuris mittendos non esse; quoniam nullim talem probationem statim proferre possint, qualem hic exigimus. Non deest tamen his omni hus heredibus aliud rem dium. quo pollessionem nanciscantur, in terdictum quorum honorum; sed ii a hoe interdum utuntur, si bonorum posseisionem apud magistratum agnoverint. Sed an omnis scriptus t heres in possessionem 4 mittitur ex parte hac' Verba legis generalia sunt, & ad omnem scriptum heredem pertinentia. Hinc dubitatio L. r.

θρr. b. t. Si forte eodem teitamento t ς uidam sint instituti heredes, quidam subituit. & sub Ilituti pollulent, se mitti in

possessionem cum instituto, an impetrare debeam Verba facere videmur, quod deis beant. Reseriptum est in L L. r. Solos

institutos in possessionem mitti debere, idque efficitur & verbis & sententia Nam substitutus est quidem inlli tutus & heres L. muner, g. uv. de conit. insit. Sed subiti tutus instituitur sub conditione , si

heres institutus heres non erit, L. I. de vulg. inllit uici hereditatem adeunte conis

ditio subili lutionis defieit. Proinde eo res deducitur, ut substitutus nec substitutus

videatur.

Idem de substituto dieemus . etsi is semitti pollulet in possessionem bonorum

adversus quosvis alios rerum hereditariarum possetiores. Nam etsi nondum certum eli inllii utum hereditatem adusse; tamen quandiu hereditas ab eo adiri potest, tandiu substituto non defertur. L. quamdiu, de ac air. hered. Revera is non est heres, cui hereditas non defertur.

233쪽

3s Hugonis Donelli Comment . in Cod. o. Quid i si fideicommissarius benesteio hu

ius constitutionis uti veliti Finge teli mento aliquem institutum heredem, rogatum esse ut Lucio Titio restituat hereditatem . hereditatem heredem adiisse, & re stituisse fideicommiliario Titio: quod fit, s vel aliquam rem hereditariam ei rellitituerit eo modo, ut tota hereditas restituta haberetur, L. resiluta, D. ad Trebell. Quaeritur, an de caeteris rebus hereditariis. quae illi restitutae non sunt, agere possit ex hae parte iuris, & desiderare, ut mittatur in rerum earum hereditariarum possessionem ' Movet quaestionem uod, fideleommissarius heres eis. Dicenum et t. & ad fidei commissarium hocheneficium pertinere; nam heredis loco habetur, restituta hereditate, cum in eum transeunt omnes actiones heredum & adversus eum, L. r. v. ad Treb. s. sed quia, Ins. de fideicom. her.

7 Haec missio proposita est i seriptis heredibus, hae eonditione, si testamentum Proferatur, quod inscriptura nullum vitium omnino ostendat, & quod solemnibus iu- Tis omnino munitum. sit, ut est in tr. L. 3. vers sancimus. in scriptura exigitur, ut nihil sit eaneellatum. id est, nihil deletum in seriptis. inductis lituris. Item ut nihil si abolitum. id est, vetustate ita dein letum, ut legi non possit. item nulla sorinmae suae parte vitiatum . Formam intelligimus id, sine quo testimentum iure civili non consistit: est enim forma, quae facit, ut res sit, L. I is, qui, O . I. .D. D. ad L, Fale. Hae autem res inscriptura testamenti sunt dies & annus, ut more usuque Romanorum dies & eonsules, & quae reliqua desiderantur in te amentis. item, heredum institutiones, S. ante heredis, Ius. de Iegat. Ex quibus intelligimus, si aut totum testamentum abolitum non sit, deletumve, aut non sit vitiatum in his, quae formam &substantiam scripturae ae testamenti Continent * tametsi aliud quid deletum sit in aliis partibus: tamen id seripto heredi non nocere . quo minus in possessionem

rerum hereditariarum mittatur.

Et . hoc ita est, si nihil adiiceretur amplius in constitutione lustiniani. Sed adii, citur id, quod omnem dubitationem eximit, cum in scriptura desideratur, ut testamentum erima faeie sne ullo vitio ain pareat. Quibus verbis aperte removetur heres a possessione, si vel minimum vitium in seriptura testamenti appareat. Quid er-o dicemus testamentum non valere, aut

dem non facere. si quid in eo deletum sit valet nihilominus testimantum, sive quid consulto deletum si, sive non deis

letum sit consulto, ut constat ex L. I. de

his sae in test. deunt. L. si neque, δερ. de testam. sed hoc tune locum habet, cum advertus testamentum nihil obiicitur. Quoas quid obii eletur. id testamentum heredi non proderit ad impetrandam mi isonem in possessionem, priusquam de vitio aliquo testamenti cognitum sit, quasi coeperit elle suspeetum ob id . quod in scriptura aliquid deletum, aut corruptum est. Caeleis rum cum .dversus testamentum nihil aliud obiicitur, probandum est propter ea, quae delentur, aut inducuntur in partihus testamenti, quae ad substantiam testamenti non pertinent, non eo minus seripturam fidem facere, quod confirmatur in east.

ex literis, de Id. in ramen. Haee de scriptura testamenti. In solemnibus praeterea exigitur, ut suis solemnibus testamentum munitum sit, quod significatur illis verbis L. 3. es depositionibus testam legitimo modo va latum sit, Solemnia i testamenti eonstant his rebus, gi ullo numero testium, & eorundem subseripitone & obsignatione. I. sed eo vistat . Inst. de testam ord. L. bae consulistissima, s r. de testam Numerus tellium hie exprellus est. Depositionem autem te stium, quae hic appellatur a luttiniano. recte intelligemus subscriptionem & signationem restium, quae a te ilibus in te itamento deponuntur, id est, in telumentum conferuntur. Depositio 1 testium ex usu vrecentiorum imperatorum dicuntur testificationes, seu ea, quae telles testimonio diiscunt , is exercendis, fur. de sid instrum. L. si ςuis te bur. Sed dissicile est, ut eam signifieationem hoc loco admittamus. Nam in testamentis conficiendis non munitur testamentum testimonio te ilium, set testium praesentia audientium testamentum

tellatoris. & deinde subseriptione & sub-sgnatione, d. c. hac eo fustissima. Iustr. δε te men. Deinde si viginti annis, aut amplius post conditum testamentum, illud ab herede scripto proseratur: dim-cile est, ut eo tempore omnes telles vivant , qui agnoscant suas subscriptiones &sua sigilla. Proinde, quod loco conveniat, melius est, si depositionem testium hic interpretemur. ut supra secimus, nempe ea, quae testes in testamenta conferunt: ea a

tem sunt subscriptio & oblimatio. Si quis tamen depositionem testium hic interpretetur testificationes testium, qui voeati sunt, ut agnoscerent figalla sua, non erraverii: Nam etsi id in L. 3. in . praetermittatur; tamen intelligendum est ex his, quae superiori titulo posuimus. festa

234쪽

1 Ad Tit. XXXIII. Lib. VI. C. de edi. divi Had &c. a

mentum, ut fidem faciat, non recte aperiri. niti praesentibus testibus & lignatoribus, ligilla sua agno entibus. Neque eo minus de ille ramus solemnia tellium, ut scriptus heres secundum teli amenti scripturam mittatur in possessionem . Nam solemnium exactio satis continetur illis verbis L. 3. cum desideratur, ut testamentum nulla sormae tuae parte sit vitiatum. Nam solemnia tella menti ad formam &substantiam tella menti referenda sunt.

xo Ex his, i quae de vitiis testamenti hiecavdatur , apparet, testamentum inutile

fieri non ob vita um quodvis, sed tantumon vitium, quod ex ini pectione testamenti seipsum ostendat, quod vulgo dicunt vitium visibile: Ex quo satis coli gitur . si

quod vitium obiiciatur adversu le, amen tum, quod ex inspectione te ςtamenti, non a PPareat, qualecunque id sit, heredin an rahriare. quo minus heres mittatur in polleisicinem rerum hereditariarum, s modo proteiat tella mentum tale, quale supra

exigimus. Haec pars eis satis colligatur

eκ ditia L. 3. inst. b. t. tamen aperte confirmatur in L. i. h. t. ideoque ad hane partem ea L. referenda est. Vitium, quod sub sensum non cadit, in testamentis duplex est, aut enim tella mentum falsum eli, aut iure nun valet: idque prauer Oinissionem solemnium te ita menti contingit, aut ex persona testantis, aut ex omissione e rum, Ruae in testamento iure caveri oportuit. Ex persona, si is tella mentum fecerit, qui ius testandi non habet, veluti si servus fuerit. si filius familias, fi prodigus.s furiosus, Tit. inst/ε φυιsar Noae est stemm . facere reminent. Ex omissione eorum qui in potetiate lui t. praeteritio, L.

inter . D. de ιiber. mpum. eorundemque exheredatio contra ol icium parentis

facta, & uno verbo exheredatio in sticiosa, Authent. non Beel. S Authen ex ea a, fustr. δε ιι ber. ρraeter. H ne dicimus, ii heres scriptus postulet se mitti in pollelsionem rerum hereditariarum ad versus filium desune i, mittendum elle nihilominus in possesIionem prolato integro rellamento, quamvis filius aliquid eorum,

quae supra dini. adversus tellamentum dicat, puta falsum ei e . se psteteritum eis e tellain. mento inoidaiolo, tellatorem servum fuisse, aut in aliqua conditione exilitisse, propter quam tella mentum facere non potuerit. Atqui haec certissima vitia sunt testamenti, non minus, quam omisso soleismnum, aut cancellatia. aut alicuius partis telia menti obiiteratio: cur igitur haee eadem vitia heredem non submovent

' u uiam ex inspectioae testament i non apparent: neque ideo fit tu iuria filio. aut alii possessori. Nam is si ell vere heres,

teli mento irrito conlii tuto . hereditatem

petere potest ab herede scripto. de ila tim vi acet, si quid eorum, quae supra Obilis ciebantur , probaverit; sed haec non nisi directo iudicio, in quo plena sit cognitio, sequuntur, L. 3 I ibidem. 29. ad exbib. Quod lamen in d. L. h. t. dicitur de suprascriptis vitiis, quae ex inspectione testamenti ilatim non apparent , duas exceptiones habet. Prima eit, quam omnes interpretes dicto loco vulgo recte agnoscunt, ii is, qui haec vitia obiicit adversus tella mentum. se paratum elle dicat eodem die vitium probare, ideli, statim de sine dilatione. Nam haee exceptio ab omnibus reis admittitur, etiam in cause sis maxime summariis & momentariis, L.

3. in pr. v. at in posses bonor. Huiunmcidi probatio semper adserri potest . si polsellar dicat testatorem fuille prodigum,& ad manum habeat acta magistratus, quibus ipsi bonis interdictum est. Altera exceptio est in eo, quod dieitur de filio, qui se tellamento praeteritum esse dieit. Quod enim cavetur in ae L. 1. nihilominus heredem lappium adversus filium, qui se praeteritum dicit, muti in possessionem, sic interpretandum est: si heres scriptus neget adversarium elle s-lium defuncti. Nam ha e quaellio, an fiefilius. altiorem indagationem deiider l, de

qua ex inspectione testamenti constare

nihil potest. Sed si heres, scriptus fatebitur eum filium ella. puto heredem non esse admittendum . idque du bus, de causisss. l. Quia herede hoc confitente piae earitio filii incipit esse vitium . quod ex ininspectione testamenti statim appareat: nam lecto testamento statim apparere Pole i, filium neque heredem in,titutum elIe, ne que exheredatum: is autem praeteritus in telligitur . qui neque institutus, neque exheredatus ell. Inst. de her. ιust Proinde tei lamentum pertinere incipit ad ςonili- tutionem lustiniani, ut dicatur testamenis tum non apparere prima facie sne ullo

vitio . idem dicendum est, si is, quem constat este filium defuncti, dieat. tellamentum elis inoffieiosum, quoniam im merito sit exheredatus: nam coallare potest ex verbis tella menti statim, num sit exheredatus caussa non adscripta , & si adscripta est, num sit una ex quatuorde

Cra . quae c inmemoramur in Aurb. ex

ea uia. fur. de Iiber. ρraeter. Quod si caussa exheredatioois adscripta eiit, &erit cani a legitima, hie locum habebit, quod dicitur in L. L. A. t. Don nocere

235쪽

heredi seripto, quominus mittatur in possestionem quan vis filius dicat tellamentum esse inoifi eicitum. Altera ratio est, cur, ubi constat eum, qui se filium dieit, eundemque esse praeteritum, aut non ius e exheredatum, non debeat scriptus heres adversus eum mili in milessionem rerum squoniam hoc modo heres dolo facit, petens eam pollestionem , quam llatim &

certo restituturus est. Ac proinde exce

ptione doli mali merito a filici submoveri potest, L. AD, D. de doli mali except. Nee ad rem pertinet, quod hoc iudicium pollet lorium eiu & summarium, in quo haee exceptio obiicitur seripto heredi inam generaliter tenendum eli, etiam in iudiciis maxime summariis & praeparatoriis exceptiones omnes aestimari, & removere agentem, si ita evidentes sunt. ut aperte agentem removeant, L L. 3. s. ibidem , D. ad exhib. Talis est autemhaee, cum dicitur, quod scriptus heres, qui fatetur filium elle praeteritum, aut immerito exheredatum . petat se mitti inpoisessionem adversus eum, quem constat iure certo testamento irrito contii tuto h redem esse. Auth. ex cas a, fustr. de lib. praeter.

Ad L. Edicto. 3. IN. Iustinianus A. Iuliano praefecto praetorio. Ho disi Hadriam, quod sub occasione vicesimae partis hered talis introductum es, cum multis ambaetibus, θ' d cultatibus, er in feretis narrationibus penitus quiescente, quia vice a hereditatis ex nostra recessit republica : antiquatis nihilominus re alus omnibus, quae circa repletionem vel interρretationem ei dem edim promulgata sunt: sancimas, ut si quis exasese vel ex parte institutus, competenti ivaci testamentum ostenderat non caneellatum , neque abolitum, neque ex quacunque suae formae parte vitiatum ,

sed quod in prima figura sine omui vitveratione appareat, re depositioniabus testium legitimi numeri vallatum sit: mittatur quidem in ροίη onem

earum rerum quae testatoris mortis tempore fuerunt, non autem legIIImo modo ab alio detinentur, N eam testificatione publicarum personarum accipiat. Sin autem aliquis contradictor extiterit: tunc in iudicio competenti, causae in possessonem missonis, subsecutae contradissimis ventilentur: N ei possesso acquiratur, qui ρotiora ex legitimis modis iura ostenderis : si e qui missus es, sis qui antea detιnens contradisendum putavit, nullis anguinis temporum huis ossi mi ne coartandae sed Ae lsrdius, sime praemature aliquis missus est: legis tantummodo arbitrium requiratur re caussa, unde vel miso vel contradictio exoritur. Sise enim post annale remus, sive posmaioris aevi curracula aliquis fueris mimus, si tamen ex legitime formato testamento missio procedas, nullum ei temporis obiaculum obitriatur nis tan-

rum temporis es xeri , quod Zint vel ρ esseri plenissi ne securitatem super

dominio ρε aestare, vel ipse qui mi sus . es, omnem intentionem excludere. Si

enim vis ex una starte, vel ex utroque latere temporis prolixitas occurrerit

manifest um est non solum misonem, sed etiam imam principalem caussam esse sopitam. Dat. XII. Kal. April. Constantinop. pos Consulat. Lampadis , Orestis. m. m.

3. auid iuris, si res, de quibus agitur, sint vere hereditariae, sed pseFfor tales esse neget. . An in ρ inonem omnium rerum hem . reduariarum mutatur heres nou

r. Os vitium testamenti, quod ex inspe- Iione eius anaret, beres a posse ne submovetur. . In quarum rerum pos nem miti tur heres ex hae parte iuris.

236쪽

ue Ad Tit. XXXIII. Lib. VI C. de edi. divi Had.&c. 4 6

tantum si sunt res soli, feti immobiles, sed etiam si sint m biles. s. Ad Uus quos misso in possessonem eonstituta sit. 6. Pro herede quis possidere dicatur.

. Pro postellore quis 8. Adversus quos heres in rerum possessionem non mittatur. s. auotιes ex duobus atiquid defertur sui vel Dee, vel testamento, ne que intemgitur utri deferatur,

neuter adinrititur .

Io. Intra quod tempus heres desiderarex C Umma haec est: ob t vitium testamenti, o quod ex inspectione testamenti statim

apparet, heredem a possessione lubmoveri; quod non apparet, non submoveri , nisi adversarius cimerat praetentem probationem. Secundo loeci videndum est, in α quarum rerum t pollessionem mittatur heres ex hac parte iuris. Et expressum est in dict. L. 3. h. t. mitti eum in possessionem earum rerum, quae lethaloris tempore moriis fuerunt, quibus verbis duo exiguntur. Primum, ut res tellatoris fuerint. His verbis intelligimus non tantum eas, quae in dominio teliatoris fuerint, sed etiam, quae in polsessione eius fuerint. sive in bonis eius fuerint, sive periculum earum ad eum pertinuerit: ut puta, mittetur heres etiam in possessionem vectigalium praediorum, aedium. quae testatoris fuerant: item, in pollessionem rerum ab eo bona fide possiellarum, item rerum illi pignori obligatarum, & eo nomine osse ilarum, quoniam hae omneς sunt inonis, L. bonorum, de verb. significat. Hoc amplius, etsi res testatori commodatae, aut apud eum depositae fuerunt, consequetur heres hac parte, ut mittatur in earum possessionem a nam & hae ad periculum tellatoris pertinuerunt.

Haec ex eo dicimus: primo, quod omnes hae res ad ius & pollessionem defuncti pertinuerunt. Eit autem aequius eas res ad heredem defuncti pertinere. quam ad alios detentores, qui nihil iuris habeam. Deinde, quia constat supra scriptas omnes venire in possessionem hereditatis, id est, hereditatem petenti has res omnes restitui debere, L. is non tantum 2 . de

petit. hered.

Porro facilius ex hac parte iuris consequi debet heres rerum hereditariarum pollemionem, quam petitione hereduatis, quoniam haec pars iuris habet beneficium momentaneum, nempe pollessionem & detentionem nudam, quae polle illo in iudi-

possit se mitti in possessionem rein

rum .

II. Per quem iudicem, seu a quo heres

eo equi possit missioηem in posses

sionem.

. Heres quomodo miliendus sit in possessionem. x3. Missionis in possessionem rerum effe

ctus

r . Petitio hereditatis S missio in posses

fessionem quid di erant.1 s. Missionis remedium Eid disserat ab

.ntericto quorum bonorum. cio directo non praeiudicat. Postremo etsi praeiacte retineremus verba Iuli iniani, ut heres mitti deberet in postessionem rerum, quae plane te latoris fuerunt; tamen hoc consequeretur heres, si solum doceret eas res a tellatore possessas fuisse . Nam adversarius, qui diceret eum dominum fui

se, id probare deberet & maneret in suo loco posses Ior, L. 1. fustr. de probat.

Alterum exigitur, ut res fuerint te itatoris tempore mortis eius. Quid ergo si mortuo tellatore iacente adhuc heredita iste res aliquae quaesitae sint, puta per se vos hereditariosi item, alluvione aliquid accreverit fundo hereditario; aut usus se ctus earum, qui alienus erat, finitus est, de ita cum proprietate coniunctus; item, si fructus rerum hereditariarum ab aliquo cpereepti & collecti sunt: namque haec omnia acquiruntur hereditati, fiuntque hereditaria L. hereditas m mnuis, de atin

Responsio etiam haec' superioribus veris

bis continetur, m tteturque heres ex hac parte in earum rerum pollessionem: hoe

ipso videntur hae res defuncti, quod sunt hereditatis adhue iacenns. Nam hereditas non adita desuncti perlonam sullinet, L.

hereditas, de ac uir. rerum domin. , tain summa ellieitur heredem ex hac parte mitti in pollessionem rerum hereditariarum, seu defuncti vere fuerint, cum viveret, seu postea hereditariae elle coeperint. Quod ii res necue defuncti fuerint, neque hereditati sint postea quae si

tae, non mittetur heres in earum rerumpoisset Iionem: & merito, quia nihil ad heredem pertinere potest, nili quod lit hereditatis: nihil autem hereditatis est, nisi quod delanctus habuit , & est definitio hereditatis L. hereditas. δε reg. ἐκ V. L. nihil alia d. de verb. Hsin. non habuit autem defunctus, nis tunc habuit, cum defunctus est, idque apertius exprimitur

in definitione bonorum possessionis, L. 3.

g. bono

237쪽

Hugonis Donelli Comment. in Cod. S

I. bouorum igitur, de bonorum ρο Τ.' Quid i si res, de quarum polIessione agitur, sint vere hereditariae, sed possesso hereditarias esse neget, & de eo sit controversiat Respon. Heres debebit probare

esse hereditarias, quoniam non ex hac parte aliter ad rerum possessionem admittitur, quam si res defuncti fuerint. Proinde ad fundandam petitionem hereditatis, necesse habet intendere res hereditarias esse, quae a Lucio Titio possidentur, in quarum postellionem ob id se mitti

pollulat. Id eum intendat, probare debet, secundum regulam iuris, & eo non pro hante reus absolvendus est, L. 3. D. de probar. L. qui accusare, fur. de eden.

Sed an t in possessionem omnium re

rum hereditari artim mittetur heres, non

tantum, si sunt res soli, seu immobiles, sed etiam si sint mobiles. Movet dubita tionem, quod proprie dicuntur illi mitti in posIessionem, qui ire iubentur in posse monem; imus autem in res immobiles

quemadmodum & de his inlis delicimur,

res autem mobiles manu capimus . Sed

usus iuris hic ell, ut in verbis legis qui mittitur in posseisionem. intelligatur mitti

in possessionem rerum omnium , etiam incorporalium, ut declaratur L. f. I. qui

ν Tertius loeus est, i hdversus quos sit

haec mistio in possessionem constituta; &constituta est haee missio adversus possensores rerum, ut significatur illis verbis L.

3. non autem Iegitimo modo ab alio det L nentur. Quod si has res nemo possideat, an etiam ex hac parte pollulari debet a

competente iudiee missio in possessionem Et quod vulgo existimant peti polle &debere . hoe eli ineptissimum. Nam non ob aliam caussam iudex adeundus est, cuius auctoritate possessionem rei occupemus ἰ quam ne vim faetamus. & vi facta possessionem rei amittamus, L. exstat, N. yuod metus eas , L. s quis in tantam. 3U. unde vi. At heres, qui res hereditarias a nullo possessas auctoritate sua occupat, iure occupat & nulli vim facit, nec ad superiores conili tutiones pertinet, quae vim facienti constituunt poenam. Proinde in his rebus non est necesse adire magistratum ; sed

recte res a nullo possiems. ut suas & hereditarias oceupabit sine ullo iudice. Quinimo huius rei e auri adire iudicem &impetrare ab eo potestatem earum possidendarum, inutile est & ridiculum; qui hae res heredi non magis prosunt, quam si

a iudice impetrasset. Quisquis vero pollessor earum rerum , aut qui se dominum dicet, eas res repetet ab eo herede qui eas occupavit, non oberit repetenti ulla exceptio rei iudicatae. Primo, quia res ante non est iudicata. cum nulla fuerit condemnatio, aut absolutio, L. I. de re iudie. Secundo, quia non est iudicata ad-Versus eum, qui nunc agit. Eh autem, adversus quem res iudicata non est, re iudicata non nocet, L. faepe, de re iudic.

Possideri igitur res hereditarias oportet, ut adversus possessorem petat heres semitti in possessionem earum rerum, si petitione & missione aliquid agere volumus. Mittetur autem heres adversus omnes possessores rerum . quae defuncti fuerint

tempore mortis eius, aut postea heredi tariae esse coeperint, quocunque tandem

titulo eas res possideant. id colligimus ex illis verbis dictae L. 3. Non autem legitimo modo ab aliis detinentar Se. Nam in illis verbis & praee edentibus, illas res,

quae fuerunt testatoris tempore mortis,

opponit his rebus, quae ab alio detinentur

legitimo modo, nempe per adversativam, autem: ex quo colligitur eas res, quae testatoris fuerunt tempore mortis, non legitimo modo detineri, a quocunque Iandem detineanturi si modo constei defuncti fuisse. & post mortem eius detineri

coepisse, idque non immerito constituitur. Nam qui res, quae defuncti fuerunt tempore mortis eius, postea detinere coepit, necesse est, aut eas res pro herede possideat, aut pro possessore , aut singulari aliquo titulo, veluti pro emptore, pro donato , pro legato. Pro herede titulus non

est iustus: nam is t pro herede dicitur pos- 6 sidere, qui non est heres. sed se putat heredem, aut se dicit esse, L. pro be-rede, TI. de petition. hered. Et titulum non esse. diserte scriptum est in L. diutina, i f. de praef. Ioui temporis. Propossessore multo minus titulus est. Nam t rpro possessore postidet praedo, ideli, qui nullam aliam caussiam suae possessonis reddit, quam quod possidet, d. L. pro ho-rede, I. BD. X s. fe . de petit. hered.

Singulares autem tituli, pro emptor ,

pro donato. &e. etsi sint tulit; tamen si post mortem defuncti nati sunt, incipiunt fieri iniusti. Nam is, qui rem se emisse

dicit, pro se rem occupavit sine empticine, & mentitur. Quod si vero ab alio e- miti tamen auctor eius eam sine ullo titulo occupavit, quoniam hereditariam &defuncti rem fuisse posuimus, quam nemo

sua auctoritate possidere potest, nisi pro herede, aut possessore, qui non sunt iustitituli, ut dixi . Haec autem vitia etiam

238쪽

4 9 Ad Tit. XXXIII. Lib. VI. C. de edi. divi Had.& c. so

successori in hae posse ilionis mission nocebunt .

Solum igitur relinquitur post essori addesentionem, ut dicat. se eas res, quas possidet, etiam vivo testatore pol dille& habuisse, neque e te hereditarias; quod eum fit, iam diximus, heredis esse probare eas hereditarias esse: quod non difficile probabit. live doeeat, eas fuisse inpolsessione defuncti. eum moreretur, seu doceat. eas a defuncto aliquando pollessas fuisse. Nam possessione praecedente probata, ex eo existimatur in futurum quoque defunctus possedisse, nisi adversarius probet, eum transtulisse in alium pos- sellorem . L. si emancipati, fur. de probat. id autem si adversarius probare paratus sit, quod dicat in se possessionem translatam esse ex iusta causIa, audiendus est, & heredem submovebit ex iisdem verbis d. c. 3. Quia sellieet tune legitimo

modo detinet.

Εκ pol Iessoribus tamen, qui res, quae defuncti fuerunt, detinent, duo genera 8 hic excipiuntur, adversus t quos heres non mittitur in poli estionem rerum. Primum genus est eorum, qui post mortem defunAi rem ita postidere coeperunt, ut etiam pollessione temporis praescriptionem sibi acquirerent, de quibus dicitur in verspensis. S uis. dict. L. 3. & nos paulo poli dicemus plura suo ordine. Secundum genus est eorum postessorum, qui itidem pro se proferunt testamentum non vitia istum, quo & ipsi scripti sint heredes. De hoc genere contradictorum agitur in dicta L. 3. 3n I. sui autem. Loquitur quidem

conititutio generaliter de contradictore, nec eΚprimit, quem contradictorem intelligat, sed id ex sequentibus verbis intelligi potest, cum dicit: Ister heredem esbunc contradictorem . de quo loquitur,

eum acquirere fossessonem, qui potiora rara S legitimos modos ostendat. Legitimi modi aequirendae, vel retinendae ponsessonis in hac parte, de qua nunc agitur, sunt testamentum proferre, & pro ferre nulla lui parte vitiatum. Deinde haec verba pertinent ad duos, qui eadem iura ollendunt, in quibus tamen aliud sit alio potius. Quisquis contradictor ostendet aisiiud testamentum integrum, quo sit scriptus heres; adversarius qui desiderat se mitti in bonorum possessionem, prolat alio testamento eiusdem generis, non mittetur in possessionem.

Quid ergo an in totum submovebitur Minime, sed adiicit Iustinianus in dicta

3. S. Sis autem controversa int8r istos orta, examinari debere caussas in posses- Tom. IX. sonem missionis & contradictionis. Causiasa, cur quis in possiestionem mitti debeat. ex hae parte est ea, quam iam diximus, si proferat testamentum & proferat non vitiatum . Eademque cauisa contradictionis eis, ut quis possessionem rerum hereis ditariarum retineat. His caustis cognitis, id est, cognitis testamentis iis, quae ab utraque parte proseruntur, is possessionem acquiret, qui potiora iura ostendet, ut sunt verba conititutionis. Sed quaero, cum ab

utraque parte proferatur testamentum, nulla sui parte vitiatum, quomodo dici possit, unum esse alterci potiust Respond. id ita continget, si ea, quae in uno scripta sunt, magis conveniant per sonis, locis, temporibus, & telles inteis griores & honestiores habent. Exempli

caussa in uno testamento heres scriptus est, sed ignotus, aut extraneus scriptus est; aut ea manu. quae non satis agnoscitur, scriptum est testamentum ἔ eo tem pore , quo vehementer testator laborare

dicebatur. adhibiti sunt testes, sed ignoti, aut non sunt exploratae fidei. in altero autem heres inlli tutus proponitur amicus, vel cognatus defuncti; ielles, quisuhscripserunt. noti,& integrae fidei. Hoeposterius testamentum vincet, argum. L. ob earmen. 3. uis. D. de testib.

Quid si in utroque testamento Omnia paria conveniant i Respondeo: Neutermittitur in possessionem, idque certistimaratione defenditur. Aut enim necesse est, utrumque mitti , aut alterum duntaxat , aut neutrum . Uterque mitti nequit, natura pollessionis repugnante, quoniam duo in solidum possidere non possunt, L. 3. I. ex contrario, de acquir. posses. Unum tantum in posse istonem mitti non deceti quoniam is non plus iuris habere proponitur, quam alter.

Rellat igitur, ut neuter admitti debeati& est generaliter probandum, quoties t yex duobus aliquid desertur uni veI lege, vel testamento, neque intelligitur uiri deseratur, neuter admittitur. Ut puta, Titius testamento tutor datus est. duo sunt

Titii, neque intelligitur de utro senserit

testator, placet neutrum tutorem fore, L. L. B. de te mea. tui. Item, Titio

quid legatum est, duo sunt Titii. neque intelligitur, de quo senserit testator. Item

legavit testator ei. qui prior montem ascenderit duo pariter ascenderunt, neu

tri debetur legatum, L. si fuerit, de rebus dubiis. Quarto 1 loco videndum est, intra quod Iotempus desiderare possit heres se mitti in pollessionem ex hac parte iuris. Iustinia-Ff nus

239쪽

si Hugonis Donelli Comment. in Cod. sa

nias eavit in dicta L. 3. titem, per- sdei possessor . Ideo autem submoveturpetuo id desiderari poste, non autem in- heres a possessione, quia etiam his modistra annum duntaxat . in qua parte edi- caussa prineipalis sopitur. ut est in silectum Divi Adriani, quod de hae parte L. 3. ubi principalis eaussa intelligitur pe- erat constitutum. antiquavit lustinianus . tilio heredis . in qua de iure heredimis Verisimile est enim eo edicto cautum quaeritur. Hae e sui, movetur ulaea piis re- fuisse, ne poli annum admitteretur heres bus hereditariis; quoniam petitio heredi scriptus ad pollessionem rerum heredita- tatis non competii as versus eos, qui tulloriarum . nisi vicesimam partem hereditatis titulo sin aulari possident, L hereditatis, fiseo solvisset. sustinianus & post annum in M. Dpr. do p tition. hereditat. &hane missionem desiderari possie constituit. praeterea rebus non usucaptis submovebin voluit ius vetus de vicesima hereditatis tur praeseriptione triginta vel quadraginta

sublatum, ei iam in hae parte manere, un- annorum, ut diximus.

de insemptio Piluti de oricto mimi Adria- Quinto loeo videndum est. per i quem Hsi totiendo , & quae sequuntur. id eos ligi iudicem, seu a quo heres eonsequi debeat potest ex initio dictae L. 3. hie, colligi- missonem in possessionem. Et constitutio

sur ex eo, quod luilinianus annale tem- Iustiniani in ae L. 3. vers. sancimus, exi Pus in versee. RentiIt. commemorat. Sed git iudie em competentem. Competens iu-

quando hoc edictum fuerit ad rem nihil dex in hae eausta est . qui & pro pote- perii ne ii satis est intelligi, quid de hoe state sua potest in possessionem mittere,

tempore constituat lustinianus . Sed hie & euius territorio subiectae sunt res, de eit ea exceptio constituta, ut heres des- quarum possessione agitur. Solus potest derare pollit perpetuo. se mitti in possen in possessionem mittere . qui non iurisdi-ιionem bonorum adversus possessoret: nisi olonem tantum . sed imperium hahet sine tamen tempus praeterierit, quo aut poti iurisdictione; haec enim res dicitur esse festori res ulla capta sit, aut sine dominio magis imperii, quam inrisdictionis. L. ia positi praescriptione temporis actorem suh- bere, do ἰtiri FD. in hae autem caulla movere. Ergo si possesIor post mortem deia est magistratus pnpuli Romani, seu magi functi coepit rem hereditariam possidete liratus a prineioe eonstitutus. non autem ex iusta caussa & hona fide, rem mohilem muniet palis, id est . magistra ius a civitate uincepit triennio, immobilem deeem an- eonstitutus. Proinde mag stratus munici- is inter praesemes, viginti annis inter ah palis frustra aditur huius missionis impe- sentes, L. anica, in M. infra, de usae p. trandae eaussa, L. ea. quae ad ma uicipaLrraurorm. L. uis. infra, G proripi. Non est satis magistratum posse prb iu-DVι temporis. Hoe tempus f praeteriit, risdictione sua in possessonem mittere,& ita possestor tutus es , non mittetur heia sed oportet etiam res. de quarum pos res in pollessonem rerum ita usu eapta. sessione agitur . esse in eius territorio ἔrum . Quo casu dicitur ab utraque parte quoniam thi quisque mittendus in posses longinquitas lem potis oeeurrere heredi, sonem. Ohi res sunt sitae, & caussae mi Dd. - , 3. in M. oeeurrere . id est . suhm - sionis ibidem transgendae, L. a. ivr. ubi vere heredem . Nam a parte possessoris do heroae agatur, L. eum unus, I. issci'r submovetur propter diligentem pos- ρ i. m. de res, auctor. tuae posssessionem possessoris, eui lex fauet, eum Sexto loco docet constitutio. 1 quomo- 1 vult dominia rerum in incerto n n esse, do heres mittendus si in postessonim, &L. I. de a cap. A parte item actoris haee ait. id fieri sub testificatione publicarum v sucapio eum submorebit, propter acto. personarum. .. L. 3. verse. Duomus,ris negligentiam . qui rem negligendo vi- in fisa. His .erbis intelligitur, heredem detur alienare volui sie. L .. nexationis, iustum a iudiee ire in possessionem . non de vers. sigη c. . oeeupaturum sua auctoritate postellionem Sine usucapione autem rei praeseriptio .i deiectis posseslatibus, sed induet in pontemporis intentionem heredis submovet. sessionem per apparitores magii ratus, aut si polletior qualis qualis rem de qua agi- eas personas, quae sunt in officio magitur . triginta annis possederit, L. sevi, stratus . per quas magiitratus suum exse-iu'. de praescript ou. 3 o. vel o. an. quitur deeretum, ut sunt iudices. qui diis Quo casu in d. L. 3. in M. dicitur lon- euntur eommissarii. ut sunt scribae. gra-ginquilas temporis Oeeurrere heredi ah phiarii. quorum opera utitur interdum una Parte, nempe a parte ipsius heredis, magis ratus; nam per illos magistratus sen-Propter eius negligentiam tam diuturnam, temtam exsequitur, L. I fgu. de evis.

non etiam a parte possessoris, qui hanc Sequitur effectus huius f missionis. Etl iaprescriptionem habet, etiam ii suerit malae autem hic. Consequitur ex hae parte he

240쪽

res possessionem rerum hereditariarum. Diligenter hia videndum elt, quid ver hohoc , hereditariarum , contineatur . Et animadvertendum est, quod non continetur id solum, quod continetur. cum ex aliis partihus iuris quis in polsessionem rerum mittitur, ut cum mittitur legatarius in posses Itonem legatorum hereditariorum servandorum caulla i cum mittitur creditor in polsellionem honorum debitoris, rei servandae caussa 1 S cum milIio fit ex similibus caussis. de quo comprehensum est L. urb. ex eaossis in ρυφή. eatur. Nam in his omnibus nihil amplius consequitur is, qui mittitur in possessionem, quam custodiam & observationem rerum, vetere domino nihilominus in possestione manente. L. eam legatorum M quibus ex caussis. t. is qui, D. ut in posse' C. Diar. At ex hac parte iuris consequitur heres plenam detentionem rerum, eo, qui prius possidebat, pollessione cedente: ut solus detineat, qui in pollessionem missus est. id quod liquet ex dicta L. 3. 3 sin autem, ubi ex duobus litigatoribus. qui de posse ilione contendunt ex hac parte iuris, dicitur in totum posse aequiri. nimirum ei, qui potiora iura ostendit. Interim nihil amplius consequitur heres, quam Porusellionem rerum i non igitur dominium consequitur. Proinde veteri possessori nihil hic praeiudicatur, quominus si se heredem esse putet, hereditatem vindicet ah herede scripto, qui in possessionem minsus elii aut si se putet dominum rerum. vindicet res lingulas: ut fieret, si h redires restitulae essent ex interdicto quorum bonorum: ex quo itidem, ut ex hae nam te, nihil consequitur heres. nisi possessi nem rerum, id probatur in L. uti. infra,

quorum bonor.

Quid fuit hoe remedio opuς Remoni nihil opus esset, si nullas utilitates haheret, prae er eas, quae superioribus actic nibus continentur . sed suas proprias &singulares commoditates habet, quibus h ne & utiliter a superioribus distinguitur.& propter quas tutius & commodius est x ad hoc remedium confugere. Differt i a petitione hereditatis. quia & prohatione facilius, & petitione plenius est. Facili rem & expeditiorem probationem habet, quia in petitione hereditatis non sufficit heredi testamentum non vitiatum proser- Te, ut res ei eci iudicio restituatur; sed si

quid contra testamentum dicitur, exceptiones sunt admittendae, & de his plene

cognoscendum.

Veluti si possessor dicat. se esse filium

praeteritum, aut exheredatum contra ossi-

Tom. IX.

cium pietatis, de hoc cognoscendum erit, nee prius vindicat heres, quam Pronuntiatum fuerit, testamentum non esse inof-

seiosum, L. Pastinia . g. s Aius, 'D. d. iαο eios te s. Et generaliter tenendum est in omnibus dilectis iudiciis, id eli, in iis, in quibus de proprietate & pleno iure

ctoris agitur, iudices oportere rem plena inquisitione cognoscere, iic deinde caulla cognita statuere, iudices, fur. de iu-dιe. At in hac missione in passeisionem, quM petitur ex hac parte iuris, sumest testamentum non vitiatum proserre. Ne que ideo fit iniuria possessori, quia nihil ei aufertur, nisi pol sessio momentanea , quam in caussa pari aequius est apud eum esse . qui ex testamento mittitur. Est & remedium huius partis plenius . Nam petitio hereditatis non competit , nisi adversus hos. qui pro herede, aut pro possessore possident, non datur adversus eos, qui pro emptore, aut ex alia ivlla caussa singulari possident, L. hereditatis, supra. de petit. heredit. At hoc remedium dixi competere adversus omhes possessores earum rerum, quae probantur tellatoris fuisse, cum is moritur, niti tamen tantum temporis intercesserit, ut possensori orae scriptio acquireretur.

Differt etiam 1 hoc interdictum ab interdicto quorum bonorum: quia plenius est. Nam inter seriptos heredes competit adversuς plures & pluribus competit: interdictum quorum bonorum non datur omnibus heredibus, seu scriptis, seu legitimis: sed his tantum, quibus ex edicto praetoris bonorum posse illo data est, ideli, qui apud magistratum honorum possessionem agnoverunt, L. I. D. quorum bonor.

Usque adeo, ut iis, tui bonorum possessionem non agnoverunt, ne utile quidem interdictum quorum honorum competat , ut alias dictum ad L. infra quorum bo-uor. etsi verba eius legis vulgo refragari existimentur. At remedium ex hae parte lyris omnibus scriptis heredibus datur, seu possessionem apud magi lir tum petierint. seu non petierint, dummodo testamentum non vitiatum iudici ostendatur. Di aeterea interdictum quorum bonorum limiliter, ut petitio hereditatis datur adversus eos tantum qui pro herede,aut possessore possident.

d. L. L. quorum bonor. Iam autem dixi hoc remedium constitutum et se ad verius omnes rerum hereditariarum possessoreτ.

Consulto praeterimus titulos duos, scilicet 34. & 3s. Prior enim solum lecti ne diligenti indiget: alter circa aliquas difficultates versatur, quae quia non raria accidunt. minus sunt dissiciles.

SEARCH

MENU NAVIGATION