Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

siue Hugonis Donelli Comment . in Cod. 816

quod factum oportuit nisi in eo, quod re perfecta , consequi lucrarique potuimus; quod consecuti non sumus, quodque potuimus haberet quod ideo amisiimus, quia farium non est . quod debuit Recte igitur id quod interes . in actionibus privatis id ipsum elle definimus, quod idem verbo legis ad praestationem contineatur. Et quidem ipsum, quod consequi & habere potuimus, non praestatur . Nam neque necesse est i modo damnum sarciatur. & saepe in rerum natura esse desiit, quod praestaretur: sed quanti est,aelli matur, ut deinde in tantam pecuniam reus damnetur, qua praestanda ipsa utilita S, quae nobis adempta est, idest, idqura caremus, praestari videtur. Hoc est nimirum, cur quae obligationes in faciendo consistunt, in quibus si factum non fuerit, quod fieri stipulati sumus . in id quod interest agi constat, ut initio Ostendimus: ut de his alias ita tradi legamus , si factum non sit, quod promisesum est, pecuniam dari oportere, ut L. sipulationes non x. vers. Cejus, v. de verbo. obliga. c. si quis ab alio, I.

et. Id quod interest. Hvidunt Interpretes in singulare, eommune, o conventum S quale si unum quos

que .

UT intelligere liceat. non unam esse vulgo huius rei ieitimationem , id quod interest, sic vulgus t interpretum

dividit: ut dicat esse alias, cum fingulariter nostra intersit, alias cum intersit communiter, alias cum ex conventione: quae genera ita distinguunt, ut primum genus vocent interesse singulare, alterum commune, tertium conventum. Singulare

ita definiunt: quod ex utilitate, & assectione privata & singulari aestimatur. Commune hoc modo: quod communiter, id est, ex utilitate, & aulimatione hominum communi. Conventum . pecuniam illam else dicunt , quae in obligationibus faciendi pro eo quod interest, promissa est, si sactum non sit, quod fieri dehuit. Quae divisio nescio utrum per se magis falsa sit, vel absurda potius, an in re de qua agitur, magis stulta, & inutilis. Singulare interesse quoddam ella die unt. Si id intelligunt singulare, quod ex utilitate, &titii. v. de re iuri. quod tantundem valet: id enim quod abest, exigi intelligitur, cum eo nomine pecunia praestatur . Quanta autem haec pecunia futura est equantum erit, quod aberit, quodque lucrari potuimus: id vero t ex facto, & re inata aestimandum est. Potest enim ex eodem facio pro ratione personarum , locorum , temporum, alias pluris . alias minoris interesse : interdum ne interesse quidem: ideo nulla iuris definitione id comprehendi potest . Et hoc est, quod pro regula Iuris traditur, quatenus cuiusque intersit. in facto, non in iure consiliere. L. quatenus. D. reg. inr. in facto eo n- sistunt, de quibus ex facto iudicium est: quae prout res inciderit, ita varie etellimantur: ut hoc de quo nunc loquimur . In iure ea, in quibus cum quid inciderit, constat. quidnam id, aut quale iit, quod incidit, quaeritur. Sunt enim haec eiusmodi, ut hominum prudentia adiltimari,& diiudieari pollint: proinde & certa aliqua iuris definitione, & constitutione comprehendi . Arg. L. Mora, D. de

. Id quod interest, ego unius generis, non tripticis ostenditur.3. Contrarii in speciem iuris Dei ex- . plicantur. . Rerum summa lis conclusis. assectione singulari cuiusque aestimatur: nullum est singulare : quoniam nihil ita aestimatur, ut postea demonstrabimus. Sin id singulare, quod ex utilitate cuiusque actoris, recte Eguinarius Baro lib. . de divid. nihil interesse ait, nisi singulariter. Utilitatem enim suam quisque privatam

persequitur, non alienam, aut cum aliis communem: quod sua interest, non quod aliorum. Quid sit autem, quod Commune quoddam esse dicunt interesse; quod indam conventum, plane non intel Ego. Si commune est, quod non tantum nolirum . sed etiam aliorum est: eflectum est superiore illa ratione , nullum elle interesse

commune. Quisquis enim petit quod interest, is quod sua privatim interest, petit: quod sibi abest, non quod alii. f. . L. de an. e t. L. 3. in M. Uti ρ s L quatenus, de reg. iur. L. se commissa . D. rem ra. hab. lὸ quod interest denique, utilitas est. Utilitas autem propria cuiusques

422쪽

81 Ad Tit. XLVII. Lib. VII C. de Sententiis icc. grg

que, quam quis persequitur, non comis munis. At enim quod interest, communiter aelli matur . L. si femum , ad L. Aquit. Qua si vero haec eadem sint, aetii matio rei, & res quae aestimatur . Quod interest, celli matur , quanti est. L. ait lex in In. ad L. Aquit. Quare ipsa aestimatio nolira de eo qudd abest, dicatur sane, ut volunt, communis, quia tanti homines communiter telli mant : ipsum quod intere it, illud est, quod interest mea: ipsum quod abest milii, non quod communiter. Et pretia patrimonii defuncti, caeterarumque rerum Privatarum commmuniter fungi Sex. Pedius dicebat. d. L. pretia, ad L. Falcid c L. si fersum meum. ad L. AquιI Ueruntamen ipsum

pretium commune sit lane: patrimonium utique privatum, itidem ui res caeterae , non commune . Conventum vero quod

interes. quod tandem intelligunt ' Poenam nimirum promissam, si quid factum non sit . aut contra quam cautum eli , factum sit. I. uti. IV. de verώ. obI. L. MD. de prael. sist. Atqui poena etiam tune petitur, cum nihil interest. L. stipuiarioiisa. I. alteri, de verb. OhI. Et ut poenaeonstituta aliquid stipulatoris intersit, non ideo tamen pCena exigitur, quia nostra interest, sed quia promissa est, r cita omni quaestione. an intersit. d. L. Jρα- Iatio ista, I. alteri. ideo poena certa, quia certa quantitas & conditio stipulationis; eius quod interest, quantitas incerta esse dicitur. I. ult. Inst. de verb. oblig. At praeitatur poena pro eo quod interest. Non ideo poena est id quod interest: eum, ut dixi. illa certa ; hoc semper incertum sit. Quid, si hoc etiam salsum eii, pratilari poenam pro eo, quod

interest, cum pCena etiam tunc exigatur,

cum nihil interest Sed video, quid dicturi snt huius divisionis defensores, de verbi et scilicet lah rare nos, rem omittere: fieri posie, ut minus apte sngulare dicatur, quod ex assectione & utilitate singulari; commune illud, quod communiter te Ilimetur: Ueruntamen hanc in aellimatione eius, quod interest, esse varietatem, ut alias singularis aestimatio sit, alias communiI, alias e L conventu, ex quo haec genera esse.& intelligi volunt. Et quidem ego et si haec verba insolentia. & inaudita Iuris

auctoribus atque etiam a re aliena esse scio: tamen cum de re quaerendum esse putent secus, quam loquuntur, concedam illis libenter verbis suo arbitratu uti. Itaque de re dicam, de verbis molestus 2 non ero. Dico te ius, quod interest, unum Tom. IX. esse genus, sive rem spectes , sive eius

aestimationem. Re unum elle ex eo inistellectum est, quod qui id. quod interest petit, non aliud petit, quam quod sua interest, quam quod abest filii: nihil quod

commune, aut promiscuum lit, cum hoc re vera non abiit. Si aellimationem quaerimus. & haec una est, quam illi triplicem esse statuerunt . Quonam tandem modo' quia id quod interest, tanti ubique aestimat ut cli modo testimandum, &praestandum est i quanti re vera est, idest, quanti est communi hominum computatione & aestimatione, non privati alicuius iudicio. aut affectu. Communiter denique aestimatur, ut illi communem aestimatio nem intelligi volunt . non singulariter . Nam poenam promissam iam dixi eius quod interest, aestimationem elle non polle: cum si quid aestimetur, este quoque id oporteat: fiat autem saepe, ut ibi poena promittatur, ubi nihil abest, id est, ubi nihil interest. An vero haec de eius, quod interest testimatione , dubia sentenistia esse potest Z Cum ex lege Aquilia deservo, qui occisus est, aestimando ageretur, se Paulus de sententia veterum scripsit: Si servum meum occidasti, non affectionem aestιmandam esse puto: velut sistiam tuum naturalem quis occaderit, quem tu magno emptum velses: sed qaanti omnibus vatit, & continenter. Sextus quo ue Pedius ait, stretia rerum non ex assioue nee ais tale segulorum, sed communiter fungi. L. s servum, ad L.

MD I. L. pretia, ad L. Falaad. Λt ex lege Aquilia actio in id constituta est, quanti ea res eii, id est quanti interet servum occisum non elle, damnum datum non esse. L. ait lex. ad L. Aquit. Sihaee in damno iniuria dato damni &eius quod interest. ael limatio est : non est, uod in aliis caustis aliter aelli mari exi-imemus. Maleficia enim omnia odio diis gna omnium minime impunita esse conis veniebat. L. ita υnueratus, ad L. Aqui. An vero lustinianus id parum aperte signifieat, cum in lege sua ita conitituit , ut quod revera inducitur damnum, hoc reddatur Quod et . quod. re vera indu citur damnum an quod quis pallus et t. cum re vera hi quid abesset , cum consecutus non et . quod potuit: an cum et nihil abesset, id etiam, quod ipse pro affectu suo tanti rem aestimati Nempe quod re vera pallas et , non quo pluris rem aestimat. Non enim ideo pluris est, quia pluris esse arbitratur . Neque vero aliam

significationem habet, quod id quod interest, ita definimus, quod nobis abes.

423쪽

3is Hugonis Donelli Comment . in Cod. 82O

Quod nobis abest, inquam, id persequimur, non quanti rem ex affectu aestimamus. Eodem pertinet. quod his verbis, quanti ea res est, quanti eam rem esse

paret quae . passim in legibus & edictis proponuntur) omnes lurisconsulti, id quod

interest actoris, contineri intelligunt i in quibus modo de privato actoris damno vindicando agitur. Nam, ut obiter hoc de his verbis explicem, incidit aliquando, eum edicto aut lege alia res vindicetur, quam privati damnum. aut iniuria: ut in ea parte edicti, qua Praetor adversus eos actionem pollicetur, qui ius dicenti non

obtemperaverunt, eamque poenalem Constituit. L. r. m. s quis ius diei non obrem. Quod quidem ad asserendam cui unque magistratus auctoritatem adversus contemptum litigatoris factum esse apparet . Uie sane, si praetor, quanti ea res est, iudicium polliceatur, ut fecit: nemo dixerit, his verbis id quod interest agentis, significari. d. f. r. in i . si quis ius dic. quando privati actoris damnum non sit ea res, de qua iudicium eonstituitur ; sed contemptus eius, cum quo agitur, qui hoc iudicio coercetur. Haec autem verba, quanti ea res est . ad rem de qua agitur, reseruntur: idque est quod

ab Ulpiano ite ri & significatione horum

verborum definitum, ita legimus in L. haec verba , quanti, T . de verh. sign. Haec versa, quaηti eam rem esse paret.

non ad id quod ad interest. sed ad rei insimatiouem referuntur. Hoc dicit, non utique ad id quod interest, idest , non ad id solum referuntur , sed generaliter ad rei te ilimationem, de qua est sermo, sive id quod interest. & damnum privati,sve alia res agatur: ut si alia agitur , quam privati utilitas, haec iosa significe- Iur, non alia, ut in eo edicto, Quod supra dixi, ad quod superius illud te ripsisse

Ulpianum ex eo coniicere possumus, quod libro primo id edictum est interpretatus. ut apparet ex inscriptione . quae est ad L. I. Si quis ius dicenti. ex quo ipso libro illa definitio superior sumpta est, si modo verior est aliorum codicum quam Pandectar. Flarentinarum lectio, quod mihi probabilius videtur. Nam quod in Floren. Pandectis inscriptio ess ex lib. 38. eo mihi suspectum est: quod si conserantur

ea capita, quae ex eod. lib. 38. sunt, nullum edictum, nulla vetorum interpretatio reperietur, ubi illa verba occurrant: quod

in edicto, de iis qui ius dieenti non obtemperant, contra esse eonstat. Sed ut si alia res erit, quam privati iniuria, haec continebitur: ita plane quod supra die e-ham ) si de damno actoris vindicando agetur ut agitur in omnibus . nisi quid aliud de consilio & ratione edicti constet: sunt enim omnia iudicia, ut Cicero scribit . ex cuiusque damno S iniuria exprella his verbis, hoc signifieatur, hoe inquam

iureconsulti omnes acceperunt. quod actoris interest, ut i quet ex innumeris locis, in quibus L. i. s. haec verba . ne vis

cu. iuncta L. uis. Si quis in ras voea non Lerit. Hoc autem quid est, nisi hoc valet, id quod interest, ita aestimari: ut in eo aestimando ratio habeatur, non quas ii quis rem ei e putet, aut quanti ae ili mei, sed quanti sit re vera, idest, ut Paulus loquitur, quanti omnibus valete

Sed tamen loel proseruntur 1 quibus id a

quod interest. & ex affectione spectatur. Quos ego consulto adscribam, non ut ita elle a nobis probetur alioqui loci ipsi x nobis quod satis ellet, indicari potuerunt sed ut diiudicentur. Sunt autem hi fere

quatuor. Hermogenianus cap 3s. De minor. Si in emptionem stestes se collocatam minor aLectione ab atis o Peretur, implorans in integrum restitutionem audi

tar, si eius interestse e tam ab eo remfus' approbetur : veluti quod maiorum eius fauet. labolenus cap. 36. D. de bon. liber. Libertus, qui Iomendo non erat,

praeterito patrono extraneos reliquit be-redes, quaero au mst petere contra tabulas bonorum potessionem . Respondi, eum a ferstis hereribus adita est Bereditas, Patroaus contra tabulas bonorum possessiouem potes petere: quia solvendo bere ditas es, quae iuveniat beredem. Et sane absurdum es ius ρatroni, tu petenda honorum pol essione contra tabulas, aliorum computatione non ruricao patroni aestimari, auferrique patrono, quod modicum viudicaturus est. Multi enim castis iu-tervenire Rossisnt, quibus expediat parrono petere bouorum possessovem, quaavis aeras alieni maguitudo, quam tibertus retiquit. ocutiates patrimonii eius recedat, veluti si praedia favi aliqua ex bon/s tiberti, in quibus maiorum Patro ui sepulcra sint. S magni aes ranat ρatrouus bouorum ρosse oos rara ρυ 'arre ea ad se pertinere, vel a quod manetolum, quod

non trecto, sed assecta si aestimaudum.

Clarius Papinianus in L. cum fervus exintero. f. mandat. Cum fervus . inquit, extero se maudat emeυ m. vallum mandatum est. Sed si in hoe mandatum intercessit. ut servus manumitteretur, nec manumiserit, S Erectum consequetur domi

424쪽

sa 1 Ad Tit. XLVII. Lib. VII. C. de Sententiis S c. 822

nus, ut Denditor, S ex affectus ratione mandari astetur. Placuit enim prudentioribus ametus rationem in bonae fidei iudieiis habendam. Idem cap. 7. De ser. expor. Servus ea lege veniit, ne is Is lia esset: quod si factum essiet, convenit citra sipulationem, ut parnam praestaretemptor. Vix est, ut eo nomine vindictaerat oue υenditor agere possit, acturus ut Iiter, si non servata lege in poenam 'quam alii promisit, inciderite Hiae eonsequens est, ut hactenus agere possit, quatenus aliι praesare euet tiro quicquid enim ex eerit , paena est. non rei persecutio. 2uod se ne poenae eaussa exρortaretur, conveπδt Ietiam affectionis ratione recte agetur: Nec videntur hine inter se contraria esse; eum beneficio a et bominem. intersit hominis eae vim vero Poenae non irrogata indureatio, solam duritiam eσntinet. Tot fere in caussas, & locis, affectus habendam esse rationem legimus. Sed quam ad id, quod quaerimus, illa pertineant, videamus. De eo quod intere Ii praestando agitur. Si id aestimandum est, ut recte praestetur: hoc dicimus non ex affectu privati cuiusquam elle aestimandum, sed quanti quidque pro rei conditione. pro hominum usu atque utilitate omnibus valeat. Id enim intereti cuiusque, quod re vera ita se habet, non quod cuiquam privatim ex affectu ita videatur . Superioribus autem

exemplis quid emeitur Nempe hoe in summa, fieri posse, ut propter affecti nem cuiusque, sive quod rem iudieio suo,& affectu pluris aestimet, detur illi actio,

quae remota assectionis caussa futura non eliet, quod non negamus: non item ut

quanii ex affectu sua interesse putat, id illi praestetur: ni si forte seubi in litem iuretur, quod actor non propter affectionem suam consequitur . sed propter ad- . versarii contumaciam. Quod si id praestandum non eli, ne aeitimandum quidem est. de quo nunc quaeritur. ideo enim id quod interest, aestimatur, ut sit quantitas Con-lli tu a, quae postea praestetur. Ita fit, ut quod ex affectu cuiusquam privatim intere it si modo id interesse recte dicere possumus in ut nusquam exigitur, ita ne aestimetur quidem. At hoc, inquiunt, satis est, ut probetur esse, quod fingulariter pro assectu nostro intersit, si huius ratio nem haberi aliquo modo ostenditur: quod concedimus. Neque enim si non sit, ratio eius haberi potest. Primum nihil hoe ad institutum pertinet, in quo de eo quod inserest praestando, ut dixi, agitur: deinde nullo etiam modo hoc, quoa volunt, ex illo emeitur. Affectus ratio interdum in Tom. IX. his hahetur, Et ea ratione actio detur,

quae alioqui futura non esset: non ideo

datur ob id, quia nostra intersit: & ideo dari dicitur, quia intersit ex affectu. Vel haec ipsa adiectio, ex affectu, sive propter aflectum, indieat quod ita dieitur. dici

modo, non etiam simpliciter, non re vera interesse. Hoc enim ex assiectu valet ex computatione. & aestimatione, quam iudicio nostro & sensu nobis fingimus: sive ex eo, quod pro affectu nostro rem nobis abesse tanti aestimamus. Quod si quod ex affectu est, re vera interesset, non ex opinione: aestimaretur id quoque & praestaretur: quia absurdum iit esse in re, quod petitori propter rei frui rationem abesse constet, ut tamen hoc ei non prae stetar. Id autem in his caussis quas posuimus, non praeflatur.

Sed exempla ipsa breviter expendamus, quo melius id quod dico ex unoquoque separatim intelligatur. Ergo ut ab iis, quae postrema posui, primum ordiar γ agit prior dqminus affectus ratione ob lervum exportatum, quem ipse hac lege vendiderat, ne exportaretur, ut est in d. L. 7.

de Her. exρ. Quid agit allectioi nempe. ut illi agere liceat de eo, de quo inutiliter esset acturus, nisi vel propter humanitatem & coniunctionem, quae natura inter omnes homines constituta est, interisesIet hominis hominem benefieio assieere. Num ergo cum hoe nomine agetur. dominus in id aget, quanti servum ex- Portatum non esse pro affectu aestimabit timo vero in hoc aget . ut Papinianus scribit, ut poena praestetur, de qua convenit, quae tum etiam recte exigitur, cum

nostra nihil interest . L. s uiatio ista, ,. alteri, de verb. oblig. Quod ni poena allecta esset . eum agenti domino nihil

eo nomine abest. nihil est omnino. quod ei queat praestari: hoc enim hominem beneficio non affecisse, nullo proposito rei familiaris damno, quanti tandem gestimetur Et cum servus extero se mandat emendum, in hoc ut manumittatur, isque emptu non manumittitur, aflectus h be dam esse rationem, ut in bonae fidei iudicio idem Papinianus scribit, L L. eum fervus. D. mandati. Ad quid, videamus : ut ex affectus ratione venditor, idemque qui modo servi dominus suerat, mandati agat: qua ratione videlicet deis tracta agere non posset. Nam ut ibidem Papinianus ait: eum servus extero se mandat emendum, per se mandatum uulum es. Cuius enim gratia hoc mandatum interponitur, nisi mandantis. ut eius emptionis emolumentum ad illum redeat

425쪽

g23 Hugonis Donelli Comment. ire Cod. 8a

quod quoniam nullum ad eum redire potest, propterea quod servi nullo modo iure civili agere pollini, quid aliud agitur, nisi ut per ipsum servum hoc emolumen tum domino, cuius tum in potestate eli, aequiraturi At hoc quoque domino inutile : quid enim attinet servum nomine domini emi, quem ipse dominus iam habet: cum ex mandato nihil aliud consecuturus sit, nisi ut eum mandato suo em

pium mandati iudicio consequatur ξ Et sane si mandatum hoc simplex sit, ideit si

hoc tantum agatur, ut servus ematur.

mandatum nullum sit, utpote servo, &domino servi iuxta inutile. Sed sit emptio eo spectabit, ut servus emptus ab emptore manumittatur, iam ex assectione veteris domini interesse incipiet servum et i, propter spem & fidem manumissionis: si

servus filius fit venditoris, aut pater, aut frater naturalis. Ob hanc caussam & mandati venditor aget, non in hoc, ut emptore servum non manumittente, hic anfectus aestimetur, & quidquam eo nomine Praestetur, quod fieri non potest: sed ut

servus venditori domino restituatur ab eo manumittendus: sin minus, tanti damne. tur, quanti servus est, etsi forte minoris sit venditus. Nam neque ex constitutionibus liber esse potest, qui est venditus hae lege, ut manumitteretur: nec si ellet, mandati agi posset ad eum manumittendum, qui ipso iure Iiber sciret. L. I. C.

Si man. ita me. atie. ut manu. Petit Patronus bonorum possessionem contra ta-hulas liberii in ea hereditate, quae non esse solvendo dicitur, & re vera non est: ille sibi expedire putat hereditatem obtinere ob res quasdam hereditarias, quae ad iudicium eius & allectionem probabilem

pertinent. Petit minor emendi potestatem sibi restitui in ea re, in cuius adiectione superatus erat, cum nulla alia eius utilitas in ea emptione versaretur, quam quod res maiorum eius esset, erga quam sing

lari aliquo affectu duceretur. Utique ob eum aflectum audiendum esse dicimus, d. L. 36. De bovis lib. d. L. de min. An affectionis ideo ratio habenda, ut quanti aestimet actor his rebus non careis re, in tantam pecuniam adversarius co demneturi Minime, sed ut audiatur tanis tum de his rebus experiri volens, qui nisi probabilem caussam affectionis astierret,

removeretur, tamquam is, cuius plane nihil interesset. Quod si res non restituetur, iam id aestimabitur solum quanti res est, siquidem culpa non restituetur: quod si dolo non restituetur, sellimabitur etiam, quanti actor sua interesse in litem iuraverit. L. 1. V L. Iu actionibus, M. de in litem iur. sed neque hoc ob assectionem tuam consequitur, ut ante dixi; neque adeo id quod intere it, dicendum est, de quo quis iureiurando in litem delato iuraverit. Illic, quanti res est versa tur: hic contumaciae poena etiam ultra rei pretium. Ulpianus in L. r. de in titem iur. Rem in iudicium deductam, inquit, non idcirco pluris esse opinamur , quia

crescere poterit ex contumacia non resti

inentis per tuli urandum in litem : non enim res pluris fit per hoc. sed contumaeia aestimatur ultra rei pretium. Paulus in

L. 2. eod. tit. Interdum quod intersit agentis, solum aestimatur: veluti cum culpa punitur non restituentis, vel non exhibentis. Cum vero dolus punitur aut contumacia non resti emis, vel non exhibentis. quanti in litem iuraverit actor. Ulp. in L. non a iudice, ε . de iudic. Non a iudice doli aestimatio ex eo, quod interest, fit: sed ex eo quod in litem iuratur. Ex quibus intelligitur . nihil haec exempla , neque ad divisionem ab illis introductam, neque ad id quod quaeritur, de eo quod interest aestimando, perin

tinere

Quaeret sortasse aliquis, cur in his caus-ss potissimum affectionis nolitae ad agendum ratio habeatur. Si attendemus, rein periemus in his, non quia erga res, de quibus agitur, singulariter affecti sumus,

ideo de his nobis actionem dari: nam quae

illa cum aliis agendi, eisque res suas auferendi, ubi nullum ius tuum fuerit, caus. sa esse potest ) sed partim rem noliram esse . de qua agitur ut in bonorum possessione, quae a patrono petitur, & in restitutione minoris, quae exempla primo loco posuimus: partim rem nobis iure deis hilam, cuius obligatio & petitio nobis con- Ventione aut nostra, aut servi noliri qui . sita sit: nostra, ut in obligatione poenae: servi, ut in obligatione mandati, de qua in servo, qui se emendum mandavit, diximus. Ex quo apparet non alias hic ais gendi caussas etla, quam quae iure aliis in rebus de persecutione rerum nostrarum sunt proditae. Sed ideo ex affectus rati ne agi dicitur, quod nullae hae actiones, sive inutiles suturae essent, si plane agentis nihil interesset fieri praeliari ve id, de quo agitur. Ergo hae vel ob hoc solum

retinentur, quod agentis seeundum affectionem rem praestari interest. Nee iniuria, ut enim eleganter Iabolenus d. L. 36. De bonis lib. cum res nostra est, aut iuris nostri, etiam si nihil aliud ameratur; tamen absurdum sit eam arbitrio noltro

426쪽

gaue Ad Tit. XL VII. Lib. VII. C. de Sententiis icc. 126

non committi, ut aliorum computatione potius, quam animo & iudici ci nostro aesti. anetur. Neque quisquam hic putet, cum minor in integrum restitutionem postulat, ut 'rem quae maiorum suorum fuerit, reis cuperet, in Cuius licitatione ab alio victus fuerat, neque rem ipsius ab eo peti, neque rem ei debitam. Hoe enim ipso res eius esse videtur, quod emptio paenes eum illius rei collocata est: beneficio videlicet Praetoris . Namque si eam emisset, eius foret: nune autem ita traditur, neminem re exclusum videri, quem praetor in integrum relli tuturum se pollicetur. L. nemo, de res. in ixtet.

Quamobrem t summa sit hare: quoniam tot in caussis. quot initio ostendimus, in id quod interest actio & condemnatio est tid quod interest, sic accipi debere: quod actori ea de caussa abeli, quodque li sactum ellet, aut non esset, lucrari potuit.

Quoniam id quod abell, ipsum quidem

praeliari non possiti aestimationem quaeri, ut quanti ea res est, de qua agitur, lania pecunia praestetur. Rem ita aestimandam,

non quanti quis aestimet, sed quanti sit,

quantique omnibus valeat: ita eius quod inter fit unum genus esse, unamque Eellimationem. Neque vero de eo veterum

quisquam unquam dubitationem movit. neque est etiam ullum in constitutione lustiniani de va re vestigium.

SUMMARIUM.

. 1. Quae star de eo, quod interes, vel

QVae sunt igitur dubitationes illae . quas

elle de eo quod interest. diximus, ut quid ad haee lustiniani constitutio attulerit, quidque in ea quaerendum sit, videamus ' Nam dubitationes antiquas. quae in infinitum productae erant, Iusti nianus praecidere se profitetur. Animadvertendum eis, quid agatur: Lex. ut sepe iam dixi, id quod interest, sive quanti ea res est, aestimari, & tantam pecuniam dari iubet. Si quid sit in verbo eius quod interest, quidve eo contineatur, te nemus; simul id, ut quod in eo erit. t tum praestandum sit: res confecta est id autem ipsum ex verbo ρraestaudum esse intelligemus. Et quidem alterum, quid esset id quod inierest, ante definivimus ralterum ex verbis legis expeditum esse videtur: ut cum lex absolute in id quod interest, actionem det, id quoque quantumcunque erit exigatur. Sed tamen de utroque haec ambiguntur. Primum id quod

interest. id esse quod actori abest, dicimus. Sane si quid amisi de suo. aut cum

illi deferretur. consecutus non est, id in eo quod interest numeratur, de quo inter omnes convenit. Sed si quid tueri facere ipse potuit, neque fecit, etiamne hoc

in eo numero habendum est, ut non minus damni quam tueri, quod non secit,

in hac re ratio habeatur Non enim damni par ratio esse videtur, & adventitii lucri, L. nou debet, εχ. I. r. v. de reg. iur. L. BD. I. penati. C. de eod. Iam utrum, ae rei propriae dabitationes. S de lege Iusmiani. consistat ex utroque id quod interest, siqque id, quod habere & luerari potuit actor, si quod oportuit . factum esset: numquidquid id est, quod habere potuit, ne

que habet, sine exceptione pelli mandum est Quam multa enim non circa rem consistunt, quae tamen si res praestita esset. habere actor potuisset ' Postremo hoc constituto, quid in eo, quod interest numeremus : fieri tamen potest, ut hoc quod interest, rem quam ex obligatione praesta ri conveniebat . infinitis partibus excedat. Num ergo si id continget, quantumcunque id erit, quod interest, Nautanduin eriti ita tres sunt in summa de eo, quod

interest, ad sententiam legis accommodatae dubitationes: ex quibus duae priores, quid sit in eo, quod interest. expedient: pertinent enim ad verbi definitionem: postrema est de modo. Hae sunt qua itiones, quae cognita verbi significatione in hane speciem incurrant, praeterea nullae. Quod ita esse' non dubitabit, qui animadverterit his explieatis exploratum fieri, quid, quantumque ex sententia legis praestandum sit in ratione eius, quo A interest, de quo uno agebatur. Sed & has fuisse veterum de hoc genere dubitationes, quas Iuliinianus initio constitutionis intelligat, ex reliqua constitutione non dissicile possumus existimare: tot enim ille decidit, neque amplius. Veterum autem dubitationes, quantum consequi possit, decidere

se profitetur: de his igitur dicendum est. De

427쪽

sar Hugonis Donelli Comment . in Cod.

De his eum dixero, smul de sententia huius constitutionis, deque omni ratione& aestimatione eius quod interest, dixisse me putabo. Sed illam, quae est de modo, etsi naturae ordine, ut videtur, P

r. Id quod interos iu casibus certis dupli qua titatem excedere non debet. L. Casus quid figuis cet. 3. Casus eertos esse qui habent certam

uastitatem obligatione eo remensam.

DE modo & quantitate eius quod inisterest, si e lustinianus constituit: In x calibus t eertis id quod interest dupli quantitatem ne excedat : in incertis tantum Prgestetur, quanti interest . Casus autem certos definit, qui certam habent quantitatem vel naturam. Nos videamus primum

quid quantitatis, & naturae verbo intelligat, ut in Omoi genere obligationum aeiudiciorum, quos certos casus esse velit, quos incertos, Ilatuamus: deinde quod sit hoc duplum, quod dicit, & unde metiendum: lum quam huius iuris ac discrimi-α nis rationem habeati Casus t res gestas.& facta incidentia intelligit. ex quibus obligatio oritur, agiturque in id, quod actoris interest. Certam habent quantitas tem, qui t certam habent pecuniae summam obligatione comprehensam: significat enim quantitas pecuniae summam, ut L. L. I. uv. sui fati . cos. I. aD. Inst. de verb. obtig. L. sipulatis ista, I. aiareri, D. verb. obiae. L. .st. Se prae. Dp. Neque hane obligatio certam habet, niti cum obligatione ea certa comprehensa est, ut ex ipso genere obligationis quae nam ea. & quanta sit, intelligatur. Quid naturam vocet, non perinde expeditum est. Et natura quidem rei proprie dicitur, quod eius rei proprium est: ut, eum dieit Pomponius, naturam servitutum hanc esse, non ut quid faciat quis, sed ut pa. tiatur, aut non faciat aliquid in L. quoties. I. I. v. de fervit. hoe omnes diei intelligunt, proprium servitutum hoc esse,& tale. in quo servitutis vis consistat. Et contractus certam naturam habere dicuntur, de quibus iure constitutum est, quid contineant, quibus in rebus versentur. Ut apud iustinianum in I. adeo, Institui. δε

Deae. certam dicitur naturam habere con-

ractus emphyleuticus, quod Leno sic ex-stremam, prius exsequar, quando & haeea lustiniano primo loco posita est, & propter obscuritatem pluribus verbis indigere videtur.

. Item eos qui babent praeter quaηti

tatem aliam rem, cuius certa ua

tura sit. S u. 6. s. v Iam in eo quod tuterest . quid si, ου aa ratione diiudicandam. pressit in L. r. C. de iure e b. ut diceret eum contractum certam habere definitionem , idest, substantiam a caeteris distinctam. Sed nihil tale huic loco convenit. Neque enim ulli sunt contractus. de quibus ut agi potest, ita constitutum non sit, quid eorum proprium sit, quid que in actionem & persecutionem veniat. isto modo nulli non essent casus certi, id est, nulli qui non haberent certam natu ram, quod constitutioni Iustiniani ad veris

satur.

Si quae praecedunt, quaeque sequuntur,& omnino quid agatur, propius considerare volemus: intelligemus lustinianum naturae verbo i signincare voluisse praeter quantitatem rem omnem aliam obligatione comprehensam, cuius rei certa natura esset: ut proinde res esset a stimabilis, qua in obligationem deducta hoc dici posset tantum in obligationem aut ad summum, aut ni minimum venisse: in summa eum

naturam certam pro re eert, naturae po

suisse. Quod cum per se obscurum iit, ratione eruendum est. Id vero ex his facile licebit existimare. Quid est enim quod eos casus esse certos dieit, qui certam habent quantitatem, nisi hoc declarat, metiri eum certitudinem casus & negotii, quo de agitur, ex certa quantitate, quae in obligationem venit Quod si ita est. an non est consentaneum, cum alia res, quam quantitas in obligationem deducta erit, ibi quoque certitudinem casus ex re ipsa nosmetiri, ut certi sint & illi, in quibus alia Ies, cuius certa natura si, versabitur lam in ea sibus certis id quod interest, dupli quantitatem excedere vetat, ad duplum usque exigere permittit: hoe ve

bo i dupli, eui dubium est eos casus de-sgnari, in quibus a principio simplum ali- quod eontineatur, distinctum ab eo, quod Post

428쪽

29 Ad Tit. XLVII. Lib. VII. C. de Sententiis&c. 83o

postea inceresse coepit, cum quo collatum id quod interest, cum his tantundem Cominplexum suerit, duplum dicatur λ Etenim duplum ex ratione limpii dicitur . nec ubi simplum removeris, duplum intelligi po- teli. Eit enim duplum quod eandem summam bis in se continet, sive, quod eandem summam altero tanto superat: ut nisi atrie summam aliquam per se consistentem dederis, non sit alia quae hane duplet, id est, quae eam quae non est, contineat, aut superet. lnde semper duplum pro ratione simpli, aut maius, aut minus intelligitur. Duplum eius quod interest, viginti erunt, ii in simplo decem e Ise posueris: erunt ducenta, si centum in simplo inerunt : duntaxat deeem, si limpliquantitas ad quinque duntaxat fuerit :idemque de omnibus aliis summis ex ratione limpii eventurum est. Non potest autem simplum intelligi. ubi in obligatione nihil est , quod possit aestimari: scilicet ut cum id praestitum non fuerit, di in ei pollit duplum eius quantitatis, quae posita est, eise praeliandum. Neque porro ea constitui potest, nisi ubi res deducta erit in obligxtionem, cuius natura, ut dixi, certa iit. ut proinde hominum iudicio atque usu certam recipiat aettimationem. Quare hoc maneat, per certam naturam rem certae naturae intelligere nos

debere.

Quo coniti tuto quirendum est, quas

res hoc verbo complectamur. Et cum ex rebus, quae in obligationem deducuntur, quantitatem exceperis, restant species quae dari debeant, & facta, arg. I. ult. Inp. de vero. oblig. Species omnes cum Accursio & Rari cito certa natura conliare

nobis v dentur. Quod sane nemo dubitat , ii species una aliqua designata sit .

quae praestetur, ut ex ipsa conceptione obligationis. quae, qualis, quantave sit, quae promitia est, intelligat tir: hoc enim certum este omnes intelligunt. t . Or-rtim. D. si e re. ρ t. L. Ristulationum quaedam, de vero. oblig. Sed fieri potest, ut species sub appellatione generis, aut sub dii unetione promittatur: ut, hominem

dabis 8 Sti hum aut Pamphilum dabis 'quibus in generibus stipulatio incertum continere dicitur, L. ubi aatem, S. qui illud, de verb. obligat. est enim in PO-tuliate debitoris quid det : hoc autem

quid det, incertum. Quapropter de his 6 ambigi potest. Nobis quocunque modo lspecies promtissa sit, res cuius natura ce

la fit, promi IIa elle: & in qua obligatio-

'ne ea res contineatur, ipsa obligatio certam habere daturam, ut nunc quidem naturam intelligimus, videtur. Multum enim interest, rem certam promistam dicas, an

certae naturae. seu certa natura coni lantem. Non eli certa promitia, nisi de qua ex ipsa pronunciatione constet, quae promissa sit. Res certae naturae pro milia est, si quaecunque praestabitur, talis est, etiamsi nunc quaenam ea futura sit, ignoretur. Huius quidem generis obligationes inle linligi certam habere naturam, Iulliniani lententiae imprimis conveniens est. Ut enim nunc nesciatur , quid sit . quod debitor praestaturus est: tamen cum praestiterii, id& quid sit, & quanti ignorari non poterit: quaecunque ea res erit, haec ipsa esse videbitur, quae promitia est, arg. L. cum incertas. I 3. de legat. r. id autem est

simplum illud. quod quaerimuR. quod cum in aliquo genere obligationi repertum fuerit, ultra eius simpli duplum, id quod

interest, vetat excurrere constitutio. Ut diligentius eonsiderami, quaerentique Curcum Iuttinianus quantitatem & rem intelligenter pollet scribere, naturam dicere maluerit, quam rem: non aliud occurrat sciri allis, cur id Deerit, nisi quod hoe ipsum voluit intelligi, non eos tant uua casus esse certos, qui rem certam conlineis rent , sed etiam, qui incertam, modo eam, quae certa natura constaret: quod in rebus & generaliter. & sub disiunctione pr miliis contingit. Certi ergo casus, quibus

continetur, ut aut quantitas certa , aut

res sive ceria, sive incerta dari debeat. in his si forte usus veniet, ut praeter rem, quae obligatione continetur, id quod interest, praeliandum sit veniet autem usus, si non limpliciter, ut res daretur, convenerit: sed ut certo loco, ut ceriae perlOnae; neque ita factum sit, quod a me initio indiratum eli in nimirum ex constituistione ita eius ratio haberi debebit, ut duplum eius quantitatis, quae in obligatio

Quod Ad facta attinet. ea in rebus ee tae naturae ita recte numeremus, si ut Petro & nartolo recte visum est, ipsa conventione contrahentium definita sint ita , ut iis certa aeutimatio diceretur, quod inuenditionibus & locationibus accidit: qu rum in altero genere' id agitur, ut res vendita tradatur, in altero ut reconducia frui liceat: sed genere ipso contractus alterum certo precio aestimatur alierum mercede constituta. Unde & in venditionibuς & in locationibus casus certos essenoininatim dicit constitutio Caeterum facti aestimatione remota i facta omnia incerta, id est, non ea natura, ut proposito aliquo genere tacti, dici possit, quanti

429쪽

s 31 Hugonis Donelli Comment. in Cod.

lit quod fieri oportuit, aut non oportuit. L. ubi autem. I. qui id quod, de verb. oblig. Sed & hoe & superiora omnia qualia sint, melius intelligetur, si per contrarium . qui casus incerti fiat, explicatius

dixerimus.

r. Casus incertos esse in quibus eius quod interes, petitio itemque praefatio eontinetur. L. In casibus incertis id quod interest. totam proaudum esse.

3. Suot S quae id genus caussae, tu quibus id dumtaxat quod interest , si tu obtigatioue.

ET, si vera sunt, quae de significatio

ne certae naturae supra definivimus, relinquitur eos casus incertos dicendos esse, in quibus aut incerta quantilas, aut ut quid fiat, obligatione contineatur. Hos incertos elle, qui incertam habent quantitatem, dubitari non oportet. si ii certi recte definiuntur, qui certam quantitatem habent. Atque hi sunt casus, in quibus, de eo quod factum est, actio constituitur in id, quod interell: quantitas enim eius, quod interest, incerta; neque alia incerta esse potest, ut quidem designetur, nisi quae designatur sub appellatione eius, quod interest. Quorum autem cibligatio in eo est, ut quid fiat, hi hae ipsa de caussa, quam modo dixi, incerit, quod in his incerta quantitas, idest, id quod interes , continetur: ut appareat casus & negotii ineertitudinem, in omnibus hanc habere rationem, quia id, quod interest in obligatione vertetur. Quod si ita est, commodius x ita i definietur fortassis, eos casus incertos esse, praeterea nullos, in quibus obligatio sit de eo, quod interest; in quibus eius quod interest, praestatio, petitiove contineatur: ut deinde quaeratur, qui sint huius generis. Hoc vero ut dictu brevius, ita ad explicandum probandumque facilius. Quid est enim id quod interest, nisi

intertum : cuius aestimatio ex eo quod actori abest, quodque ei non accessit, pendet ' Et fieri potest, ut in eodem facto alias plus illi absit, alias minus, interdum ut nihil. Sit servus meus oecisus. aut interceptus: erit, quod praeter servi aestimationem intersit mea servum a me possideri: si sorte heres sit institutus, quo meo iussu hereditatem adeat; aut quod de eo expediebat quaestionem haberi ad conscios delegendos in ea re, cuius lyse conscius esset. Fieri potest, ut nihil ho-

. Non omnes contractus babere certam quantitatem aut naturam ἔ adeoque Nec in omnibus exsere casus

s. In mausiciis etiam id taηtum quod interes, atque hoe totum in obtigationem venire; si1 quae id genus maleficia. rum intervenerit; quamobrem etiam ni hil intersit mea, nisi servum aestimari. L. in interdict. 6. Unde vi. Unde id quod interest, in facto eonsistere dicitur, in L. quatenus, de reg. iur. scilicet, quia cum res incerta sit, ex facti circumstantiis pendens: nulla certa definitione comprehendi possit. Inde illud consultum est, ut in obligationibus. quae in faciendo, aut non sa-c endo consistunt, certam summam lii putemur, si id factum non erit, quod de-huit, aut contra quam cautum eli, factum erit: se ilicet ne quantitas itipulationis in incerto sit. I. ultam. IV. de veta. obLL. uti de praei. si . Sed faciamus id probari non poste, eius quod interest incertam else quantitatem, in quibus obligationibus id contineatur,

eos casus incertos esse; tamen quae obligationes eiusmodi essent . in his id i quod

interest, totum esse praestandum, vel ex ea definitione, quae de casibus certis a Iustiniano posita eit, intelligeremus. Quod nobis satis est: id enim nunc solum agitur, an totum praellandum sit: neque ob aliam caussam, an casus incertus sit, necne, quaeritur, nisi ut hoc conlii tuto incertum esse: se deinde id quod interest. totum esse praestandum colligatur. Quid est ergo, quod obstet, quominus quod interest, totum exigi possit Si duplum excedet: dupli enim quantitatem excedere vetat Iustinianus. Quibus ergo in obligationibus id accidere potest ' An non in iis cuntaxat, in quibus alia res obligatione contineatur, quam id quod interell, ut sit, quod ab eo quod interest, duplo excedaturi neque enim profecto idem esse potest, quod excedit, & quod exceditur. Quare si id quod interest, initio debebitur, idque solum continebitur obligatione, quantumcunque id erit, recte cxigetur:

430쪽

Ad Tit. XL VII. Lib. VII. C. de Sententiis 5 C. 83

ur: neque metuemus, ne cum id praestibi iur. duplo, aut triplo, plus praestari

intelligatur, quam in obligationem venerit : cum id solum praestetur, quod in obligationem venit. Quod si id ita non ei quaero, quod in hoe genere simplum sit, cum quo collatum id quod interet , dupli quantitatem excedere dieatur Quod si aliud nihil est: id quod interes'. supra duplum praestari non posse fateamur.3 Huius autem generis i caussae, in quibus unum id quod interest obligatione contineatur, sunt ex contractibus ti quasi

contracti hus ii omnes, quorum obligatio in eo est, ut quid fiat . aut non fiat: ex eoque quod contra factum est, quam deinbuit, aut factum non est, quod debuit, agitur: cuiusmodi praeter faetendi stipulationes has esse obligationes constat ,

mandati, tutelae, negociorum gestorum.

rat. dist. L. 1. de neg. ges. In interdictis omniar ex maleficiis ea, ex quibus non certae poenae perseeutio, sed in id quanti ea res est, de qua agitur, actio conlit

tuta est. quod fit in lege Aquilia de damno iniuria dato. in L. ait Lex. v. ad L. Mail. in interdicto unde vi, iis rebus amissis, quae in fundo fuerant, unde videiecti sumus: L. r. I. non sum, D uude vi. in furto. d. L. qui vas, L. Infrau- , 3. I. de fur. Quapropter & omnes hae obligationes, caustaeque incertae quanti . tatis: huiusmodi certe, in quibus id omne quod intereti ideo praestandum sit, quia quid det ahatur . nihil eis. Sed de contractibus refragari videbitur constitutio, in qua lustinianus polita certorum casuum definitione . exempla adiiciens, ei definitioni contractuς omnes subiicere u detur, his verbis: Sancimur itaque, in omnιbas castbus , qai certam habent

quantιtatem vel naturam, vetiti in veπ-

νitatem mιuιme exeedere. Ita dicit. vetati tu vendrisonabus, quasi velit venditiones& locationes. omnesque contractus eos

elle easus, qui certam habent quantitatem 4 vel naturam. Sed hoc non t se accipiendum elli verum ita. ut in his exempla posita sint eorum negociorum, non quae

ipsa absolute & per omnia easus ii sint,

qvi certam naturam & quantitatem habeant ; sed in quibus illi' casus ex illant &intelligantur. in his enim generibus exillum quidem hi casus, sed non per omnia

Tom. IX. talis est venditio, non per omnia tales con tractus. itaque est hoc, vetati, quas ita

scripsisset . quod habere supple certam naturam 3 contingit in venditionibus & locationibus, & omni hus contractibus. Hoc quidem pro certo habendum est, non intelligere lustinianum omnes contractus certam quantitatem habere vel natu tam . illud enim perpetuo meminisse oportebit, quod supra monui, metiri eum certitudinem calus non ex genere & eaussa obligationis, sed ex re quae in obligationem

venit: cum eos dicat cerros, qui certam

habent quantitatem . Quod si ex genere obligationis id metiebatur. ita dicere debuit, in contractibus id quod interest dupli quantitatem ne exectat: in maleficiis, aut quae alia genera caussarum nominare liberet, id totum praestetur, quod re vera abest: quod illum non Deisse, ac ne signifieasse quidem perspieuum est. De malefietis video a quibusdam dubitari. propterea quod in his res certa interdum videatur versari in obligatione, quae praestanda sit, euius certa sit natura, ac proinde aestimatio: ut in damno iniuria dato, si vas ruptum sit; in furto. si idem furto sublatum siti in rapina, si idem ereptum. in quibus vasis damnum in obligationem venire putant: ideoque si quid

nostra intersit, vas ruptum, aut surreptum

non esse, id non ultra duplum praestari oportere. At ego i didici, cum quid ru- sptum, aut surreptum est. non huius rei testimationem doduci in obligationem ; sed venire . quanti ea res est. id est, quanti interest damnum datum, aut quod aliud malefietum admisIuni non esse. L. ait lex, M. ad L. Aquit L. I. I non solum, D. Tude vi, L. qui vas, is L. issiciando. I. t. Tu fur. Quod si verum eis, cum id quod interest, totum petatur: non du plum, aut triplum eius, quod in obligationem venit, peteturi sed simplum id, de quo obligatio & actio constituta est: Nisi vero supra duplum ablatae rei aliquid exigi dixerimus. quod non ita est. Non enim In his rei ablatae, sed damni dati ratio ha hetur: non de re praestanda actio constituitur, sed maleficium vindicatur. Id auistem tanti. quantum damnum datum est.

Atque hoc totum in his recte peti. quod

interest, vel ultra ablatae rei aestimationem, imo vero vel ultra quadruplum, aut quintuplum, si tanti intererit, argumento servi

occis non obscure conἡrmatur, de quo in L. proinde se fervum. 22. L. inde te .

v. ad L. Aquit. sic Paulus & Uipianus agi posse ex Lege Aquilia tradunt, ut in

eo has utilitates allii mandas dic Ent: poc-

SEARCH

MENU NAVIGATION