Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

s ue Hugonis Donelli Comment . in Cod.

elis: ne possideri quidem possunt ae L.

qui universas, I. I. v. de aeq. ρof Ve-Tuntamen de earum usu interdicta sunt Prodita, Tit. ne quid in loc. De. tit. ue quid in Ioe. pub. Tit. de lib. bom. exb. Eareud. Hic usus quasi possessio nominatur: de quo sic agi reperiemus, ut vel nobis, vel his ipsis rebus suam quodammodo asseramus possessionem, eamque ab aliorum intullo facto velut vindicemus . Dictum est etiam propter res privatas, sed incorporales. Nam hae possideri non possunt. L. fervus. I. iucor oraus, M. de

M'. Uer. dom. De earum tamen usu interdicta sunt: ut de itinere actuque pri- ato, de rivis, de eloacis, & similibus Tit. De illo. as. priυ. es sequentis aliquot. D. Hic quoque usus quasi possessio est, atque ita nominatur in L. si quis diuturno. D. si fer. vinae Unde & interdicta huius generis veluti possessoria

nominata, in L. sis. v. de δε it. Dictum etiam propter res privatas, easque Corporales, quas nobis exhiberi petimus ex interdicto. Hic enim, ut paulo ante dixi, tantum copiam rei videndae & cognoscendae petimus, quae copia revera rei possessio non est; usum tamen rei continet, ut sit hic usus quaedam quasi ponε sessio. Atque ut i sunt interdicta, & quae

eorum nomine competunt actiones, omnia

de possessione, aut quasi possessione : ita de possessione, & quasi possessione sola,

ut divisiones interdictorum propositae in L. r. S L. h. v. eo. facile declarahunt. Uuod enim dicuntur quaedam proprietatis caussam continere, L. h. g. quaedam. v. de interae non eo dicuntur, quod

non sint de possessione & usu rei tuendo: sed eum sint his de rebus principa-

Iiter: per consequentiam adiunctam habent Proprietati S caussam, dum placet eum vincere in hoc usu, qui ius, de euius usu agitur, ad se pertinere ostenderit: quod reeeptum est in interdicto de itinere actuque privato reficiendo, ut declaratur in L. 3. I. ait, I. hoc autem, D. de ui.

cet faeere, quid caussae suerit olim praetoribus in iure dieundo ita rem instituendi, ut cum de possessione non minus ageretur iudicio, quam de caeteris rebus; tamen formulis illis interdictorum placeret illis transigi caussam possessionis potius, quam actionibus, idest, quam solemni ritu

observato in actionibus & iuris nostri persecutionibus. Animadvertebant scilicet in controversiis istis de possessione & usu rerum non tam de iure nostro agi, quam

de adversarii facto, qui impediret, quominus eam possessionem, atque usum obtinerent ii, quibus ea aiserta esse volumus. Itaque & hie id agi, non tam ut ad Uer sarius quid nobis restitueret, praeliaret, quam ut coepto desisteret, a re discederet, nos noli ra possessione frui aut rem in sua velut possessione esse pateretur. Quam ad rem obtinendam omnino interdictum utile esse visum est: dum sei licet praetor donec de iure rei plenius constitutum sit, edicit, ut adversarius faciat quid, aut non faciat, quod sit ad posseia sessionem illam nostram interim obtinendam accommodatum. Sed quoniam hoc edictum primum ex iuris nostri persecutione praetori nascitur, & porro ad id ius obtinendum resertur, de quo & iudicio agitur: perspicuum est & origine & fine inspecto nihil hie versari re ipsa, nisi actionem: atque adeo interdictum etiam iam olim re actionem fuisse: si quid differret ab ea. quae proprie dicitur. actio, formulam tantum & genus agendi interfuit Ie.

Quid interdictum t differat ab edicto ab- 8

solute ita dicto, non est obseurum. De quo nihil monerem, nisi scirem veteres interpretes ignoratione partim verborum , partim veteris historiae tradidisse ad L. r. v. de V. uo. Nunt. interdictum speciem esse edicti ; ut recte interdictum dicatur edictum. in quo pueriliter ab illis erratum est. Edictum lex est praetoris, atque ita ius publicum, praetorum , Insit. de iur. nat. 3ent. eiviI. Edictum, quia ius est, etiam ius generale eli ad Omnes pertinens. L. iura. D. de legib. Interdictum privatum est,&personale, pertinens duntaxat ad eas perinsonas, inter quas interdicto agitur. Idque t 9

est, quod dicitur in C. r. I. ED. D. de interae interdicta omnia licet in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia esse.

Non enim significatur his verbis, interdicta essta actiones in personam, etsi ita concepta sint, quasi sint actiones in rem; sed interdicta etsi in rem, id est, generaliter & sine desgnatione alicuius personae ad quam dirigantur. scripta sint et vi tamen ipsa personalia esse, id est, ad certam privatam personam referri. Et ita est: iure ad eum litigatorem pertinent, qui interdicto experitur: conceptione verborum ad eum diriguntur, cum quo ex interdicto agitur, quem praetor aut iubet aliquid restituere, aut vim facere vetat: quod his exemplis planum fiet. Interdictum de loco sacro ita scriptum est: In loco sero facere,

inve eum immittere quid vero . L. I. D.

ne quid in Ise. Dcr. Haec verba in rem& generaliter scripta sunt, quasi lex esset: non enim dicitur te, aut tuum veto, sed

nihili

452쪽

s Ad Tit. I. Lib. VIII. C. de Interdictis. g g

nihilominus perinde aecipienda sunt, quasi

ita seriptum ellet, te, eum quo vitur, veto; ut vi ipsa ad personam rei haec ver ha reserantur. Idem licet observare in i

terdieto, ne quid in flumine publico, L.

r. v. ne quid ιn Gaa. pis. In cite autem veteres illi moti sunt, L. praetor in pr. S I. I. g . do v. so. uuat. L. s. v. d

rab. exh. L. r. v. uti pinc & quibusdam limitibus Ioeis, ut exitii marent interindietum eise dictum, quia his loeis partim interdictum misceretur cum edictos paristim interdicto proposito, postea nominain retur edictum a iure consultis. Hoc enim ideo factum est, non quod essem haec eadem i sed quod praetor in albo eodem in loco & proponeret edictum, quo pollice-hatur se interdictum de re quaque daturum, de deinde subiiceret interdicti verba. quod in eam rem redditurus esset; ut in terdicta in albo proponi solita intelligimus ex L. r. i r. hoc. tit. Quae omnia extractatu de interdictis in Pandectis faelle legenti patebunt. Genera interdictorum, eorumque species si quis desiderabit, eae divisiones ostendent, quae de his sunt traditae in L. i. S L. x. D. eod. sit. IV. e d.

Ad L. Cum proponas. I. IN. Alexander A. Evocato. Cum proponas rata cibus arborum in vicina Agathangeli area positis crescentibus stiniamentis domus tuae perietilum ad erri: praeses ad exemplum inter diciorum, quae in alio proposita habet praetor, si arbor in alienas aedes impendebit: Item, si in alienum agrum impendebit: quibus ostenditur, nec per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere: ad suam aequitatem

rediget. PP. VI. Kal. Apr. Iul. II. N CHO. O .

r. Do arbore aliena, Dae visi nstinat, quae is trudicta; quibus prodita, V quarum rerum gratia. 2. Ex lege aut edicto esse, etiam quod es ex θη- restia , θ' quid famaatia legis. 3. In paribus mum ius idem statuendum. . Directum, mile interdictum quid. s. Finium νegundorum amouem esse de arbore a vicino co*a, non relicto istisima spatia .r arbore, quae in alieno i agro natao est, duo sunt proposita interdicia vi. cino: unum de arbore quae impendet in

alienas aedes, in hoe eomparatum, ut aut dominus arborem excidat, aut patiatur vicinum excidere, de ligna tollere. Alterum de arbore, quae in alienum agrum impendet, huius rei gratia comparatum, ut arborem dominus coerceat. ideli, ramos caedat usque ad altitudinem quindecim pedum , ne arbor umbra sua vicino agro noriceat L. I . m. de arbori cad. Neque Plura sunt interdicta de arbore aliena, quae Vicino noceat. Hi ne quaestum est, si aliena arbor in vicini aedes, aut parietem non impendeat: sed ita radiees eius excreve rim, ut excurrant sub parietem vicini, &intumescentes perieulum ruinae parieti ad. ferant: an cum vicino agi possit, ut aut arborem exstirpet, aut patiatur vicinum

exstirpare. & Iigna tollere, uti de arbore, quae impendet, iuris esse diximus. Hie placet agi posse ita, ut praeses ad exem. Plum superiorum interdictorum rem ad aequitatem saam redigat. AEquitas, sue aequum eil quod natura ius est, L. Peu. v. de ins . S iar. Natura autem lus est, quod est positum in illis principiis naturae, ius suum cuique tribuere, alterum non laedere; quae sunt praecepta iuris . L. iustitia. I. sit. v. deius. S iur. Ergo his verbis intelligimus, cum domino arboris sic agi posse, vel ut

arborem totam stirpitus evellat, vel radseces excrescentes caedat. Denique id se, ciat, quo res eo deducatur, ne radices arboris vicino noceant, aut patiatur vici.

num id facere, & ligna tallere. Haeς enim aequitas est, quae hic appellatur, constituta ad exemplum interdidiorum, quae supra. scripta sunt, ut ibidem adiicitur, quod huc spectat. obstabat enim hule lententiae , quod verbis superiorum interdictorum ni hil huiusmodi cautum est. Huic dubitationi superioribus verbis occurritur, hoe modo. Non eli hoc ius ex verbis superinorum interdictorum. sed non minus ex illis interdictis ius est.

453쪽

t y Hugonis Donelii Comment . in Cod. rgo

, Ex t lege enim esse intelligendum est. non solum quod ex verbis legis, sed etiam quod ex sententia. L. nominis, I. L. N. de verb. Hu. Sententiam legis appellamus propositum legis, seu finem Iegislatori propositum, sive rationem , propter quam ius constitutum est. At in superi ribus interdictis haec ratio fuit eorum pro-Ponendorum, ne per occasionem arboris vicino noceretur. Haec ratio. sive sententia interdictorum . & edisii praetoris multo magis locum habet in arbore aliena, non solum quae damni vicino occasionem praebet, ut accidit. cum in ulcinum locum tantum impendet; sed etiam quae suo corpore noeet vicino: quod fit, eum radices arboris parieti vicini periculum creant . Quare multo magis in hac speeie ius idem statuendum est .s itaque t hac ratione, atque hoc exemplo statuitur haec definitio iuris certi: Quoties lex de certis tantum rebus scri pia est, si legis sententia & ratio manifesta est, nihilominus idem ius ad caeteras res omnes, quae in lege appellatae non sunt, transferendum esse, si in his aut Par, aut maior ratio est: exstat in L. non

possumar. S L. f q. v. de legib. Ex quo& verissime hoe vulgo dicitur, ubi eadem ratio est, ibi idem ius esse statuendum , sumptum ex L. illud. v. ad ses. Maιl. Non absimile exemplum est illi, quo utitur Cicero in Topicis ad confirmationem huius ipsius sententiae, in argumento eΚeomparatione parium . Ergo i in specie hoe loco proposta interdicto de arboribus caedendis agetur . non directo, quia verba deficiunt; sed utili, ex interdicti sententia. Sic enim utiles actiones appellamus, quae deficientibus verbis legis ex sententia competunt. I. uis. Inst. ad lex AquiI. L. ρes. D. s sua V. paver. fee. die. Haec, t quae diximus, ita sunt. σsi arbor cuius radiees nocent, insita sit a domino, reliso legitimo spatio . quod relinqui iubetur. L. au. D. M. Veg. Nam si hoe spatium relictum non est, agicum domino arboris potest finium regundorum, ut sive arbor noceat, live non D Ceat ἔ tamen arborem tollat. d. L. uis.

. ret. Quod si hoe spatium legitimum

relictum erit, & nihilominus arbor ita n cebit, ut supra dictum est: hae erunt actiones & interdicta, de quibus diximus. Ad L. Praeses Provanciae. 2.

I p. Valerian. & Gallienus. ΑΑ. Messiae. Praeses provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non es, nec ex imterdicto potest cognoscere. PP. VII. GL Maii Seculare N Douaio. f. SUMMΛRIA.

r. Extra ureiurium neminem iudicem eum sinamo, ne ex interricto quidem. z. cur dabitetur, cae nihilominas contra statuatur in imerdicto.

ΡRaeses provinciae . eoque multo magis inferior iudex, adversus eum qui ei undem pro vinetae & territorii non est, cognoscere non potest: quod se interpretandum est. Non potest iure, sive utiliteri quia quodcunque adversus eum ius dixerat, pro non dicto est: licet enim ei non parere . idque impune i quia supra iurisdictionem suam ius dixit. L. ED. D. de iuri . tot. tit. θρ. si a Non conmp. iud. Hoc ius pro explorato habetur tam in actionibus in rem, quam in aAionibus in personam, tam de aliis rebus. quam de possessione competentibus.

. Quaesitum t est . an idem servandum esset, si apud praesidem provinciae agere

3. Iudicem omnem tu eum, qui eis em provisisciae non est, estgsasera posse qua uor is

ea sis quibus . . Id huic Deo non aduersari, cst cur.

tur interdicto: veluti, si adversus ei vem alterius territorii ageretur de possesIione landi ibi eonstituti. vel interdicto retinendae possessionis, Uti possidetis i vel interdicto recuperandae Tσδε υi. Plaeet hoc loco idem iuris esse, etsi ex interdicto agatur, ut intelligamus generaliter ita definiri: neque praesidem . neque ullum iudieem ullo in iudicio cognoscere adversus eum posse, qui eiusdem territorii non

Sed i eur potius dubitatur de interdi-

cto, quam de caeteris actionibus ' Quia ex interdicto de possessione agitur . Caussa autem possessionis . sive victoria de possessione non magnum praeiudicium adferre

videis

454쪽

sg1 Ad Tit. I. Lib. VIII. C. de Interdictis. 38 a

videtur : quia sit possessio. quae inde obtinetur, momentaria, de quo dicetur ad L. momentariae, ins unde Oi. Sed nihil hoc ad rem pertinet. Nam dum a praeside ius dieatur, nihil refert, quantum ea sententia noceat, & quam diu. lus Certumelle dehet, neminem supra iurisdictionem suam ius dicere polle. d. L. ult. de iuri . Et merito: qui enim supra iurisdictionem suam ius dicit, tanquam privatus dicit, ut proinde non magis necesse si ei Parere, quam alii cuivis privato. , Sed i diligenter cavendum est, ne quod hie dicitur, simplieiter & absolute dictum accipiamus, alioqui multis modis falsum erit. Et certe ius ita habet, ut, non dico praeses, sed quivis iudex in eum, qui eiusdem provinciae non est , possit iure cognoscere, & quidem pro iurisdictione

sua , quatuor de caustis, quae ex argu mento de iurisdictione, & foro competenti sumuntur melius: nunc pro loco, quod neces e sit, tantum leviter perifringam. Primum, ii is, cum quo agitur, in iudicem consenserit. L. r. S h. in ρr. v. de iud. Tum si idem in eadem provincia contraxerit, quo nomine nunc thi convenitur, L. heres absens. I. uis. SL. se . N. de tuae Et ideo si in hoc loco tibi dederim rem aliquam precari O: recte adversus te, quanuis exterum, in hac provincia tecum agam interdicto de precario. Praeterea si quis hie agat, & vice

mutua ab adversario conveniatur. L. qui non eoetis ur. D. de tuae L. eum P tu.

Et autb. seq. sv. de sent. S interloc. Postremo si in hiae territorio fundus situs sit, cuius controversiam patior ab homine extero, aut cuius de polsessione ab illosum deiectus i licet mihi adversus illum hoc loco experiri de fundi pollellione tam ex interdicto Uti ρ detis, quam ex interdicto Uude vi. Plus dico: etiam hoc loco caussa possessionis agenda est. L. Mutinea. δερ. ubi de possess agi oportet.

Quid i est igitur . quod hac lege dici-

tur, praesidem in eum, qui alterius provinciae est, cognoscere ex interdicto non posset id ex quaellione proposita interpretandum est. Agebatur ex interdicto apud raesidem provinciae i & actor contende at, quia interdicto ageretur, posse in hoc territorici etiam agi adversus exterum. Hic respondetur, si ob hanc tantum caussam praeses adversus exterum cognoscere vult, quia caussa possessionis agitur ex interdicto, nullam hane caussam esse, cur ponsi id facere . itaque haee solum caullaeognoscendi hoc loco removetur. Caeterum ob alias caussas, si velit iudex cognoscere, poteti: non dico ex interdicto, sed & ex caeteris quibusvis actionibus, dummodo una aliqua ex illis quatuor causis

455쪽

st 3 Hugonis Donelli Comment. in Cod. 38

Ad L. Incerti. 3, Mn. Diocletian. & Maximian. A A. & CC. Pompeiano Praefecto praetor. Incerti iuris non est, orta proprietatis N pos lanis lite, prius ρο fessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc, ordiane facto, de dominii disceptione probationes ab eo qui de ρofessione victus es, exigantur. Intertam autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habente tamen ad exemplum eorum res agitur, Subsim Kalend.

i. Proprieraris S possessonis conrroversa, quae, P qciando incidar. a. Commodum posse foris. petitoris suus e introisrfiis de possessione caussam praebere a P quod si λι ιommodam . atque onus. 3. Possessionis litem prius, quam proprietatis δε- eidi oportere . idque eitilem ta naturalem rationem essurer l, quare. . Possessorio id petiιονιι itidi is sma agi μα-

aa m posse . qasca vie anter dana agatur , etiam recuperandae , avit adipiscendi posses Iovis. s. Ius refragari. L. I. C. de appel. e Ieatar, ibid.

7. Alitorii V possessorii nararam non admittere

horam iudiciorum concursum. 2. De e. Pastoralis. & e. eum dilectus de caus

post di prop. quid sentiendam.

I sessionis S proprietatis, cum ambo se eiusdem fundi, aut cuiusvis alterius rei possessores esse volunt, & ambo se domin cis esse dicunt. oriri solet hae e ecintroversia, cum is, qui se dominum fundi dieii , fundum qui ab alio detinetur, a possessore vindieat . illum suum esse &sihi restitui debere iniendens: sed idem& de possessa one adiicit, petens ut nihilominus in ea lite possessoris commodo ruatur, adversarius petitoris partes sustineat. Quod his de caullis poteli petere ε, vel quod dicat se eum fundum iam nunc possidere. qua in re & interdicto uti pos detis agat: vel quod intendat sibi possessionem ab adversario restitui dehere . Quod & ipsum dupliei nomine peti potest . vel quia deiectus sit de possessioneati adversario. ubi & interdicto tinde vi experiatur; vel quia dicat, se possessi nem nunc primum adipi sei posse, & ad eam rem utatur iis interdictis, quae sunt adipiscendae possessionis, ut, auorum ιο-

D. L. eum landum. s. est, D. unde vi ex n

sono experratur quod facere non prohibe- γ non ideo reptidiari peritor iam ΔΗ eiam, sed pendere, riaec de possessone ia- diaetar. ω num. m. I . II. L. naturaliter. β. nihil commune, D. de acquir. post soleatis, ubi raris er- νον refellisur. I 2. Auth. qui semel. C. quo. & quan . iud. νam sententiam haheat. 3. De possessione quae actioies. I . Iasredictis hodie cessantιbas earum Ioea actionem esse atilem, tu car iurariar utitis. s. δερὸν iuna hodie cur Ioeum non laseam. Extraordinaria lassicia omnia naae esse, Uf isse etiam temporibus Iaris constiorum , cum olim e seri ordiraria, nune ex raordinaria, iώi

norum, suod Iesuroram. Adversarius conistra primum se dominum esse dicit; deinde quod ad possessionem attinet, etiam se possidere, contendit; & ita possidere, ut possessionem adversario retiit uere non

debeat.

Et quod actor, qui se dominum dieit,

rei vindicatione agit, ut possestionem sundi sui 'recuperet, recte & consulto facit. Nam hoe iudieio possessionem rerum nostrarum reeuperamus ab iniustis possesso. rihus & quidem ita e meae iter, ut postea illi de possessione controversam movere non possnt, obstante his rei iudieaiae exceptione, L. ossiciam, M. de rei τι die. Sed dum hoc consequatur, nihil est, quod quaerat amplius. Quid igitur necesse fuit, dixerit aliquis, eum, qui hoe iudicio agit, etiam interdicto aliquo. aut actione . de

possessone controversiam m Uere.

commodum possessoris, certum onus pe

titoris. Petitoris onus in eo eli. quod is probare debet rem suam esse, quam suam esse

Di iliaco by Coos l

456쪽

ssue Ad Tit. I. Lib. VIII. C. de Interdictis. 386

esse intendit, ac nisi faciat, reus absolvitur. L. qui accusa. Ivpr. de edeudo, L. inter D. de suae commodum possessoris in eo, quod si petitor nihil probet, reus absolvitur, quamvis ipse nihil prae iii- terit: atque ita in suo loco manet polsessio,

d. L. qui accus g. retineudae, vers. cominmodum . IV. de interae Hoc commodum

sibi hahere vult actor possessionem sibi asserendo. & simul petitoris partes in adversarium transferre. Recusat is, cum quo agitur. H me controverita de possessione in caussa proprietatis.

in t hae controversia possessionis & proprietatis quael fici est, utrum iudex polliit prius de proprietate cognoscere, & sententiam ferre, an simul de utroque; an vero prius possessionis litem deeidere. Placet pol Ielsionis luem prius decidi oportere : quod hic seriptum est, is tu L. ord. δερ. de rei vin. Ex quo collig mus, nisi prius iudex de pollessione iudicaverit, iure ab eius sementia appellari posse, quod & ipsum est in L. r. fust. de

. Cur placeat caussam possessionis prius decidi oportere, hic ratio reddita est. ad hanc sententiam: ut scilicet finita ponsessionis controversia , & hoc coni ituto, uter sit possessori tunc recto ordine, ad petitoriam actionem procedatur: in qua qui possessor pronuntiatus est, fruatur commodo posset Soris: contra qui de posisessione victus et . petitor factus partes &onus petitoris sustineat: quie duo sunt in eo, ut probationes ab eo exigantur. Et vero id ita fieri necesse eis, eaussa enim pol set Iionis ante non decisa , petitoria ait o. id eit, lis de proprietate, neque poteti initi tui, neque iure ordinari. neque in eo iudex idoneam sententiam ferre . Non poteli actio initi tui petitoria. quia ut hcie explicatur in I retinendae. Iust eod.

rit. in petitoria actione oportet unum Petitorem esse & alterum possessorem . a quo petatur. idque & civilis & naturalis ratio facit. Civilis; quia ius civile actionem in rem proponit tantum adversus possidentem L. altronum, D. de obI S as Naturaliui quia natura non pote it fieri, quin in petitione sit unus, qui petat. & alter, a quo pelatur: is autem est, qui pro pos-felsore habetur. Nam cum ab eo petatur, ui rem rellituat, non potest fieri, quin rem haheat apud se, aut teneat. Quod enim non poisidet, restituere non potes .

Sed & is, qui petit. non potest possessor

ei se; suoniam frustra peteret, quod habet. Ergo, ut dixi, non potest petitoria actio live rei vindicatio . sive quod idempli, lis de proprie cate aliter tali itui, quam

Dan. IX. si constet, uter possessor sit, uter petitor . Hoc autem constitui non potest, nisi de-eisa pollessionis lite, ex qua intelligetur, uter sit possessor. Prius igitur eam luem decidi oportet, ut petitoria actio inlli tua tur. Eadem actio line superiore decisone ordinari non potest: non enim poteli intelligi, qui commodo polle Ioris, quis onere petitoris fungatur . ΡOitremo iudex, quam hie sententiam ferat, non habet. Etenim ii in petitoria actione petitor non probat, aut pares sunt ulrmque prohationes, iubetur iudex de dominio secundum postellorem iudicare adversus petitorem, d. L. qur accusare, II. de eden. L. 1npari, f. de reg. rur. Hoc vero praellari ab eo non poteti, qui utur pollellor, uter petitor sit. igntaret.

Si t de polle ilione prius iudicari opor- . tet, perspicuum eii simul polsessorio& petitorio i qdicio agi non polle, & quod idem est, falsum elle, quod vulgo dieitur, possessori uin & petitorium iudicium polle concurrere . idque ita est . sive iubeatur iudex iudicare de alterutro, ubi prius de eo probatum erit, live iubeatur

de utroque id ell. & de pollessione tide proprietate eodem tempore sententiam ferre. Hoc idem & vulgo recipiunt. cum de pollesIione agitur interdicto retinendae possessionis: ubi sane absurdum et t. eum qui se possessorem dicit ex interdicto, petitorio agere. quo modo agendo adversarium facit pollet lorem. Non idem pro-hant . s de postellione agatur interdicto reeuperandae & adip sce udae possessionis,

ut si quis deiectus de fundi possessione

experia ur interdicto k de υι, & idem se fundi dominum dicat; au heres inier- dicto quorum bonorum de adipiscenda re rum hereditariarum pol se Ilione, quarum& idem se dominum esse dicat. Aic statuunt utrumque iudicium pol se concurrere, ut quis agat & de polsessione quam sibi relli tui postulet, & simul de proprie

tale, de qua iudicio petitorio experiatur: ratione, ut videtur non improbabili, quia

qui possessionem sibi rei litui petit, is se

non possidere confitetur, sed adversarium :eui intentioni nihil facit repugnans, cum& ab eo petit rem iudicio petitorio. Sed hane sententiam falsam esse omnibus modis convincitur, sive quaeratur de iure, quod de hae re constitutum habemus isve quaeratur huius iuris ratio; sive natura ipsa spectetur, atque conditio horum iudieiorum quae illam sententiam ut abis

surdam & impossibilem repudiat. Si de iure t quaerimus, haec generalis septentia tradita eii in hac lege, item in Kkk ι L. st

457쪽

L. ordinarii, fustr. de rei vini possensionis quaestionem prius decidi oportere: ubi observandum est dici, decidi oportere, non quia de retinenda polles sone agatur, sed tantum ideo, quia de poste is onest eontroversia . At possessionis controversia eli etiam . cum interdictis recuperandae, & adipiscendae possessionis agitur, ut declarat diviso interdictorum in I. seq.

In s. eod. tit. Prius igitur & haec controversia ex his interdieiis nata decidenda eli:

Quod si de specie ipsiux interdicti Unde

vi, quod est recuperandae possessionis, quaeritur; res dedita est in L. I. s r. de . illic enim scriptum est, prius de ponsessione iudicari oportere, & de ea possessione, in qua crimen violentiae eXcutiatur: quod non fit, nisi ubi interdicto Uet de vi agitur ab eo, qui vi de polle Dsone deiectus erat. Non additur: prius iudicandum esse . quam de proprietate agatur. Sed hoc neeelsario intelligendum est.

Non enim potest diei. prius iudicari de Pollestione ex interdicto, nisi hoc prius

ad alias res relatum sie intelligamus; ut iudicetur de possessione prius, quam aga tur aut de vi criminali iudicio, aut de

Proprietate, aut de utroque. Cum autem

nihil adiiciatur: utrumque intelligere debemus, nempe prius de possessione iudicandum esse, quam & de proprietate &de vi, de qua iudicio criminali agitur. L. si quis inse. ad L. Iul. de vi publ. 6 Si t ratio huius iuris quaeritur, sententia illorum absurda est. Nam cum agitur interdcto recuperandae aut adipiscendae Possessionis, non constat, uter ex litigat Oribus sit posset Ior. aut certe uter pro PODisitore haberi, & eommodo possessionis frui debeat, priusquam de posses fione ex interd eho iudieatum sit. Ergo & prius

de eo tuli cari oportet, quoniam hoc non coniti tuto, petitoria actio institui non po- teli Et quidem hae ratione fatentur omnes

in interdicto retinendae pol sessionis prius de posse ilione iudicari oportere, ut sic ad petitorium iudicium perveniatur. Et si negent, diserte seriptum est in LX. ret ne me, Inst. eod. Ergo & in interdiciis recuperandae & adipiscendae pollessionis eadem illa ratione fateamur, necesseell. prius ex his interdictis de possessione iudicari oportere. Nec ad rem pertinet,

quod qui petit, possessionem sbi restitui,

vel de qua deiectus est, vel quam nunc Primum adipisei vult, is se possetiorem non eiIe confitetur, & adversarium possidete agnoscit, qui alioqui male ab eo peteret,

ut posseisionem rellitueret. Hoc enim ita

ell, si spectetur id, quod videtur esIe. Di.

versum est, si spectetur res & effectus iuris. Revera & iure is, qui deiecit, non videtur possidere, neque omnis, qui possestionem retinere non potest. L. non vi- deIur, de ac q. pos Contra, qui deiectus est, & omnis omnino. qui ad recuperandam polle Ilionem actionem habet, proin

de habetur, quasi possideret. L. si quis

ut, D. de aeq. ρυf. L. qui actione, D. de reg. iur. itaque sive is revera possidet, bene est, sive non possidet, lamen possessio & una possessionis commodum ei tribuendum est sententia iudieis. Quod si iudex ante omnia non facit, iure ab eo

provocatur, ae L. I. fur. de anet.

Poliremo i ut de hac re nihil iure pro-

ditum esςet, ut huius iuris rationem nullam leneremus et tamen ea est conditio istorum iudiciorum, possessorii dico & pG titorii, ut natura pon patiatur, ut quinquam his iudiciis simul experiatur. Primum iudicia inter se sunt pugnantia, &eiusmo/i. ut quod actor uno consequitur, id altero repudiet. Nam possessionis controversae finis & exitus hic est . ut qui possessorici agit, possessor iudicatus comia modo possessionis fruatur. L. exitus, 29. de aeq. ρά. L. iηter, de iud. At petiistorii iudicii haec conditio eli, ut qui eo

experitur. petitoris onus in se suscipiat. simul possessionis commodum repudiet . d. L. inter. de iud. d. g. retinendae ,. IV. de interd. Nemo autem sanus ita simul aget, ut tam aperte seipsum exeludat: denique pugnantia ut natura, sic iure non admittuntur. L. abi pugnantia, v. de reg. iur. Verum fingamus haec admitti a iudice: attamen res apud iudie em exitum

habere non potest, ubi de possessione prius iudicatum non erit. Nam si actor in iudicio petitorio non probet se dominum elle, aut probet quidem . sed pares sint ab utraque parte probationes: iubet ut, ut ante dixi, iudex reum eumdemque possesso rem absolvere, adversarium damnate, ae L. qui aecus fustr. de eden. L. ult. δερ. de rei vind. L. in pari, M. de reg. iur. Hoc vero quomodo aut tute, aut natu

ra iudex praeliare potest, qui nesciat, uter ex litigatoribus sit possessor, ut petitor Quid amplius volumus t Ut maxime haec

duo iudicia recipiantur; tamen uter natura vincat, petitori alter ut tum inutile futurum. Sive enim is possessorio vincit. sive vine itur, semper ei possessotium inutile est. Nam et ii eo vinciti tamen ipse sibi inutile reddit, eum nihi Iominus Pe titorio experiatur, ubi possessoris comm dum repudians, petitoris partes sultinet.

Sin autem vincit prius petitorio, ei mul

458쪽

s go Ad Tit. I. Lib. VIII. C. de Interdictis. spo

to magis possessorium est supervacuum. Petitorio namque consequitur possessionem fundi emeaeius, quam possessorio, quia priore iudicio vincenti possessio amplius avocari non potest. L. O . de rei

8 Quod i si eodem tempore & de pon

sessione iudicabitur & de proprietate, ita ut is qui agit, polIessor pronuntietur, adversarius pronuntietur esse dominus: eveniet mirifica illa sententia, de qua est ine. pastor. lis in e. eam dilectus. de ea . prop. S pos nimirum, ut iudex iubeat reum pollessionem rellituere actori, qui post elior est: & simul eodem momento, eademque sententia iubeat eum ipsum actorem restituere possessionem reo, qui d minus est, & superior in iure proprietatis.

absurda, quam ridicula is derisioria. Eil enim sestivus iudex, qui dicit, se actori

possessionem tribuere, quam non tribuit. Non enim videtur pervenire, quod mansurum non est; & praesertim, si statim id

aufertur, quod datum erat . L. atiud esevere, N. de verb. Ag. Itaque hic ridetur magis actor, 'uam ei quidquam tribuitur. Quamquam haec sententia est absurda, cum eumdem reum possessionem retinere vetat, & tamen habere iubet. Est etiam contra ius: quoniam actor dolo facit , qui petit pol seisionem. quam statim& momento restituturus est. L. dolo, dedol. ma . except. lniquum igitur statuit iudex. qui hunc dolum sententia sua tuetur. Et tamen verbis tantum tuetur, enfectu autem ridet. Summa sit haec. cum ex interdicto recuperandae & adipiscenda

possessionis actor pollessionem, & simul possessionis commodum consequi debeat: hoe illi ante omni sententia iudicis tribuendum esse, lite possessionis prius de-eisa. Id nisi fili, iure ab eo appellari posse.

Cum sit haec sententia adeo certa. &, ut videtur . explorata, operae pretium est cognoscere, quid fuerit Martino, & reliquis hunc seculis caullae . ut eam repudiarim.

9 Movit i eos praecipue L. eum fundum. I. ult. v. unde vi. litie scriptum est eunt sui landum vindicavit. pendente adhuc iudicio vindicationis, quod petitorium iudicium , & de proprietate appellamus, hoc inquam iudicio pendente, polle interdicto aude vi experiri, nempe de possessione

eius fundi, de qua actor deiectus erat. Ex quo colligunt, simul eumdem utroque iudicio experiri posse, & possessorio & petitorio . Gravis lane obiectio. & digna inprimis, cur a iure tam manifello, quam supra dictum est, discederent. Atqui per- spieuum est, nihil hic plane contrarium diei superiori sententiae. Non enim dicitur eum, qui interdicto experitur, sic experiri; ut simul & interdicto, & rei vindicatione agatur. Sed nec ex eo, quod dicitur, interdicto agi posse pendente vindicatione, ideirco colligitur etiam una &rei vindicatione agi eodem tempore: cum possit actor interdicto experiri omilia vinclicatione, quam instituerat . Et vero ita fieri debere intelligendum est. Nam cum dicitur, pendente vindicatione interdicto

agi posse, etiam dicitur agi de possessione. Quod si agitur de possessione, res

certi iuris est possessionis controversiam prius decidi debere, non novo aliquo &nuper constituto iure, sed iure ordinario. ut est in L. ordinarii. δερ. de rei viud. idest, iure solemni vetere, & iam olim constituto. atque usurpato. At di eunt: illic non dicitur, pendente iudicio rei vindicationis, ae omisso, sis insermissio. In promptu responsio est: non dicitur, fateor; sed etiam non negatur. Praeterea non sadicitur: interim agi posse interdicto, ut simul rei vindieatione agatur. R de ea cn-gnoscatur. itaque hoc, an ita interdicto

agi possit. ut coniunctim & de possessione ex interdicto & de proprietate iudicio possessorio agi possit, an vero de possessione

separatim tantum: hoc, inquam, eo loconcin attingitur, ted in medio relinquitur. Proinde relictum ex regulis iuris cerii,

uae alibi traduntur . diiudicandum est .unt autem hae, quas dixi, prius decidi

oportere possessionis caussam.

Quod i si verum est, consequens est, si prius de proprietate actum esset, petitorium iudicium interim pendere & ceia sare debere, donec de possessione iudicatum fuerit. Quapropter si quis in d. L. eam fundum I. uit. illa verba, pendente iudicio. interpretetur, suspenso iudicia rei vindieationis, & ad aliquod tempus

omisso, fortasse non erraverit: quod tamen, ut verba illa non significent; nihilominus ex aliis locis intelligi oportet. Εκ t quo etiam intelligi potest quid re- xx spondeamus ad id, quod vulgo quaerutat ad

π pus . voeat timidioso verbo aues rim Ae νil istam: sed quam iniurat, ostendit Emiman. Gonoare in .. Cap. erat. ubi & videas plurimos magni nominis . spetitos stare pro Itiuocentro, illiusque prohare te ponsuo.

459쪽

ερ 1 Hugonis Donelli Comment. in Cod. gsa

ad L. naturaI. I. aibiI eommune, D. deae . pQ. quod tam multis paginis Bartolus & caeteri omnes expedire adhuc non potuerunt. Nam cum illic diceretur, eum, qui coepit rem vindicare, posse nihilomi.

nus interdicto uti pindetis de possessione

experiri, idque ita omnes acciperent, ut faterentur simul cum eo possessorio non

Posse agi petitorio, sive rei vindicatione prius initituta: ideo quaerunt, quid igitur

interim petitorio fiat, cum ista concurrere in hac caussa non possint. Et respondent eum, qui interim interdicto uti possistis experitur, petitorio re

nuntiare aut aperte, aut tacite; aut etiam

intelligendum, finitum prius esse petito-Tium, quam possesIorio ageretur. Utrumque falsissimum. Qui interdicto uti po

detis experitur, non magis petitorio renuntiat, quam is qui petitorio prius ege-xat, sive rem vindicare coeperat, intelligitur renuntiare possessioni . Nihil enim Commune habet proprietas cum possessione, ut illic dicitur: quo significat Vlpianus , cum harum rerum iudicia diversa situ, si quis experitur, non ideo eum alteri renuntiare. Multo minus intelligendum est in speeie illius loci, finitum minis petitorium, vel rei vindicationem Nam ita verba sunt, non denegari ei interdictum uti possistis qui coepit rem vindicare. Qui coepit, non finivit. Coeptum igitur iudicium, non finitum est. Quid ergo, inquam, petitorio iudicio fiet, eum non possit cum possessorio concurrere tRespondebimus, quod supra: nempe interim omittetur rei vindicatio, donec de possessione iudicetur. Neque probatio huius rei longe petenda est: subministratur enim aperte ex hae L. iocerti & similibus, cum dicitur, ρ e nis eontroversiam prius decidi oportere. Non potest decidi prius, nisi interim iudieium petitorium conticescat, ad quod non nisi conitituta possessione perveniri potet . xx Hoe t loco obiicitur auth. qui semel, δερ. quom. S quas. iud. Illic seribitur. eum, qui femet actioηem insiluit. deberetisque ad fluem ritem exercere. Quo e vinei putant, vindicationem institutam o

mitti non posse. Sed hoc iure offendi non debemus. Qui interdicto de possessone experitur pendente rei vindicatione& interim persecutionem petitorii omittit . is non recusat litem exercere de proprietate , sed recusat in ea lite partes petitoris sullinere, ac se commodo possessoris frui vult, id quod iure postulat, cumst possessor, nec possessioni renuntiave

rit vindicando. Licet etiam hoc modo respondere: quod dicitur in auth. qui δε

mel. eum qui actionem instituit, altionem ad extremum exercere debere: sic aceipiendum eis, nis sit iusta rati , cur Mctionem e tam omitrat. Quae interpre- ratio probatur ex sequentibus verbis illius

authenti eae. Subiicitur enim postea, s is .

qui actionem instituerat, Iitem non exemeeat , rem iudicandam esse, praesente a versario, auditis eius auegationibus Seognita veritate r id est, ita iudicari debere secundum praesentem, si iure id fieri oporteat, & agenti nullum ius sit. At tuae secundum praesentem adversarium iudicari

non oportet, ubi non constat eum possessorem esse. Non constat autem, ubi is, qui rem vindicare coeperat, interdicto de

possessione experitur. Nihil igitur prohibet neque ex vetere neque ex novo iure,

quominus is, qui rem vindicare coeperat, pendente iudicio de possessione, aliquo interdicto experiatur, & interim suspendatur rei vindicatio. Neque ideo actor in expensas litis condemnandus est, qui rei

vindicationem institutam omittit. is enim in expensas. litis condemnandus est, qui temere litigavit. L. eum quem temere. v. de iud. Nihil autem temere faeit actor, qui cum illi & petitorium & pol-

sessorium competant , his diveriis temporibus utitur, cum vult. Huc pertinet regula iuris, nullum videri dolo facere, qui suo iure utitur. L. ualus, 29. de reg tar. Hoe iure constituto, poli essionis litem prius decidi oportere, quaelitum est, quomodo decideretur. Aiunt imperatores decidi oportere competentibus actionibus. Sensus est: ita decidi oportere, ut sunt interdicta, sive actiones, quibus de possessione nobis asserenda agitur, sive quae de ea re nobis competunt. Quod propterea dicitur, quia non unum genus est possessionis quam nobis asserimus. Elt enim possessio. quam penes nos esse dicimus, quam nobis volumus retineri. Elt possesesio, quae nobis abest, sed quam vel adipisci, vel recuperare amissam volumus. L. I. I. I. is et . uti Q. De t unoquoque genere, suae sunt actio. r 3 nes, sue interdicta, quae non eandem p tendi caussam habent. Hoc igitur sentiunt Imperatores, litem possessionis decidi oportere, uti erunt interdicta, sue actiones, quibus aut retinendae possessionis caussa agitur. aut adipiscendae, aut recuperandae. s. sequens, IV. eod. Etiam actiones ordinariae interdum de possessione competunt

ex quibusdam caussis; ut eondictio indebiti de possessione indebita alii tradita, ut eondicito furtiva de re surtiva; ut condictio

460쪽

s 93 Ad Tit. I. Lib. VIII. C. de Interdictis. 89

ctio sine caussa. & tritiearia de possessione fundi, de quo deiecti sumus, L. indeb. I.

r. de eouae iurib. L. I. in M. eum L. seq. v. de cond. trit. Itaque his etiam cum agetur, ex earum natura aestimandum

erit. quomodo lis possessionis decidatur. Hoc posito, occurrebat hoc loco haec dubii alio. At illo modo non poterit lis possessionis expediri; quia nullae sunt enm-

petentes actiones de ea re, aut certe Perpaucae . Nam de possessione interdicta

competunt. Porro interdicta in extraordinariis iudiciis locum non habent. Huic dubitationi oecurrunt Imperatores, in eX- tremo, & rem expediunt hoc modo.

interdicta. t ideli, formulae quibus olim

concipiebantur interdicta, sane hodie locum non habent, sed res interdictorum mansit. Nam res agitur actionibus exemplo interdictorum, idest . actione petet unusquisque, ut sibi possessio defendatur, ut tibi possessio, quam non habet, rulli- luatur ex iis caussis, ex quibus interdicta iisdem de rebus competerent. Et tantum consequetur actor, quantum consequeretur, s interdictis retinendae, adipiscendae aut recuperandae possessionis expertus esset. Unde actio, quae de possessione nunc competit, utilis dicitur, 3. uis. Inst. eod. quoniam omissis interdictorum verbis senistentiam interdicti, id est, rem & enectum

retinet.

is Sed i cor interdicta hodie locum non habent i Quia iudicia hodie sunt extraordinaria . ut significant imperatores his verbis; interdisea autem licet in extraordinariis iudieiis proprie locum non habeant: quae nisi explicentur, locus com mode intelligi non potest. Primum hoc statuendum est, hodie iudicia esse extraor dinaria & quidem iis temporibus quibus vixerunt luris consulti ae non tantum imperatores Diocletianus & Maximianus auctores hui0s rescripti. Extraordinaria suerunt, non unum ali fluod, sed omnia, I. uis. Inst. eod. Extraordinaria dicta, cum olim essent ordinaria, ut eit in tit. Inst. de fuce C. Dbl. in pr. ordinaria iudicia olim dicta sunt ex eo, quod certo tantum anni lem pore, & conlii tuto, idque certo ordine& forma exercerentur: quod tempus dicebatur conventus, ut Theophilus docet

s. eadem, Inst. cyurb. ex cati. manu. Nom

oe. Recte hoe modo iudicia ordinaria . Nam in usu veterum ordo dicitur forma& ratio. sive mos rei gerendae certus &solemnis, idemque iam olim conllitulus: quod quae certa sunt & constituta, ea certo ordine constant & administrantur. Hoc sensu dicitur ordo iudiciorum publicorum exercendorum exolevisse: L. ordo. v. de pub. iud. Hoc sensu ius ordinarium , id est, certum & usitatum, L. ordinarii, δερ. de rei vinae Hinc feriae extraordinariae solemnibus oppositae, L. fed et F. I.

s feriae, II. ex quib. eau. maior. Hac ratione dicta exsecutio ordinaria, cum iudicio de iure noliro agitur. Contra cum praetor vi & manu decretum suum exsequitur , dicitur extra ordinem exsequi ,

L. 3. v. ne vis β. ei qui in ρα. mi est. Nempe quia ratio usitata & solemnis iuris nostri persequendi haec est, ut iudicio experiamur, L. I. δερ. de exH. rei iud. Recte ergo iudicia ordinaria appellata. quae certo & stato tempore atquci ordine exercentur. A quo ordine cum diisseestum est, quod tunc factum est, eum coeperunt quovis tempore iudicia exerceri: recte dicta sunt exerceri extra oris dinem, quia praeter morem veterem de ulitatum . Ut autem in tempore a vetere

ordine discessum est: se diseessum est ab

ordine iudiciorum exercendorum, ut am. hages verborum & circuitus non necessarii in iudiciis exercendis omirierent ur,tit.

de De. subI. in IV. Hinc conceptio formularum in iudieiis observari desiit: quod& Pauli temporibus valust, L. antefleu.M. de ueg. ges. lus deinde renovatum ,& constitutum aperitus lege Conllamini , L. I .f . de Dr. S imp. act. ob. la hoc genere erant interdicta, quae conitabant formulis & conceptioni hus verharum. Inis sit. de interd. in pr. Ex his iam intelligimus. cur dicantur hoc loco interdicta in iudiciis, quae nunc extraordinaria sunt, proprie locum non habere. Proprie adiectum est, quia interdictorum conceptio nes locum non habent; vis ipsa, & e Tectus interdictorum manet.

SEARCH

MENU NAVIGATION