장음표시 사용
461쪽
Ad L. ult. I p. Arcad. & Honorius ΛΑ. AE miliano Praefecto praetorio. Si quis quodlibet ruter dictum e agitet ruptis veteribus ambagibus, i fer ipsa cognitionum a picto, actionem exprimere, ac suas allegationes imbeatur proponere. Dat. XIII. GL Aug. Constanti p. Arcadio A. V .
r . Ambues interdictoνκm hae: formuis verborum, deductiones in rem prae tem, impetratio actionis ex caussa interdicti.
, Α Mbages t interdictorum hic nominant, tur, non solum, quod interdicta se
mulis verborum non necetariis coniurent;
sed etiam quod impetrato & reddito interdicto deductiones quaedam in rem praesentem more fieri solent, ubi postellio restitueretur, aut declaret reus se vi abstinere. vim possidenti non facere ; ut col- Iigere licet ex oratione Cis. pro Caerin. Hic si interdicto praetoris paritum non esset , tunc denique impetrabatur actio adversus eum, qui non paruisset, quae ex caussa interdicti reddebatur, ut significatur in I. uis. IV. de interae quae bene& erudite annotata sunt a Barone ad tit. de inter in Ir. Hos circuitus & has
a. ambages inserdictorum hae lege ita fabulae ut interdictum ne postulare quidem hodie li
ambages inutiles esse perspicuum est. Itaque his sublatis statim iubetur actor actionem suam de possessione proponere. Sed cum hae ambages iam ante observari deinsiissent, ut declaratur lege praecedente . quid opus fuit hac conititutione ZHoc t videtur haec constitutio adiecisi xis: nam ante interdicta non observabantur, idest, non necesse erat observari : si quis tamen interdicto experiri vellet, non prohibebatur: utres haec videretur relinis qui libera, utrum quis interdictum postularet, pn non postularet. Hac conititutione res in necessitatem iuris translata
est, ut si ovis interdictum postulet, non
462쪽
I p. Severus & Antoninus ΛΑ. Iusto. Hereritatem eius quem patrem tuum fui se ae cis petiturus, iudicibus qui super ea cognituri eruns, de Me intentionis allega. uanuis enim bonorum pobsessionem ut ρraeteritus agmvisti, tamen interdicto Quorum bon rum , non aliter possessior constitui poteris, quam si te defuncti Ilium esse,N ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum proba veris . PP. VIII. Kalend. Ianuar. Laterano N Rufino Cossin L. Si ex edcto. 1. I p. Diocletian. & Maximian. ΛΑ. & CC. Marco. Si ex edicto sororis patruelis intestatis sne liberis defunctae, recte ρ illa bonorum possessione quaelii successionem, ae negocium integrum se quae
eum moreretur, eius fuerunι, fecundum interdicta, Quorum bonorum, tenorem , ab his qui ρro herede vel pro possessise possidem, dolove mala fecerim quo magis desierint ρossidere, tibi rector provinciae restitui incier .PP. VI. Gle . April. OC CUCAE L. Constat. 3.
n. Arcad. & Honor. ΑΑ. Petronio vicario Hispan. Constaι iarum a bonis intestatae uxoris superstitibus eansanguineis esse extraneum P cum ρrudent/um Omnia res onsa, re lex ipsa naturae successeres eos faciant. Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus a malis, per inter- rictum Quorum bonorum in positorem comara transferantur: secunda actio
463쪽
. Pro herede possidentem non aliter visura res e res hereditarias, quam Astam enus pam habeat exurimanὰi se hae edem . s. Me interdictum ear de re hereditaria a possessore usa cama Hiersas domiκum , id eum, qui actionem tu exteptionem de ra
lateat . s. me interditium solum a ersus corporam heia reditariorum possessores, non otiam adieris
fas debi fres heria sarios, aliter atque pet ita Dredi usis daturo S dissereariae ratio .ro. rae infer Latim cum perge uariar res sagulas, a d Ιει aia dieitar in L. i. D. hoc tit. referri id ad unitie rasem sonaram, non is res sagulas.
O Mi sis iis interdictis, quae sunt de
rebus sacris . religiosis, publicis, quae
proponuntur in Pandectis, solum hic traduntur interdicta de rebus privatis: Eaque sequuntur deinceps. initio facto ab iis, quae sunt relli tutoria, & adipiscendae posse sesIionis, ut seri ordo divisionum interdictorum, quae traduntur in I. r. S seq. IV. de interd. 3 Interdictum t quorum bonorum, quod hic primum proponitur, exstat in L. I. eod. In quo caetera recte scripta sunt
in Pandectis Florentinis, illud non recte: qtiod quidem dolo malo Dei si legendum
eli enim, ut in aliis exemplaribus: quoique daIo malo fecisti, vel quodque item Io malo fecisti, ut in partibus huius interdicti explieandis suo loco pluribus ollendemus. Complectitur id interdicium quatuor, quae ad naturam eius pertinent; quihus expolitis, simul & natura & vis interdicti, & rescripta huius tituli, quae ea Ddem partes confirmant, intelligentur. Sunt igitur in hoc interdicto hae e quatuor; Cui detur; Quibus de rebus; Adversus quos; Cuius rei gratia, sive quid in condemnationem huius iudicii veniat. Primum t proponitur interdictum ei, cui ex edicto praetoris honorum possessio
data est. Bonorum poIIessionem cum dicimus, bonorum hereditatem & patrimonium de iuncti intelligimus : p tisonis
verbo ius eius patrimonii retinendi. persequendique L. 3. in pr. v. de bon. ρOL. Bonorum pollessionem olim dabat praelor. cum ei, cui ex edicto praetoris delata crat
bonorum possiestio, petenti & agnoseenti praetor dicebat se bonorum pollession mdare. Hodie ut quisque apud magistratum
tellatus est se hereditatem alicuius ex aliqua caussa amplecti & agnoicere, bonorum possessio ei data intelligitur. Annuit enim magistratus t annuendo intelliguur admittere petentem: admittendo pollensionem dare. ut est constitulum L. ult,
II. Inter lytim dari adversitis eum serum sat pro herede prove possessore, nis Hiam .uso ria
r. Noe iurer dictam eo perere etiam adversus eam ,
praeserar actori. i . Petilionem herestrasti hoc interdictam eois
pesere da iisdem rabas, iisdem personis , Ua ersas eas an personas: sed infer misad n .ssionem adpi odiam vita in re co-- modius unde V compararum.
postessionem bonorum ex edicto, est Aa re possessionem bonorum secundum edictum praetoris. ideli. ex ea caussa , ex qua praetor edictis suis pollieetur se ho .norum pollestionem daturum: cuiusmodi eausis sunt, ex testamento quidem, secundum tabulas. & contra ta hulas tellam emit ah inteliato autem, unde is heri. unde eognati, unde vir & uxor, I. fautati tem, Inst. δε εο n. ρυL.
Cum ' hoe interdictum proponitur ei, sevi honorum pollesso ita data elt. ex eo intelligimus ecim petere quidem hoe inier- dictum heredibus aut iis, qui vice hereiadum sunt; non tamen omnibus, sed iis dunia taxat, qui apud magistratum bonorum possessionem a novetuot, ut intelligatur praetor possessionem singularum rerum ei soli promittere . cui prius ex edicto hereditatis, sive honorum post essionem dedistet. Est quidem in L. t. hoe tit. hoc interdictum dari ei, qui probaverit se aut ad
hereditatem, aut ad honorum posse Ilionem admissum esse: quae verha vulgo ite acceperunt, ut ii e interdictum non minus detur heredibus hoe ipso, quod heredes exstiterum . quam honorum pollet loribus, agnita apud magistratum honorum pollesiasione: quan vis concedant heredibus solum competere utile. Sed non recte his ver his adversus superiorem sementiam morentur. Nam & is honorum posse ilionem agnostere intelligitur, qui dieitur ad hereditatem admitti. Is enim admittitur ad hereditatem, qui admittitur a magi liratu, apud quem quis testatur se hereditatem amplecti. Hoe autem testari apud magistratum annuente magi Ilia tu, est postensionem honorum agnoscere & aecipere L. titi. p. qui ad bon. pos . admit. pQ. Tantum hoe iniere si inter eum, qui ad hereditatem admittitur. & qui admittitur solum ad honorum possestionem , quod heres verus sic admittitur ad honorum ponsen
464쪽
ssi Ad Tit. II. Lib. VIII. C. Quorum bonorum. 9oa
sessionem, ut etiam admittatur ad hereis ditatem, qui revera heres erat. Is autem,
qui iure civili heres non est, admittitur duntaxat ad bonorum possessionem. Sic sit in summa, ut non alii detur hoc inter- distum, quam ei, qui apud magistratum
bonorum possessionem agnoveris.
Sed i si bonorum poIle illo alicui data
eli, quid opus est hoc interdicto ad novam pollestionem adipiscendam ' Eo opus est, quod bonorum possessio iuris, id est,
hereditatis tantum pollellionem tribuit, corporum pollestionem & detentionem non tribuit, L. 3. D. de bon. ρω Haec igitur adhuc restat. Ea est, quae hoc interdicto petitur, L. a It . hoc tit.
s Hactenus 1 verba interdicti solum hoc
exigere videntur, ut data honorum possessio sit ei, qui hoc interdicto experiri volet. Sed adii eitur in L. r. bie, quod sit ad interdictum interpretationis vice: ita demum scilicet hoc interdictum com Petere ei, cui honorum possessio data est, si etiam .eum est ictu sit data: id est, in ea Caussa, ex qua bonorum polle illo data eli, vera sit, ut intelligamus eum, qui hoc interdicto experiri velit, duas res suscipere&probare de here, primum se ad bonorum postestionem admissum; deinde admissum ex ea caulla. quae ut iusta, ita sit etiam vera. id in L L. i. declaratur hoc exemplo. Filius testamento patris praeteritus etl: is bonorum possessionem contra tabulas agnovit, ut ius est, g. Dut aatem, Inst.
de bo . ρ es. Non poterit hoc interdicto uti, nisi se & honorum possessionem accepisse. & filium desuncti elle probaverit τex qua caussa videlicet honorum possensionem agnoverat. Quo exemplo idem de aliis caussis caeterarum bonorum possessionum dicendum est: ut puta, qui honorum possessionem agnovit secundum tabuias te mellti, prohare de hei testamentum eile, & id iustum: qui agnovit bonorum Possessionem, uuis quati, probare debet se proximum agnatum esse . idemque de similibus iudicandum est. is probat se filium esse, qui probat se ex uxore defuncti natum . L. fitiam, D. de his,
qui fui, vel a . iar. Quod si quis vulgo
talis habeatur, is necessitate probationis liberatur, quasi qui si in eius iuris possessione, argum. L. non uadis, fur. deprob. c. gurdem, D. de strob.
6 Cui , t detur hoc interdictum, dictum
est. Sequitur, quibus de rebus competat.
Id expressum eit illis verbis interdicti, quod de his bonis pro herede, aur ρro
possessore possides possideresve, si nihil
usucvtum estet, quodque dolo malo Le- Tom. IX.
et ii, uti desineres possidere, id illi restia
tuas. Quorum verba um hic sensus: reis
siluas, quod de bis bonis possides pro be-rede . aut pro possessore. item, lis quod pro herede pro υe possessore nou possides ei possideres ramen pro herede prove PQ gore, si a te usucaptum non esset. Quilius in summa declaratur hoc interdictum competere de iis quidem honis, quorum possessio data est, id est, quae fuerunt he
reditaria, cum defunctus mortuus est; sed id dupliciter. Non enim tantum competere de his rei, us, quae hereditariae fuerunt, & etiam nunc in eadem causta manent hae sunt, quae possidentur a te pro
herede prove polletiore) sed etiam de iis, quae prius quidem suerunt hereditariae,
nunc autem a te usu eapetae sunt, quae iam a te non possidentur pro herede provepniselsore: cum privato titulo, id est pro suo postideantur, L. hereditatem iv. in quib. cau. ces. LV. temp. praes sed tamen sunt eiusmodi , quae pro herede prove posset fore a te possiderentur, si a te
At i enim quomodo quid ex his rebus γa te usu capi potest, quod ante impletam usu eapionem illo titulo possidenas ' Etenim qui pro herede possidet, is vero titulo non pollidet. Is namque dicitur pro herede possidere in hoc interdicto, qui revera heres non est; sed putat se elle. ut postea dicemus. ita hic titulus, ut dixi , verus non eis. Nihil porro usu eapi potest . nisi quod vero titulo piillidetur: quam ob caussam etiam reeeptum eli , eum, qui pro herede hoc modo possidet. usucapere non posse , L. Ric, op. pro hered. Sed hoc sic acceptum eli: nisi is, qui pro herede possidet. iustam caussam habeat exilii mandi se heredem esse, tit& in caeteris titulis non veris receptum est: L. non Ioum. I. I. versic. hoc amplius, M. de usur. L. quod vulgo, D. pro empl. L. ult. m. pro suo. Finge igitur hoc modo: cum pater filium peregre profectum haberet, certis nuntiis allatum est, illum esse mortuum . Ita eum se putaret filium non habere, extraneum heredem instituit. ls heres eodem errore se vere heredem putans bona hereditaria possedit. Si iusso tempore possederit, usucapiet. Hic nos dicimus, quamvis heres in hoc errore res hereditarias usuceperita tamen filium reversum, si bonorum possessionem agnoverit contra labulas patris, etiam de his usucaptis tehus hoe interdicto experiri posse. Sed obstanthule sententiae duo.
465쪽
so 3 Hugonis Donelli Comment. in Cod. so
s Illud 1 primum, quod petitio hereditatis
non datur adversus eum. qui iusto titulo& privato possidet, L. hereditatem, δερ. in gail . ca . cess. DV. rem . praef. Λ qui qui usucepit, iure dominus rei esse- eius est. Quam ob caussam maxime tuito& privato titulo possidet, IV. de usae.
Ex quo e mei videtur, neque hoc intemdictum adversus eum dari debere. Alterum est, quod nulli res sua auferri de-het. L. id quod nostrum, D. de reg. iur. ne ei quidem, qui uluce perit. Nam etsi is rem usucaptam non postideret ; lamen ad eam persequendam actionem haberet. L. in rem, T . de rei vind. Quare si rem a se usucaptam possidebit: multo magis exceptionem habebit ad eam retinendam, L. invitus, I. I. v. de reg. iar. Duni inque haec ipsa dennitio eius rei, quae est in honis nostris: ut sit ea, quam possidentes exceptionem, aut amittentes ad recuperandam eam a Aionem habemus, L. rem in bonis, D. de acq. rer. dom. Et
ut vera sunt, ita admittenda essent haec omnia, si in hoc interdicto constaret eum, cum quo agri ur, rem hereditariam aliis quam uiucepisse. Sed neque hoc constat, neque adeo in hoe interdicto conflare praeli: nam si possessor hac exceptione utatur; rem, quam tibi relli tui vis, usu-cepi: possedi enim pro herede, sed pro- habilis error meus fuit, cur putarem me heredem; hac, inquam, exceptione si utatur: exceptio obscurior est, & quae altiorem quaellionem habeat. Huius generis exceptiones in praeparatoriis iudieiis non admittuntur, sed disseruntur in iudicium directum proprietatis, L. 3. I. rbi dem, D. ad exhib. Multo minus recipiendae sunt in iudicio, quod elt de momentaria polsessione. Sic enim vocant in terdicta, L. momentariae, ins unde vi.
Neque hoe modo fit iniuria actori: cui de polIessione victo nihilominus caussa pro prietatis integra relinquitur , L. unica .
au. in sin. hoc tit. Tertium sequitur, adversus quos detur hoc interdictum. Datur autem adversus duo haec genera pollellorum, primum ad versus eum, qui pro herede, prove possessore possidet aliquid de iis honis, de
quibus agitur, ut interdicto expressum est
liis verbis, quod de his bonis pos es. POLs sidendi i verbum si ad hereditatem aut bona resertur, iuris polle stionem intelligemus, ut fit, cum nominatur honorum
Nunc cum referatur ad res singulas . quae
de his bonis possidentur: servata hie est
propria possidendi significatio, qua res solum corporales continentur, L. fervus, I. incorporales, v. de acf. rer. dom.
Unde placuit solam corporum restitutionem in hoe interdictum venire; non etiam competere interdictum adversus hereditarios debitores, tametsi hi quasi iuris possessores habeantur, L. ult. inst. L. χ. 29. eod. Atqui petitio hereditatis adversus debitores hereditarios datur, L. regula riter, L. nee uuam, I. ult. L. quod se in diem. I. Iatianus, v. de pet. her. Cur igitur non datur & hoc interdictum, cum interdicto de re non usque adeo magni momenti agaturi Differentiae ratioeli, quod in petitione hcreditatis constat eum, qui agit, heredem esse: neque enim aliter vincit, quam si se talem et e pr haverit . AEquum vero est heredi solvere debitores hereditarios. At in interdictoauorum bonorum is, qui agit, non plene probat se heredem. aut bonorum pollensorem esse, ut mox dicetur. Proinde ne
illud quidem aequum in hac incertitudine ei solvi, qui heres non sit: quia solvendo non posses It O tantum pecuniae in eum transfertur, sed etiam dominium.
Datur ' interdictum adversus eum, qui topossidet quid de his bouis: E go non lanis
tum adversus eum, qui res omnes hereditarias possidet, sed etiam, qui unam aliquam etiam minimam, ut de petitione hereditatis plaeet, L. regulariter, o L. Iieet, v. de stet. ber. Non eli contrarium, quod scribitur in L. I. 29. eod. hoc in terdictum referri ad universitatem bonorum, non ad res lingulas . Hoc enim se accipiendum est: si persona agentis spectetur; diversum, ii spectetur is, cum quo agitur. At enim nihil dii linguitur. dicet aliquis. Sed ex ratione iuris necessario id intelligendum est. Nam cum de conditione actionis agitur, eam metiri oportet ex iure eius, Qui a3it, non eius, cum quo agitur, ut de hoc ipso genere actionis nominatim traditum est in L. I. I. I. v. si pars
Datur i interdictum non adversus quem- II lihel possessorem, sed adversus eum, qui pro herede aut pro possessore possidet, id est . qui nullo titulo possidet. Nam is dicitur hoc loco pro herede possidere, qui se dieit heredem, eum non sit . sive setatis heredem non esse, sive se esse putet . Pro possessore autem, qui nullam caussam
possidendi habet aliam, quam quod possidet, unde nomen natum: haec in L. pro herede,'L. ,seq. D. de pet . her. 3 δε-quens. IV. de interae Adversus eum auistem, qui iusto aliquo titulo possidet, hoe
466쪽
sos Ad Tit. II. Lib. VIII. C. Quorum bonorum. 9o6
interdictum non datur, non magis, quam hereditatis petitio, L. bereditatem, δερ. in qui . ea . ces long. temp. praes Merito: non enim si quis heres est, & res, de qua agitur, hereditaria, continuo heres est dominus. Nam & res pignori datae defuncto, & bona fide ab herede possessae hereditariae sunt, L. item veniunt, D. de pet . her. neque ideo heres earum dominus est. Iniquum est autem eum, qui dominus non sit, aut eerte quem domi innum et se non constat, rem domino auri
ferre, aut ei, qui Pro domino rem bona fide & iusto titulo possideat, L. . D. D.
de pubI. Addita est exceptio in interdicto: praeterquam si quis usuceperit, quod prius
pro herede possidebat: cuius exceptionis rationem supra reddidimus. ix Est i alterum genus eorum, adversus quos hoc interdictum datur: est autem eorum, qui dolo fecerunt, quominus pro herede prove pollessore possiderent. Quod illis verhis comprehensum est , quodque item doti malo fecisti, uti desineres possidere, quae verba in interdicto ita restitui debere initio monuimus: quod non obscure declaratur in L. x. hoc tit. ubi seriptum est, hoc interdictum propolitum esse adversus eos qui pro herede. prove possessore possident, dolove malo secerint, quo magis desinerent pollidere. Et nominatim adiicitur, hunc esse lenorem interia
dicti , idest, haec interdicto teneri. seu
contineri . Et vero consentaneum est omnibus regulis iuris; quibus enicitur, ut quaecunque actiones, quaecunque interdicta adis versus eum dantur, qui possidet, dentur
etiam adversus eum, qui dolo desiit ponsidere, ut sit par utriusque causis, L. qui
petitorio. D. de rei visae L. starem. L. qui dolo, S. de reguL iur. illa autem
verba, quae sunt in pandectis Florentinis: quod quidem dolo malo feeisi, penitus
delenda sunt ex libris nostris. Habent enim aperte non tantum sententiam falsam. sed etiam absurdam. Hoc enim exprimunt,s quidem dolo fecisti, ut desineres possidere, ut sit in illis verbis conditio. At hoe certo statui debet, quisquis rem heredita riam pro herede, prove possessore possidet, eum teneri hoc interdicto sine ullaeonditione. Tum autem conditio est stulta& absonat quia naturae adversatur. Perinde enim valet, quasi dieeretur: restituas
quod possides, si modo destilli possidere. 13 Quod i reliquum eit, datur hoc inte
dictum huius rei gratia ut quod de bonis hereditariis possidetur, ut supra dictum
est, id restituatur petitori, idest, in petitorem transferatur, ut est in L. uis. hie. Restituendi verbum proprie refertur ad ea, quae a nobis prius prosecta nobis restituuntur. Sed interdum & de iis accipitur, quae nunc primum nobis praestantur, L. verbum reddendi, D. de verb. A. quod fit in hoc interdicto. Non enim petit heres eas res, quas aliquando possedit, sed quas nunquam. Unde interdictum est, ut restitutorium, sic adipiscendae posses- sonis, L. in iv. v. eod.
His t de interdicti, atque huius tituli et
sententia cognitis, non abs re quaeritur,
quid opus fuerit hoc interdicto; eum vi
deatur ad polIessionem rerum hereditariarum adipiscendam susticere petitio hereditatis, iudicium & plenius & efficacius,
quam hoc interdictum. Nam petitio hereditatis datur adversus omnes, qui pro herede, prove polletiore possident; neque tantum corporum postellores, sed etiam debitares. hereditarios, L. regararater , L. nee uuam, D. de stet. hered Sed &possessio, quam eo iudicio oblinemus, a nobis avocari non potest ei, quem vicimus Nec maiora onera esse videntur in petitione hereditatis, quam in hoc interis
dicto, nam in petitione hereditatis qui agit, probare debet se esse heredem Atidem probare debet, qui hoc interdicto
Quare non abs re videri possit hoe in. terdictum inutile esse & otiosum . Drcendum est. caetera in petitione hereditatis esse pleniora & commodiora . Vnum in
hoc interdicto esse commodius, rationem
probandi. Nam in petitione hereditatis, si quis se filium defuncti esse contendat, exempli gratia, eoque heredem patris: non tantum probare debet se esse filium defuncti, sed etiam si ex adverso diea iureum ex illo non esse natum, puta aut eam,
ex qua natus est, uxorem defuncti non fuisse. aut si uxor suit, a defuncto concipi non potuisIe: exceptiones sunt, de quibus in eo iudicio quaeri oportet. Elt enim petitio hereditatis directum iudicium: quo in genere plena inquisitio requiritur, L. iudices, δερ. delud. in interdicto autem satis eii, ij quis se primo filium esse ollenderit in speciem, eui si contra obiicientur exceptiones superiores, hae in hoc iudieio non admittuntur, sed differuntur iadirectum iudicium petitionis hereditatis, ut supra docuimus. Quare hoe interdictum ad possessionem adipiscendam commodiusι 'in eo brevior & expeditior via ad posses sionem adipiscendam.
467쪽
6o Hugonis Donelli Comment . in Cod. sogAD TITULUM III.
Ad L. Heriar. I. I p. Diocletian. & Maximian. A A. & CC. Latinae.
Heredi scripto satis idonee lege Falcidia, si exhausta legatis successis pro
betur , ster quartae retentionem prospectum est, unde se legatarius vel fide commissarius non consentiente patre tuo quem asseveras testatori successse, bonorum possessonem accepisse, relicta stibi legata vel Mei commissa aetinuit: secundum sententiam interdicti quod adfersus legatarios scriptis heredibus propositum est, oblata fatisdatione, quam praestari oportet in possessionem te constitui, ut ita retentione competenti utaris, experiri potes. Dat. XVI. Kal. Ian. M. O . SUMMARIA.
r. Interdicti Quod Iegatorum summa, nominis ratio, o verba restituta, ac Αιlutim eonis
a. me interdictum esse inuriti heredi, ius aut neges rem letaram esse, aar duas supra δε- dramem esse legarum. N nam. 3.3. L. unica: hoc tu. sententia. 4. me inurdicto p res Ieratas hentisam namine se paras reri , at heres, sola quarra retensa, eseatur νeliquam Iegataria resiIue
remiae ratio. r. Legatarium rem legatam sua aut orilate, non vi se panum non uaeri iis utistitutionibus, quae damna rei alicum eos, qui res inuaserans.
ET si legatarius t rei legatae dominus
sit. Se ita dominus, ut ad eam rem non indigeat heredis traditione . sed do- nium rei legatae a testatore ad legatarium recta via transeat. L. I atum ita, M. de x. L. a Titio . v. de far. placuit tamen eum hactenus dominum elle, ut non eo minus iubeatur legatum ab herede petere, non sua auctoritate occupare. Si contra facit, iubetur, rem legatam heredi rellituere, in quam rem hoc intemdictum comparatum est, quod appellatur, aeuod legatorum, ex initio videlicet interdicti. ut & superius interdictum Suorum bonorum, L. i. v. eod. interdicti haee verba fuerunt: Suod legatorum no-
mιne non ex voluutate eius, ad quem ea
res tertinet. Occupatum possides. aut dou
desiim po ere, si de eo tibi ab illo fassi tam est, aut per eum non stat, quo-miuus fati etiar. ιd iuι restituas. Illa verba, quod legatorum uomine possides occupatum, indicantur in L. I. in strin. versic. redigit, N. eod. illa autem, aut
GD desiim possidere, indicantur in d L.
1. 3. quod ait ρraetor, aut dou. Nam quod illi e ita verba sunt, aut dolo desit posmere, in tertia persona scilicet, intelligendum eli edi cti verba reserri, quo praetor pollicetur hoc interdictum generaliter adversus eum qui dolo desiit possidere. Sed vel hine maxime idem interdicto caveri intelligimus: mutata tamen persona, ut interdictis mos est, quod interdictum dirigatur ad eum. cum quo ex interdicto agitur. Sic ex edicto interdicti verba intelligimus, & vice versa. illa verba. uouex voluntate erus, exprella sunt in L L. I. I. quod ait praetor, non ex voluntate. His autem verbis, elux, ad quem ea res
pertinet, fgnificamur heredes de honorum possellores, de generaliter, qui in ius uni inversum defuncto succedunt, L. sciendum, I. ult. 29. de ver, si gn. Unde intelligen-ὸum est, hoe interdictum & heredi & h norum possessori competere . Adde, &heredibus, L. r. I. r. 'D. eod quod &in L. unica, bie, confirmatur. Illa, si de eo tibi satisdatum est, indicantur in d. L.
1 3 pes. ubi pro nisi fatis datum es, legendum est, s satisdatum es, ut apparet ex interpretatione Ulpiani, quae sequitur, qui illa sie interpretatur, ii fatas eum perseveret. Quod si legeremus, nisi fati atum sit, se interpretari debuit, nisi
fatis tum perseveret. Et sane hoc interdictum competit heredi non hae conditione, si non latisdatum sit, sed si satisdatum sit. illa autem, aut per eum nousat, exstant in L. au. 29. eod. Id enim
468쪽
soy Ad Tit. III. Lib. VIII. C. Quod Legatorum. 'Io
resilaas, indicantur in L L. I. insrtu. ς fere tota L. r. S L.
1 Sed i adversus hoc interdictum initio
hoc occurrit . non videri dari debui ite heredi. Memmisse enim debemus eius, quod ante dixi, legatarium rei legatae ale occupatae dominum esse. Unde etiam ita propolitum eli interdictum, ut placeat heredem. cum hoc interdicto nactus fuerit possessionem rerum occupatarum, tamen pollea nihilominus eas rellituere deis here legatariis, L. I. I. I. D. eod. ut
mox pluribus ostendemus Hoe posito. videtur hoc interdictum aut iniquum esse, aut inutile: certe pugnare cum regulis mantis Ili iuris, his de caussis. Primum legatarius ad legatum petendum actionern habet, utpote dominus, L. in rem, D. de rei vindie. Igitur multo magis postidens ad legatum retinendum actionem habebit, ex regula iuris, L. iuvi. tus, I. i. v. de reguL iar. Deinde nulla eii actici. nisi ei. cuius interest, praesertim in hoc interdicto, quod tantum ei datur, ad quem res legata pertinet. Nec in eo alia condemnatio est. niti in id. quod heredis intereii, L. BD. I. ex hoc, v. eod. At heredis nihil interest, rem legatam recipere, ii res tota legatarii est, ct eam acceptam heres cogitur legatariis restituere Poliremo hoc ipso. quod rem receptam legatariis rellituere cogitur, dolo, faeit, si eam petit. Proinde & petens doli exceptione removeri potest . ut sunt regulae iuris . L. dolus, v. de δει. mal. exe. Et haec ita se habere fatendum est, si heres & rem legatam esse agnoscat,& idem fateatur nihil supra dodrantem legatum esse. Nam in hanc rem cadunt ea, quae supra obiecimus. Sed si quid horum deeli, aequissimum eii , heredi interdictum ad res legatas occupatas restituendas dari: neque superiora adversan tur. Primum tum huic dari aequum est, eum negat res occupatas legatas esse. Si eenim fit, ut petat res non alienas, sed suas : quae ipsi reddi ob eam caussam eius inter eli. Et quamvis fieri positi, ut res vere legatae lint, tamen in hac incertitudine aequum est, legatarium rem ab herede petere, non ipsum sibi ius dieere: quod iura aversantur, L. xstat, M. quod met. eaQ. Et hanc rationem huius interdicti proponendi posuit Ulpianus in L.
I. in priue. D. eod. Sed etsi heres fateatur, rem legatam esse, de qua hoc interdicto agitur, si tamen dicat supra dodrantem hereditatis legatum esse: aequissimum est, hoc interdictum dari ad rem relii luendam, ac ne hic quidem superiora obliant, quae obiecimus. Nam quatenus supra dodrantem legatum ell, eatenus res legata ad heredem pertinet ex lege Falcidia. L. i. L. tiueam, D. ad Ieg. Favid. Si e fit. ut heres rem legatam repetendo, eam repetat, quae iptiussit ex parte, & quam ipsi reddi hae ipsa
de caussa eius interiit. Et quamvis pars tantum eius sit, tamen eius interest rem totam legatam recipere. ut & ea recepta suo iure quartam retineat, quam ex lege
Faleidia habere & retinere debet. Et i sob hanc quartae retentionem maxime comparatum esse hoc interdictum demonstra. lur L. auica, hoe. tit. cui 'eli haec sententia : Herede iustita o testator totam hereditatem legatis erogaverat. Ita fiebat ex lege Falcidia, ut in singulis rebus legatis quarta portio ad heredem pertineret, ae L. I. X L. tineam, D. ad Ieg. I. Et quoniam ad heredem pertinebat, eue niebat hoc quoque , ut pertineret ad heredem heredis, quoniam heres in ius defuncti sueeedit, L. heres, v. de aequir. hered. itaque ii res iure & ordine gereretur, ita geri oportuit, ut res legatae permitterentur heredi. ex quibus ille quartam partem ex lege Falcidia relineret, reliquum dodrantem legatariis rellitueret. Sed legatarii sua auctoritate legata ocincuparant: quo fiebat, ut heres quartam retinere non pollet ex iis rebus, quas non possidebat. Consulit heres, non an quar iam de singulis rebus legatis petere possit, & conlequi, de quo ius certum erat, sed quomodo eam quartam consequatur: rtasse enim rem vindicare volebat. Respondent Imperatores, heredi, cum supra dodrantem legatum est, satis prospectum est e lege Falcidia per quartae retentionem. Qui hus verbis lignificant. non esse necesse heredi ad quartam consequendam vindicationem instituere adversus legatarios. &ita iudicii & probationis mole illam suscipere, cum ei per retentionem quartae satis consultum sit. Non indiget actione. qui retentionem habet. Quod si obiiciatur, heredem in propoliato retentione uti non posse, cum res legatas non possideat: in promptu remedium est. Est enim paratum heredi interdictum Quod Iegatorum, quo consequatur a legatariis, ut ii hi res occupatae restituantur: quibus re stitutis . se deinde competente ratione ut e tur. Haec inquam, rescripti sententia eit: qua declaratur, hoc interdictum comparatum esse, ut heres ex hoc interdicto possessione recuperata rerum legatarum, uartam ex lege Falcidia retineat. Ex quo uo colligimus notatu digna. Primum , si rem legatam esse constet, quam legatarius
occupavit, & fateatur heres supra dodra
469쪽
9 1 i Hugonis Donelli Comment. in Cod. vi a
tem hereditatis legata relicta non esse. non esse huie laterdicto locum, quia apareat nihil esse, quod heres relli tutis reus possit retinere. Et certe perspicuum ell hoe easu illi obstare ea. quae supra diximus: & quod eius nihil interest, & quod dolo facit, qui petat, id quod constet illum statim restituere dehere.. Alterum, t et si legi Fale idiae loeus sit.' tamen sie heredem recipere legatas res exboe interdicto, ut solum quartam possit retinere. Quo ericitur, eum reliquum le-
lati legatariis debere restituere. Alioqui
te diceretur, eum totius rei legatae re tentione uti, non autem competentis partis sive quartae . Non adversantur huie
sementiae ii loci, quibus scriptum est, le-atarium, sive fidei commissarium, si rem hi legatam subtraxerit, legati petitionem amittere, L. nou est dubium. θρ. de Ie-σar. L. Paulus respondit, D. 'ad fen. Trebou. Multum enim interest, utrum legatarius rem legatam occupet legatorum nomine, de quo genere hic agitur, & ad versus quod fioc interdictum propolitum
est: L. I. in pria. v. eod. an vero legatarius rem legatam subtrahat. is rem occupat legatorum nomine, qui agnoseit rem
sibi legatam, & pro tali tanquam suam
oceupat. Is ideo legati petitionem non admittit, quia ita occupando legatum agnoscit. agnoscendo, & legatum & rei lega. tae petitionem acquirit. Contra is rem legatam subtrahit, qui furatur: hoc enim
lubtrahere significat, I interdam etiam,
ae praecipue in hac specie rei legatae subistractae . subtrahendi verbum id significat. ut declaratur in d. L. Paulus respoudit, II. ad Trebeia Porro is rem legatam furatur, sive subtrahit, qui tanquam alienam
occupat, non suam, quoniam nemo rei
suae furtum facit, L. merito, et . pro sc. id si ita ell, non est mirum, si is, qui rem sibi legatam subtraxit , eius rei peritionem amittere dicatur . Nam qui ita subtrahit legatum . repudiat ι repudiando,
una & legatum & legati petitionem amitin tit. Quod ita facile probabitur. Nam utieti hereditas, sic legatum. Hereditas adeundo iive agnoscendo nuda voluntate acquiritur, repudiando amittitur, L. Mur,
δερ. de reflud. hered. Sic & legatum, L. servam Hii. t. L. si tibi bomo .
86. I cum servas. D. de Iegat. r. Hedireditas repudiatur, iive recusatur non tantum verbis, sed re & iacto quovis voluntatem repudiantis significante, L. re curari. v. de aequir. hereae in quo Remnere facti est. ii heres extraneus rem alimquam hereditariam surripiat, ut tigat Ma- ur in L. si quis extraueas, tu princip. D. de aequir. hered. ubi traditur, hereisdem, qui ita rem subtraxit, non videri pro herede gerere, quia admissum eius
contrariam voluntatem declare . Contraria adeundi voluntati eli voluntas rem diandi. Haec viauntas superiore admisso declarari recte dicitur. Nam qui rem surripit, hoe facto declarat, se velle rem alie nam esse. & pro tali se eam habere. Non potest id velle heres. nisi hereditatem re
pudiet . idem igitur S in legatario rem legatariam surripiente probandum est. Ex quo intelligimus, quod dicitur in hae speis 'cie legatarium rei legatae petitionem amittere . non esse ius ob id constitutum, ut furtum poena assidiatur ι sed esse ius ratiocinatione prudentum enectum , hinc natum . quod qui rem ita surripuisset. idem simul legatum repudiasset. Conliare autem hoc ius responsis & auctoritate prudentium, declaratur in dict. L. Fauus respouaei, D. ad TrebeInaa. illis verbis,
Multo i minus superiori sententiae ad. sversantur illae conititutiones, quae damno rei occupatae assiciunt eos, qui res invisserunt, ut L. au. L. si qu/s in tantam, ins unde vi. L. exstat, D. quod met. ea . Nam L. uis . constituta eii adversus eos, qui res alienas possessoribus vacuas invaserunt. Hic legatarius rem suam occupat, non alienam. Lex se quis jura tam pertinet ad eos, qui posset ionem apud alios constitutam vi invadunt. Hic
legatarius rem Occupat, non quidem consentiente herede . sed tantum non vi; non denique ita, ut illi extorqueal: propterea quod hic agitur de rebus occupatis, quae prius ab herede non possidebantur. Argumentum est, quod hoc interdietum a raod legatorum proponitur heredi adipiscendae possessionis caussa, L. r. in str. S. eo id est, eius acquirendat. quam prius non habuit. I. sequens. Insit. de interae L. exsat, D. quod met. ea . Pertinet ad eos, qui rem si hi dehi iam a debitore possessam invito debitore occupant. Hic legatarius & rem occupat ab alio non possessam . ut iam dixi, & occupat suam, non sibi debitam. Ex his apparet, li forte
heres iam ante rerum hereditariarum nain eius esset possessionem, quam illae a te. gatariis occuparentur, hoe interdidium he. redi non competere ad recuperandam pos
sessionem. Sed & illud apparet dicere nos, legatarios. si invito herede res occupansent. res legatas eo facto amitisse. quia vi possideant. Unde res incidat in poenam, I . si quis tu tauram . . . unde vi S L, exstar, N. qaod met. ca -
470쪽
t. Interdictum subaudiri aura verba haee, Unde vitis uada appellatio nominII. Unde vi tmerdictam usitata dici: Iui famata interdictam De vi pro eodem. ibidem.
a F Tis verbis i unde vi, significatur in-L I terdictum, quod unde vi appellatur
in L. I. g. ex interdicto, L. neque, L. eum Daedum, I. ult. S. eod. I. recuperandae, Iust. de inter L. i . boe tit. ut sit titulus, quasi ita dictum esset, de interdicto aude vi, quomodo & superiores inseriptiones accipi debent. & inferiores. Nomina ex initio interdictorum nata, ut supra dixi. Nam initium huius interdicti ita fuit, Eude tu tuam vi deiecisti, L. I. in pr. v. eoae. Itaque rectius sortassis ad eundem modum legatur titulus eiusdem argumenti in Pandectis. restituaturque ita. Unde vi, is de vi armatar ut sit sensus, de interdicto unde vi. idest, vi privata.& de interdicto de vi armata. quae & pu-hlica dicitur. I. reeuperandae. Insit. de interdict. Κt sane interdictum sude vi sub eo titulo passim appellatur. Legimus tamen & interdictum de vi pro eodem in L. si quis vi, D. de aeq. sto x Kit i hoc interdictum recuperandae pos
festionis, d I. reetiρeraudae. ideo serperioribus, quae sunt adipiscendae possessionis. subiicitur propter coniunctionem possessionis, quae utroque genere interdictorum petitur. Petitur enim ea possesso, quam non habemus, petiturque eo, ut quod non possidemus, nobis restituatur: sic fit, ut utrumque genus & rellit ut otium sit. &quodammodo eandem petitionem habeat. Hoc eo monemus, quia alius ordo serva.
L. Collacationis Mitis tituli rario reddita . . Invasonum Dec es quae quibus cou talionibus
tur in Inst. sub tit. de interdictis. Nam interdicta adipiseendae pol estionis sequuntur interdicta possessionis retinendae. E. tremo loco proponitur id, quod est re- Cuperandae pollessionis. Habet id quidem& suam defensionem: hoc enim ordine sequimur progrellum naturalem possessi nis: quippe natura prius ell, ut posseisionem acquiramus: proximum, ut quaesitam
teneamus: Iertium, ut cum coeperimus t
nere, si amittamus, sic deinde de recuperanda cogitetur. Sed, ut dixi, coniunctio & similitudo posse ilionum & interis dictorum hie spectata et . uti & in Pandectis. Eit ergo hic titulus praecipue de
interdicto an e is, ut inscriptio indicat. Sed i monendi sumus titulum, seu tra- ιctationem subiectam plus complecti. Et in summa hoe titulo prohibetur omnis ini sta alienarum possessionum detentio, sive quis vi pollessionem occupet, sive clam
invadat, sive precario acceptam, aut ex loeatione rem invito domino retineat . itaque totidem sunt genera conlii tutionum, quae ad unumquodque horum generum reseruntur. Ad tertium genus iniustae detentionis pertinet L. Pen. Ad fecundum L. meminerint, in L. ult. Ad primum.
reliquae eonititutiones, in quo genere de his agitur, qui vim intulerunt ad occupandas alienas pollessiones, de quo dicere incipiemus ex L. I. Tom. u. Mm tu Diuiligo