Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

siue Hugonis Donelli Comment. in Cod.

Mn. Dioclet. & Maximian. A A. & CC. Theodoro. Recte possidenti ad defendendam possessionem, quam' sine vitio tenebat, inculpatae Imelae moderatione illam vim propugare licet. PP. Kal. Decemb.

Adcersus vim remedia His constituta. Ilim vi propulsare licere. ibidem . Vim concessam esse quae propulsu, quae adhibeatur tuendi sui caussa, non etiam ulciscendi. Propulsationis non est exspectare, dum quis pal setur, sed ne pulsetur, prohibere .

neudi si caussa quihuis far, quia iure fit,

impunitum esse. Vitiine , idest, vi , aut clam, aut precaris pos denti non licere se adversus vim adversaris

Si quis alicuius rei possessionem obti

nere vult, is iubetur iudicio de ea re agere, vim ad rem oecupandam facere prohibetur L. exstat, P . quod met. cau. Ideo etiam adversus vim legi hus prospectum est, ne fruitra vis prohibeatur. Adversus t vim duo sunt remedia iure eonili tuta. Unum adversus vim, quae infertur. Alterum adversus vim, quae illata est. Adversus vim, quae infertur, hoe remedium est, cautum hac lege, ut liceat vim vi defendere, propulsare nostra auctoritate, quod ius aliis multis locis proditum est. Ut L. ut vim, M. δε i. i. Stur. L. scientiam, s. qui eum ariter, D. ad Ieg. Aquit. L. r. I vιm vi, D. eod. L. I. fustr. quam tic. ante. s. tu.=se vincubi & ratio huius iuris reddita est. Sed nusquam hoc ius melius constitutum, quam hac lege, ubi non tantum permittitur vim vi propulsare, quod fit superioribus loris: sed adiicitur, cui liceat, & praeterea ad quem modum: quae singula nobis expendenda sunt. mPrimum id, quod permittitur, aiunt timperatores, vim vi propulsare Iicere. Propulsare est arcere a nobis, & prohibere, ne vis & iniuria ad nos perveniat. Quo verbo admonemur, si quis rebus integris, cum vis infertur, neque dum illata est, hanc prohibet, hunc iure facere videri. Si quis autem vi illata & iniuria iam ac

cepta, cum novam iniuriam non metuit,

vim inferat adversario, veluti si fugientem persequatur, & ei noceat: hune ad hanc definitionem non perlinere, quia non propulsandae iniuriae caulla faciat, quae iam

6. Tutelae inculpatae moderamen requiri , ta id quodnam sit. 7. Armis licere se defendere etiam adversus iner

mem , si invadentem nos aliter prohibere non posumus, ne ad nos pervensat. 8. Non esse contra moderamen incul alae tutela,

s quis see defendat adversus tu intem, eo alioqui potuerit fugiendo sbι eo utere.

aecepta est, 'd uleiscendae. Tuitici & propuls tio permissa est; prohibitum, quidquid fit ut ei seendi caussa. d. L. Ici eutram, g. qui cum aliter, D. ad Ieg. Aquιl. Eodem t verbo admonem ui . falium el- 3 se, quod quidam ceni uerunt. quorum leΠ-tentia in plolla refertur, eum, qui te recte tueatur vi, exspectare debere. ut prius pulsetur ab advertario, argumento sumpta ex

exspectat, ut pulsetur. is iniuriam & vim admittit, non propuliat. Nunc autem Pr pulsare illi permittitur. Ergo & illud non admittere, ut pulsetur. lam es m hae permistione expendendum eli. quid valeat quod dicitur licere propuliare: nempe ut liceat iure,& omni iure, ut dicitur in LL.Huis. vim, D. de iust. S. ur.yiu d.

Ergo i etiam hoc dicitur, quicquid fit propiusandi caussa, impunitum esse. Quod

si iure permittente, poenam non meretur, ut eii in L .. Gracchus, ius. ad Ieg. Iul. adult. Hi ne intelligimus, ii, quas . cum invaderetur eius possessio, vim vi repulerit, neque eum vi possidere videri. neque eo nomine adversario teneri ullo interdicto. Praeterea si quid damni eo faeto adversario dederit, atque adeo si eum occiderit, impune esse, ut neque tenea.

tur lege Aquilia de damno dato, neque lege Cornelia de fieariis. L. itaque is L. δερ. Viae L. scieretiam, I. qua cum aliter, M. ad Ieg. Muri. Sed permittitur hoe duabus conditi nibus , quae hic explesiae sunt. Primum i spermittitur ad defendendam possessionem vim

472쪽

9ir Ad Tit. IV. Lib. VIII. C. Unde vi. 9 Is

vim vi propulsare: sed recte possidenti,

ut.adiicitur, ei, qui fine vitio posit det. is recte polli det, qui nec vi, nec clam, nec precario ab adversario posti-det . Contra non recte. sel vitiose is, qui ab adversario possidet aut vi, aut clam . aut precario. L. in M. S l . se . v. uti ρή. id est, qui aut adversarium vi expulit . aut illo ignorante pollestionem recuperavit, aut qui precatio, id est, precibus ab illo impetravit, ut sibi possidere liceret, & domino reposeenti rem

non reddit, ut hine ver ha interpretatur

Iullinianus in I. sed tuterditio, Inst. do

interd. Ergo hoe dicitur, eum recte vim vi propulsare, qui aut omnino nec vi, nec clam, nec precario possidet, aut ita ponsidet, ut saltem non possideat ab adversario. Quod autem dicimus ei. qui ita possidet, licere vim adversarii propulsare. eo spectat, ut intelligatur, si eoniliterit i re eum Deille: feci ite& impune. Proinde&eo nomine adversario nulla actione lene.

ri . Contra vero si quis seeus possdeat ab adversario: ei non licere adversarii vim Propulsare, exemplo interdicti sti possiari ix. in quo, cum praetor polliceatur se

eum luiturum in polles sone, qui nec vi, nec clam, nec precario ab adversario ponsidet: ex eo omnes iuris auctores collegerunt, eum non defendi a praetore, qui non recte ab adversario possideat, id eii, Possideat aut vi . aut clam . aut precario ab adversario . dict. L. r. I. uti. v. utit Quod & nobis in hae eonstitutione

intelligendum est. Ideo autem dicitur ei, qui vi, aut clam, aut precario ah adVersario possidet, non licere se adversus vim adversarii defendere. quia impune non licet. Nam si prius adversarium vi deie-eerat: non em ciet sua defensione polleriore, quo minus illi interdicto unde vi

teneatur, ut prius. Si adversario ignorante possessionem occupaverat, deinde venientem vi repellat. aut certe non admittat i iam incipit vi possidere, non clam, L. ciam possidere, in D. N. de acquir. ρυ . Quo fit, ut iam incipiat adversario teneri interdicto aude vi, tanquam illo deiecto. hoc ipso, quod admillus non sit

in sua in pollessionem. L. eam fundam, D. .ude vi. idem probandum eli in eo, qui cum landum precario accepit Iet ab adversario: repostenti non reddit, seu venientem in pollessionem non admittit. Sie enim eum quoque desieere intelligitur. incipitque simitu er ei interdicto aude vi

teneri. d. L. eam fundum, D. est

Altera i eautio est. hoc rescripto ex Pressa , ut vis propulsetur ad moderamea

inculpatae tutelae, idel . ita, ut quidquid tuendi nostri caussa factum est, & vis illatae propulsandae, in eo tutela sit inculpata. inculpatam intelligimus eandem , quae innoxia ἡicitur in dicta L. scientiam, S. qui eum aiater, v. ad leg. Aquil. Cum

autem innoxia definiatur eo loco , cum aliter tueri nos non potuimus adversus vim, aut iniuriam, quae inferebatur, quam

id faciendo, quod feeimus: intelligere debemus eandem quoque definit ionem esse eius tutelae, quam hic in culpatam appellamus. Utrum quis aliter se tueri non po- uerit, quam id faetendo, quod fecit, partim ex personis, partim ex loco aestimanis dum est. h x personis hoc modo: nam si is puer est, aut imbecillis , qui vim infert, is autem, cui insertur, vir & robustus rhie neque gladium t tritigere debuit, neque ullis armis invadentem petere , cum licuerit negligere praetentem . Ex loco ita, si quis cum pro foribus suis staret, potuerit adversatium minitantem & ad se pergentem arcere occlulo oltio aedium 1 rum . maluerit autem adversario suo coram resiliere. Eodem modo cum ex aedibus videret adversarium sibi minitantem, aut se provocantem ad certamen. non seris

vavit moderamen in culpatae tutelae, si quid in illum misit. aut si in animum induxit descendere, & cum adversario digladiari: nam utroque inodo satis sepiis aedium suarum defendebatur: ut si quid praeterea fecerit, intelligatur non tuendi sui caussa fecisse, quod necesse non erat. sed ulti-stendi. Quod si cum domi esset, adversarii irruptionem in aedes faciebant . aut Dalis admotis murum pervadere conab/ntur: iure facit, si ad adversarios deiuriabandos & propellendos omnibus armis ut tur, qui hus deturbari cominus, & propelli possunt. Similiter si quis nudus inagrn adversarium, aut parem viribus aut superiorem vidit ad se venientem cum minis, primum se verbis tueri deber, deis nuntians adversario. ne accedat, se non passurum, ut accedat. Si his verbis nihil prcifieit, licet adversarium submovere omnibus missilibus, quibus holmnes a nobis arceri possunt. id lapide fieri posse indieatur in dicta serentiam, I. useam aliter, D ad IN. Aquis. Quare &aliis telis poteli, pote ii & ense, non ut illum impetat, sed ut ensem venienti opinponat .

Unde t intelligimus, id quoque falsum

esse . quod in glolsa politum est . ad moderationem inculpatae tutelae non posse nos armis uti, nisi armis impetamur. Si sine rmis adversarium invadentem prohibere

473쪽

siue Hugonis Donelli Comment. in Cod. yao

Bon possumus, ne ad nos Perveniat, recte armis utimur, cum aliter nos ineri

non possumus. Non Obliat, quod dicitur. arma armis repellere licere. L. I. g. vim vi, L. 3. s. eum igitur, m. eod. Non enim hoc ita dicitur, quia adversus ineris mem non liceat omnino nos armis defendere, si quid ad tutelam necesse sit, sed quia non semper licet. Non enim sempere it neeesset caeterum adversus arma seminper armis uti licet.

2 Ex t his quaesitum est, si quis adversus vim. quae insertur, fuga stibi cons Iere potuit. & nihilominus restitit, an videatur moderationem inculpatae tuteIae ex cessisse. Movet. quod aliter sibi consulere potuit, quam resistendo. ut sic non videatur ad superiorem definitionem pertinere. Sed non dubium est ex hac lege. quin iure faciat, qui non fugit. Perspiis euum eit enim hie permitti propulsare vim ad defendendam possessionem. Non defendit autem possessionem, qui deserta possessione fugit. Permittitur igitur posissessione & loeo suo consistere. & ibi vim propulsare. Nihil ad rem pertinet, quod

potuit adversus vim se tueri aliter . quam resilendo, nempe fugiendo. Hoc enim vere dieitur. si de persona tantum lue da agatur, cui fuga consulere possumus. Sed si de loco etiam tuendo agitur, hune tueri, nisi in eo consiliendo, non post mus. Nune autem hae lege potestas fit& perlonae Boilrae, & loci, quem iure obtinemus, tuendi.

mi pulpos re uendos esse interssim exemplo, si nee tum utilis annus eriressis, cenissimi iuris est: N heredes teneri in tantum, quantum ad eripervenit. S. AH G Ad L. Auctoritatem . 3. Idem ΑΑ. & CC. Ulpiae & Proculinae. Auctaritatem vobis refer 'i nostri 1enenaee possessionis, quam vos per violentiam ad iam nositemini, accommodari nimis improbe postiariis S. HIL

Id. April. CC. Cossis L. D de possessione. 4, Mem ΑΑ. de CC. Hygino.

Ad L.

474쪽

Ad Tit. IV. Lib. VIII. C. Unde vi.

AE L. Inmasor. F. L . Constantinus A. ad Τertullianum. In vasor locorum poena teneatur legitimae si tamen vi loca eadem se constiterit: nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis

possessa sunt, sine poena possessio resimi debet. Dat. n. Kalend. Maii. Gallieano es Θmmacho Osf

Infra rempus iudicara perempta , eus risnomina liberentur. tr. auia, s res eadem mari via actorem μνι lina fueris ra. Ister diritim unde vi poenala esse, eo ua nec a Ira Maam, .e M in heredes duri.

ε A Dversus t vim. quae nobis facta est. o qua de possessione deiecti sumus .

non vi agitur, ut supra. ad recuperandam possessionem, quam amisimus, sed idoneis iudiciis ad eam rem vindicandam constitutis: quod genus remedii alterum est. quod adversus vim propositum esse supra ad L. t. diximus. Eltque id remedium ordinarii iuris, quo de rebus ad nos pertineatibus lieet tantum iudicia experiri. C. negantes, δερ. de obI. S a I. c. a. svr. de e M. Ni iuHe. De vi agitur& eriminaliter, & civiliter. Criminaliteraecusatione, & poena constituta lege Iuliatam de vi publica. idest, armata. qu inde vi privata, ideli, ea, quae fit sine armis, Ri indicatur in L. . hic. de quibus legibus est cautum in item lex Iuliam. de vi publica, IV. de ρuM. iad. item M. is C. ad L. DL de is DbL S privat. Civiliter. cum de re pecuniaria agitur, iudieiis io eam rem constitutis, par im egedicto pretoris, partim ex constitutioni. bus . Ex educto praetoris est interdictum .ude vi, de quo est laseriptio huius tituli . interdicium proponitur L. 1. iure. v. ead. Nunc loco interdicti agitur actionibus civilibus. ut deelaratur in L. .is d. c. ε. - , qua de re diximus ad L. eu. uis. δε r. de laterae Ex coninstitutionibus actio eiu condictio ex lege, ex L. s quis in totam, ιη'. hoc rat. Natura interdicti a.de vi. sive eius acti nis, qua loeo interdicti utimur, declaratur maxime his quatuor restri piis seqq. quae ob eam caulsam coniungi oriri et . Huius interdicti natura quatuor his in i eis spectatur, qui nobis in his relatim is observandi sunt: Cui detur, intra quod tempus. Adversus quos, Tam cuius rei gratia. Datur t ei, qui vi deiectus est. L. l. s. r. v. ood. L. 1. i. ρrtu. L. ε. is pr. hic. Hoe verbo. deiectu , tacite continetur, non ad alium pertinere hoe interis dictum, quam qui ex eo loco pulsus eli. quem prius possidebat vel naturaliter, ideli, tanquam praedo i vel civiliter. ideli,

iuste. Horum enim uterque tenet rem antismo dominantis. is autem delisi intelligitur . qui ita possidet, L. I. I. dericuιur, I. interdictum autem, D. eod. Proinde eum colonus. aut inquilinus non possideat. si vel ille de agro, vel hic dedetatur de aedibus, hoc interdicto oon utuntur: n a

quod impunitum sit, si isti deliciantur sed quia ex hae deiectione inlerdιcium

ipsis dominis competit, non colono, aut

475쪽

923 Hugonis Donelli Comment. in Cod. 92έ

2 . eod. Quζppe domini per colonum, aut

inquilinum possident, s. ρ ydere, Instit.

de interd. ita fit, ut iliis deiectis in ip:orum perlona videamur dom ui deiici. Hoeeodem ex verbo intelligimus, non competere hoc interdictum, ni si ei, qui de re-hus soli dele elus eli: rebus autem mobilibus ereptis, huic interdicto locum non esse, L. I. I. x. S Ier. D. eod. Non enim deiicitur de loeci, niti qui in loeo confiitit. Non conii stimus autem, nisi in re,

quae non movetur.

Non eli satis. quem deiectum esse, ut sit inierdicto locus: vi deiectum esse oportet . Sic enim verba sunt interdimi. Bude τι tu illum deiecisti, L. i. i. pr. X I. 1. D. eod. idem expresse in L. h. S . in ρr. hie. Hue referri debet L. i vasor, inst. hoe tit. ubi cavetur, ne invasor aliter teneatur poena legitima, quam si vi invaserit: quia scilicet olim non ad verius alios poena legitima suit conitituta. sve intelligatur vindicia criminis, sive poena Privata, quam persequamur interdicto tinde vi. Hodie secus eli in specie L. au.

inst. hoe tu. Sed id ius postea secutumeli, quo is L. invasor, & priora iura immutantur, ut illic dicemus. a Datur t hoc interdictum intra annum,& eum utilem, L. r. in ρr. S I. anismus, 'D, eod. L. 2. bte. Annus utilis Oinponitur continuo, L. Mit. fur. de do . Uterque annus dicitur, quia constat trecentis sexaginta quinque diebus, ut est anni dimentio: L. anuleatas Non satim, D. de υerb. Qu. Hoc interell, quod continuus superioribus diebus constat continuisi utilis constat solum utilibus, intellige, ad agendum, id eit, iis, quibus pctor experiundi cum adversario potellatem habet, quod explicatur in L. r. D. de di- ver. tem. praef. Unde in edictis praetores

hunc annum ita circumlocutione efferre solebant: intra annum, quo primum e periundi pote llas erit, ut patet ex his I cis, L. t. in 'D. σου ραι,. caus mai. uncta L. uit. θρr. de se . tu inree. rest. S L. A. D. vi bon. rast. L. I. D.

de luces. rum . naus. Sed intra annum tantum datur hoe interdictum de iis rebus, quae ad invasorem non pervenerunti de iis, quae pervenerunt, actio perpetua, L. x. in str. D. eod. Haec in actionibus praetoriis definitio tradita in L. an honorariis,

29. de Obi. S act. Datur 1 interdictum adversus eum, qui

ipse, aut cuius familia deiecit, ut est interdicto expressum, & declaratur in L. I. I. air praetor. N eod. Quis detreisse inteIligatur, explicatur in .. L. a. S. ait

praetor, D. eod. Datur praeterea & adis versus heredes eius, qui vi deiecit, ted quatenus ad eos pervenit ut traditur in L. I. I. ED. is L. z. ibidem. Unde intelligimus, si quid ad heredes non per Uenit, eos hoc interdicto non teneri: se ilicet quia hoc interdictum poenale est, ut ex relli tutione interdicti inieli gitur. Ita pertinet ad eam regulam iuris, qua esticitur, ex maleficiis poenales actiones in heredes non dari. I. r. l . de ster. S tem. act. Sed si quid ad eos pervenit ex maleficio, tenentur. Placuit enim semper inisi ulla inera heredibus extorqueri, L. f.

Datur i interdictum huius rei gratia, ut ss quid amissum est, deiecto relliluatur, L. t. s. non solum. D. eod Quod his veris bis expressum est in L. 4. hoc tit. ut diacatur ei. qui deiectus est, caussam omnem praestari oportere: id enim verbo caussae 1 ignifieatur, ut declaratur, d. g. uon δε- Ium. Hae restitutione tria continentur. Primum res ipsa, a qua deiecti sumus, ut restituatur. I. recuperandae, Inst. de inter.

Secundo loco omnia, quae ibi fuerunt eum deliciebamur. Ibi, idcii, in toto eo fundo, & totis aedibus, unde deiecti sumus, L. i. in ρrine. S I. ib , D. eod. Quid i ergo, si ista, quae ibi fuerunr, p 6stea perierim i Placet eum, qui de ecit,

teneri nihilominus earum rerum Dominre, L. I. I. rectissime, B. eod. hae ratione ἔ

quod ut fur, sic praedo ex ipso tempore delicti moram sacere, atque adeo plusquam frustrator debitor esse intelligitur. L. ρ-

v. eod. L. in re, g. l. L. BD. N. de υν. fur. Est autem certi iuris constitutio, m

ram perpetuare obligationem, & quod idem est, s res debita poli moram perierit, debitoris detrimentum esse, ut noualiter teneatur perpetuo, quam si res ex staret, L. si fervom, 9 r. I. sequitur, L. s ex legati. 13. L. uemo, 81. I. I. v. de verbor obl. L. quod te, M. si cert.

petat. Quid i ii, poliquam is qui deiecit,

condemnatus et . res perierit intra tempora iudicati actionis. an ne ite quidem reus liberabitur Nascitur hine dubitatio. Quia enim perpetuo moram facit invasor, ideo consequens est superioribus eum perinpetuo teneri: idque ita scriptum in d. L. BD. v. aude vi. Rursum videtur tradi

in L. si cum excutioue. I. quid si homo, S se . v. quod met. eau . reum in hac specie liberati. Quem tractatum, quia ad morae periculum pertinet, licebit iis . quae de mota alibi scripsimus, adiicere. Sunt, qui putent, re intra tempora iudicati peris

emplas

476쪽

as Ad Tit. IV. Lib.

empta, quod sine dolo malo & culpa debitoris factum iit, debitorem liberari, etiam ii hoc interdicto teneatur. Nam si h de eo dictum est, qui actione, quod in tus caussa, tenebatur, in d. L. item si cum, I. quid se homo, 'D. quod met ca L. parieti idem & in hoc interdicto admitti, cum utrumque iudicium ex vi & maleficio nascatur. Sed quid hic argumentis eli pus, cum ibidem in extremo illa iudieia in hae specie comparentur ZkNeemearet haec sententia detentione. Conllat/enim. si res perierit, cum debitor in mora non

et Iet, eum liberari. L. si ex Iegari, D.

de verbor. obl. L. qnod te, et . si cer. es. Nunc autem tempore iudicatis ad solvendum,constituto, intra id tempus debitor moram facere non videtur. Nam sic est alia regula iuris: non'videri in moraelse cum a quo propter exceptionem peti non pol eli.,L. DcIa, ver. ρet . O. si cert. et . L. utitia, 'D. de re ut. iur. Ego autem puto verissime dici. eum, qui ianterem iudicatam leneretur re perempta ἔmulto magis condemnatum teneri oporte re, quan vis res intra tempora iudieati perierit . Non enim utique qui ante sententiam tenebatur. liberatur condemnatione.

sed magis teneri incipit: siquidem pro una actione duae fiunt. Nam.&ivetus manet& nova nascitur iudicati . Denique iuxta regulam laris, non solet deterior fieri conditi ozeorum, qui litemiconiellati sunt, quam si non esset; sed melior. L. non δε- et, L. Nemo euim. Dq. D. δε reg. iur. Nee ad rem pertinet, quod iudicato tem pus legitimum ad solvendum datum est. Nam hale intercapedo debitori di lationem dare, non etiam lucrum adferre debet, ut est sententia Papiniani in L. 3. I. res. D. de usur. Afferret autem lucrum, si eum, qui prius tenebatur, liberaret re per-8 empta. Neque t moveri debemus, quod re ante moram perempta, de his cir liberetur . Nain & hoc in hac speeie admittendum eis. Sed intelligengum ei, eum, qui ante rem iudicatam moram faciebat, condemnatum mulio magis facere, quan vis intra tempora iudicati. Quisquis enim moram facere coepit, is facere non desinit, nili purgata mora. Non purgat autem. nisi qui rem debitam offert. I . si servum. I. sequitur, L. interdam. I. uis. D. de ver . obl. neque offert. qui ideo dilatione utitur, ne os Ierat. Quare condemnatus moram facere, ut prius, non delinit. Sie fit, ut iuxta eandem regulam, re per empta, nihilominuς teneatur.' Nam i quod dicitur eum moram non secure, a quo Propter exceptionem peti

VIII. C. Unde vi. 926

non potest, ad caeteras omnes exceptiones pertinet; ad exceptionem iudicati dilationis non pertinet: non enim laaee ideo reo datur, quod in praesentia non de heat, sed quod eum debeat.llatim, tamen hoc spatium humanitatis caulla illi indulgetur, ut eli in L s cum mititii g. vlt. II. de cois. beneficia humanitatis cauila in alterius in iuriam concedi non solent. L. uec a Uus, inst. de emancipat. Ah. Ex quo eli illud superius Papiniani, legitimum iudieati faetendi tempus reo dilationem dare, non luerum adferre consuelle . Multo minus adversatur huic sententiae exemplum aritonis. Puod metur caussa, in qua diximus condemnatum refintra tempora iudicati perempta ab eius prael latione relaxari. d.

L. item si eam, I. quid si homo, et . quod

Nam i singulari ratione in eo iudicio I receptum est, ut Ulpianus diserte illi e ostendit. id fieri nominatim ait, non quod res perierit intra tempora iudicati , sed quod proptera facinus debitor tripli poena satisfaeere cogatur, qua pinna creditoriabunde satisfactum est. Loquitur enim Vlpianus de eo, qui rem motu extortam reis stituere iustus, cum arbitrio non pareret,

in quadruplum condemnatus eii, ut est vis& potellas illius iudicii. Qua ex ratione perspicuum eli re et e colligi, quinus in tu diciis praeter rem, quae aes si abest, non condemnatur reus in triplum. aut duplum, eum re debila perempta non liberari, ne res sua creditori pereat, cui aliunde non satisfil . Quaeritur t amplius hoc loco: quid enim7rrsi ris, quae Peri t. eodem modo apud actorem peritura fuerit, an nihilominus reus in valor co nomine tenebituri Quaestio eκ eo, quod duobus locis scriptum est, eum apud actorem eodem modo res perituraestet, debitorem liberari, si sine dolo &eulpa eius perierit. L. item si eum, I. qaid si homo. ια si D. ρ'od met. cau. L. si plures, I. uit. D. deposit. Contra liis locis, & si res natura perierit, veluti morte, quae vitari non potuit, nihilominus debitorem teneri, si res poli moram Dei ierit. L. item si verberatum. I uis D. de rei vinc L. eum res. I. uu D. de L. i. De quo cum scripserim iam olim in commentario de mora. & pluribus ad L. si ex legati, D. de verb. obL ne actum agam, inde peti iubebo. liliae t redeo. eum, qui vi alium de xxsundo, aut alio loco deiecit, teneri ea. rum cimnium rerum nomine, quae ibi fuerunt, tam quae ad eum non pervenerunt, quam quae Pervenerunt, &,non exstant.

477쪽

ya Hugonis Donelli Comment . in

Inde apparet, hoc quoque interdictum poenam Coutinere. arg. r. L. r. I. si plures, D. δε eo per quem Da. eris. Quam ob caussam hoc interdictum neque perpetuo,

neque in heredes dati . supra suis locis di

ximus

13 Sed i eum dicamus omnia restituenda esse, quae ibi fuerunt, unde quis deiectus est: exsiliit hoe loeo illa difficultas, qu modo probari pollit, quae res ibi fuerint. Non enim videtur facile posse: ubi quis stilieet repente deiectus est, neque ad

cognitionem earum rerum telles adhiberi Potuerunt, ut res videatur propemodum eo redire . quasi reus de iis rebus nec teneatur . Sed adversus hane di me ultatem remedium comparatum est. de quo in L. s quando ius. hoc tis. Tertium t continetur superiore rei litutione , politum in iis rebus. quae non fuerunt tunc, cum quis deiectus elli hi sunt fructus. de quibus in L. . bie. Percepti primum, etiamsi inhonelle percepti sint . L. aueritarum, in D. D. Aper. ber. Deinde & qui percipi potuerunt, dummodo honeste. L. fructus, v. de rei vis. 'L. generatiter, D.

de Uur. in quo si quaeritur, utrum spectari oporteat, a quo fructus percipi potuit, eumne, qui deiecerit, an eum, qui deiectus est: certa regula utimur, spectari debere actorem, seu eum fructum, qui perincipi ab actore potuerit, ut est in L. 4.hie. L. si navis. I. ali. v. de rei vinae Atque haec vis S potestas etl interdicti aude vi. Sed i an, qui hoc interdicto ie- rsne ur, nulla exceptione & defensione tueri se potes , quo minus ea restituat, quae supra diximust Et placet nulla uti misse. I. recuperaudae. Inst. de interae id esse interpretor, quod dicitur in L. momeu tariae, ins hoc tit. interdictum unde υi mox audiri debere, ut illic pluribus e ponemus Quod si verum eli. apparet eum, qui vi alium de miles sione de ieeit, libi possessionem iure defendere non polle :cum sit adversus eum interdictum , quorem sine exceptione rellituere cogatur. Quod eil aequissimum, iam ut vis probi beatur, tum ut is, qui malo more deiectus, primo quoque tempore in integrum rellituatur. L. I. I. r. 29. est.. hinc Pendet. L. s. hoc loco.

Ad L. Meminerit. 6. I p. Grat. Valentinian. & Theod. ΑΑΑ. Potito P. V. Meminerint cuncti, sive vulgato rescripto mansuetud nis nostrae sue femsentia cuiuslibet iudicis utantur in caussis, conveniendos dominos locorum esto: aut si forte defuerint, eorum actores ad insi/-andas sententias , procuratoresque esse quaerendos, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde rura nascu

rur. aeuod si praecepta nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iam

gare coeperant, ρrmabuntur. S. Sin autem habito plerumque collud o, curatores Det tutores minorum

his rem debιtam ea occasione pervadam, ut pupillis vel adultis iurgandi copia re fructus ad matur: his eatenus siboeuimus, ut eo fidem non auerat δε- mno culpa temeritatis alienae: Sed illico quidem minessio ei, a quo est ob

lata , reddatur: Curatores aurem, vel tutores aeterna deportatione puniros,

t. Sementia huius letis. 3, 2. Haec lex quid adiiciat demto D. Marai, uia exstat in L. extat, D. quod me . Cau. Vulgato reseripici Principis. dc sententia iudicis uti, quid si in principio bulas tegis: 4. di quid vulgatum rescriptum. ibidem. Inde iniuriarum Oeeasionem nasei non debere, unde iura nascuntur. εaam sententiam ha-brat, P uid is hae lege ad rem pertinea

Colludium, eollusio quid, fae quam in tutoriari

ae curatoribus de rebus aι minores pertinea tibus coercluda.

Q Ui rem alienam sine vi. sua auctoritate tamen invaserunt, adversus eos

duae sunt hoc titulo conititutiones. Una adversus eos, qui rem alienam non sibi debitam, possestoribus vacuam occuparunt: ea est L. au inf

478쪽

has Ad Tit. IV. Lib. VIII. C. Unde vi. 93o

, Altera i ad verius eos, qui rem alienam sibi debitam & a dominis posset am, ignorantibus dominis occupant: ea eli hoc loco, cuius haec est sententia. Qui rem sibi debitam sine vi, laa tamen auctoritate, non conventis & consentientibus iis, ad quos ea res pertinet, occupavit: is ius crediti amittit, etiamsi in ea caussa aut rescripto principis utatur, aut alicuius iudicis sententia. Si tutores, aut eurat res minorum rem minoribus debitam eodem modo occuparim, collusione eum adversariis interposita, ut eo facto minores iure suo exciderent: id factum minoribus non nocebit, tantumque hi hactenus tenebuntur, ut quod inde ad eos pervenerit, restituant. Tutores autem & curato res ita coercentur, non ut ius crediti

amittant, quod nullum habuerunt; sed ut propter improbam collusionem in necem minorum inltructam deportentur, & simul eorum bona publicentur. Agi hac con- 1li tutione de re, quam quis sibi debitam occupavit, intelligimus ex posteriore parte constitutionis, ubi poena constituitur ad-

. verius tutores & curatores, qui rem minoribus debitam invaserunt. Nam initium ab extremo non distinguitur rebus occupatis, sed personis occupantium . initio enim agitur de iis, qui sibi oecupant. lnexi remo de iis, qui occupant nomine minorum. Pertinere constitutionem ad eos. qui rem occupant sine vi, non conventis iis, ad quos ea res pertinet, illa verba declarant. couυenrendos dominos Deorum esse,& quae sequuntur. Hanc autem poenameoniti tui, ut qui ita rem occupavit, ius crediti amittat, illa verba satis aperte significant, quibus cavetur, ut qui ρraereptum huius legis implere neglexerint, omni negorro, de quo rurgare caeρerant, priventur. Haee enim verna plane idem exprimunt.

, Ergo i initio huius constituti cinis confirmatur vetus illud decretum D. Marci, quo ius iupra a nobis comprehenium con ili tutum eis, exllatque in I. . exstat. D. quod met. ea u. Neque ideo haec constitutio otiosa eii. Nam duo eadem hac eon - 1li tutione adiiciuntur: unum confirmandi illius deereii eatissa, alterum augendi. Primum hoc adiicitur . eum qui . uti in pras eripium eli, rem sibi debitam occupaverit. ius crediti amittere; etiamsi in ea caulIa ad repetitionem & perseeutionem rei latet utatur vulgato rescripto principis, atque adeo alicuius iudicis sententia.

Senius est. nihil prodelis ei, si principem

de iure lao conlatuerit, & rescriptum retulerit, quo princeps respondebat, eum rem sbi dehi tam recepturum . Quod rescriptum hic vulgatum appellatur, quia Tom. IX. vulgatum & usitatum erat litigatoribus

prineipem de iure suci contulere: ac consulantibus reddebantur huiusmodi rescripta: qualia lant ea, quibus hie totus Codex eli resertus. Adde nihil ei prodeste,

si cum adversario egerit, & adversariussi condemnatus de re debita praelianda, restituendave . Quorum tamen utrumque contra existimari poterat. Nam is certo

iure uti videtur, qui auctoritate principis utitur, cum principis fit ius constituere. L. I. v. de eons. prine. Ei autem, qui iam adversarium suum condemnavit, nihil videtur deesse ad iuris sui certitudinem, ue adeo persecutionem. Utrumque haemnstitutione removetur, & merito: quia princeps rescripto lao de iure respondet: relinquitur facti quael io, cuius disceptatio & exsecutio per iudicem transigitur. Et cum princeps rescribit, rem tibi deis itam recipies, hoe sic accipitur, reeipies eo modo, quo oportet, sive consueto iure recipies. Eli autem usitata ratio iuris no-ltri tuendi, ut iudicio agatur, vis absit,

d. L. exstat, D quod met. caa. L. ne

ga tes, Lap. de ob. S act. Et quod ad

sententiam attinet, etiam post sententiam deeit exseeutio rei iudicatae , quae non

privatis, sed iudici permittituri ad quam obtinendam nihil amplius tribuitur litigatori , qui sententiam obtinuit, quam actio iudicati . L. mius in M. D. de re iud. Haec est illa actio. per quam in hac constitutione iubentur conveniri domini rerum, aut dominorum actores, procuratoresve . Caeterum qui litigator contempta iudieati actione ina auctoritate aut rem, de qua agitur, Occupat, aut pignora capit, aut capta diitrahit, is perinde tenetur . quasi nullam sententiam obtinuisset. d.

L miles. I. qui iudicati, v. de re iud. Cuius i ratio haec reddita est hac con- ,

stitutione, quod non de heat iniuriarum cieeasio inde nasci, unde iura nascuntur. Porro ex responsione principis, omnique sententia iudicis iura nascuntur. Sunt enim ista comparata, ut ius, quod eli de re quaque . declaretur, & constituatur, ut secundum ea ius nostrum nobis obtinere

liceat. Non debet igitur ex his nasci iniuria. Est autem genus iniuriae, id est, eius, quod contra ius fiat, vim adhibere, &sbi in rua re ius dieere, ae L. exstat, M. quod met. eam. Proinde hoc genus vis & iniuriae ex iuperioribus rebus nasei non debet. Hoc igitur primum est, quod

hae constitutione adiectumeli ad confirmationem eius decreti, de quo inpra diximus. Eliam alterum adiectum eli. quod ell, in poena ad verius tutores & curatores conis stituta, qui rem minoribus debitam collu-

479쪽

s31 Hugonis Donelli Comment. in Cod. ς 3 a

dio habito, ut lex loquitur, occuparunt. Colludium t collutio est. Colludere is dicitur, qui simulat se adversarium aliquo facto se oppugnare, ut sibi vel aliis consulati revera autem consilio inito cum adversariis id agit, ut eos oppugnet quibus consulere velle videbatur, adversariis autem maxime consulat. L. si perIus

v. de inos test. Ut in hoc facto tutorum accidit, qui res minoribus debitas invadentes. simulant se aliquid adversa riis velle eripere, quod ad minores transferant, revera autem id agunt, ut hoc delicto minores rebus suis cadant, & ij ad veteres possessores transferantur, iisque confirmentur. Hoc genus est delicti, quod hac constitutione coercetur. Est enim in eo singulare improbitatis genus. Primum, quod tutores. vel curatores minores fidei& tutelae suae commisios nefarie produnt. Deinde ad id factum adhibent collus nem cum adversariis. scilicet cum maxime fraudant, id agentes, ut boni viri via deantur. Quo genere iniustitiae nullam ense detestabiliorem praeclare a Cicerone scriptum est Itb. r. O . Ex quo intelligere licet, tutores, aut curatores si in re minorum invadenda nullam talem collusionem adhibuerunt. poena huius confli- tutionis non teneri. Et recte: neque enim sola oecupatio rei debitae, ut minori hus consulatur, facta deportatione & publieatione bonorum digna et t. Λrgumentum

eis, quod caeteri, qui rem sibi debitam

occupant . illa pinna non tenentur: multo minus igitur tenebuntur tutores, qui OLileio aliquatenus functi sunt, dum volunt minoribus consulere . tu h*c tamen specie puto eos litem suam sacere, & quomodo teneremur minores. si ipsi oecu- pallent, eodem modo tutores & curat res, quasi sibi occupallent, teneri debere, L. non est uaotam. D. de ad . tui.

Ad L. Si quis in tantam. I. I p. Valentin. Theod. dc Arcad. AA A. ad Messianum

Com. rerum privatarum.

yi quis in tantam furoris perveneris audaciam, ut possessionem rerum apud Ascum, vel apud homines quoslibet constitutarum ante a tremum iudicialis arbitrii violenter inoaserit, dominus quidem constitutus posseessionem , quam abstulit, resiluat pomel ori, re viminium eiusdem rei admutaι. Si vero alienarum rerum ρ egionem inmast: non solum eam possidentibus reddas , verum etiam aestimationem earundem rerum res tuere compellatur .

i. Eam, ui .iolenter in Ar possessonen, rerum ad otios constitatarum ante eventum iti. dietatis arbitrii hae lege eoorari: Invadere quid. h. Violento quid. PQ ores qui, 4. Res omnes eorporales hae lege contineri, eriam molius, inurporales non item. r. -bitrium tisiciale his aecipiendam iussum iti- diris , quo sis potestas ub libet rem manam luar; occupandi. 6. sui rem suam mi inviast, eum ex hae lite dominium non amittere ipso lare, sed δε-lam sentensia Δάuis, a qua id peri opor. Dur, ut labeas in actarem transferri. 7. Dominium rei oeeupatis hae lage ami m adiniici non uis, 'd primaro, cui res erepta est, aut qui ii deiectus es.

Rem poenas omnes pecuηiarias, quae nomixatim tege non applicariar Isco, in idem .

at ianis. eriam eam aestimationem sabire , non posse nis abutae, sed ipsas corporis rei. s. A. d. triam, aal aestimatianem res perendam , iremque ad possessonem a IaIam re peran dam, esse ea hae censit ulione conditiioneme, Iuι, negae antas petitione asteram con sumi. o. Mae lege non reneri, qai doti rarent I parrem filio, parronum liberior magistrarum suo ossieti rem occupautem a privatum, qui δε- rem Doenum persecurus ei ram saam au fert. it. Etiam famiuas Ieneri hae lue. r. Iaris errorem adversas hanc legem nati s pro

3. generi hae lege etiam eos, galbas raram saram alienatio interdicta est . . I . Exceptos Ilios omitias, qui de bonis suis a viemitiis quem istacerint.

ADversus vim, quae illata est , prNter tam actionem esse, diximus ex hac Conis interdictum Unde vi, etiam priva- stitutione. In qua expendendum est . quid

480쪽

033 Ad Tit. IV. Lib. VIII. C. Unde vi. 93

coerceatur, & quae sit delicti, de quo

agitur. poena.

a Delictum t eiusmodi est , Coercetur,

qui invasit. Invadere est rem ab ilici non traditam auctoritate sua occupare. Itaque hoe verbo removemur ii, qui possellionis controveritam tantum nobis faciunt, dum nos re nostra uti libere non sinunt: nihil enim illi occupant. Adversus hoc est interdictum uti ρσsdetis, aut atrubi, 3. retinendae. Inst. de interd. Removentur& illi, qui vim adhibuerunt, sed vim, non qua ipsi rem occuparent, sed qua dominum, aut possestorem cogerent. ut sibi res traderetur. Tenentur hi actione quod metus caulia, L. I. X ror. ti . quod me . eaus Vulgo appellant priorem vim tur bativam, polieriorem compulsivam. Addit constitutio, qui iuvant violen-

ter, t is violenter, seu vi invadit, qui

vetere posset Iore deiecto rem occupat . L. r. I. vi sto ere D. us de vi. Itaque qui ignorante domino aut pol Ietiore rem occupavit, hac conlii tutione non tenetur, sed pertinet ad L. memiuerint, fust. aut ad L. uis. in f hoe. tit. Quod sic aceipien- . dum eii: nili is, qui ab initio elam occupavit, revertentem dominum, aut veterem polletiorem non admittat. Nam h

facto clam possidere desinii, & incipit vi possidere. L. eum. in f S L. Dq. v. de aer. ρυf. quod ad hanc conititutionem

pertinet.

3 Αit, tui invasit possessionem. t Is pos

sessionem invadit, qui ipse non possidens rem quae ab alio possidetur, occupat . Qui autem postidet. & rem, quae corpore ab alio detinetur, occupat: is detentionem

invadere dici poteil, possessionem non potest: sed magis possellionem, quae apud se fuit, retinere. Hi ne iudicari pote ii de

eo, qui rem a se depolitam, aut commodatam de politario, aut commodatario vi eripuit: item de eo locatore, qui aut inquilinum eiecit ex aedibus, aut colonum ex fundo, nempe hos omnes hac constitutione non teneri. Nam neque depositarius, neque commodatarius . neque C

Ionus, aut inquilinus possdent, sed dominus Per eos. I. possedere, justitui. de interd. Hinc quoque intelligi poteli, quid iudicandum sit de proprietario. qui fructuarium expulit ex fundo fructuario. &eum frui non patitur. Apparet hunc quoque proprietarium hac conili tutione non teneri. Nam fructuarius non possidet. non magis quam superiores. Proprietarius est,

qui pollidet, I. idem piacet. IV. per

uar ster s. ποι. acquir. L. Mendum. 3. eum vero v. qui fati . cog. Non ob- Tom. IX. stat, quod fructuario interdictum unde vi

competit, si proprietarius eum frui non patiatur, L. 3. I. unde vi, D. eod. Hoc

enim non ideo fit. quia fructuarius deiectus si de pol Ieilione, quam prius habuerit: sed quia adversarius non patiatur eum uti frui. Et ideo in P. I. unde vi dieitur interdictum vinde vi necessarium sui nis fructuario, id eis, necesIe futile ei speetatim proponere hoc interdictum: quod non millet necesIe, s fructuarius possideret, & dici pollet de fundo deiectus, quia

verbis interdicti satis deiecto consulitur . Nihil etiam ad rem pertinet, quod fructuarius dieitur naturaliter possidere , L.

πaturanter. m. de aeq. ρυδ. Nam hoc naturanter valet eorporaliter : quod significat eum proprie possidere i se tenere tantum. In re autem dubia a verbis legis recedi non oportet, I. . r. s. Dcet. vers. in re, D. de exer. aEI. & pta sertim cum de poena agitur. Nam pinnae legum interpretatione molliendae potius sunt, quam exasperandae. L. interρν elatrone , T desaeu. Huc pertinet, quod dicitur, Odia non esse interpretatione adiuvanda , L. eum qu 3dam, S ae Lb. X flos. unde r gula iuris Pontificii, in c. odιa, ex tr. de

res. iur. Ait constit utio, rerum apud alios constitutarum. Rerum t dixit generaliter, non distinguens. mobiles ellent, an immo biles. Ex quo intellectum ell, hae conlit tutione teneri omnes. qui rem quamlibet invaserunt, etiam mobilem: quod postumeli iου I. pen. IV. de vi bou. rap. Hinc quaelitum est, an hac conliti utione teneatur, qui possessionem iuris alieni, occupavit, puta servitutis . Ut si dominus, qui iter debet per fundum suum. prohibeat vi adversarium eo itinere uti: aut si proprietarius, qui usum fructum debet, fructuarium a fundo eliciat, eumque uti frui prohibeat. Et perspicuum eth hune non tenera: non quod non teneretur i si illarum rerum possessionem invadere pollet: sed quod earum rerum nulla eit posses Ilo, quam invadat. De usufructuario iam supra dixi: De eo, qui prohibetur itinere si hi constituto uti, palam est huius iuris polles scinem non invadi, quia res incorporales non possidentur, niti abutive. L. ferυas, F. incorpo

minus, qui usum huius prolithet, nihd possidere intelligitur . eoque nullius rei possessionem sibi invadere. is enim invadit pollessionem, qui occupatam si hi lenet. Postremo eui invaderet pollessionem itineris, non lamen invadit postessionem rei

SEARCH

MENU NAVIGATION