Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

s s Hugonis Donelli

vato, S seqq. Eaque interdicta proposita

sunt non postidenti, ut hoe interditium, sed ei, qui hoc anno usus est, vel superiore aestate, & si quae lunt, similia. Deservitutibus urbanis nulla sunt interdi et a nominatim proposita; sed non ideo de earum polsessione hoe interdicto utimur: quia est supervacuum , quod ita facile pro-hahitur. Nam interdictum uti possidetis ideo comparatum et . quia in rebus soli

controversia de possessione moratur peti toriam actionem, neque potest ea controversia dirimi, nisi iudicio . Dirimitur autem hoc interdicto. Cessat utrumque in controversia de servitute. Nam etiam si non constet, utrum is, qui sihi servitutem deheri dieit, sit in servitutis possessione, nec ne: tamen nulla affertur petitioni servitutis mora, quoniam servitutem petere

pote it, tam qui possidet, quam qui non possidet. L. I siforte, I. r. v. si fervit. venae Deinde si quaeratur, uter iit possensor: nihil iudicio opus est ad hanc quantionem dirimendam, quia natura offendit, utersit possessor servitutis urbanae . Exempli gratia: Si quis dicat sibi deberi servitutem tigni immittendit is possessor servitutis habetur, si tignum sit immissum. idemque de egeteris die endum est, si quis factum id habeat, quod proprium est servitutis. d. L.

ritur, D. si ser. vind. Hoc autem an lignum immissum sit, testibus non probatur; sed oculis, modo in rem praetentem veniatur. Nihil ad rem facit in contrariam sententiam, quod scriptum est in L. yuoties, g. ult. D. de serviι. possessoria interdicta esse conili tuta de via & alio iure fundi. Hoe enim dicium eit de interdictis, quae a praetore constituta sunt nominatim de servitutibus rusticis, de quibus supra diximus: in quo genere non

est inierdictum Uti possidetis, quod constat de rebus soli esse propositum, ideli, de fundo & aedibus. Multo minus ad rem pertinet, quod in L. sicut , I. Araso, D. se ferv. vinc dicitur, si quis in alieno

faciat aliquid iure servitutis . competere domino in eam rem interdictum uta pos eris. Nam hic interdictum non datur pro servitute; sed contra servitutem ad retinendum fundi nostri. aut aedium possestionem ad veriuς eum, qui facto suo eius possessionis nobis faciat controversiam.

aer De t iurisdictionis possesIione, item depol sessione iuris vectigal, vel alios redi ius percipiendi quaesitum elli Sed ne de his quidem hoc interdictum quan vis utile dabitur . Potius de illarum rerum quali possessione agetur ad exemplum interdicti de

Comment. in Cod. 9 6

itinere actuque privato, ut is se ilicet in huius iuris possessione vincat, qui eo iure hoc anno usus erit nec vi nec clam nec precario ab adversario. Et certe de itinere actuque privato hoc ius constitutum esse Ulpianus scribit, quia plerunque itineri-hus, vel via non semper ulimur. L. T. g. l. v. de iti. act. pri. Sit ergo idem ius in iurisdictione, quia & ipsa perpetuo uti non possumus. Competit t hoc interdictum duarum re- i 6rum gratia. Una & praecipua haec est, ut qui possidet ita possideat, ut sunt interdicti verba. Id est in summa, datur imerdictum; ad retinendam pol elsionem . Unde dictum, retinendae possessionis. L. I. I. I. SI .es igitur, g . eod. I. retinendae , Iust. de interae Altera res est in praeteritum tempus ut is qui vim facit, quominus possideamus, damnetur in id quodnoltra interell, n his vim factam non esse. L. r. in interdicto his verbis, neque pluris, M. eod. In t quo illud animadversione dignum trest, quod de hac parte intentionis con-1tituta est actio a praetore duntaxat intra annum utilem, ex quo vis fieri possidenti ecepit. Unde intelligimus, haescnus pCenale interdictum elle: alioqui perpetuum

eliet, non intra annum. L. in honorarias,

v. de obI. S act. Poenam aute in haec pars eo videtur continere , quod datur eius quod interest nomine de eo . quod ad adversarium non pervenit: & praeterea datur ei etiam qui iniustus interdum possessor est , nempe qui vi aut cl)m aut precario possidet, non ab adversario: ut sic actor persequatur id, quod sibi ex patrimonio non abest: in quo poenae persecutionem ponimus. d. L. in bonorar/rs. Deinceps videamus, quam sententiam iudieis de his rebus elle oporteat . in t iii quo prius de verbis sententiae monendi sumus, iudicem non de here ita sententiam ferre, ut verba interdicti concepta sunt, puta, uti possidetis vos ut gatores , ita possideatis, adversus id vim fleri veto. Nam valde errat, si quis illis verbis sententiam praetoris de pollessionis contra versia contineri existimat. Ill:s verbis eX- primitur interdictum praetoris, idest, formula iudicii de pollelsione , quam solebant praetores olim reddere litigatoribus. quo tempore formulae iudiciorum in usu erant , quae postea sunt sublatae . Tu. de formul. S imper. ara. fab. δερ. His formulis praetores de iure pronuntiabant lubconditione facti, Si hic, aut ue possed

rete Sr Luerus Tmus mutuum dear stet et

502쪽

ς Ad Tit. VI. Lib. VIII. C. Uti possidetis. s s

mittebatur res ad iudicem, qui de re &facto cognosceret, deinde de iure secundum formulam pronuntiaret. Longe alia ratio sententiae iudicis: haee certa esse debet. I. curare, Inst. de act. Incerta

nullius momenti eli Tit. de sent . quae s-ne eer. quau. δερ. Denique tententia ea est demum, quae controversiam dirimit , nee aliter iudex iudicare debet L. r. D. de re tuae Iam vero in hoc iudicio controverita eit, uter ex litigatoribus possideat. aut an ambo possideant. Ita hane controversiam a iudice dirimi oportet, &certo pronuntiari aut ambos possidere , aut unum, aut neutrum, & si quis possidet. dici, quis possideat.

Haee t de verbis sententiae dicta sunt.

In iure autem qualem senteni iam dicat , cum quaeritur de hoc interdicto , etiam

atque etiam Considerandum eii. Et multum intereti, utrum unus tantum ex litigatoribus possestor sit, an ambo post eisores. Si unus tantum posseti or eli: officium iudicis est, ut eum possidere pronuntiet, non enim pollelsionem ei dat iudex; sed eam quae eli, declarat, ut de dominio &servitute dicitur in L. S ex didierso. I. x. v. de rei vinae L. Aut, I. sed si quaeritur, D. I fer. vinae Deinde hane

pollessionem ita confirmabit , ut condemnet adversarium in futurum , ne vim

faciat possidenti, quo minus ita postideat, ut verha interdicti indicant.1o Sed i an adversarius cavere debet porusessori. se eum in pollerum impediturum non esset Et hoc plerisque placet, ut Bartolo hie. & Duareno Lb. 1. His ut. cv.

xl. argumento servitutum viae, itineris,

aqua ductus: in quibus ii dominus landi de earum pollestione victus sit : iubetur

adversario cavere se non impediturum

euntem, agentem, aquamve ducentem,

L. Pen. v. de a . quot. S aesti. Aliis non

probatur: quorum sententia, ut mihi videtur, vera est. Nam quod haec cautio in servitutibus nominatim exigitur a victo. vel hoc ipsum argumentum est, in controversiis rerum corporalium a victoeam exigendam non esse. Nam & eum

quis in confessoria actione de servitute iudicatus est servitutem debere, cautio superior ab illo exigitur. L. legi, L. harum, D. si ser. υιad Et tamen inter n.

mnes convenit, in controveritis de proprietate rerum corporalium nullam talem cautionem a posisessore exigi. Non recte

igitur, quod de genere servitutum dicitur in hac specie, ad res corporales transfertur. Et certe differen Das ratio eli in Promptu , quam heue reddidit Baro ad Tom. IX.L. I. in str. 5Ic, nempe haec, quod nihil sit in servitute, quod dominus, qui

de servitute victus eli, rellituat corpore: servitutis namque nulla est possessio. L. quoties uti. D. de Ier. Et ob eam caurusam subsidio exigitur cautio a victo, quae si pro servitutis relli tutione. Nihil tale in rerum corporalium posiessione : quandoquidem possestio rei corporalis restitui poteti, qua rei lituta. inepte quaerimus aliud, quod restitutionis vice fungatur.

Haec t ergo de pollellione & eius tui- Οtione iudicis sententia eri . in praeteritum vero, prout petitum erat, ita adversarium

condemnabit in id, quanti intereti victoris sibi vim factam non esse. Uni non corpus ipsum rei aestimabitur , id est, quanti res ipsa eli, de euius possessione agitur tsed possessio ipsa, sive quanti intere it Pollatioris possedille sine interpellatione. lnquo continentur fructus & mercedes quibus actor ideirco caruit, quia vis ei facta

est, quo minus re Iibere uteretur: quae sentensia eit L. 3. I. ult. v. eodem.

Haee t de uno possessore. Longe alia xaea ulla est. si ambo pronuntientur possidere . Nam hic neque unus alteri condemnabitur in id, quod alterius interest. neque prohibebitur unus vim facere alteri,

quo minus possideat libere. Quod ut intelligatur, sic habendum est, naturam non

pati, ut duo libere in solidum pollideant. Nam libere possidere eli re uti quomodo velis, ut significatur in L. sext. I. Ari- M. vers. sed es interdictum, D. s Ier. vind. Uti autem quomodo velis. est uti solum, si velis, & ab usu rei prohibete

caeteros, ut indicatur in eo I. - , ita fit. ut uno ulente, alter uti non pos-lit. Quocirca duorum pollesIorum in solidum haec est conditio iure, ut uterquere polielsa uti pol sit altero consentiente :eum scilieet dividunt usum aut tempori bus, aut regionibus: id est, ita, ut aut alternis utantur; aut dividunt regiones, quas singulis attribuant. Caeterum invito altero neuter uti potest: & si unus utetur, aluter prohibendi ius habet. Nam si in re

communi, quad. a duobus pro indiviso porulidetur . neuter altero invito in ea re quad-

quam facere poteli, sed alter prohibendi ius habet: Sibisas, G. com Δυια multo magis id tum dicendum eii, cum duo non pro parte licet indiuua, sed linguli in lolidum prisIident. Hoc consiliu-to. duo sunt consequentia. ut dixi. Primum illud , si quis alterum impedierit , quo minus libere pol sileai; lamen eum in id, quod ad vellarii intereii, condemnari non debere. Iure enim imped: vit

503쪽

97' Hugonis Donet li

qui prohibendi ius habuit . Quod autem

iure fit, poenam non meretur. L. Grae-ehus, inst. de adult. Alterum . non de-

here iudicem in futurum prohibere, ne alter alteri vim faciat, quo minus Possideat: quoniam singuli ita possidere no a pollunt sine vi, quin alter simul possidere prohibeatur, ut supra ostendi. Nunc autem ambo iubendi sunt ita possidere, uti postident. Rellat igitur, ut in duobus possessoribus talis esse debeat sententia iudi- eis, ut primum declaret ambos possidere: indicat Ulpianus in L. 3. in princ. D. eoae cum ita seribit in hac specie:

nam S tu possedes, w ego. Deinde iubeat

iudex utrumque possidere altero consen intiente, altero invito vetet. Quo modo intelligetur iudex secundum verba interdicti iubere, ut litigatores ita possideant , uti possident. Sic enim in solidum possident, ut dixi: ut singulis sit ius prohibendi, ne se invito alter possideat. Ne que vero aliam sententiam iudex ferre potest, ubi ambo possident.13 Scio t multa scripta esse a Bariolo, quibus efficere conatur, ut unus tantum PQR sessor fiat sententia iudicis, aut ut duo-hus possessoribus constitutis, inter eos

sententia iudicis componatur: sed in his nihil idonei attulit. Non enim probandum est, quod dicit, eum solum a iudice pro possessore habendum esse, qui antiquio rem possessionem habet, quasi pollerior ossessor clam possideat. Nam scimus inoc interdicto non quaeri, quamdiu quis, aut quam pridem pol sederit, sed an possideat tempore litis contestatae: & eum, qui eo tempore possideat, vincere hoc interdicto I sed interdicto, Ins. de Interd. Sed nee ad rem pertinet, si posterior clam possideat; dummodo non possideat ab adversario , ut interdicti verba ollendunt ,

L. I. I. ult. D. eod. Mullo minus probandum eii, quod dicit eum potioremelle debere qui probabitur cum titulo possidere: cum appareat ex interdicto praetorem eum tueri, etiam qui vi aut clam

aut precario possidet i dummodo ab adis Vertario ita non possideat. Ne illud quidem verum est, quod dicit, spectandum esse , 3b utro sint plures telles, & magis

idonei: ut a quo sunt is vineat, argumento L. ob carmen. g. xli. v. de res b. Hoc enim tunc recipiendum est, ubi ex testibus uni aliirmant, quod alii negant, ut incertum sit, quibus fides habenda sit.

Tum enim necesse ell, rem numero, aut auctoritate ponderari. At cum letles par

tium de rebus divertis testimonium dicunt, etiam duo fidem facient pro eo, a

Comment. in Cod. 9go

quo producuntur, nisi refellantur. L. tibi. D. de restib. Quod in hac coatroversa

possestionis accidit, ubi singuli probando se pollidere, id eii, rem affectu domini

tenere: non ideo etiam negant adversarium ita tenere, unde & ambos tuetur

praetor. Quod autem ille scribit, cum inpari caulla duo posIeliores esse pronuntiantur, iudicem pronuntiare debere eos esse possessores pro parte indivisa, ut concursu partes faciant: tale eis, ut non minus, quam superiora, interdieto refellatur. Nam si in solidum possident, ut in primis possident: necesse eit ex interdicto iuberi eos ita postidere. ut postident: ideli, in solidum, quia in solidum pollident. Neque vero recte usus est in haere exemplo plurium . quos praelor mittit in posse Ilionem damni infecti nomine, qui dicuntur concursu partes facere. L. si fnita, I eum autem, D. de dam. infe 1. Nam hoc recte facit praetor in iis, quos ipse polsessores facit. quales sunt, quos ipse mittit in possestionem. At cum duo ante posssident, & inter eos incidit controversia de posse 1lione, sic ad praetorem& iudicem veniunt, ut possessionem suam retineam hoc interὸicto: neque aliud o fetum iudicis est, aut prae loris, quam ut ita iubeat eos pollidere. Eneetum est igitur, talem sententiam iudicis elle debere,

qualem dixi. Sed i video. quae contra diei possint.

ne huiusmodi sententia recipiatur. Nam ex ea haec sunt incommoda duo. Primum, quod fi litigatores de possidendo non consenserim, & ita non possidehunt: nec elle erit rem negligi, atque ita fruetus S rem ipsam utrique perire. Alterum, quod si

unus altero invito possidere volet, eveniet, ut ab adversario prohibeatur ι quatn-obrem & veniet res ad rixam & arma:

quae prohibere officium eli boni praetoris& iudicis, ut declaratur in L. s cuias t3. I. sed si inter duos. m. de usu r. Verum adversus illa incommoda hoc remedium est, ut unus satisdet eo modo. quo

paulo poli dicemus: si neuter satisdedit,

hoc relinquitur, ut inter se de pollessione consentiant. Si non consentient, ipsi . se concursu impedient; ut de duobus fru- et uariis responsum eli, quibus ususDuctus legatus eli alternis annis, & ambo primo anno frui volunt, de quo scriptum eli in L. quoties, 'D. de usustu I. in quo liquid incommodi ell, de se queri debent,

non de iudice, qui id pronuntiavit, quod natura iudicii ab illo exigebat. Nam quod

dicitur praetorem non debere pati, ut litigatores ad rixas & arma procedant, tunc

locum

504쪽

ς si Ad Tit. VI. Lib. VIII. C. Uti possidetis. 9ga

Iocum habet, cum praetor potest litigatores iurisdictione sua componere, ut adiectum est in L L. si euius, sed I inter.

Nune autem in hoc iudicio res aliter componi non potest, quam ut qui in solidum

possident, ita iubeantur possidere. Sed rursum ex hac re incidimuς in id poliremum incommodum, quod vitari non potest, sit pronuntientur ambo possidere. Nam hoc

interdictum comparatum est: ut pronuntietur unus possessor esse: ut scilicet eo invento possit petitoria actio inlinui, in qua unus polIenor elle debet i alter non polletior, sed petitor. I. retιnendae, Iustitui. de interdict. Atqui duobus possessoribus in solidum eo nititutis aperte facimus contra hunc finem; neque ad petitoriam actionem, sive ad caullam proprietatis pervenire possumus. Et hoc verum elle fateor. idemque & in hac re accidere intellexerunt veteres; quam etiam ob ea ullam & huic incommodo remedium quaesitum ell, de quo mox dicam. Quod sane non alio spectat, quam, ut qua nuis revera ambo litigatores possideant sententia iudicis, tamen unus possessor constituatur, ut sic iudex deinceps possit de proprietate cognoscere. Elt autem id remedium, quod subiicitur in hae L. uniea, ας illis verbis i Ae t fatisdationas, vel transferendae ρ elisonis edicti perpetui forma

servata, de proprietate cognoscet. His verbis, inquam, traditur remedium id, quod iam dixi. Remedium tale est: Unus ex litigatoribus oneret alteri satisdationem iudicatum solvi, qua continetur, ut caveat se rem controversam curaturum; & si adversarius de proprietate vincet, se ei &rem & fructus & omnem caullam restituturum: quoniam scilicet ita iudicabitur. idest . condemnabitur. Si reeipitur haec satisdatio ab eo cui offertur, qui ita satis- dabit, solus possidebit. Si non satisdabit, transferetur ab eo possessio in adversarium eadem conditione . si & ipse vice mutua

satisdabit r quo casu & ipse solus possestor habebitur. lta plane intelligetur, uter sit possessor, uter petitor . Atque id ita fieri debere docet forma huius satisdationis edicto perpetuo constituta. Hane sententiam ess e huius loci interpretor: quam Convenientem elIe huic loco. intelligi potest ex iis, quae de satisdationibus huius generis referuntur Titul. Instit. de satisdat. in pria. illic traditur, a possessore qui rei

vindicatione convenitur, olim exigi solitam satisdationem iudieatum solvi. Exigi autem solitam hanc edicto perpetuo, licet existimare ex eo, quod & eaeterae sati dationes, de quibus illie agitur, edicto Tom. IX.

perpetuo iniungebantur: argumento suntiatisdationes, quae a Procuratoribus & defensoribus illie exiguntur, de quibus edicto de procuratori hus comprehensum ellee obstat. Quo minus autem dubitemus eam satisdationem hoc loco accipere, ni conius faciet, qui testatur eam ipsam usurpari solitam in lite vindiciarum, idest, in lite, quae est de pollessione . de qua ipsa nunc agitur. Sic enim ille scribit in 3. action

in Verrem. murici aram lis est, eum ti tigatur de ea re apud praetorem, ea ius

incertum es, quis debeat esse ρossessor. Et ideo qua eam teneI, fati at pro ρraede vindiciarum adversamo suo, quo illi satisfaciat nihil se detersus in possessione facturum. de qua latarum est. Flis verbis non aliam plane satisdationem significat, quam illam ipsam iudicatum sol vi , quae olim exigebatur a poli et Sore. laquo ius illud vetus superius, quod exllare dixi in institutionibus, aperte confirmat. Potest tamen videri Aseonius loqui de alio genere satisdationis: propterea quod satisdatio iudicatum solvi praecipue

concepta est de re restituenda & iudicato faetendo. Alacinius autem meminit eius satisdationis, qua possessor hoc solum cavet, nihil se in re posset sa deterius facturum. Sed nihilominus his verbis idem illud prius sensit: certe sentire debuit. Quo

enim de re recte tuenda caveri advertario, si haec illi restitui aliquando non debet ' Quod si ei vincenti rei titui debet;

omnino & de re relli tuenda. ac iudicato iaciendo ei cavendum fuit ita fit, ut de ea satisdatione Asconius sentiat, quae dicitur in usu iuris Iudicatum foret: ea ipsa, de qua apud luilinianum scriptum esse ante dixi. & de qua in controverita possessionis hoc loco imperatores senserunt. Quid, si ambo litigatores volem satin dare, ut sic pollessionem apud se reti neant' Dicendum eli eum in satisdando praeferri, cui satisdatio oblata est ab adversario, ut fit, cum ad tutelam gerendam unus ex pluribus tutori hus satildationem offert aliis contutoribus suis. Nam is praefertur in satisdando, cui satisdatio oblata est, ut is solus tutelam administret, ut de claratur in I. r. IV. de fati . lat. Quid, si is, cui satisdatio oblata est. non sati iadet dicemus ab eo pollellionem transferri in eum, qui cibi ulit. Docet id forma in omnibus edictis satisdationem alicuius rei caussa exigentibus servata: qua placet non satisdantis poenam hanc elle, ut denegetur et id, Propter quod satisdatio exigebatur. L. mutus, 3. poena. D. de proe . lndicat & forma servata in iis cauia

505쪽

9s 3 Hugonis Doncili Comment . in Cod. 9 g

ss in quibus a possessore exigitur satisdatio. Ut, cum heredem, a quo res fideicommissae petebantur , eum appellasset, conlii tutum est cavere debere, & id ante sententiam: si non caveat, placet ad adversarium possellionem transferri debere. L. s. s. r . 'D. ut Ieg. seu M. ea υ.

Paulus lib. t. sensen. tit. de fati . mpr. Sed adiiciemus hae lege transferri possessionem in adversarium, si & ipse satisdet ei, a quo possestio transfertur . uti odquidem hic praetermissum est: sed satis intelligitur illis verbis. quibus iubetur forma edicti perpetui servari . Intelligimus enim edicti hanc formam fuisse , ut is quoque vice mutua satisdaret, in quem posse illo transfertur: quia edictum sic tuebatur possessorem, si satisdaret iudicatum solvi. Sed dubitatio sublata ell d. L. s.' I. I. ut ita. ust. eav. ubi nominatim ita

transfertur in adversarium possessio. si ipse satisdet. Uter autem satisdabit, hic solus pro possessore habebitur. Ita fiet, ut iam

possit prasses de proprietate cognoscere, ut hic dieitur, non ante: quoniam hoc non constituto uter possessor sit, petuo-ria actio de proprietate, ut ante diximus, inlli tui non potest. Ex quibus intelligitur, interpretationem superiorent & verbis convenientem esse, & formae veteris dicti consentientem 1 S ad perplexitatem, qua hic incidit. removendam quam maxime accommodatam: proinde si nihil aliud evidens contra proponatur, quam maXime retinendam.

Sed animadverto ei duo obiici posse: de quibus sigillatim respondebo. Primum illud ipsum ius. quod de hae satisdatione ducimus ex Tit. Institui. de Diud. Elicienim, fuerit ius illud vetus, quod dixi,

ut a pol sessore exigeretur satisdatio iudieatum DIvi. At hoc ibidem sublatum e itin I sed hodie. illic enim nunc eam non exigi ieriptum est, eum quis actione in

rem convenitur.

ε Sed sciamus, i nihil his vel bis de iure

superiore in hac specie, de qua agimus, immutari. Scriptum enim id eli in ea specie , cum unus tantum ex litigatoribus possessor est, & de eo constat. Hic enim demum ell, qui in rem actione convenitur, I. retinendae, Inst. de interdict. Λbeo vero possessore recte hodie receptum

est, satisdationem illam iudicatum fominon exigi. Fit enim illi iniuria, s dum non satillat, possessio illi aufertur, quae ipsius erat: S praesertim si non possit satisdare. Sed etsi possit & nolit, tamen iniuriosum eli satisdationem ab illo exigere . Nemo enim aliena petitione & alieno facto onerari debet. L. in caussae, in . prine . v. de procur. Eit ellam coniatra hoc interdictum, quod luetur polsessorem. L. I. I. euau. v eod. Nam ii possessio ei aufertur, possesIorem non tuemur: si satisdat, & ita apud eum manet possessio, ne sic quidem eum tuemur: hoc enim eli non possidentem tueri, sed satisdantem. Bene igitur, ut dixi, ab eo, quem solum polsessorem esse constat, satisdationem iudicatum solvi non exigimus.

de quo in dicto I. sed hodie, scriptumeli. Sed alia caussa est, cum duo sunt possessores. Hic uno satisdationem offerente, ab altero satisdationem exigimus . aut ab eo possessionem transferimus, quia hie neeessaria est illa satisdatio, ut con stituatur unus, qui solus pro possessore habeatur: quo non constituto. ut ante dixi, petitoria actici institui non poteli. Neque fit alteri non satisdanti iniuria; quo niam si is de proprietate vicerit: satis ei& de re & de fructi hus atque omni caussa cautum est per satisdationem. Porro

in hac lege agi de his, qui ambo possident, primum declarant illa verba, cum

ab altera nee vi, nee eum, nec precar ορ ridetis, deinde . quod satisdatio ea de caussa hic exigi videtur, ut sic praeses de

proprietate pol sit eognoscere. At hoc tunc solum faeere neeesse est, cum ambo pota sident. ut sic per satisdationem unus possessor constituatur; non est tunc necesse, cum constat unum tantum esse possessorem . quoniam & sine satisdatione ulla adis versus eum poteli rei vindicatio institui . Alterum t etiam incommodum obitat 1 superiori sententiae. Nam si eum, qui latisdati possessorem conlii tuimus, adimimus alteri commodum posse lIionis, cum iubemus eum petitoris partes sultinere:

quod commodum illi adimi non debuit, cum possessor fuerit. Sed facile vitiatur hoc ineommodum, si quis ex litigatoribus

antiquiorem possessionem habeat cum titulo, quamvis nec satisdationem offerat.

Nam hie semper potior erit in caussa proprietatis, sive ipse satisdabit, sive adversario satisdante petitoris partibus fungetur. Cum enim duo rem aliquam a duo-hus non dominis acceperunt, is potior eli, qui solus possidet . Si ambo tenent, is tuendus est, qui primum coepit possidere. L. si ea res. I. uis. D. de act. em. Cum t haec interpretatio convenientissima eli huic loco: tum vero ut solam huic loco convenire putem, hae collectione sum eonfirmatus. Nam si ex duobus litigatoribus unum volumus esse pota sessorem, alterum reum, eumque vincide

506쪽

osue Ad Tit. VI. Lib. VIII. C. Uti possidetis. 986

de possessione, & hie locum esse puta mus illi satisdationi, de qua hic agitur :neeesse est eam aut a victo exigamus, aut a victore eodemque possessore . A victo nulla est . quae exigatur, nili haec, ut satis- det, se possessorem eundemque victorem non impediturum , quo minus possideat. At haec cautio in servitutibus tantum exigitur, quod exemplum ad res corporaleς transferendum non eli, ut supra doeuimus.

Sed & in servitutibus cautio tantum exigitur in hae specie, non satisdatio, ut patebit ex iis locis, quos de hae re citavimus: nunc autem de satisdatione hie quaeritur. Sed nec a reo victo exigitur translatio posse sonis, quan vis iuste possideat. Et si enimis possideat vi ab actore, quo nomine &ab eo victus est: tamen postessio in actorem non transferetur ex hoc interdicto tuoniam non eit interdictum recuperanae polIessionis. L. r. I. est igitur, D. eod. Itaque cum hane sententiam posui Dist Franciscus Duarenus Lb. t. vi'ut.

capit. LI. merito videtur notatus a Bar

ne hoc titulo: item a Cui acto Isb. r. re cepi. sentent. Pauti titui. t. de fati a-rione. Quanquam in polieriore reprehensio ferenda non videatur, quod cum hane sententiam etiam cum convitio auctoris insectatus esset: tamen pollea eam ipsam sententiam non tantum consignavit literis,

sed etiam a seipso dissidens Muribus verbis

confirmare conatus eis, lib. I. Observat. cap. 11. sed Dultra. Nam semper hoc tenebimus, hoc interdicto amissam possessionem non recuperari, eoque ab eo, qui vi possidet, possessionem hoc interdicto non transferri. Quod si a victore, eodemque postellore, qui solus possessor declaretur, satisdationem hanc exigemus: aut erit satisdatio iudicatam Disi, quam Accursius intellexit, aut satisdatio de re conservas da, qualis a polle Sore hereditatis exigitur. L. s. D. de ρυ. her. ut sunt inierpretati Raro & Cuiacius superioribus locis. At satisdationem luceatum Io ι intelligere non pollumus: haec enim in hac specie hodie non exigitur. d. s. sed hodie, IV. de fars . illam alteram mulio minus. Primum, quia quibuscunque in lo- eis satisdatio illa a polles ore exig tur, eκ ipsa lectione constabit ex gi eam a polsellore hereditatis, ut a. c. s. de stet. her. L. de bonis. I. vlt. m. de Carb. edict. L. ex tibero, I. ult. D. de quaest. Cur a posset lore hereditatis tam conflanter, nisi ut intelligeremus a pol sellore rerum lingularum in iudicio de proprietate eam non exigit arg in L. ex eo, o. detestι b. Tum autem cur a polle flore hereditatis haee satisdatici exigatur, certa ratio est. Sunt enim in hereditate res multa' , quas vendi oporteat muli is de caussis: in quibus diltrahendis deminui hereditatem iniquum eli fine satisdatione, qua petitori caveatur: ut declaratur pluribus in d. L. s. v. de pet. ber. Ceilat haec ratio, cum

res vindicatur: neu ue enim ea alienatur,

neque alienari poteti in fraudem eius acto inris, qui se dominum contendit, ut prO- inde adversus id periculum, quod nullumeit. supervaeua sit satisdatio. Quae si ita sunt: conficitur, quamdiu unus ex litigatoribus pollessor est, & id conliat. es satisdationi, de qua hie agitur, locum ei lenon polle. Atque hoc rursum ii ita eli :relinquitur ei tunc solum locum esse, cumamho litigatores possident. eamque in hae perplexitate instituendae petitionis explicanda satisdationem esse iudieatum solvi,

quae ab alterutro exigatur, ut coniti tua

tur scilicet uter sit pollellor atque hoc ita conitituto. sic deinde de proprietate agatur, de qua agi, nisi adversus possessorem, non poteli.

507쪽

sgr Hugonis Donelli Comment . in Cod. 98s

AD TITULUM VII.

COD. DE TABULIS EXHIBENDIS .

L. Unica. n. Valer. & Gallien. A A. Germano.

Si in potestate patris fuerunt impuberes Mit, re vos eis sis sub tuti,

atque ita ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit heredias pertin re de exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potesis. PP. VII. Kalendi Maii Seculari es Donato Cos SUMMARIA.

r. Da rubalis ad ea sam testam si perii nristis pro suam interdictum de Iab is erus benis s. Tahuiuin vo bum. a. Ad ea iam testamenti pertinere quid. De imperfecto restamento an eo erat Me in reia ctam. U L. i. s. sive autem. item L. L. f. I. D. de rab. exh. conciliaris

eam Afraeana in L. si quis legatum, D. ad L. Cor. de sal. . RHictae talaia Dae. s. Insor. Eium adversas eos, penes quos sum Ia.haia , auI qai dolo fecere, qao minus es βεκι : ω hi qui . 6. Hahenas tamen adsessas Uus, si negent mnesse esse, aut fuisse, aut negem ariersarii vilisquam inseresse. 7. EI competere hoe inserdictum, qai sabaiis, d. quibus agiIar, μιd a reissam habeι qui in hae causia . 8. L. unicae C. hoc tit. sentemia.

Sive huius rescripti, quod hic ponitur,

rationem quaerimus, sive illud, quomodo interditio de tabulis exhibendis recte utamur, quod inscriptio pollicetur: utraque de caulla faciendum ell, ut huius inierdicti sententiam cognoscere debeamus . Eam igitur paucis eX ponam . Exstat interdictum in L. I. in pr. S. eod.

In quo haec observanda sunt: Quibus de rebus detur: Adversus quem: Cui: Cuius rei gratia: Quae hic condemnatio & OD fletum iudicis.. Datur de t tabulis, quas quis ad causesam tella menti sui pertinentes reliquit. Tabuiarum verbo omnis materia intelligitur, in qua quid scriptum est, quod pluribus verbis explicatur in L. r. de lov. pom. sec. tab. Veteres primum tabulis usi sunt ad scribendum. Hinc nomen natum. Res mutata est postea , nomen mansit. Inde illa: bonorum possessio contra tabu-

Is. Heredes Iegatarios de tabulis exhibendis agentes probare posse se tales esse, etiam non inspectis verbis te menti quia die

non sit controversa ex testamenιο, Ied de te- flamento.

ro. Cabalas exhiberi ex hoe interdicta hue spectare, at te ses Ana sua recognoscant, at ehis re ruitis tabularum fides confirmetur. tr. me interdictum arbitrarium esse: dine praecedera iussum iudicis de tabulis exhibeisis , cui I non paretur , sequi condemnationem in id, quanti actoris interes, ahas vere, alias iureiarando in litem aestimatum. x x. me interdictum ideo necessamum fuisse, quia in eam speciem, de qaa hoc interdicto agiis rar, uuila alia actio Derit, quid di-set ab aditione ad exhibendum , b ea parte edicti, quemadmodum resamema aperian

las, & secundum tabulas. g. r. Inst. debon. ρυf. Et primae & secundae tabulae, de patris & filii testamento. L. a. s. in terdum, L. patris, es passis, D. de vast.

Ad t eaussam testamenti perlinere di- , eitur, quidquid ab aliquo ita scriptum ell, ut pro testamento esset, aut ad tella mentum pertineret, ut codicilli, & quaecunque sunt scripturae, quibus aut adiicit testator testamento, aut obscurius scriptum interpretatur. Ergo de his omnibus hoe interdictum est. L. I. I. hoc interrictum, D. eod. Non distinguitur in interdicto, utrum iustae sint, an iniustae tabulae, plures, an unae: primae an poliremae. Ex quo intellectum est, ad istas omnes hoc interdictum pertinere, ut pluribus verbis explieit Ulpianus in L. I. s. sve autem, is in I κ. L. a. S 3. in pr. D. eod. idem traditur in L. a. D. quem test. veri

illud Diuitigod by Cooste

508쪽

sso Ad Tit. VII. Lib. VIII. C. de Tabulis exhib. I so

litud t visum est hoe ineo pluribus ex. plieare . quod de imperfecto tellamento,

quod lignatum non eit, quaeritur: an &de eo hoc interdictum locum habeat. Negat enim Afric nus in L. st quis legatum, D. ad L. Cor. de fal. Ulpianus autem contra in L. I. I. flve autem, D. b. tit. Ita scribit: Ita ue dice udum es ad omnem omnino scri turam testameuti, βυe ρemfectam, sise imperfectam Me interiisum

pertinere . Vera est Africani sententia :quoniam quod te lamentum non eli signa- tum, non tam inutile est testamentum, quam nullum. Interdictum autem tabulastella menti exigit. Non adversantur suprascripta verba Ulpiani: Imperfectae enim scriptarae verbo apud illum intelligere deis hemus id testamentum . quod signatum est, sed stias iure non valet. Elii enim dieat, interdictum pertinere ad omnem omnino etiam impersectam scripturam, quibus ver- his omne testamentum imperfectum comis prehenditur: tamen non simpliciter dieit ad omnem scriptaram, sed addit testamenti. Hoc verbo satis letia menti non it gnati tahulas excludit: iam enim dixi aperte non elle teli amentum, quod signatum non fuit. Unde nec ex eiusmodi tes lamemodat praetor honorum poti essionem secundum tabulas; quam tamen ex omni te stamento rite signato, qua nuis alioqui iure civili non consiliat. pollicetur. I. ustu ta men, Instit. quib. mod. test. inse. L. I.

3. ρes. S ult. v. de bon. po f. see. rab. Videndum tamen, ne idem Ulpianus in

L. h. g. l. v. quem test. v. etiam imperfecta testamenta. quae signa tella menti non habent, dicat abusive tellamenta dici, & ad cautiam te flamenti videri pertinere, quibus verbis hoc interdictum conceptum eii: sic enim scribit: sed abusive testa. menta ea quoque appellamus, quae falsa fiant, vel iniusta, vel irrita, vel rutaestemque ι erfecta sismus testa inenta diaeere . Hinc imperfecta dii ling9it a priori-hus: quae ii distinguimus, non pollunt imperfecta alia intelligi, quam quae signata

non sunt. Priora enim vitia sunt aut ex persona tellantis, aut ex praeteritione liberorum, aut ex his, quibus pollea tellamenta infirmantur. Quibus exceptis. ω- tum id vilium relinquitur, quod ei ex solemnibus testamenti O mi ilis. Nec pro itemque quod legitur in Pand. Flo. recte legetur, itaque, ut in hac collectionei seu illaticine intelligamus eadem tellamenta, de quibus prius locutus erat: quoniam ineptillima ellet haee collectio & nugatoria: ea, quae iure non valent, appellamus te flamenta: ea ergo ipsa solemus tellameata

appellare. Sed haec sententia est Ulpiani, ut addat aliquid prioribus, & dicat non

solum priora testamenta, quae vitio aliquo interiori Iaborant, abusive testamenta dici,& edicto illo eontineri i sed etiam illa, quae sunt imperfecta, idest, non signata, & manifestis solemnibus desiituuntur. Num ergo in his edictum illud locum habet tHabet auctore Ulpiano; sed non ideo de

his interdictum de tabulis exhibendis competit. Nam edictum pertinet ad eum, qui fatetur tabulas else apud se. L. 2. I. ult. m. quem tes. V. Non est iniquum, eum, qui id fateatur. compelli eas exhibere,

quod sine iudicio & nullo negotio potest

facere. Interdictum adversus eum datur, qui negat penes se esse tabulas. d. L. 1.

I. uis. Non debet facile iudicium institui,& motellia iudieii neganti intentati in iis

tabulis, quas aperte non ella tabulas te in flamenti constat: quod fit, ubi non esse signatas inter litigatores conveniet. Nisi quis malit, de imperfecto testamento etiam quod signatum non sit , competere non solum remedium superioris edicti. sed etiam interdictum de tabulis exbibenssis , Propter generalitatem utriusque loci, de imperfecta seriptura testamenti definientis, hanc quoque testamentum dici: Africanum autem sic conciliemus, ut idem amrmet. Quod quidem enicere possumus non emendatione, aut restitutione ulla verbo rum, sed ordine duorum verborum converso, ita commode, ut eadem verba retineantur . & optime constet Uerborum contextus, eiusque sententia . Caeterum,

inquit, se signatum testamentam nos fue rit, magis est, ut fenatusconstitio Deus non sit, sicuti nee interdictum de tabulis testamenti exhibendis Ioram babet. Sic ei lectio vulgaris. Haec verba, sicuti nec,

convertamus, ut sit, nec sie uir, ut con vertatur ordo. dc tria veri, a distincte em-ciamur: consentientem sententiam habebimus, salva recti sermonis ratione. Erit enim haee lectio. atque hic sensus: magis esse, ut senatusco fallo locus non fit, neest sic, uti interdictum de tabutis exhibendis δε haiusmodi te amento Deum babet : quali diceret. hie senatusconsulto locum non esse . Et hoc videtur melius &verius. Nam si dicamus, de impersecto,ideli, non signato tellam emo non COm-

petere interdictum, quia id non sit te flamentum: dicendum erit nec competere

id de falso: quoniam quod testamentum falsum else constet. id multo minus tellamentum et . cum testationem defuncti omnium minime habeat: & tamen de falso tellamento etiam quod tale elle eonllite. rit, interdictum competit. Resse

509쪽

99 I

. Relictis tabulae dicuntur, t quae post' testatorem, idest, mortuo testatore relinuuntur. & exstant. ideo ergo hoc aditum eis, ut intelligeremus, hoc interdictum ad vivi tabulas non pertinere. I. I. Reu. D. eod. Vivus de tabulis exhibendis agit actione ad exhibendum. L. 3. I. si ipse. v. eod.s Datur t hoc interdictum adversus eum, penes quem sunt tabulae, aut qui dolo secit, quo minus penes se essent. Penes eum ellis intelliguntur. qui aut corpore suo eas tenet, & habet exhibendi facultatem, aut ita apud alium posuit, ut alieno corpore possideret, veluti si tabulas apud alium deposuit. Nam per depositarium, commodatarium, & similes personas pollidemus. I possidere. IV. de interd. inde recte dictu in eli ab Ulpiano in L. 3 g. si tabulae, N. eod. si quis tabulas apud aliquem deposuerit . utrumque hoe interdicto teneri, & eum, apud quem sunt depositae, quia tenet: & eum, qui deposuit, quan vis line dolo desierit tenere corpore suo ideo autem hic tenetur, quia tenet nihilominus per eum , apud quem deposuit, ut supra dixi. Dolo desiit tenere, qui aut supprimendi animo fecit, quo minus tabulas apud se haberet, aut eum sciret legatum, vel hereditatem peti, ideo tabulas alii tradidit, ne ipse conveniretur. L. 3. I. se quis dolo, D. eod.

Eisi i autem nihil amplius additum sit in

hoc interdicto, quam eum teneri, penes quem tabulae sunt: tamen sciendum est, non simpliciter eum teneri, sed hac conditione dumtaxat, si aut neget penes se esse tabulas, quae penes eum esse dicuntur ι aut neget se exhibere oportere, quia

forte adversarii nihil intersi, hoc Vlpiano in L. r. I. r. 'D. eod. Sed cum in interdicto non sit . unde hoc eli ab illo lumptum Ex natura iudicii, quo agitur. Interdictum proponitur: proinde actio, qua iudicio agitur, ut est definitio actionis. Insiit. de a r. in pr. Nulla est autem haec actio: proinde nullum interdictum adversus eum, qui confitetur, nec ulla de sens One, aut exceptione utitur. Hoc enim

eis, quod dicitur, in confitentes nullas esse partes iudicandi. L. proinde, in M. D.

ad L. Aquit. Quid igitur . si quis fateatur, penes se esse tabulas: an non exhibere cogetur Imo multo magis i sed id alia parte edicti ei licitur, non hoc interdicto, de quo in extremo dicemus. Da π tur 1 hoe interdictum illi: sie enim verba sunt interdicti: IID exhibeas. illi, se aecipe petenti.& interdicto hoc agenti. Quid ergo, an omni petenti hoc interdictum

competiit Et placet non eompetere, sed ei tantum, qui testamento, sive his tabulis, de quibus agitur, quid ascriptum habet. L. 3. I. solent, 'D. eod. Rursum hiequaero, cum haec verba interdicti ad omnem petentem referantur: cur de eo,

quem supra dixi, interdictum tantum in. Ierpretemur praeter vim & lignificationem verborum Sumptum hoe eli ex vi & po teli fite huius interdicti, ac proinde ex sententia. Intelligendum est enim condemnationem ex hoc interdicto esse in id, quod actoris interest. L. 3. g. eoudemnatio, 'D. eod. Quod si ita est: inutile eit hoc in terdictum ei, euius nihil interest Porro tabulas exhiberi, eius tantum interest, qui quid tellamento adscriptum habet. Quare huic solum interdictum utiliter compelli.

Qui testamento aliquid adscriptum habent, duci sunt: heres, & is, cui quid legatum, aut fideicommissum eis. Sic fit, ut solis legatariis & heredibus hoc interdicium

competat. Utrisque competere certum ei te X d. I. eondemnatio. Veruntamen de heredibus nonnihil dubitari potest . propterea quod in L. 3. I. si irae, D. eod. scriptum est, omnes, qui corpora tabularum sua esse dicunt, ad actionem ad exhibendum remittendos esse, neque hoc interdictum habere . Atqui corpus te ita menti est heredis . de quo lic habendum et t. Non semper corpus testamenti est heredis: fieri enim potest, ut heres nondum hereditatem adierit. Fieri potest, ut adierit, sed solus non sit heres, ut proinde nec tella in mentum sit eius scilius. Quibus casibus nemo dubitabit, quin illi interdictum de ta-butis exhibendis competat, nec quidquamo hi et superior locus. Quod si lotus erit heres. & hereditatem adierit, ut corpustella menti eius eii: ita sine duhio ad exhibendum agere potest de tabulis exhibendis, ut diserte scriptum est in L. 3. D. uem test. v. Sed nihilominus & de ta-ulis exhibendis interdicto poteli experiri, ut constat ex ae L. 3. g. condemnatio. Neque obstat, quod supra dixi ex LI. st Ust, eos, qui corpora tahularum sua

esse dicunt, hoc interdictum non habere. Nam cum heres hoc interdicto agit, non agit de testamento tanquam suo, seu eo,uod suum esse contendit, sed tanquame eo, in quo aliquid adscriptum habet, quae huius interdicti intentio eil. Utcumque est. semper hoc manet, nisi quis legatarius sit, aut heres, ei hoc interdictum non dari. Hinc pendet i reseriptum huius tituli, cuius haec eii lententia: eos qui se pupillis a patre subiti- Iutos esse dicunt, de tabulis, quibus lub

Hugonis Donelli Comment . in Cod.

510쪽

ην 3 Ad Tit. VII. Lib. VIII. C. de Tabulis exhib. 99

si tuti sunt, exhibendis posse hoc interdicto experiri adversus omnes, penes quos sunt illae tabulae, si modo haec quatuor concurrant: si ii, quibus actores substituti sunt, fuerint filii tellatoris, a quo substituti sunt i si impuberes; si in pote ita te patris fuerint ; postremo si decesserint. Quae ideo exiguntur, quia ex substitutione pupillari, qualis hic obtendebatur, substituti non sunt heredes, seu quod idem est, subiti tutio nullius momenti est, nisi

superiora illa quatuor concurrant, ut de

scribitur haec subiti tutio. Inst. de fu . ρapili in pr. Proinde cum substituti haec quatuor dicere debeant, ut qui aliter non sint heredes defunctorum pupillorum ex subiti tutione: dubitari non debet, quod

ab interpretibus quaeritur, quin eadem quatuor debeant probare, si ab adversario negentur, iuxta regulas iuris, quibus emeitur, & dicenti incumbere probationem: & actore non probante reum ab solvi. c. v. D. de strob. L. qui accusare, δερ. de eden. His autem probatis, Dran agent tantum sub ilit uti de tabulis pupillaribus exhibendis, id est, de ea parte testamenti, in qua substituti sunt filiis impuberibus, sed agent de toto tellamento atris: propterea quod non exhibentur ta-ulae pupillares, nisi imum testamentum patris exhibeatur, cum sint pars & sequela testamenti paterni , ac sine eo nullae

ς Sed i hoe admissis. hoe interdictum

non nisi heredibus, aut legatariis competere, & iis, qui se tales et se probent: in-eidit hoe interdictum in eam dissicultatem. ut iam plane videatur esse inutile. Nam qui se heredem dieit inititutum, aut sibi legatum relictum esse, is aut tabulas testamenti habet, aut non habet. Si habet, hoe interdictum illi non datur, cum

tabulae sint penes eum, non penes adversarium. Si non habet, non potest probare, sibi quid te flamento esse relictum : sine quo noe interdicto non vineit. Ideo autem non videtur probare posse; quia traditum est de iis controversiis, quae ex te stamento nascuntur, inquiri veritatem non posse, nisi inspectis & cognitis verbis testamenti, L. I. v. quem. tes. v. Sed

hie non haerebimus. Nam & sine testamento, quod penes se actor non habet, probare potest de iis, quae testamento scripta sunt; puta, si qui forte testes testamentum prius legerint, aut si apud eos

testatore iubente testamentum sit recitatum, quibus testibus actor utetur. Nec

obstat, quod dicitur, noa inspectis verbis

Tom. IX. testamenti, non posse inquiri veritatem de

iis controversiis, quae nascuntur ex te ita.

mento. Nam quaeliici huius interdicti, non ex testamento eit . ubi nihil ex testamento petitur, sed de testamento, id eli, corpore testamenti.

Datur t hoe interdictum huius rei gratia, ut tabulae exhibeantur, seu ut fiat videndarum tabularum copia, L. 3. 3. boc tuterdictum. D. eoae Exhibitio tabularum huc spectat, ut confirmentur recognitis signis testium. Unde hane exhibitionem non apud iudicem huius interdicti, si sorte is iudex erit privatus, sed apud praetorem, fieri oporteti ut scilicet

eius auctoritate convocentur testes telia ἀmentarii recognoscendorum signorum suorum caussa: qui si vocati non adlini. coercebuntur. Haee in d. L. 3.I. boc inter dictum. v. eod. Coercentur autem tesses aut pignoribus captis. aut mulcta indicta, quae sunt magistiatuum remedia ad coisgendos eos, qui sponte non parent, ut indieatur in L. i. f. ex boe rescriyto. v.

de inbie. veni. Ad hunc locum pertinet L. 4. S seqq. D. quem. est. v. Hac t petitione conili tuta, ut tabulae exhibeantur, hoc unum officium iudicis esse videri poterit in hoc interdicto, ut

condemnet adversarium. ut tabulas exhibeat, quo facto iudex esse desinet, propterea quod sententiam petitioni convenientem esse oportet, L. ult. C. de mdeleom. tiber. Sed ne hic erremus, monendi sumus. ex hoe interdicto adversus eum, qui non exhibeat, condemnationem esse in id, quod actoris interest, L. 3. I. condemnatio, v. eod Neque haec inter se contraria sunt. Nam in hoc interdicto utrumque facit iudex . Primum tuisbet reum tabulas exhibere, ut interdicti

verba declarant, isii exbibeas: & ad exhibitionem dat tempus pro distantia locorum . arg. L. L. I. ρe v. v. quem. rest.

aper. Haec sententia non est, sed i ullus iudicis tantum, quod arhi trium a nostris auctoribus appellatur . Nam si sententia esset, ita tim post hanc sententiam iudex esse desineret, qui iustit exhibere, L. iuindex posteaquam, D. de re lac Si reus intra tempus praelli tutum non exhibet , hic sequitur illa condemnatio. quam supra dixi. Hoe si interdicto olim expressum fuit, bene est. Si non fuit, tamen hae a veteribus recte dictum est ex certa natura& potestate huius iudicii. Selendum est enim , omnia iudicia ad exhibendum, aut

restituendum comparata esse arbitraria, ut

indicatur in I. praeterea quasdam, Iusti. de act. Arbitraria sunt, quia ex arbitrio tuis

SEARCH

MENU NAVIGATION