Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

12 ue Hugotiis Donelli Comment. in Cod. I 2 6

eiis, si caussa, ex qua exceptio nascitur, eiusmodi iit, quae habeatur pro solutione.

Hoc, inquam, cum fit, uno ex reis promittendi per exceptionem tantum libera. to, eadem exceptici alteri dabitur.

. Talis i caulla eli iusiurandum, quo reus

iuravit se non debere . id inter alios enfectus etiam hunc habet . ut pro solutioinne cedat, L. iusiurandum etiam. 27. D. de iur. Qua ratione etiam placuit, quamvis a fidei ultore exactum iusiurandum proinficere etiam reo: multoque magis ex duobus reis promittendi si alter iuravit. alteri quoque prodesse debere, L. in duobus, s. r. S I. ex duobus, v. de iur. Eamque rationem non dubium est a veteribus redditam elle, ut intelligeretur, cur non idem placeat in pacto cum uno ex reis in terposito. Non enim ut iusiurandum, ita

ct paetum solutionis loeo est. Quippe in

pacto nihil praeitat e reditori debitor, sed ab eo accipit. In iureiurando autem ut creditor paciscitur, ne post iusiurandum petat, ita & pro eo debitor praestat tutiu-raadum, atque ex praestatione tanquam

aliud pro alio solvendo satisfacit creditori. Satisfactio pro tolutione est, L. fatii actio. D de fotat. Comparatur quidem Pactum solutioni L. si uuus. F- si eam δε- eem, vers. sed si si uiatus. v. de stas. Sed tunc, cum unus est promissor: quod recte si . Nam de exceptione soli et aequirenda agitur. Porro soli et iure aequiri polle constat. Cui autem semel exceptio competit, huic non magis nocet actio, quam si sublata esset ipso iure, L. nibilia terest, D. de rex. iur. Non idem diei

poteli. cum duo sum promittendi rei. quorum unus paciscitur, ne petatur. Hic enim laboratur de exceptione alteri acquirenda. Hanc autem illi per alterum, cuius nihil interest. acquiri ius non concedit.

ς Interdum t et si vera sit & iusta liberatio, qua liberetur debitor etiam ipso iure: tamen eiusmodi est, qua uno reo promitia tendi liberato nihilominus alter teneatur. Id in una hae specie receptum est: cum

species debita, puta Sticuus promissus,

neutro ex reis caussam interitus praeben- e . post unius tantum moram periit. Nam qui moram non fecit, hune ius certum liberat, quo efficitur, debitorem re deis bita perempta, quod quidem sine eius culpa factum sit liberari, L. si ex Iegati.

v. de verb. obL Moratorem autem aliaconititutio in obligatione retinet, qua Placet culpam perpetuare ei obligationem.

L. si servum, I. sequitur . eod. tit. Et hoc est . quod dicitur. ii duo rei promittendi sint, alterius moram alteri non D cere L. mora. I. ED. D. de Uar. ideo enim non nocet: quia qui moram feeit

tenetur; neque tamen tenetur alter si extra

culpam eli, sed iure ipso liberatur. ει quo rursum vice versa intelligitur huius liberatione illum alterum non liberari. Sed hoc propria ratione emeitur. Nam qui liberatur in hae specie, ideo id conlequitur: quia vere res periit. nec ulla caulsa est, cur adversus eum res adhuc exllare exillimetur. Contraria de cauisa necelle est, non liberari alterum, quia etsi vere res periit. tamen culpa eius quae impunita esse non debet, facit, ut videatur res adhuc exltare, L. nemo, ita. I. r. I. . si

servum, I. sequitur. D. de ver, obLEt ell aequissimum: ne aut illius factum

alteri noceat. aut cuiquam prosit frui tratio sua: utrumque adversus certas regulas iuris, & naturae aequitatem, L. factum ea que, L. in eoudemnatione, I. PenuIt. D. de reg. iur. L. hominφm, D. mand. Et tamen ne hoe quidem ius in quavis culpa unius ex reis promittendi receptum et t. sed tantum in mora. Uno, inquam, moram faciente, huius mora non facit, quo minus iuxta regulam communem iuris,

quae est de interitu rei deditae. liberetur alter: neque etiam huius liberatio alterum

qui deliquit, liberat. At de facto unius

contraria definitio eli in L. penuis. D. eod. in haec verba: ex Gobus reis es dem Stiehi promitteudi factιs , alterrus factum alteri quoque uocet. Sed de eo mox plura. eum dicam in commune, ubi unius factum nocere possit, aut non nocere.

652쪽

12 ν Ad Tit. XL. Lib. VIII. C. de Duobus ruis &c. I et SC A P. VIII.

Nec eompensationem ab uno ex reis promittendi ex alterius persona opponi posse, nec lite cum uno contestata, ea petitione alterum liberari.

SUMMA

ais peritione aureum non iliarari, nee nava , nee merere lare.

ATque ut in his liberationibus locum

non habet beneficium liberationis, quod ab uno ex reis promittendi ad alterum transferri volumus: ita, ut proposui, dubitatur de quibusdam caussis, an in unius persona pro liberatione haberi debeant, ut sic Prosint alteri ad liberationem. Ambigitur autem de duabus: de facultate obiiciendae compensationis ex alinterius persona, & de petitione solidi, qua

unus ex reis conventus fuit., De iure t obiiciendae compensationis haec dubitatio fuit, an si stipulator uni ex reis promittendi pecuniam debeat. quo

nomine is reus compensatione adversus stipulatorem uti potuit: pollitne etiam alter conventus ex illius persona compensationem obiieere, atque hoc modo contendere se liberatum. Movet, quod compensatio pro solutione habetur, & quidem ipso iure, L. 4. δερ. de eo . Quod si

unus ex reis liberatus esset solutione, nomo dubitaret, quin tota soluta esset obligatio. I. pen. IV. b. tit. L. L. D. eod. Et de eo ita scriptum est in L. s duo. Io. D. eod. si duo rei promittendi socii non sint. ei, cui nihil dehetur . non prΩ-des e, quod lii putator alteri reo pecuniam debeat: quod nihil aliud eii, quam eum, cui nihil dehetur, compensationem eκ persona alterius , cui debetur , Obiicere non polle, quanuis ille conventus obiicere potuisset. Ita etiam hoc dicitur ius ohii-eiendae compensationis, quod unus ex reis ex persona sua habuit, si cum eo non Og tur . pro solutione & liberatione habendum non esse. Et recte: non enim ius compensandi pro solutione est, sed ipsa compensatio, ut est in L L. . δερ. Meo . Tunc autem compensatio est, cum is debitor, cui vicissim pecunia debelur, Conventus compensationem obiiciti seu declarat se paratum compensare o Rut ς posset compensatio ab eo eonvento obii Aci. Per errorem est cimilla, L. a. L. AEambo. I. r. v. de ea . L. . t. C. est. Faciamus ergo, cum eo cui pecunia debetur . nondum actum esse, ut nec cDmpensatione uti posset. ii vellet: consequens erit nullam ei e compensationem. Non poteti autem compensatio alteri pro desse . quae in eius persona, unde incipere debuit, nulla est. Sed meminerimus

de duobus reis. qui socii non sint. hoc dictum esse H L. si duo, to. v. eo. Quod

si socii erum . quae pecunia uni debetur, perinde et . quasi de heretur alteri, cum quo iure sciet elatis communicari de heliquo fit, ut & alter conveniatur . eadem

compensatione pro eo, quod ipsi debelur, uti possit. De t petitione, qua conventus est iu in L

dicio unus ex reis promittendi a stipula. ore, vetus dubitatio eit, an ea petiliciaeli heretur alter ex reis ita, ut cum eo amaplius agi non pollit. Et fuisse quorundam veterum sententiam . quasi inter duos recit promittendi ellet hoc genus liberationis, signifieatur non obscure in L. decem, I 16. illic, non enim fune duo rei, o de ver h. obl. lndicat & constitutio Iulliniani L. uis. ius de si . qua in duobus reis pr

mittendi nomin fit in cavet. ne uno ex reis convento, & lite cum eo eonteuata, ea re noceatur creditari, quominus adversutcaetercis actiones integrae sint. Quae constitutio fuit supervacua, nili aut antea ohatineret . aut Certe ius ellat controversum.

Et si autem ea constitutione quaestio sublata liti tamen quia quaedam etiam nunc obiici poliunt. operae pretium eis, ea dem sententiam hoc loeci certius confirmare. Haec autem sere sunt, quae solent obitet. Nam si unus ex duobus reis stipulandi cum promtisore egerit, diximus ea petitionet u Ovationem fieri, qua actio

653쪽

12 s Hugonis Doncili Comment . in Cod. Iago

ransferatur in actorem solum, promissor autem ab altero reo itipulandi liberetur. Quidni ergo in duobus reis promittendi idem probemus, ut ii ilipulator cum uno

egerit . eadem petitione fiat novatio, qua interveniente etiam alter ex reis liberetur Exllat praeterea definitio de duobus

reis tum ili putandi, tum promittendi concepta in L. 1. 29. eod. xit. qua ita definitur, ipso iure & lingulis solidum deberi, & lingulos debere. Ideoque petitione

Receptilationeque unius totam solvi obli- rationem . Sed de hac re etiam ex vetere iure se hahendum est: eis forte hoc iure quibusdam visum ell, uno ex reis promit tendi convento, alterum ea electione liberaria tamen contrarium obtinuis te plurium lententiis. Tellata est enim hae e senistentia pluribus responsis diserte scriptis, adversus unumquemque ex duo hus reis debendi agi polle, nec liberari alterum, si cum altero agatur. L. I. g. si aflud. D. dep. L. s ut certo, I. uu. D. com . L. 8. g. r. II. de Ieg. r. L. crediIor. 6 . D. maud. Et cur ca petitione liberetur alter, cum ne ipse quidem, cum quo actum est, hae ipsa petitione liberetur Non enim . aiunt veteres, petitione, sed

solutione & perceptione de Litor liberatur, A. L. r. I. si apud , depos L. 4. D. de his, qui deier. vel estiuae Nisi quis dieat.

quod creditor unum elegerit, qui cum iudieio ageret, hoe factum illi nocere debere, quod longe secus est. Nemo enim agendo & litem conteilando deteriorem conditionem suam saeit, sed meliorem,

L. ποπ Iolet, L. nemo euam, D. de reg. iar. Et certe esset absurdum, diligentiam suam cuiquam fraudi esse: praesertim cum ius vigilantibus scriptum lit, ut Scaevola scripsit . L. penati. in M. D. quae iufrauae ereae Quamobrem & haec lententia merito tulimiani constitutione confir-s mala eii d. L. . t. infr. de M. Neque toro movere nos debet, quod uno ex reis

stipulandi agente . hanc petitionem pro

novatione Cedere placet, ut novata priore actione & translata in novam iudieati, rom illor ab altero ex reis ili putandi liiseretur. Hactenus enim haec petitio pro novatione est, quatenus hanc fieri petitori expedit, alioqui contra, L. atiam. v. de novat. de quo plura infra ad tit. de novat. At tune expedit ita fieri. cum ex pluribus reis stipulandi unus agil cum promissore . Sic enim fit, ut reo adversus

alterum ex stipulandi reis novatione li- herato. solida actio emeiatur propria eius, qui egit. ut iam neque alteri solvi possit,

neque alter exigere, ut promissor liberetur: quae plane mens est oe consilium eius, qui primus egit, unde novatio. Contraria plane utilitas & mens actoris contrariam sententiam inducit, cum unus est itipulator. duo rei promittendi , & adversu;

unum agitur. Faciamus enim cum uno

agendo alterum liberari. Minisellum statuimus incommodum actoris, qui Cum prius duos haberet eiusdem rei debitores in solidum, agendo incipit unum tantum habere . Et vero agendo haec mens eius nequaquam fuit, ut vel eum, Cum quo agit,

vel alium quempiam eo iacto liberaret. Nam qui sibi consultum voluit ea petitione, obesse certe sibi eam petitionem noluit. Neque porro secus, quam agenti expedit, & ab illo actum est, litis contestatio unquam prioris obligationis novationem, aut liberationem induxerit. Nam nec extra iudicium novatici unquam admissa est, nili cum proharetur id actum esse, ut nova obligatione inducta, prioris novatici fieret, L. 4. I. s ex conυentione. D. de re in De definitione L. x. m. hoe tit. postennititutionem Iustiniani laborare admodum non oportet. Elli enim in illa oratione a stetitione aereρtilationeque unius tota foret tur obligatιo, concederemus haec Verba, stetitione uπius, etiam referri adpetitionem, qua unus ex reis promittendi convenitur: ramen sic acceptus locus nihil oberit superiori sententiae: quia in promptu erit dicere luttiniani constitutione emendari d. L. xD. ius de fideiusf. Sed

ne necesse sit ad hanc responsionem confugere, recte defendemus petitionis verbum in ea definitione active tantum accipi posse, non passive: ut intelligamus sellieet totam solvi obligationem unius petitione, non qua cum uno ex pluribus agatur, sed qua agat unus ex pluribus. id quidem proprietas sermonis solum admittit. Petitio enim eius solius esse intelligitur, qui petit. Quod si eius est, cum

quo agitur, non eius, sed ab eo petitionem esse dicere solemus, L. Diae. v. defervit. Cum autem ad significationem verbi etiam auctoritas & certitudo sententiae. quae inde emeitur, accedat: non est, quod eam sententiam in illis verbis accipere dubitemus: quae etiam in ambigua voce legis, eum vitio careat, ultro esset amplectenda. L. in ambigua, v. de Iegib.

654쪽

1as 1 Ad Tit. XL. Lib. VIII C. de Duobus reis &c. Iasa C A P. IX.

Nec moram, nec factum unius ex promittendi reis alteri nocere :

sed nec interdum prodesse, '

E. Unius ex reis premis tendi DNum, qua se ab-srimit . alteri reo non uoceri . t. Unius rei factum alieni quo ua reo nocere, νε- modo interpretandam in L. pen. D. de

Liberationem habemus unius rei pr mittendi. qua & ipsa liberatur alter;

proinde factum unius in obligatione comis muni , quod factum prosit alteri. An etiam unius rei factum nocere possit alteri, sitisque id proprium huius obligationis, teristium fuit a me propositum, quod in conditione illius obligationis quaereremus. Et quatuor fere facta sunt cuiusque rei deis hendi. quae illi noeeant ad eum obstriniscendum, ubi alioqui non teneretur i delatum ab eo iusiurandum . quo adversarius iuravit sibi deberi: eius consessio, qua fatetur se debere: damnum rei debitae ab eo datum: mora ab eo solutioni facta. An ergo haec item alteri reo noceant. & an his uti possit creditor ad alterum his nox minibus conveniendum, quaeritur. Et tsi quidem factum unius rei promittendi eiusmodi ell. ut se eo ol,ltringat, etsi prius

non teneretur: generaliter probandum est, id factum alteri correo non nocere, tantumque abesse, ut id noeere alteri sit pro-rium obligationis duorum reorum, ut nlinil sit magis contrarium. Rei enim sunt unius eiusdemque obligationis, L. 3. g. au. o. hoc tit S pen. Inst. eod. Proinde extra eam obligationem non sunt rei, nec quidquam inter te habent commune Qua res facit, ut hie ad communem iuris constitutionem pertineant, qua placet res inter alios actas aliis non nocere. toto Tit. δερ. res inter ai. act. Hae de caussa delatum ab uno tuli urandum placet adversus

alterum llipulatori nihil prodesse. L. nam posteaquam, tu si L. quia, seq. et . de

iureiur. nempe ideo, quod alter ex caussa eius iurisiurandi eonventus si neget se de- here, negat se, ut reum teneri ea obligatione, quae iureiurando indum est. Idem ergo dicemus, etsi unus ex reis, quan vis in iure, consessus fuerit se debere, eadem de caussa. Quod si factum unius rei talestri , quo non iudUcatur nova obligatio, Tem. IX.

s. UM ex reis proaeittendi mream faeie τι η res intereas, nshilominus liberari alteram ars antis animal promissum rectriris, non inmι ae tua disseremiae rati .

sed perpetuetur vetus, quam eonstat duo rum reorum fuisse: hie interesse dicemus, morane unius rei id aeciderit, an factos idest, culpane, quae in non faciendo sit, an ea, quae sit in faciendo, veluti, eum reus animal promissum oecidit. De mor exstat definitio in L. mora. s. uir. v. do Uur. in haee verba: Si duo rei promittendi sint, alterius moram alteri non us-eere. Qua fgnifieatur, si poli unius rei

promittendi moram res promissa perierit, perpetuari adversus eum obligationem: sed eam rem alteri, qui moram non fecit, non nocere quominus in eo utatur suo proprio iure. & eo interitu liberetur, atque ita simul utrumque aeeidere, ut neque illius mora alteri noceat ad eum in obligatione retinendum, neque huius liberatio moratori prosit ad eum liberandum, de quo hire dixi paulo ante. De facto t autem unius rei promittendi 2 exstat eontraria Pomponii definitio in L. pen. v. boc tit. his verbis: se duobas reis eiusdem Stiebi promittendi factis, alterius factum a teri quoque nocet Factum vocat Pomponius, quod proprie ita dieitur, idest, id admissum, quod vere in faciendo eli, quale et , cum unus reus animal promissum occidit: non autem id ad millum . quod est in cessando, aut ne negligendo, quo in genere est mora, celissatio nempe posita in non solvendo; seque mora a facto distinguitur in L. s servum, I. sequitur. S. de verι. obL Ideo pertinet, ut cum dicitur alibi moram unius rei alteri non nocere, sciam ui non esse contrarium illi, cum dicitur, factum unius alteri noceret quoniam mora non est factum, quod quidem proprie ita v cetur , ut dixi. Sed & cum dieitur farictum unius alteri quoque nocere, aperte de eo facto dicitur, quod ipsi faeienti noeet vel ad inducendum adversus eum Oh.

ligationem. de qua prius dubitari pollet. M in m m vel

655쪽

Hugonis Donet Ii Comment . in Cod. Iag

vel ad eam . quae certo constituta erat. perpetuandam. Sed cum adiicitur, .sactum unius ex duobus reis promittendi, satis declaratur agi de his, qui vere rei sint. Proinde & id laetum notari, non quo inducatur obligatio, sed quo e , quae duo-

Tum reorum erat, perpetuetur, cum abs

que eo facto foret. esset interitura. Id autem factum est, ut dixi. cum unus reus promittendi aliquid fecit, quo res promissa vel exllare . vel integra esse desine- et: Puta, cdm ammat promissum occidit, aut debilitavit. ita fit. ut sit haea sententia definitionis, si quod tale factum unius ex reis promittendi aeciderit. id factum Primum ei nocere . ne eo interitu iuxta regul m communem iuris liberetur: quod

certi iuris est. L. si ex legati. L. si ser

ne & ipse liberetur. quanuis ille nihil in

eo neque dolo, neque culpa, aut per dis.smulationem fecerit. De quo dubitari meo Tito poterat: est enim contra regulam luris . quae eum debitorem, sine cuius culp

res periit, liberat. d. L. si ex legati s Quod eum ita sit, ' & praeterea in mora

divertum observari dixerimus: haud abs re erit videre, cur id in hac speeie tam varie constituatur . Et recte generaliter definiemus, iniquum esse, unius ex reis factum alteri reo nocere: ne ineipiat diei

licere cuiquam alterius conditionem dete riorem facere, contra regulam naturae,

etiam elle aequissimum. unius factum non Prodella vel ipsi, vel alteri ad eum liberandum in necem creditoris. Nam a quoiulta solutio, aut satisfactio proficisci de-huir, valde iniquum est, atque adeo absurdum ab eo nasci iniuriam liberationis

invito creditore. Sequitur igitur, ut repolt moram unius ex reis perempta, quan- vis qui moram laeti, teneatur adhuc, tamen liberetur alter, qui moram non fecit: quia si etiam ob id factum alter tenetur, aperte mora prioris illi alteri noceat: cum sne cuiusquam mora futurum esset, ut rei interitu liberaretur. Negamus aut etae ullum factum, aut culpam euiuia quam debere alteri nocere. Contraria de

caussa dicendum est, cum unus ex reis animal promi ilum occidit, aut aliter fecit, quominus res promista exstaret, sieut tenetur qui occidit; ita alterum quoque reum teneri debere: quia si eo interitu liberatur alter, perspicuum est occidentis factum illi prodesse ad liberationem, cui sine eo uterque adhuc teneretur, ut priu .

Iam vero & hoc factum alteri prodess debere oeg vimus. At enim factum unius ex rq is promittendi dicitur nocere alieti,io dicta L. ρeuult. v. eod. & nocere ibi. dem dmittitur. Sed idem factum in haere dicitur modo simpliciter nρn prodesse,

modo etiam aperte nocere diversis rationibus. Si liberationem tantum spectamus, ut certe de hae sola nune quaerimuset occidentis factum alteri non prodest, quideo facto alter non liberatur. Si spectamus regulam iuris, quae ex interitu rei dehitae liberationem reo tribuit : dicitur factum alteri qui non occidit, nocere: quia factum id quodammodo obitat, ne allerreus ea regula utatur. Sed tamen semper fatendum ell, hoc posterius abusive dici, non proprie. Revera enim non factum Ocisci dentis obilat, quominus alter liberetur,

cum potius factum spectet ad alterum reperempta Iiberandum ; sed in caulla estius, quod non patitur in interitu rei frεudem unius ex reis alteri prodesse.

P. X.

Interruptionem praescriptionis temporis ab uno ex reis adhibitam alteri reo& prodesse, & nocere, & ad L. ult. hic .

E. L. ult. C. de duobus reis, explicatur. R. Facta caetera unitis ex reis aheri nec nocere, nec prodesse: interruptionem autem praescri-

IN his tamen factis unius ex reis promitis

tendi . quae facta ad perpetuandam ob ligationem va)ent, qualis est eius mora, &rei debitae interemptio, excepit lustinianus interruptionem praescriptionis, qu M

ptionis ab uno ex reis trinittendi, aut si versus unum ex reis stipulandi adhibitam

rei aequitaI.

in unius persona admittim voluit etiam alteri reo & prodesse, & nocere . Quod dico, huiusmodi est. Diximus, si qnod factum sit, quo unus ex reis promittendi perpetuavit adversus se obligationem, id

factum Di ili ed

656쪽

1aque Ad Tit. XL. Lib. VIII. C. de Duobus reis Zcc. I 216

factum neque alteri reo nocere ad eum in obsgatione retinendum, ubi ex sua persona liberari per se potuit, qualis eis unius ex reis promittendi mora: neque prodelle ad eum liberandum , quanuis alioqui liesset solus, potuisset alieno eodem facto liberari: quale est, si res ab uno sit per-x empla. Hie , t inquam, excepit lullinianus interruptionem praescriptionis, exstatque de ea re eius constitutio, in L. BD. ins hoc tit. Constituit enim, quae eius legis sententia est, quoeunque facto in unius ex reis persona interrupta sit praeseripito temporis, quae adversus actionem currebat, sive hanc interruptionem pallus sit unus ex reis promittendi, sive unus ex reis stipulandi intulit, eam & alteri reo promittendi nocere. & alteri reo stipulandi prodelIe. Nocere, ut adversus allerum quoque reum praescriptio sit interru-

P a. quo adversus eum etiam finito tempore praeitituto utiliter agi possit. Pro-delle, ut alter quoque reus stipulandi videatur interrupisse, quo & ipse perpetuo

possit agere. interrumpitur autem praescriptio, si reus aut debitum agnoscat apud creditorem, aut a creditore iudicio pulsetur. Sive ergo unus ex reis promittendi debitum agnovit vel iudicio conventus est, perpetua tam eo facto adversus eum actionem , placet etiam adversus alterum reum perpetua tam videri, quasi & ipse agno- villet idem, aut iudicio conventus esset. Sive apud unum ex duobus reis ltipulandi agnitum est debitum, aut ab uno promittor iudicio eonventus : perpetuatam huic actionem placet etiam alteri reo qualieommuni quodam facto effici perpetuam. Ergo i unius ex reis interpellati partim

mora, partim agnitio alteri quoque reo nocet ad interrumpendam praescriptionem:

quod supra de mora & facto generaliter negabamus: & unius ex reis stipulandi interpellatio alteri quoque prodest ad eandem interruptionem, quanuis ipse ad eam rem nihil contulerit: quod & ipsum in pacto unius rei iti putandi, itemque in recum uno ex his iudicata, & similibus factis

ante negavimus . Sed meminerimus conifi- tuta haec praeter caeteras caulsas in interruptione praescriptionis Iemporis, utrumque non sine certa ratione. odiosa enim res est praescriptio temporis. utpote constituta etiam ei, quem constare possit prius

debuisse, & constituta ob id solum, quod

debitor per tempus constitutum cellaverit. Favorabilis igitur. & digna quovis auxilio eius praescriptionis interruptio: id que eo magis, quod quandocumque &rim. IX.

quocumque ex facto concessa fuerit, semper interruptio sine debitoris cum quo nihil actum est, damno continget: cum, ut dixi. & ipse prius debuerit, nec moleste ferre debeat, se probabili quavis rationea praescriptione temporis excludi, quem potius conveniebat ex cessatione sua lucrum non sentire. Unde & Iuilinianus in dict. L. illi. in ρr. hie, testatur se eos modos interruptionis, qucis ab aliis positos invenerat, etiam amplia Ile : nempe quia hene regula iuris Pontificii comprehensum est, Odia reli ringi, favores ampliari convenire. c. odia, de reg. iur. in 6.

sumptum ex L. eum quidam, in sin D. de lib. Si postb. Cur autem haec interruptio in persona unius ex reis stipulandi , vel promittendi undecumque semel admissa etiam ad alicis reos omnes perlineat, haec non improbabilis ratio est, quod sit interruptio de tota obligatione. lam vero haec obligatio in omnium reorum obligatione non diversa, sed una & eadem est. Et hane lustinianus secutus est, ut declarat ipse in d. L. ult. in extremo. Ratio infirma per se, sed aceedente illa ratione, alque aequitate praescriptionis impediendae. quam supra dixi, utraque eam interpretationem abunde in hac specie suadet. Nec aliorum factorum exempla adversantur. Poterat quidem eadem ratione defendi, uno ex reis re poli eius moram perempta obligato, eam obligationem etiam in altero reo retineri. Sed ideo non placuit: quia aequitas prohibet rem, quae non est in rerum natura, aut in hominum commerciis, deberi ab eo, qui ipse nec rem luitulerit, uec in ea solvenda moram fecerit . Eadem quoque ratione poterat defendi, exceptionem ab uno ex reis p cto, vel re iudieata quaeli iam ad alterum quoque reum pertinere: quia liberationem ah obligatione contineret, haec autem obriligatio etiam alterius rei est. Sed vetat regula iuris, per liberam personam alii vel actionem, vel exceptionem acquiri, L. I. δερ. Per quas ρers. Cum autem actione ab uno ex reis ili putandi interrupta placet interruptionem alteri quoque reo ad perinpetuandam obligationem prodesse: nulla hic actio, aut exceptio acquiritur, sed ea obligatio, quae eius erat, retinetur. Ac

quirere alii non liceta retinere, quod eius iit, etiam in aliis caussis denegatum non est. L. si quis solutioni, S. ED. D. de ar. L. st cum venderet, in pr. v. de pign. arit. L. 3. in priae. D. quod vi,

aut cum .

657쪽

Hugonis Donelli Comment. in Cod. I 288C A P. XI.

Duos reos promittendi vice mutua nec fideiussores esse omnino, nec pro fideiussoribus haberi invito stipulatore. SUMMARIA.

. Dur reos promittendi, plares fideiusseres

SUnt ergo haec duorum reorum promittendi propria, sive de dividenda inter eos actione, sive de eorum liberatione, sive de facto quod his noceat, agatur. Sed quoniam in his, quae diximus, necesse est pleraque immutari, si duo rei promittendi vice mutua fidei ultores sunt,& tamen tales accipi convenire, scriptum est a Papiniano in L. reos, in pr. i. b. tit. superest, ut videamus hoc etiam, quam vere id di fatur, vel potius quomodo accipiendum sit, ut conveniat cum superioribus. Et non dubium est, quin duo rei promittendi fideius lores non sint . Duo enim rei promittendi sunt, qui principaliter idem promittunt: non enim ita, ut quod unus prius principaliter spopondit. ei postea alter accedat, ut dicat nomina tim se promittere, quod ab illo, aut illo debetur, quod est proprium accellionis. idque ex constitutione duorum reor uin supra intellectum est. Nullus autem fideiussor principaliter & per se quid promittit ;sed omnis fidei uisor principalis alicuius obligationis accestio eli, I. fideius ores, . IV. de M. Non ergo. duo rei promittendi invicem lunt fidei uilores. Hinc duo rei promittendi ubique a fidei ultoribus dii lincti, L. fed st, x . iuncta L. idem. θ'.D. de pact. L. uis. infr. de Id. Hi ne &tituli distincti, De Gobus reis, S Te fdeiussoribus. Nec vero parum intereti id ita recie statui: alioqui, ut dixi, pleraque falsa erunt ex iis, quae supra posuimus. i Eii autem 1 inter reos debendi, & fide-iuliores harum rerum differentia. inter fidei uilores , qui solvendo sint , dividitura cito etiam iure vetere, singuli rei solisum debent. & a lingulis solidum peti potest. L. 2. L. 3. I uu. O. eod. Fidei ultor, quod reo debetur, compentare potest, si Conventatur, s. D. de com ens reus promittendi quod alteri reo debetur, n nPoteii L .s dus, io. D. hoc tit. Item fidei ultori exceptio pactilcompetit, quae

inutiliter accipi, quid sit in L. reos, D.

de duobus reis.

Rei promittendi quando habendi pro fideiusso

ribus.

Competeret reo, etiam si pactum in personam rei dumtaxat collatum sit, L. S heredi, S. uis. L. quod dictum, v. de pact. Unius autem ex reis promittendi conven-llo quan vis in rem collata alteri reo. qui socius non sit, non proficit. d. L. S b redi, g. tili. L. sed δε,1 . L. idem .seq.

D. de paes. Quid i ergo est, quod ii a xscribitur in d. L. reos. D. eod. Reos pro mitteudi vice mutua fritastores non mu- tititer accipi convenit. Vel hoc iplum maxime signati eat reos promittendi fidei uia

fores non elle. Haec enim oratio, ress

promittendi fidei timores recte accipi, nihil aliud significat, quam reos pro lid i ullo ribus recte accipi, seu esle.loeo fidei unsorum: quo maxime lignificatur eos non

est e fidei ultores. Id ex limili hae oratione

licet intelligere, eum dicimus credi. ores accipiendos elle omnes, quidus ex quacunque caussa debetur, etiam ex quasi contractu, aut maleficio. traditum in L. creditores accipieudos, v. de verb. IN. ubi sane constat hoc dici non omnes illos creditores esse, non sunt enim: cum cre dere sit ex contractu alterius fidem sequi: L. I. 'D. si cert. pet. sed elle loco creditorum, seu proic reditoribus haberi, idque ila explicatur in ead. L. creditorea,

eum ita subite itur paulo poli: auod si natura debeatur, nos funt loco creditorum. Non ergo rei promittendi sunt vice mutua fidei ultores, etsi quis concedat pro fidei ultoribus habendos. Sed quid refert, dicet aliquis, si fatemur enectu pro fidei ultori hus este habendos' Sane nihil referret, si Papinianus generaliter definiret,

reos promittendi ita elle habendos. Nunc autem haec sententia est Papiniani: convenire inter omnes. seu, ut alibi loquitur, vulgo receptum esse, reos promtiten di ρε ο s et Ioribus aecipi non inutiliter. Non tamen semper. sed vice muttia .sidei l. cum lia accipiuntur ambo.2ut: simul habeantur pro fideiuiloribus vice mutua,

658쪽

118ς Ad Tit. XL. Lib. VIII C. de Duobus reis icc. Iaso

non etiam ita, ut unus eodem tempore

fungatur persona rei principalis, alter haheatur pro huius fideiussore: quo illius

iure, puta compensatione eadem, aut ea

3 dem exceptione utatur. Quinetiam 1 hoe ipsum, quod dicit Papinianus, reos prΟ- mittendi non inutiliter simul pro fideiussoribus vice mutua accipi: non generaliter definit, sed ita, ut intelligat id aliquando fieri utiliter, at non semper. Declarat enim paulo post id fieri tantum tunc, eum reus stipulandi pro talibus eos haberi volet, non etiam ita, ut eos pro talibus admittere cogatur. Et ideo, inquit, ut reus

stipulandi inter fideiussores dividere potIet

actionem: ite inter reos, tanquam Uice mutua fideiussores snt, pro arbitrio eius dividere poterit, non secus. ae si da os promittendi reos divrsis actionibus eo De uiret. Sed hoc . inquam, si vetit: caeterum, inquit ille, dividere euendus non es.

C A P. XII.

Non tantum duos reos stipulandi & promittendi fieri posse, sed de plu

res: nec tantum verbis stipulationis, sed & ex caeteris contractibus: itemque leuamento fieri posse duos reos debendi, credendive . SUMMARIA.

. Ex eontractibus aliis. quam stipulatione duos reos debendi fieri min, F quomodo fiant. R. Etiam ex muttio duos reos debendi eiusdem pecuniae creditae feri posse, quomodo , ac suam recte bis feri dicantur.3. Et restamenta duos rem debendi feri posse, quomodo fam.

.m de duobus reis stipulandi & pro

mittendi hasienus dicta sunt, exem-- pli caulia dicta sunt: quia & ita reos fieri utitatius est, & hic titulus de his conceptus eii eum hoc loco. tum in Pandectis. Caeterum & in pluribus reis, quam duobus idem iuris est. Inst. eod. tit. &ad alios quoque reos credendi. debendive ius pertinet; si tamen ex aliis quoque ea ullis, quam ex llipulatione. duci pluresve rei credendi & debendi constitui

possunt. De quo sequitur ordine, ut bre- 1 viter cognoscamus. Et conflat i ex aliis quoque eaussis duos debendi reos voluntate fieri polle, partim ex contractu, par Lim ex teilamento . De quci ita scriptum est a Papiniano in L. eaudem, in princ. D. eodem. Eandem rem ad duos pariter deposui, utriusque fidem tu solidum

secatas: vel eandem rem da obus simitiis ter commodavi, sunt duo rei ρromitten die aura non tantum verbis stιρulationis, sed is taeteris contrambus fiunt, veluti emptione, venditione, locatione, condu- moue. deposto, eo inmodato, testamento.

Haee Papinianus. Quomodo ergo fiunt ex his caustis duo dehendi rei' lndicat s periore definitione Papinianus . in contra Elibas, cum ait in eo, quod apud duos

. Ex aliis eas s obligationis, quam estutram has. aut Iesamenso, duos reos debenin mae sit s. s. Etiam d 1 reos eradendi ex aliis contractibus

si rei posse, quomodo fari.

A. Ex malas quomodo duo rei eraderidi. . Ex se stamento quoque duos credendi reos posse

feri, P Ροmodo Iam . deposui, duos reos fieri, cum utriusque eorum fidem in solidum sum secutus. Signifieat ergo ex contracta duos reo I de hendi constitui, cum in eandem obligationem ite duo consenserunt, ut vellent ei cum quo contrahitur, in eam caussam in solidum obligari, quod fit aperto consensu: puta, si in emptione duci constituant se eiusdem rei emptores, in venditione duo se eiusdem rei venditores; velintque utrique, illi venditori, hi empto iin solidum obligari. Quod quidem in his contrare bus & similibus recte fit etiam sine stipulatione, quia in his obligatio contrahitur solo consensu. Sed non minus &in iis, qui re fiunt, ut deposito, & commodato, duos reos debendi recte constitui supra diximus, fitque eadem illa conventione, cum re apud duos depol ita nominatim id agitur, ut uterque eo nomine in solidum obligetur: quam S fidem utriusque is, qui deposuit, sequitur, ut eli inc L. eandem, D. eod. Quod si apud duoetres de polita fit simpliciter, aut ducibus simpliciter commodata: duo quidem qu dammodo rei habe huntur. quia ut in re indivisa dolum & eulpam, & dii gentiam,& cullodiam in totum praeliare debent: ξrevera duo rei non erum, quod eo Pertinet a

659쪽

12 si Hugonis Doncili Comment . in Cod. I 292

tinet, ut in eo duorum heneficio per omnia non utantur, sed lotum unius solutio liberet alterum: indicatur hoc in L. s.

ceptum est, receptum est & in mutuo, ut eiusdem pecuniae mutuo datae plures rei

fieri pollini, quan vis uni tantum pec9nia numerata sit, & quidem ita, ut rei fieri

pollini non tantum, si propter pecuniam mutuam uni datam omnes rei promittendi fiant, quod quia ili putatione fit, iure optimo fieri polle constat, eaque species eii L. propter, i r. h. tit. sed etiam si

pecunia uni numerata, constituant se omnes eius pecuniae debitores, velintque

singuli in solidum, quali pecunia in solidum a se accepta, obligari: quod & sine stipulatione fieri polle deelaratur in L. si non s uti, fustr. s cert. pet. De quo

tamen non parva dubitatio est. Nam quomodo ex mutui caussa rei fiant, qui mu-Iuam pecuniam non acceperunt: cum mutuum non contrahatur consensu, sed re .

dum & pecunia profiei scitur in accipien

cendum est , eum uni pecunia traditur aliorum voluntate, satis omnibus traditam videri: illi quidem per se, cui vere traditur; caeteris autem per huius personam; ruoniam nihil interest, utrum aliaui traia atur quid, an alii voluntate eius. L. re stitata, D. ad Tres. Sed nondum ad mutui caussam satis . his omnibus pecuniam traditam videri. Et iam omnium pecuniam fieri oportet, si hos ex mutui caulla reos fieri, ideit obligari volumus. Sic enim mutuum ell, si ita dentur nummi, ut fiant

At quomodo eadem pecunia fieri illorum omnium potest tanquam mutua, Cum plures ei uidem rei in solidum domini elle non pollini t L. s. f. ult. v. eom. Dicemus plures illos eodem tempore dominos eiusdem pecuniae fieri non posse: diversis temporibus posse. Quod in hae constitutione plurium reorum fiet hoc modo. Nam iis, quibus pecunia naturaliter numerata

non ell, videtur numerata, ut dixi, per interpositam personam eius, cui numerata

est. Sic deinde ab his velut accepta, videtur ab his i piis ad eum proseria, cui numerata est: ut sic ad singulos pecunia perveniat diversis temporibus, tanquam brevi manu, occultatis non necessariis traditionibuς, ut in caussis ii mili huς tactum ac cipiendum esse docemur in L. 3. I. uis. D. de don. ιnter vir. S uxor. L. singu-I iaria, D. si cert. tet. Tei lamento 1 liciteri duos reos docet Papinianus in ae L. eandem, D. eod. Si pluribas, inquit. heredibus institutis testator dixit, Titius SMaevius Sempronio decem danto. Quod ex initio eius loci sic intelligendum eli: ii modo id lenterit tellator. ut singuli illi appellati heredes solida decem deberent.&, ut loquitur Papinianus, si, ut in deinposito, sic in legato tellator ita a duobus heredibus legaverit, ut vellet legatarium

utriusque fidem & personamiin solidum

sequi . quomodo Λecum ius locum hene accepit. Sic autem videbitur testator id sensisse, si expresserit. Alioqui eadem summa pluribus coniunctim adscripta, si nihil aliud actum probetur, pro numero per Ἀ-narum divisa intelligitur, ut singuli partem dumtaxat debeant : in quam sententia in

omnes veteres consentiunt. L. Nos . in

pr. L. sve, D. eod. L. eum qui . s6. in pr. D. de verb obL L. cui fundus. D. de cond. S dem. Diversum est, si te Ilator disiunctim eandem summam leget a duobus hoe modo: Lucius Titius heres meus, aut Maevius heres meus decem Seio dato. Apparet enim hie solida decem legata esse a lingulis; sic tamen, ut velit tellator una decem in obligatione versari, ut ab utrofuerit solutum, alter liberetur. ideo & hieplaeet ita duoς reos esse, quali essent duo rei promittendi, ut eli in L. si ex toto, 8. g. r. D. de les i.

Ex t eaeteris caulsis obligationis duo rei

debendi non constituuntur, et ii maxime proponas duos pluresque eandem rem debere . Aut enim ex eadem caulla non debent, aut non id agitur inter eos & ereiaditorem, ut una sit omnium obi gatio. &res una in oblig tione versetur: ut puta. plures tutores obligantur ex lutelae caulla

in solidum, sed linguli ex suo facto. &sua culpa: in quo res sunt diversae. Ideo non sunt plures rei debendi, neque per omnia eodem iure utuntur, elli ut in obligatione communi pleraque habent ii milia,

ut declaratur m L. I. I. nunc tractemus,

v. de a . tui. Plures ex eodem delicto, quod in commune admissum eit, tenentur in solidum. sed aperte non sunt duo rei: quia diversa sunt facta, & delicta lingulorum, S unusquisque proprii det, quae iueo in divertistidii poenam patitur, delieiis non potest esse una . L. si quis. I. ult. S L. sequen. D. de iurisae L. t. δερ. de cond. fur. Cumque in quasi malefidio plurium lim diter suum cuiusque peccatum iit, quod poena coercetur: non dubium . quin & hic plures quan vis eius ad- milli nomine teneantur in lolidum . tamen

duo rei debendi non iitu: et ii hoc limite

habent,

660쪽

ia 93 Ad Tit. XL. Lib. VIII. C. de Duobus reis&c. I 29

habent, quod uno solvente, quod actori

debetur, alter liberatur, L. t. s. tile. XL. st . D. de his, qui deiee. vel est aes Ut autem t ex com raetibus aliis, quam stipulatione duo rei debendi fieri possunt: ita & duo rei credendi etiam in iis, quire conficiuntur, puta deposit . commodato, mutuo: fientque hoc modo, si nominatim hoc agatur, ut tanquam duo deposuissent, aut commodastent eandem rem.

vel eadem d em mutua dedissent singuli in soli dum: ita horum singulis, qui accepit in inlidum obligetur. Quod in deposito indieat Ulp. in L. r. I. sed F duo. m. depos his verbis: Si duo deposuerunt. S ambo agast, siquidem sie Aposuerunt,

at veI unus totiae totum, poterit in solidum Mero. Vult ergo singulis solidum depositum deberi, singulas eo nomine re Ete agere in solidum, eandem rem in Ob ligatione versari. id autem conventione emei. Atqui haec plane duorum reorum stipulandi deseriptio est in c. i. L. 3. I. I. v. eod. s. sten. IV. eo . Quidni vero ita duo quoque credendi rei in deposito recte constituantur, cum fateamur duos debendi reos ex eadem caussa fieri posse 'facilius enim duobus acquiratur eiusdem rei nomine actio, quam duo eiusdem rei nomine obligentur: cum aequisitio faciat conditionem acquirentis meliorem, quod licet; obligatio autem faciat obligati conditionem deteriorem, quod non perinde concessum est, L. Diseudo, v. de neg.

ss. Sed duo deponere & commodare eandem rem possunt: ut nihil prohibeat

ex his contractibus ducis reos credendi ita fieri , tanquam quorum singuli vere

rem totam deposuissent, aut tolam com

modassent. At i quomodo possunt duo 6eqndem rem mutua dare, ut quui solidum dedissent, ita fiant duo eiusdem pecuniae credendi rei Possunt videri dedisse eadem illa fictione, quae in pecunia credita est: ut sui lieet unus dando suo nomine, velit quoque datam nomine alte rius, ae debitor se accipiat. Sic enim fiet, ut perinde habeatur. quasi debitor pecuniam aceeptam illi alteri dedisset, se deinde ab eo ad eumdem debitorem redii ilat. Quae brevis manus traditio in mutura constituendo praecipue admissa est. L. singu- raria, L. certi, L. pen. v. se cera. ter. Ex t testamento se duo rei credendi in γre legata fieri possunt, si testator duobus

leget eandem rem . eandemve summam

disiunctim, hoc modo: heres meus Titio, veι Maeυio decem dato . Nam sic cumbaec a duobus illo modo legata sunt. sum duo rei debendi: quia a singulis solida de-

sem, una tamen summa legata sunt i L. 8. . I. v. de Iegat. x. Fient & tune duo rei credendi, eum haec summa eodem modo legata erit duobus: quia legata sit solida singulis i se tamen , ut una summa in obligatione verlatur. Quod si contudictim eadem summa legata erit duobus,

puta Titio & Maevio decem: ita his d cem communiter legata sunt, ut singulis intelligantur solum quinquς data, nisi aliud

tellator aperte caverit. L. eum qui it4,ς6. in pr. v. de ver . o L

SEARCH

MENU NAVIGATION