Hugonis Donelli ... Opera omnia. Commentariorum De iure civili tomus primus duodecimus cum notis Osualdi Hilligeri. Accedunt summaria, & castigationes theologicae Tomus nonus. Et Commentariorum in Codicem Iustiniani volumen tertium. Accedunt castigat

발행: 1766년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

veniri posse. ut ante petitionem. Et generaliter probandum est, quemadmodum

uno conUenio ea conventio non prodest

cael eris ad liberalionem: uc nec prodesse ipsi convento, ut in eam partem, quae ab eo petita non est, liberetur: idque eis ei. tur eadem illa ratione, qua supra usi sumus. Nam is, qui convenitur pro parte,

solidum debuit. L. 3 DP. boc tit. Non potuit igitur liberari ea obligatione, nisi

aut creditori solvendo, aut satisfaciendo. Qui pro parte tantum conventus est, is non ideo reliquam partem solvit, aut eo nomine satisfecit creditori. Non est igitur in eam partem liberatus . non magis, quam ante. Haec sententia de unci ex duobus reis pro parte convento posita est in L. st ex toto, I r. D. de legat. I. De unci autem ex pluribus fidei ustoribus convento colligitur ex L. interieor, g. r. v. eod. id adeo verum est . ut qua nuis creditor ab uno partem petierit, & pariem etiam sit consecutus . nihilominus ab eodem possit reliquam petere eadem conditione, ut ante potuit, ut superioribus duobus locis

diserte comprehensumiel l .: Sed in hae parte at quid inter plures debendi reos,& plures fidei ultores interest . Nam cum unuῖ ex pluribus reis partem solvit, interdum gravius tenetur, quam unus CX

fideiussoribus, qui itidem partem solvit is interdum tenetur levius. Gravius t in eo. quod cum is partem creditori simpliciter

solvit. nihilominus creditor alteram par tem ab eo statim potest petere : neque distinguitur, utrum alter ex eon reis solvendo sit, an non sit, quoniam singuli in solidum tenentur: neque dividitur actio inter

eos, nisi si id aetum est, ae L .s ta toro,s. I. D. de Iegat. t. At si fideiussor, qui pariem solvit simpliciter: ita demum in

reliquam partem conveniri potest, ii caeteri fidei uisores solvendo non sunt. Nam cum alter solvendo est , dividitur actio inter eos, qui solvendo sunt ex epiliola D. Hadriani, hoc in L L. inter eos, I. O i. D. eod. E t converso eii, ubi unus ex pluribus debendi reis teneatur levius. Nam si partem creditori solvit non timpliciter, sed nominatim pro sua persona , vel suo nomine, & creditor ita solutionem admisit: deinceps ex alterius rei persona in reliquam partem conveniri non p&eli idque eit, quod comprehensum est in L. creditores, δερ. de pact. Fideiussor contra quantumvis suo nomine se dicat partem solvere, & creditor ita accipiat: nihilominus in reliquam pariem conveniri potest, ii alter ex fideiussoribus sol endo non sit, ut ei l iu d. L. tuIer eos. S. I.

I. eod. De duobus autem reis debendi, non de duobus fi eius soribus agi in L. arereditores, δερ. de pati. intelligitur ex verbo admisisse , quo rescriptum utitur. Proponuntur creditores admisiise unum pro sua persona solventem. Non additur, unum ex reis, aut fidei ulsoribus; sed nihilominus reos intelligimus, non fidei uia fores: quia eum solum solventem admittere dicimur, quem volentes 'dm:llimus.& a quo partem oblatam ii vellemus, accipere non cogebamur: quod tune solum fit, cum sunt plures debendi rei. Nam ab uno ex fideiussoribus partem accipere creditor cogitur . si omnes sint solvendo. f. si plures, IV. eod. Quaeritur differentiae ratio. Eii in promptu: nam cum unus

ex pluribus debendi reis dicit se pro tua

persona solvere, hoc dicit: se nolle amplius personam suam teneri soluta parte. Quem ita solventem cum creditor admittit, nempe consentit, ut is amplius non teneatur. Hic consensus patium habet dereliqua parte non petenda . Hoc pacto

debitor, qui partem solvit, liberatur. Cum autem fideiussor partem solvit pro sua persona, tametsi idem dicere intelligitur, quod supra, nimirum velle se suam personam obligatione eximit tamen creditor ut eam partem tantum ab eo accipiat. non consentit: quippe quam ideo accepit, quia accipere cogebatur; non quia

vellet quidquam remissum. Nam quod quis

facere neceste habet, non intelligitur in eo volu ille esse liberalis . L. rem legatam, M. de adim. leg. in quam sententiam inta in di Ile rui pluribus, ut in loco, ad ae L. ii creditore .

interim i hoc hactenus reorum & fideiussorum plurium manet commune, ut ii creditor ab uno partem petierit tantum, non prosit ea reς convento, quo minus

idem ipse in reliquam partem conveniri possit, uti ante petitionem partis poterat. Ueruntamen hoc si accipiendum erit: si creditor cum uno tantum ex fidei ullo. rihus egerit pro parte. Di verium eli, si cum omnibus fideiussori hus simul egerit. cum lingulis autem pro parte, atque ita inter fideiussores actionem tuam diviserat. Hoc enim,cum fecit, amplius poli Iuis

contestationem unum ut ira partem quam ab eo semel petiit, convenire non poteli.

etiam ii teliqui solvendo non sint: hae e sententia eii L. Aberum, δερ hoc Di. illic enim ita scriptum est: ρυ.litis contesa

tionem divisam astronem iustaurari raros νatio non patιtur. Dividitur ac lo creditoris, cum adversus omnes fideiustores pro

parte agitur, & ita actio tota in iudicium

Hugonis Donelli Comment . in Cod.

692쪽

1 3 ue 7 Ad Tit. XLI. Lib. VII l. C. de Fideiussorib. δ c. I 358

deducitur divisim, uticolligere licet ex L. inter eos, I. I. U I. peu. amissi, S. r. 'D. eod. is L. I deiussor, s r. in . 1laurari actio dicitur, cum ab eo, qui pro parte conventus erat, solidum petitur ex persona eorum, qui solvendo non sunt. Hoc fieri ius vetat, ut eli in dicta L. δε-berum. Proinde hoc vetare intelligitur,

ne quisquam eorum, qui pro parte initio

convenit sum , ultra eam partem pollea conveniatur. Haec sententia dubitationem

non habet, cum fideiussores, inter quos actio divisa esl, tempore litis contellata fuerunt solvendo. Nam ex epistola D. Hadriani inter eos, qui tempore luis conle-llatae solvendo sunt, actio de obligatio dividitur. L. 3. iu D. fur. bae tit . dicto I. si plures, In sit. eodem. Beneficium tuis ris hoc modo iideiussoribus lingulis quaesitum, nullo eventu his auferri potest. ldcirco si inter fidei,ssores. qui solvendo

erant, divisa actione quidam pollea solvendo esse detinant: ea res ad Onus eorum, qui solvendo sunt, non pertinet. ut

eli Papiniani responsum in dicta L. inter

eos, 3. Fem. D. eod. Sed res non caret

dubitatione tulla, si creditor diviserit actio nem inter eos fideiusstores, qui tempore litis contellatae solvendo non fuerunt. Nam inter eos ex epiliola D. Hadriani actio non dividitur, ut videtur: cum iubeatur inter eos lantum dividi, qui solvendo sunt. Rursum creditor partem petendo a singulis, non ideo pacisci intelligitur, ne a limgulis reliquam partem petat: quo fit, ut non videatur prohiberi partem reliquam a singulis petere, etiam post litem cum singulis pro parte conteilatam .

ε Sed t nihilominus & hoc verum est,

divisa inter fidei ultores actione, id eli, omni hus conventis, Se singulis pro parte, se inter eos actionem dividi: ut non magis ab uno reliqua pars peti pollit, quam peti pollet, si omnes solvendo suillent tempore litis conteliatae . id non obscure colligitur ex L. amissi, S. T. D. eod. Illieita Papiniani responsum eis: si ex persona pupilli tutoribus auctoribus cum pluri-hus fideiussoribus, qui pupillo obligati

erant, actum sit iudicio, & divisa inter eos actio, cum quidam ex illis soloen d

non essent tempore litis contellat te: poste minorem in integrum restitui adversus eum, qui solvendo erit, ut in eam partem conveniatur, in quam reliqui solvendo non

sunt. Cum Papinianus dicit, pupillum in integrum restitui polle, satis significat eum

iure communi adversus eum, qui solvendo elt, agere non potuisse. Quoties enim minor iure comm uui, de auxilio ordinario munitus est. cessat in integrum restitutio,

L. in caussae, et. D. de minor. Ergo maior creditor si idem fecit et . nullum remedium iure haberet adversus eum, qui esset solvendo. id etiam satis aperte colligitur ex dicta L. Iiberum. Nam quae litollite initio posita eli de pluribus ti ieiunsoribus, quorum quidam minus idonei metunt tempore litis conlellatae. 3e ante. Et rescriptum est, unum ex his conveniri

polse in solidum ab initio; sed semel actione inter eos divisa. non lieere post litis contestationem actionem inflamare. Refertur hoc igitur ad eos. de qui hus qi aestio posita erat, id est, ad eos, qui tempore litis eontellaiae solvendo non fuerunt :quibus dicimus superiorem divisonem pro-

delle'. v

Sed adversus hane sententiam multa disputari possunt, quae hreviter diluemus. Ac primum in eam rem hoc argumen sumes . Si unus ex pluribus fideiussoribus pro

parte conventus in reliquam partem liberatur, ut deinceps de ea conveniri non posuit : neeesse est aut iure libet eiur. aut creditoris ccinventione . Neutrum elle reperietur. Non liberatur iure civili: nam snguli hoe iure solidum debent. t.. 3.o meod. Non ex epistola D. Hadriani: nam ex hae epiliola dividitur actio lanium inter eos, qui solvendo sunt. d. L. 3. fustr. g. si plures, Instit. eod. Nos autem agi mus de his. quorum qu dam solvendo non fuerunt tempore luis comelia ae . Rursum non liberatur fidei ustor pro parte tantum

conventus Creditoris conventione . Non

enim si creditor partem petiit a singulis, ideo eum singulis pacisci intelligitur, ne

reliquam petat, ut iam dixi : argumento est, quod si creditor ah uno solo petierit partem, non ideo is in reliquam partem liberatus intelligitur . ut supra docuimus . Quapropter ne tunc quidem liberabitur.

cum creditor non cum uno tantum egit,

sed egit pro parte cum omnihus. Respondeo: t cum creditor partem pe- stit eodem tempore a fingulis fideiui orbhus, fateor, singulos contensu creditoris in alteras partes non liberari, certe de eo consensu nil, i probare. Sed liberantur ex epistola D. Hadriani, quoties creditor inter fideius lores divisit actionem : non quidem ver his epistolae, sed sententia. Nam epistolae verba cogunt solum dividi actionem. cum fidei ullo res solvendo sunt; non autem cum solvendo non sunt. Sed si nihilominus creditor sua sponte actionem inter eos diviserit: sententia epiliolae eli.

ut omnes Pro parte tantum deinceps teneantur, quanuis ab initio non omnes sol

693쪽

vendo fuerint : quia creditor actionem in .

ter fidei ulIores dividendo lolidi petiti cinirenuntiarat. Colligitur haec lenientia hoe argumento. Nam si creditor coactus diviserit actionem inter eos, qui solvendo erant: non potest postea ex epiliola unum ex his in solidum convenire, quanuis at ter desinat elle solvendo. Ergo multo minus poterit unum convenire in lalidum . ubi sua sponte non coactus divisit actionem inter eos, qui iam tum solvendo non erant. Nec in eo fit creditori iniuria, atque adeo nullum damnum eius ellis videtur, si sua eulpa damnum sentit . ut est regula iuris. c. quod quis ex eulpa, D.

do regutis iuris, Nunc autem certa tulis

p. eius id aecidit. Nam si scibat aliquos

solvenda non esse. Cur non convenit in

solidum eum, qui solvendo erat' si ignorabat aliquos solvendo non esse . tamen fuit in potestate eius unum quemlibet insolidum convenire: nec cogitur caeter sconvenire pro parte, nisi is fideiussor, qui in solidum convenitur, id pollulet. ut fiat perieulo tuo. L. si dubitet, I . an pr. D. eod. id si non fecit creditor, de sequeri debet. Confirmatur haec sententia verbis L. liberum, supra. Nam cum illi ediceretur divisam antonem instaurati non posse, ratio haec addita est: non quia creditor eonsenserit; sed quia iuris ratio id

non patiatur. Secundum argumentum adversus superiorem sententiam hoe est: Cum sunt duo fideiussores, puta, Primus & Secundus, ae Secundus solvendo non est, si e reditor cum utroque pro parte agat: & volumus Primum non posse conveniri ex persona Secundi, qui solvendo non eli: necesse est Primum pro ea parte liberari, aut ex persona sua, quia ipse pro parte

conventus fit; aut ex persona Secundi, quia Secundus pro parte fuerit conventus. Atqui non liberatur Primus, quia sit tan tum conventus pro parte . Nam si solus conventus esset pro parte, non ideo in reliquam partem liberaretur, ut supra docuimus ex L. inter eos, s. r. v. est Non debet etiam liberari pro altera parte, quia Secundus pro ea parte conventus iii: quippe electione Meundi Primus non liberatur, & generaliter unius electione non liberantur eae teri, si is qui electus est. non satisfaciat, ut in hae L. reos, diserte eonilitutum est. Quare Primus in propolito nullo modo pio reliqua parte Secundi liberatur. Respondeo. sic res habet: neque Primus ideo liberatur. quia cum ipso pro parte actum sit; neque ideo, quia Secundus in reliquam partem lit eletius: denique neque contentu creditoris liheratur . neque Secundi fidei unsoris electicine. Sed liberatur propter divisam a creditore actionem : quia hane divisionem ius ratam habet, quasi actione

divisa solidi petitionem ille remiserit, ut

dixi . UTertium & postremo m in eandem senistentiam argumentum hoc est: creditor antequam litem eum omnibus fidei ultoribus

contestaretur pro parte, potuli unum

quemlibet ex his in solidum convenire ite aeteri idonei non essent, L. Aberam in pr. δερ. Ergo & poli litem contest alam p

terit, quan vis inter eos diviserit actionem. litem contestando i quoniam nemo litem contestando deteriorem suam conditionem facit, sed meliorem. L. nou DIet, L .uems

enim, D. de reg. iur. Respondeo: quod ereditor post divisam inter fide iustores actionem non potest amplius utium in solidum convenire: non fit propter luis conis testationem, quae revera nunquam nocere

soleti sed fit. ut iam dixi, propter divisionem actionis, quae tamen dividi non potest, nisi litem cum tingulis creditoribus

pro parte conteitando. ita rata erit hae e

sententia: divisa inter plures fideiussores actione, ideli, omnibus pro parte virili conventis . non posse deinceps unum ex fideiussoribus in solidum conveniri ex persona eorum . qui solvendo non sunt. sive tempore Iitis contellatae omnes solvendo fuerint, sive iam tum quidam ex ius solvendo non fuerint.

694쪽

1 361 Ad Tit. XLI. Lib. VII I. C. de Fideiussorib.&c. I 36 a

is L. fideiussoris. 14. Liam ΑΑ. & CC. Pergamio. Fideiussoris quidem heres exemplo rei principalis tenetur. Sed se idem utrisique succedat, intercessionis obligatione finita , velut principalis tantum debitoris heres conveniri potest. S. M. Kal. Ian. CV CUCSUMMARIUM.

. Cum fideiussis Rebitori, aut debitis fidei ori, suam tolli obligati m. tae eam Metus --ι unus N Mem strigae saccedis , rarios riam, non principakm: cur ita utrumque.

Fideiussore mortuo etiam heres ex eavs- versos esse . eum qui fideiubet pro aliis fideiussonis obligatur. I. fideiussor quo, & eum pro quo fidei ubetur. L. Be- non lautum, Inst. eod. Hoc ita est: nisi res. I. servo, v. b. t. Utra igitur obli- hic heres sit heres debitoris eius, qui fi- gatio tollitur, fidei ullaria, an principalist deiussori suo prius successerat. Nam & Placet fideiussoriam obligationem perimi. hic heres ut debitori, ita per interposi- principalem manere. d. L. heres, I. semiam personam debitoris fideiussori quo- vo. L. Stiehum. I. quod vulgo, v. deque heres et . L. x. L. 3. D. do fier. δει. es Me Deo. Et recte: nam si princi- I pet. L. nu. fur. de Insit. Nune t a palem perimi vellemus, eadem opera aciem quoties aut fideiussor debitori prin- cideret, ut tolleretur & accessoria. L. i. cipali, aut debitor fideiussori i aut quod omni,. speciebus, v. de Ioiar. itaque utra- idem valet, unus idemque fideiussori & que perimeretur cum summa iniuria credebitori sueeedit; toties altera obligatio ditoris: nos autem unam saltem manere tollitur: quoniam necesse est natura di- volumus.

in L. Pignoribus. 2y.

Idem ΑΑ. & CC. Philippo . Pignoribus datis a reo principali AE actis, nee post longi temporis imservallum residuum a Metu fore eradiso petere prolabetur. S. VI. Kal. Ian.

pignori obligaverat. vendidit, non quoque fideiussores pro eo, quod reliquum consentiente debitore. Deinde res ab emis debetur. Rescriptum est, uno genereptoribus possellae longo tempore adversus cautionis soluto, non ideo fideiussores li- creditorem usucaptae sunt. iuxta L. r. is berari, de qua re diximus ad L. etiam si, L.. v. sv. si aduer. cred. Pr s. Uston. Iv. hoc tis.

695쪽

Hugonis Donelli Comment . in Cod. 136

M L. Sancimus. 26. IN. Iustinianus A. Iuliano Praefecto praetoris. Sanemus, si quis pro alio spoponderit, quatenus eum infra certum rempus tradas, vel cenam quaniatatem pecuniarum Pro eo inferat, re tempore saluto iam es eme non poteris eum restraesentare, non statim pecunias

pro eo stipulatas inferre, sed competere quidem post temporis lapsum omnia modo , poenalem actionem: non autem fla im summam, pro qua fideiussor admissus est, profligari. Sed siquidem usque ad sex mensium spatium tem

pus flaturum sit, aliud tantum ei indulgeri s sancimus, J intra quod se pessii

personam exbibere, re eam tradere, poena H lderatus. Sis amem ampliusquam sex mensium tempus ab initio constitutum est: tunc quantacunque temporis curricula data sunt, tamen es lapsum eorum semesres tantum habere eum indurias intra quas fit ei licentia personam re non pecunias reddere . Sin aurem N secianda adiectio temporis exciam: tunc omnimodo sta

nam tecuniariam per har. Sed se quidem pos flatutum ab initio tempus

completum maluerit reum pro quo convenitur, defendere: Iicere ei hoe D.

eere , nis pacti tenor ad Boc reclamaverit, si forsian sne defensione faciem δε pro eo Meiussi. Sed se defensionem subierit, eam usque ad finem im

plere: nulla et Iisentia concedenda in medio personam tradere, re pecunia rum dationem emugere. nn autem re secundum tempus es xerit, nullo modo ei ficentia concedatur nee ad defensonis venire praestaeum: sed omnimodo pa nam conferar, nisi intra strimum tempus quod flatinum es, reus principalis ab hae luce fuerit subirastus, tune enim penitur ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet. SDod si fecundo tempore instante mortuus fuerit, nihilominus poena iam commima a fideiussore exigatur: omnibus quae in fideius fores, quando tali eaenae fuerint illigati, flatuimus, N in heredes pro utilia rate eorum obtinentibus. Dat. I T. Malo. April. Constantinop. Lampadio re

. Summa reastitutionis. a. Singularia e stitata hae Me, eonfiam i

1 Romisit i aliquis se alium iudieio stl. Hle eonstitutum est. non statim poenam L lurum intra eertum tempus; & nisi peti posse. Estque totius eonstitutionis haeduitis et, promisit poenam, ut est speetet L. definitio. Nam si is, de quo silendo agi- quoties quis, gr. v. . e ver. oll. intra tur, vi vir, lustinianus poli tempus con- tempus itipulatione constitutum poenam ventione comprehensam, etiam aliud adie-peii non potIe semper constitit, sive is de eit legitimum, intra quod adhue promis- quo agitur . sisti adhue possit. sve non sori hominem sistere & exhibere liceret. misit. Ne quidem culpa promioris . L. F Id tempus est sex mentium, si stipulati eum. I. I. v. si quis eaal. Tempore ne sex item menses dati erant, aut lon-eciniti tuto transacto, an poena statim peti gius tempus, quam sex mensium. Quod milii . quaesitum est. Olim potuit, nisi si infra sex menses tempus conventione quod liberari potuit promissor. si post tres eonili tutum sit: Iustinianus nihil expressit. pluresve dies sisteret iudicio eum, quem quod tempus bie insuper vellet adiici. Sed oportebat, & non fecisset actoris ius de- hene Aecursus colligit ex sententia legisterius. L. etspos tres. D. si quia e t. tempus conduplicari. Praeterea intra hoc legi-

696쪽

136ue Ad Tit. XLI. Lib. VIII C. de Fideiu rib.&c. I 366

legitimum tempus, quod a Iustiniano adiici diximus . non solum is pro millari ad liberationem hominem si flere, seu exhibere concessit; sed etiam fecit ei potetiatem eius nomine defensionem suscipiendi:

ut sive eum exhi heret . sive eum defenderet. poenam non deberet: dummodo inon conveniiset nominatim an intim, ut nec

eum, de quo agitur, defendere liceret. in hae defensione hoc adieeit: ut ii promistor absentis defensionem suseipit, sciat sibi postea liberum non elle eum hominem exhibere, sed debere ipsum in ea defensione ad extremum perseverare. Haec, ut

dixi, si is qui sisti debuit, adhue vivit.

Quod si mortuus est, siquidem intra tempus ili putatione constitutum: promisi r li- heratur; sin post id tempus, ita tim poena committitur, & statim a promittore exigi 2 poteli. Haec t summa constitutionis, in qua duo singularia notanda iunt. Primum illud quod luilinianus novum spatium promistori dedit ad hominem exhibendum,& poenam evitandam. Nam ante ubi cunisque intra certum tempus quid fieri promittitur, & nisi factum sit , promittitur poena, sic ius fuit perpetuum: ut ii sarium non esset, quod debet, ita poena

committeretur, ut eam pollea purgare non liceret ad poenam evitandam. L. trale

eritiae, D. de obtig. S arit. L. magnam, fustr. de coni. st . contra quam Iuttinianus in hac specie constituit. Conitituti innis ratio & sequitas haec videri poteti :qaod di melle sit homines siliere, & multae caullae incidant, propter quas sisti non Iossint; etiam cum maxime promittor vo- uerit. & dederit operam, ut silleret. Itaque hane difficultatem leniit luilinianus longiore tempore ad exhibendum constituto. Alterum illud singulare, quod intra

tempus legitimum a se constitutum fecit potestatem promissori suscipiendae de sensionis absentis. Nam alioqui ita ius est, ut

qui promisit se aliquem ii iturum, eum sistendo. ideii, faciendo, quod promisit, Iiberetur: aliud autem faciendo, & generaliter aliud pro alio solvendo promtisor invito creditore liberari non pollit. L. 1. I. r. D. st cer. pet. Cur ergo lus linianus hic contra consiliuit adversus creditorem quia hoe conlii tuto, non ideo videtur creditori fieri iniuria, sed potius id praeliari, quod promissum eis: si l peetamus id, quod actum scit, idet t. mentem, & propositum

contrahentium. Nam ideo promittitur quis sisti, ut sit creditori eius conveniendi, &cum eo iudicio agendi copia; satis autem conveniri videtur, qui aut per se defenditur , aut per alium qui congem natus iudicatum facit. L. 1. D. qaib. ex causin post eat. Quod tui finianus constituit, ut homine,

de quo agitur, intra tempus conventi

nate defuncto liberetur promitior; & hoc item ius vetus eis. c. s decesserit, 29. qui satis cog . cuius ratio redditur in L. s homo, D. de verb. obL Quod conuituit . ut homine poli id tempus desun et ollatim poena peti possit, habere poteti dubitationem ex praecedentibus partibus huius conlli tutionis. Quaeritur e m, quare& in hae caussa Iuttinianus non conduplicaverit tempus, ut fecit. cum is homo, de quo agitur, adhuc vivit. Sed ratio noueit obscura. Quippe nequidquam in hae

specie tempus novum daretur. Nam prius dabatur tempus novum eius hominis exhibendi . aut defendendi gratia. inepte daretur hoc tempus eo homine iam mortuo: eum mortuus neque exhiberi, neque defendi pollit.

ad L. Dissilired by Cooste

697쪽

1367 Hugonis Donelli Comment . in Cod. I 368 in L. Si Meiussor. pen.

Idem August. Ioanni Pro Vs praetor o. Si fritiis r nullam quidem cautionem faciat, seudens se deiussorem extitisse, praesentibus autem sabulariis hoe confestitus es, quod tu fide sua eum

fuscepis: dubitabatur a PaLestina advocatione, utrumne post duos menses δε-

beretur, quasi Ine scriptis Ideiussione facta fecundum geueralia eicta fu-

blimismae praetoriani Ied s: an, utpote kr mura interveniente, teneatur. Et Zmi asa introducebatur, si idem iuris esse debeat tam in publicis causs, quam in privatis. Sancimus itaque, nisi confessio lit ris exposita fueris a ejusoribus ex repraesentatione personarum, licet attestatio fuster hoc stror fferit, otiamen a buc sine scriptis esse fideius em , videlicet in causi sti ι- Datis existi nari: b duobus mensibus siluentibus, ab huiusniai nexu fideius fores liberari: nisi in tempus certum data est Mei L. Tunc enim in taurum eam extendi in quantum etiam attestatio fuerit exprest a. X,is autem in publica caussa necessias interveniat J tunc omnimodo attestationem pro Acria plura haberi. Multis etenim ρrivilegiis propter stublicas necesitates ρublico iuri praestitit, non ab re es Ni nos huiusmodi praerogati sum ei consi nare. Dat. M . Kalend. Mart. Constantinopol. pos consulatum Lampadii,

IN praefectura Ioannis praesecti Praetorici

haec lex servabatur: ut si fidei ultor promisisset aliquem iudicio sisti, siquidem geseriptis intervenientibus. perpetuo leneretur; sine scripto autem liberaretur potiduos menses. Hoc iure positio, ex faeto quaesitum est. Fideiussor promisit alium iudicio silli sine scriptis. Pollea apud ta. hellarium eonfessus est se id proin sile.& eius confessionis instrumentum farium est. Quaellio, an hic videatur in scriptis promit ille, an sine seripiis' ut sie intelligamus, an is ad legem supra scriptam pertineat, an non pertineat. De ea re hie ita eonstitutum eis: siquidem de cauila civili agatur: videri fideiussionem sine seripto factam. ut scilicet initium spectemus: ideo fideius lorem secundum legem suprascriptam post duos menses non teneti. Sinin eaussa eriminali idem factum sit: videri contra fideiussionem in scriptis iactam, ut

sie fidei ultor perpetuo tenea ur: quiaΤres pendi debeat ex conteitalione seql inle, non ex eo, quod ab initio factum'iit. Cur haec tam varie, eum utrobique noctum sit idem Ait Iullinianus, id se prDώpter utilitatem publicam in cauila erimi αnali constituere. Quaenam ergo illa est ne- cellitas, & utilitas publica, quam intelligit Ea eii, quam dicimus in persecutione delictorum versari. Reipublicae enim interest delicta non manere impunita. Pertinet id ad vigorem disciplmae publicae, propter quam utilitatem multa iure ei vili

contra regulas communes iuris recepta ense constat. L. ιta vulneratus , veri quod

698쪽

D69 Ad Tit. XLI. Lib. VIII. C. de Fideiussorib.&c. I 37OAd L. Generalis r. ult.

Haee lex exposita est ad L. reos, fur. hste tit.

LIBERATIONUM DIVISIO, HARUM GENERA,

Et sequentium duorum titulorum argumentum, ac sedem in hoc genere indicans.

i. Ipso itira tolli obligationem quid. a. Liberationum, quae ita iure caminum, P.

Di κimus ad titulum de exceptionibus. supra. liberationum genera summa ei e duo: aut enim ipso iure liberari debitores, aut per exceptionem. Quibus modis liberetur quis per exceptionem, illi e indicavimus. Sequunt ut liberationes eae, quae ipso iure contingunt, quo ex genere sum hae, de quilius proximis tribus titulis agitur, sed paucae eκ innumeris. Plu res iustinianus in I tit Tit. qui b. mo

toL obL hoc argumentum ex proselIb tractans complexus est. Non plures tamen, quam quae ex voluntate reorum contingunt : ac ne eas quidem omnes. Quas ut edet complexus; non tamen haberemus

omnes species huius generis, sunt enim non paucae, quae & sine vol inlate reorum eveniunt . Quare cum de liberationibus sint hi tituli, qui sequuntur: ne quis iam ab initto eo numero deceptus in his generibus versati omnes liberationes existimet ι limul ut monitus longe plura genera elle, haec ipsa, quae sum. lam ante antismo perspicere pollit, & videre. illae quae sequuntur, ad quod ex his genus referri debeant; refie fecerimus, ii initio liberat lonum omnium illarum, quae iure ipso obligationem tollunt, genera. eorumque generum species breviter complectamur. ld ita eommodissime consequi polle videmur .

ipso i iure liberatio eli, cum qua obli gatione prius tenebatur debitor , ea ita tollitur verbis ipsius legis, ut nulla amplius supersit. Tollitur 1 hoc modo iure communi omnis obligatio dupliciter . Aut enim

p. Mutatione prioris status ebligationis suibus modis tollatur obligatio .ro. Confusio. i. Interitus rei debitae . t 2. Duaram ea arum lucrati rum t Wartus.

r . Pacta obligationem ad rempus consitur non νύ ipso iure.

solvitur eorum facto, ad quos ea res pertinet: aut his etiam invitis sua sponte existinguitur. Prioris generis sunt eae liberationes , quae sequentibus titulis expo nuntur. Pollerius genus, ut dixi, totum& hoe loco. & in institutionibus in hodargumento praetermissum eli. Facto reo, rum obligatio partim solutione tollitur, pari im dii solvitur consensu.

Solutio ' est praeliatio rei debitae . L. 3DIatam, D. de olat. Hac praeitatione

maxime naturaliter tollit ut omnis obligatio. Inst. urb. moae toII. I. in strine.

Nam obligatio omnis huc spectat, ut aliquid praestetur, ut declarat obligationis definitio, Instit. de ob . in pr. Ita hostpraestito obligationi satisfactum est. Solu.tionem curei dicimus, etiam eas species volumus intelligi , quae solutionis vicem habent. Hae duae sunt: Compensatio, &Obsignatio peeuniae dehitae. Compensatiot eli erediti & debiti invicem contribu

tio. L. I. v. de compos Haee ita fit, cum ex duobus, quorum uterque & debitor esset & creditor . unus debitum cum eredito contribuit. Hoc modo iure ipso tollitur obligatio: non alia de caussa, quam quod compens alio pro solutione habetur, ut est in L. 4. IV. de compensation. Et recte habetur: lie enim debitor compensare intelligitur, cum quod a creditore suci si hi debitum exigere poterat, id Apud eum et se vult pro soluto, quod perinde est, ac si id a creditore exegsset, & ste-ceptum illi solvisset. Hic ordo naturalis futurus erat: sed celeritate actionum con-

699쪽

Hugonis Doncili Comment . in Cod. I 372

iungendarum hic circuitus vitatur, iuxta L. 3 I. tili. D. de Gn. int. vir. X ax

ς De t obsignatione est in L. obsignatione, i . de fol. ubi dicetur. Sine solutione consentu dissolvitur Obligatio, cum id agitur, ut ab obligatione discedatur:

sive ut qui tenebatur , amplius non leneatur. id contingit alias nudo consensu; alias cum legitimus aliquis actus ad con-6 sensum accesserit. Nudo i seu solo consensu cibligationes dissolvuntur, quae Consensu contractae erant, cum id agitur re-hus adhuc integris, ut ab obligatione recedatur. Huiusmodi contractus lunt, emptio venditio, locatio, conductio, societas, mandalum. De hoc genere est in I. Mi. Iustit. 'urb. mod. tol. obI. L. ab emptione. D. do patre Hoc modo e aeteraro bigationes non tolluntur. Vetat regula iuris. quae dictat. secundum naturam esse unumquodque dissolvi eo modo, quo colligatum est L. nibal tam naturale, L. fere quibuscumque , D. de reg. iur. Sed tot luntur tamen & caeterae obligationes consensu, cum ad consensum idoneum aliquid, quod valeat ad liberationem accessiserit. Quam ad rem recepta sunt genera

duci, Novatio de Acceptilatio: in quibus

praeter consensum licet observare haec , quae confirment liberationem, partim obligationem novam, partim verba, partim

litis contei lationem, de quibus postea luis

ν Novatio 1 est prioris obligat innis in aliam transsutio. L. i. De novat. Vel hinc intelligitur lic novatione nasci novam obligationem. ut limul tollatur prior translata in polle morem. d.'L. r. I. Σ. II. de novat. De hoc genere e Ii in I pG terea, Instit. qui b. moc toI. ObI De eo dicemus amplius ad titulum proximum 8 De novat. Accepti latio ellat verborum conceptio, quibus creditor a debitore interrogatu ς, an quod sibi debetur, acceptum habeat, acceptum serat. respondet te acceptum habere, acceptum ferre. Hoc modo non omnes obligationes tolluntur,

sed quae ver his, idest, stipulatione contra elae erant: idque esticit eadem illa regula iuris, quam ante dixi d. L. uibitram naturale. D. de reg. iam De hoc enere est in I. item per acceptilatiouem,n f. quib. mor tot obi. Et de eo nonnihil amplius attingemus ad lit. 'De ac

Non solum consensu tollitur obligatio quod si luperioribus modis; sed etiam in vilis & ignoranti hus iis . ad quos ea res

pertinet: quod erat alterum genus iustae liberationis. Hoc modo exstingurtur obligatio dupliciter . Nam aut mutatione prioris flatus intercidit, aut finitur tempore. Licet enim nobis hoc loco brevitatis caussa amistionem rei, quae lalvo corpore contingit. ad mutationem prioris flatus referre, ut interitu rei contineatur: et ii in iure quoque harum rerum nonnihil interiit. Neque enim nunc omnia genera liberationum exadie persequimur: sed tantum genera summa leviter indicamus, plenius alias de his & subtilius suo

loco per opportunitatem dicturi. Mutatione t prioris status intercidit, quoties s res redit in eum casum , a quo incipere non potest, quae perpetua iuris definitio est in obligatione ex contractu. L. pro arte, D. de fervit. L. existimo, 'D. deverb. obL Nulla ab initio contrahi obligatio, aut consistere potest sine personis debitoris & creditoris, inter quas contrahatur: nulla sine re, quae deducatur in obligationem: nulla sine eo, ut quid inde creditori acquiratur. Proinde sive personae illae postea esse desinant; sive delinat esse res, quae pollit deberi; sive ia in inde ereditori nihil acquiri possit, obligatio tua

sponte ex eventu intercidit , rediens in eum casum, a quo incipere non poterat. Hi ne haec genera liberationum nata, ut ex itinguatur obligatio; a perlonis, con- fullone; a rebus, interitu rei debriae, a

potestate acquirendi, dominio rei debitae creditori quaesito. Confusio 1 est: cum creditor debitori, Ioaut debitor creditori suo succedit. L. δε-bitori . f . de ρaLI. L. Stichum, S. aditio, M. de solui. Hic confundi obligatio

dicitur . quia concurrunt in unam pCrsonam obligatio &'actio, in qua persona de

haec confunduntur: cum scilicet idem creditor esse incipit, de simul debitor, quod

natura non patitur. Ex quo evenit, ut obligatio hoc modo exstinguatur.

interitu i rei debitae, qui sine culpa ti& mora debitoris contigerit, omnis debitor liberatur. L. ex legati, D. de verb. obL L. quod te, D. st cert stet. Hoc ex eo, quod sine re ab initio consillere non potuit obligatio: quo fit, ut ea re sublata res redeat in eum casum, a quo incipere non poterat, ac proinde tollatur I. item coutra, Iust. de muril. si Aiat. Si culpa debitoris res pereat, vel quia rem*debitam Occidit, vel quia mora eo facta est. quominus eam recte daret: perinde tene tur quasi res ex flaret. d. L. si ex legati, S L. P . L. nemo, 3. I. D. de verbA A Obl. lnteritum rei cum dico, non tantia in intelligo naturalem interitum ; sed & civilem, cum res debita ex hominum com -

700쪽

ra 3 Ad Tit. XLI. Lib. VIII. C. de Fideiussorib.&c. I 3

merciis eximitur. d. s. item contra. δε-

me. de ano. φρ. L. inter, I. Iacram, D. de ver . obtig. 1, Dominio i rei' debitae creditori quaeia suci eadem de caussa obligatio exstinguitur: quia ab initio res nostra nobis de- heri non poteti. IV. de iuui. sF. m Pr. Sed hoc ita temperatum eli a veteribus. ut ita demum dominio rei debitae creditori quaesito, debitor liberetur. 1i res deis

beatur ex lucrativa caussa, eademque ad eum pervenerit ex alia caussa lucrativa

Ut, si res aliena ei legata sit tellamento alienius . deinde si donata a domino: heis res is a quo legata erat, ipso iure libera istur. L. omnes debisorer, 'D. de obL SMI. s. s res aliena. IV. de legat. Quod

si res ex caussa lucrativa debita. pervenerit ad ereditorem ex alia caussa on rosa; puta quia prius legatam, aut donationis caussa promissam ab eo, qui d minus non erat, pollea vel ex permutationis caussa, aut in dotem a domino aevi cepti: debitor prior non liberatur. L. ex

proruissone, v. de obL S a t. idemque e converso dicendum est, si res creditori empta siti deinde ad eum pervenerit ex

caussa lucrativa. Verum hic occurritur veteribus: nam quocunque modo res deis

bita iacta sit creditoris, semper verum est, rem illi amplius dari non posse, atque itarem rediisse in eum casum. a quo incipere non poterat. Cui consequens erat,

etiam hoc modo tolli obligationem. λ- eundum constitutionem illam iuris supra a nobis positam, & ab his ipsis veteribus receptam: quod illi in hoe temperamento mutant. Imo illi hic omnia secum admodum consentiemee. Cum enim res ex caussa onerosa pervenit ad creditorem,

perinde habetur, quasi non pervenisset: propterea quod creditori pro ea re aut pretium abeii, aut alia res pro pretio. Sio autem definierunt iidem illi veteres. de recte: ei rem abesse videri, cui pro re tantundem aheth. L. Labeo ae Sabinus, D. A verώ. sis. Tempore t finitur ob- r 3

ligatio ipso iure, eum lege obligatio &actio ad certum tempus constituta est:

exemplci eli redhibitoria. & actio, quanto

minoris res valuit, quam empta est: quarum illa intra sex menses ; haee intra annum datur edicto aedilium, L. serendam. I. ult. v. de aed. ec nempe prior poli sex menses nulla erit, pollerior pol tannum. idem aeeldit in omnibus hon rariis actionibus ex maleficio, quae intra annum constitutae anno finiuntur, L. in honorariis. v. de obL aes. Si .h initio limpliciter actio conitituatur lege; dei de aliis legibus caveatur, ut actio duret tantum ad triginta, aut quadraginta an nos: se haee derogatio aceepta eii, ut posteriore lege non tollatur obligatio ipso iure post triginta. aut quadraginta annos 3 sed tantum per exceptionem, quae dicitur praescriptio temporis . L. omnes. L.

Aut, δε pr. d. min. trig. -I qua . anu. Scilicet quia ab initio sine praefistiti me temporis obligatio constituta erat, quae cum sit una ex legibus prioribus, non recte videntur leges priores in ea obligatione pro parte temporis iuberi manere,& pro parte abrogari. ita manent in omne

tempus ipso iurei sed post tempus posterioribus legibus constitutum exceptione opposita oblique abrogantur. Illud i mo- r nendi sumus, solum hoe lege emel posse, ut eonitituatur obligatio ad tempus ita,

ut transacto eo tempore fini tur. Careerum pacto ad tempus obligatio constitui non potest, quin post tempus iure civili obligatio m Mat. Sed post tempus petenti obstabit pacti, seu doli exceptio. L. obligatio um fero. v. de obl. S a I.

SEARCH

MENU NAVIGATION