Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

iq. Saturnus, instar omnium aliorum Planeotarum maJorum, circa aXem suum agitur, sed quo tempore nondum satis constat. Attamen,

intra paucas horas hoc fieri; possumus ex motu intimi e)us 1atellitum cognoscere, de quo paullo post agemus. Dum autem sic agitur circa axem, ab Occasa in Orientem, ingentem

Ellipsin circa Solem describit, & quidem intra

29 annos, dies I & horas s. aut circiter, periodum suam absolvit. I Hinc cognoscimus tempestates Saturniorum incolarum esse septem annorum nostrorum,& aliquot mensium. Haec habent singularia, quod praeter quinque Lunas, quarum beneficio iniuntur, habeant ingentem arcum circumpositum, qui solarem lucem vicibus excipit, &versus pOlos Saturni refletat. Per quindecim fere annOS, in altero polorum, vicibus nodtem esse necesse est , dum alter Soli obversius est, eaque nox concubia plane esset, obumbrante Polum annulo, nisi Lunarum quinque beneficio illustraretur. Pro longitudine noctis & absentiae Solis, frigus debet esse maximum; sed tamen si cum

frigore nostro conferatur, minuitur Saturnium frigus, ob raritatem materiae quae Saturno i inincumbit, & quae nostro aere multo rarior est,

adeoque minore indiget Solis aestu, Ist calescat. Saturni autem & corpus ipsum , & materiam fluidam qua ambitur rariora esse corpore Terrae& Atmosphaera nostri, inde colligimus quod Saturnus omnium Planetarum sit ab umbilico Ellip- sevis remotissimus, ac proinde levissimus, & minimam copiam homogeneae materiae circumferentia

sua complexus, qua de re jam aliquoties diximus. I 16. Qui

102쪽

De Universo in Genere. C. X. Tr

i 6. Qui circa AEquatorem Saturni habitant, praeter directiores radios Solis, habent reflectionem annuli supra eorum capita pendentis. Quo etiam beneficio, quamquam obliquiores radios . habent, qui in eo sunt Hemisphaerio quod magis boli obversum est, seu in quo est aestas, fruuntur. Ceteroquin, in Saturno, major est inaequalitas dierum 9 noctium, quam apud nos, majusque aestatis & hiemis discrimen, propter inclinationem axis globi Saturnii ad planum orbitae suae

quae est partium 3I. Cum nostrae terrae aXi S tantum 23. & dimidiae obliquitatem habeat. Haec eadem declinatio in Saturno, facit ut satellites ejus longe evagentur a Solis via, impeditque

ne eOS umquam pleno orbe lucentes conspiciant,

nisi aequinoctiorum tempore, quod triginta anniS nostris bis ibi contingunt. 17. Si det incolis, qui forte nulli sunt, Conjicere placeat, pro ratione sui Planetae, diisque a Sole distantiae, corpora habent nostris muliti

rariora,adeoque Solis calore mediocri refocillan- da. Ut nobis is calor nequaquam sufficeret, sed eo rigeremus: ita illi calore nostro aestivo planu

torrerentur.

ι8. De calore Saturni, si conjecturis indulgere Velinans, ita possumus pronunciare ut octuplo minorem esse nostro ad firmemus, quod hac ratiocinatione constat. Annuli Saturni diameter , ex Huygenianis observationibus, in minima a nobis distantia, comprehenditur angulo Octo &sexaginta minutorum secundorum. Cum autem minima haec Saturni distantia mediocri

Solis distantiae collata, sit fere octupla; sequitur si Saturnus non magis distaret a Sole quam nos,

103쪽

E PHYSICAE LIB. I.

adparituram annuli diametrum octuplam ejus quae nunc adparet, lὶoc est, V, 4'. Hoc cum ita sit, octuplo majore luce, & Calore, qui lucis proportionem sequitur, Octuplo frueretur; ac proinde in eo situ, in quo est, calorem habet octo vicibus minorem, qui non est tantus ac hibernus noster calor. Si globus excuteretur e tormento, eademque semper Celeritate moveretur, a Saturno ad Solem perveniret intra 23 o an-HOS. sti9. Iam ante annum 16s6 obsesarat CDr. H genius unum ex satellitibus Saturni, qua de re eo anno ObserVationes Astronomicas emisit. Postea P. Dominis. Cabinus, tam praeclaro inven to excitatus , cum meliora & commodiora inventa essent Telescopia , quatuΘr praeterea alios animadvertit. Eorum autem distantiae &Periodi repetitisi observationibus, & erimia U. Newtoni animadversione , qui . demonstravit Planetas areas describere temporibus Periodorum tuarum proportionales, inventae ejusmodi sunt. Tempus periodi Intimi d. I. h. 2I. m.

Paenintimi 12.

ao. Horum Planetarum paeneXtimus ab Hyaranio inventus fuit, & tota haec supputatio nititur hac hypothesi observationibus firmata, distare eum Planetam a Saturno quatuor diametris

104쪽

De Universo in Genere. C. XI. 7 .

annuli Cum autem eorum eadem sit ratio aci Lunae nostrae, & satellitum Jovialium, non est cui diutius huic negotio haereamus.

De Cometis.

rum ingenia torsere Cometae, dum eorum naturam & motuum causas frustra inquirunt. Nos eorum phaenomena potissima recensebimus,& quae verisimillimae videantur conjecturae ape

2. Praeter Stellas errantes, de quibus hactenus egimuS, & quarum motus, quamquam V rius , certis legibus obnoxius est, cernuntur in coelo aliquando aliae Stellae , quarum discus quidem Planetarum disco similis est , sed in quibus multa singularia observantur. I. Cum Planetae aut nullis , aut exiguis radiis ornati sint; Cometae radios amplissimos emittere Cernuntur. Atque horum radiorum varius est situs ;interdum in eam partem coeli, in quam Cometa tendit , profficiuntur; interdum antecedens Cometae corpus sequuntur; interdum in orbem, circa Cometae discum, sparsi sunt. Primi generis barba, secundi cauda , tertii capilli, dici 1olent. 3. II. Praeter adparentem motum, quo intra viginti quatuor horas circa Terram ab Orta in occasum ferri videntur, cum reliquis omnibus sideribus ; praeterea per nostrum Solarem Vorticem, intra certum tempus, aut ab Orienv

105쪽

te in Occidentem, aut ab Occidente in Orie tem rapiuntur, alii aliis celerius, Animadversi. etiam 1unt, Ope Telescopiorum, circa spatia quae Saturni Planetarum extimi orbitam adtingunt Galiquando multo altius in Vorticem nostrum immerguntur , ut ad infimos usque Planetas descendant. Denique ingrediuntur & egrediuntur quaquaversum , ex noltro Vortice; quasi materia coelestis nullo modo eis resisteret, quippe qui saepe motu, Planetarum motui contrario,

aguntur.

q. Veteres in varias sententias abierunt circa Cometas, ut videre est ex Aristotele, Meteorolog. Lib. I cap. 6. Sed vix ulla absurdior excogitata est ea , quam ipse, confutatis aliis, amplectitur Cap. sequente, ubi contendit es te exhalationes Calidas & siccas . quae aliquando incenduntur in Atmosphaera Telluris. Nam praeterquam ruod omnes Astronomicae observationes nos ocent numquam eos in Terrae peculiari Vortice versari, sed libere quaquaversum seu extra, seu intra orbitas Planetarum ferri; qui fieri posset ut exhalationes tamdiu tantae flammae

si flamma est) materiam suppeditarent 8 Nam

Cometae saepe, per plures menses, perpetuo conspecti sunt. 3'. Itaque omnes paene Physici, ea sententia rejectit, aliam, quam confutare conatus est Aristoteles, amplexi sunt; uimirum, esse Stellas errati-Cas, quae alio prorsus motu, ac alii septem Planetae , moVentur, ut postea adcuratius explicabimus. Prius de radiis, qui circa Cometas visuntur, quod Primum proposuimus, paucis est agendum

. 6. Alii

106쪽

De Universo in Genere. C. XI. 7s

6. Alii ergo jubar esse Solis per Corpora Cometarum, quae pellucida credunt, transmissum censent; unde fit ut semper priniciantur ei radii in partem a Sole aversam. Verum hoc non posset efficere ut tantos radios videremus, libere enim radii Solis per corpus pellucidum transirent; neque a nobis magis illic animadverterentur, quam in aliis Vorticis partibus, nisi ab ipso corpore Cometae reflecterentur ; quod si fieret, Cometae instar Planetarum adparerent. Veriimquidem est in obscuriore conclavi per rimam admissos cerni solares radios, dum reliqua mane obscura. Sed hoc iduo fit quod lumen Solare, quod per rimam , aut foramen subiit, reflectatur eX Variis pulveris volitantis particulis. Si

vero totum conclave illustraretur. ut totus vortexi exceptiS HuS partibus, quae in Planetarum umbra latent, nusquam ejusmodi radii deprehenderentur.

. Alii ergo existimarunt oriri eos radios ex

refractione lucis a corpore Cometae, Terram versus. Verum haec quoque gravibus .incommodis laborat sententia. Ρrimb, Iux Fixarum & Planetarum , sine ulla simili refractione ad nos transmisi ostendit ex iis locis lumen veniens refractionem ejusmodi non pati. Secundo, cum varii colores refractionem soleant comitari, in radiis Cometarum numquam simile quidquam animadversum est. Tertio, ne quis dixerit in Planetas lumen incidens ejusmodi refractionem non pati, quia minor est eorum lux quam Cometarum, ob stat observatio Cometae anni i68o, Mense Decembri quo tempore corpus Cometae, quod luce' sui vix aequabat Stellas secundae magnitudinis,

107쪽

caudam emittebat ad sexagesimum usque longi tudinis gradum. 8. Hisce expensis, alii nihil vero similius excogitari posse rati sunt, quam si eX corpore Cometae egredi dicantur vapores, a quibus lux Solis versus oculos nostros ita reflectatur. Pro situ autem, in quo sumus, respectu Cometae, videtur nobis radiorum congeries sequi, antecedere, aut Circumdare Corpus Cometae; quamvis ille fumus in eamdem partem Vorticis Solaris feratur. Quod ut melius intelligatur, paullo pluribus explica

9. Quemadmodum in nostra Atmosphaera, fumus , qui ex accenso e reditur corpore, superiora petit, & quidem recta si quiescit corpus, oblique vero si corpus e latere moveatur: similiter in Vortice majore Solis, ubi co pora, quaecum que Circa eum volvuntur, in umbilicum suorum motuum incumbunt, fumi, seu Vapores qui ex iis corporibus elabi possunt a Sole recedunt, &superiora petunt, seu versus eXtimam vorticis oram feruntur, recta Iinea si corpora quiescant, vel oblique si corpora progrediendo ea loca deserant, unde superiores vaporis partes adscende

rant.

elapsi, quomodo tantis spatiis implendis, quanta

Cometarum occupant Caudae, sariciant, docet hoc modo U. Newtonses; cujus est haec, quam explicamus, sententia. Aer, inquit, secundum superficiem Terrae, spatium Occuppvsere 8so 'ic, hus majus, quam aqua ejusdem ponderis. ideoque acris Cylindrus pedes 8sO altus, ejusdem est Ponderis cum aquae columna pedali, exusdem latitudi-

108쪽

tudinis. Columna autem aeris ad summam Atmosphteram adsurgens aequat pondere Columnam aquae 33 pedes circiter altam ac proinde, si columnae totius aereae pars inferior pedum 8so altitudinis dematur, pars reliqua superior aequabit pondere suo columnam aquae altam pedeS 32. Observandum praeterea est hypothesin esse multis observationibus confirmatam , compressionem aeris esse, ut pondus Atmosphaerae incumbentis; gravitatemque esse reciproce, ut distantiam locorum a centro Terrae.1 i. His positis. si ineatur calculus, deprehendetur aer, ubi a superficie Terrae ad altitudinem semidiametri terrestris adscenderimus, rarior es te quam hic ubi sumus, in ratione longe majore,

quam spatii omnis infra orbem Saturni ad globum diametro unius digiti descriptum. Ide 6que globus aeris nostri digitum unum Crassus , ea raritate qua est in regione semidiametrum unam

terrestrem a nobis elata, implere possiet omnes Planetarum regiones, usque ad orbitam Saturni, imo etiam ulteriu8. Itaque Cum aer altior in immensum rarescat, & coma seu Atmosphaera Cometae adscendendo ab illius centro fere decu-plo altior sit quam superficies Nuclei, & cauda etiam altius adscendat; debebit ea cauda esse

quam rarissima.

I a. Potest quidem fieri, quia longe crassior est Cometarum Atmosphaera, quam haec nostra,& Soli propioribus longe graviores aeris & 4-porum particulae incumbunt, ut aer in spatiis caelestibus . in quibus versiantur Cometarum

Caudae, non usque adeo rarescat. Attamen per

109쪽

8 PHYsICAE LIB. I.

caudarum phaenomena , abunde sussicere ex instituta comparatione manifestum est. Sed& rarissimas esIe caudas colligimus, ex eo quod astra per eas lucem transmittant; cum Atmosphaera terrestris luce solari illustrata, paucorum milliarium

amplitudine, & astrorum omnium, & Lunae ipsius

splendorem absorbeat. 13. Observandum praeterea est Caudas Cometarum non adscendere perpetuo ab eorum corporibus , ac deinde brevi evanescere . Permanent diu vaporum & exhalationum columnae, a corporibus lentissimo multorum dierum motu propagatae; quae cum adhuc participes sint motus corporibus insiti, quem cum in iis essent habuerant, persunt diu per coelos una cum corporibus mo-- veri. Nec obstant spatia coelestia, quae , ut in Cap. sequente videbimus, omni paene resistendivi destituta sunt. q. Caudae etiam, quod observatu dignissimum est, eo tempore quo sunt in Perihelio, seu Soli

proximi,. Cometis potissimum adnascuntur. In descensu. cum breviores traherent caudaS, posteaquam Soli adpropinquarunt, vi Solaris caloris vapores illi aliquando in immensum augentur; & immanis incipit cauda cerni, quam recedentes a Sole servant. Tum vapores, per spatia vacua Vorticis Solaris adscendentes, perpetuo rarescunt ac dilatantur eo magis, quo adscelidunt altius; unde fit ut cauda omnis ad extremitatem superiorem latior sit, quam secundum Corpus.

Cometae.

I s. Haec doctrina non levem confirmationem trahit ex observationibus eorum, qui dii senter Cometarum corpora & motus contemplati sunt, in

110쪽

De Unicerso in Genere. C. XI. 79

in eorum descensu & adscensu. Descendentium enim corpora multo majora Visa sunt, quam pos, quam Perihelium adtigerunt, atque inde recedere coeperunt. Tum enim aucta cauda corpus ipsum Cometae minus semper adparuit; unde credibile est corpus Cometae exhauriri, atque in Vaporem.

abire.16. Ad corpora ipsa Cometarum ut Veniamus, jam omnes Astronomi doctiores consentiunt esse opaca. & Planetarum corporibus similia, imo ea esIe genus quoddam Planetarum. Nec conspecta Telescopio aliter adparent quam Planetae, nisi quod ma)ore fumo videantur involuta. Quemadmodum etiam Planetae, motu diurno, in Occasum circa Terram ferri videntur: ita quoque Cometae quotidie oriuntur & occidunt. Ut Planetae, pro motu Terrae, Vel conspirante, vel Contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardius aut celerius moveri videntur: idem quoque contingit Cometis. Qui progrediuntur secundum ordinem signorum Zodiaci- sunt omnes sub exitum adparitionis aut solito tardiores, aur retrogradi, si Terra est inter eos& Solem ; at justliceleriores, si Terra ad oppositionem vergit. Contra qui aguntur adversus ordinem signorum, sunt aequo, sub finem adparitionis, Celeriores, si Terra inter eos & Solem versatur, & justo tardiores vel retrogradi, ii Terra trans Solem

movetur.

I . Constat ex observationibus Astronomicis, planetarum orbes a Cometis permeari. ita ut, quemadmodum nonnulli censuerant, in regiOnibus supra Saturnum non haereant , sed multo inferius descendant , quod copiose probavit

SEARCH

MENU NAVIGATION