장음표시 사용
131쪽
Ioo Ρ Π Y S I C m. LIB. II. mina, olei vice. Ceteri usus non multum ab usibus sulfuris absunt.
quae liquida est, & quae a bitumine non differt, nisi quod facilius ignem concipit, & dissicilius exstinguitur. Igui ' admota eum corripit, si corpus ea illitu in igni admoveris deflagrat, nec aqua ullo pacto exstingui potest, sed magis etiam exardescit, nisi multam superinfuderis.
Coeno, aceto, alumine & Visco oppressa exstinguitur. Alexandrum tradunt, ut eX perimento rem cognosceret, puero cuidam in balneo Naphtham illevisse ac lucernam admovisse, puerum paene deflagrasse, & periturum fuisse; nisi circumstantes, multa hausta aqua, flammas devicissent, & puerum servassent. Posidonius scribit e foutibus Napisthae Babyloniis, quosdam nigram Naphtham. quoidain albard producere; atque ex his alios esse liquidi fullaris , eos , scilicet, qui albam Naphtham habent, quam & flammaradripiunt: eos vero, qui nigri bituminis sunt, liquidos esse, & pro oleo in lucernis usurpari.
' dicitur, limus flagrans, qui in Commagenes urbe Samosatis stagno emittitur.Cum quid aptigit solidi,adhaeret, praeterea tactu sequitur fugientes. Sic defendere muros, oppugnantem cullo, flagrabatque miles armis suis. Asuis nempe, modicis etiam accenditur. Terra tantum restingui docuere exprimenta.
Strabo Lib. XVI. Plinius HiA NM. Lib. 2. e. IO
132쪽
De Terra)Mart. C. II. Ioreum terra, corpus carboniis illius, qui vulgo lapideus dici solet; qualis effoditur in Scotia, &septemtrionalibus Angliae partibus. Ideoque ignem facile concipit, & conceptum servat, donec Omnis materia consumta sit. Tetrum etiam odCrem, bituminis & sulfuris odore mistum, emittit; unde ' aliquando factum ut fodinarum , si forte incenderentur, Vapore, qui in eas descendebant, suffocarentur : ut & vaporibus Vesuvii exstincti sunt, qui sequo propius accesserunt , aut qui δυο, νιδε laborabant, cujus est celebre exemplum Plinius, naturae diligens indagator. ii. Cum haec sint potissima fossilia . quae ignem concipiunt, & haec praesipua, quantam quidem ea novimus, eorum adtributa; quaeritur jam quae sit intima eorum natura,ex qua memorati fluunt eme-ctus p Ad ejus rei cosnitionem cum Oculorum ope pervinire non ponimus. quippe quae oculos fugit, ex ellectibus conjectura dumtaxat potest fieri, quae pro re comperta nemini debet obtrudi.
I a. Cum omnia corpora non modo generalibus quibusdam proprietatibus consentiant. de quibus Lib. V. asemus, sed peculiaria multa habeant; peculiaribus ex causis haec oriri necesse est. Sunt qui ad formas nescio qUas, quibus unumquodque corpus est id quod est, & quidem substantiales confugiunt; sed cum non doceant quaesit earum formarum natura , perinde est ac finihil dicerent; nec vulgus hac in re superant, nisi vocum ignotarum usu Qui facultates ineme jis dicunt non mentiuntur quidem, res enim ipsis verum esse ostendit. Addunt etiam occultas C
t rida Philis Londin. an. r69 s. s. s. Mense Martio. vide Plisti Junioris Lib. VI. Ep. I 6.
133쪽
falso, nam quales sint in se nobis est occultum, quamvis earum effectus videamus. Sed praestaret 1impliciter fateri rationem Ofieinium nobis esse,ut est re vera, ignotam. Itaque est ad aliud quidpiam deveniendum, si conjectura necessario facienda sit de causis effemium, qui ex singulorum Corporum natura pendent.
I 3. Si pollemus intimam texturam sulfuris &bituminis aliqua arte videre, forte deprehenderemus ea constare tenuissimis partibus, issque nexilibus & ramosis, & poris praeterea referti S. Certe Husimodi corpora videntur aptiora esse ad ignem concipiendum, quam alia,& simul este Stus alios edendos, quos a sulfure & bitumine, adfinibusque aliis edi videmus. q. Primo cum ignis tota vis , ut manifesto liquet ex corporibus combustis, in eo sita sit, ut parteS corporum quae corripit divellat, sicut Capite sequenti copiosius ostendemus t quod facile uritur debet habere partes tenues & flexiles, quae non aegre divellantur. Sec do . in iis partibus sint pori necesse est, quos particulae igneae subito subeuntes, ita dilatent, ut textus corporum laxetur, partesque dissiliant. Is . Tertio, ramosas in sulfure & bitumine statuimus, quia corpora ea aut sponte liquida. aut igne liquefacta viscida 1unt, facile immersis corporibus adhaerent, quod in bitumine potissimum animadvertimus. Non potiunt autem ita juncta esse , ut in fila veluti deducantur,
quin ramusculis connexae sint; neque tactis corporibus adhaerere, nisi in eorum corporum poros, & asperam superficiem tenuissimos illos ramos immittant.
134쪽
6. Quarib, accensum bitumen, aut naphtha aquae exigua copia adfusa non exstinguuntur; quia ramosae eorum partes, quamvis Vehementissime vi ignis agitatae, non illico prorsus divelluntur, sed ramis implicitae aliquamdiu , postquam flammam conceperunt, manent; unde etiam fit ut flamma eorum sit crassior, nec ejusdem coloris ac flamma, ex corporibus aliis Orta. Aqua ergo in densam flammam effusia non potest , inter ejus partes Iubeundo, eam suffocare, aut exstinguere, quia aquae densitatem paene flamma sequat; nisi aqua majore fit copia ; aut simul corpus aqua crassius, ut terra , in flammam incidat, ea amque pondere suo opprimat.1 . Hinc fit etiam ut ardentes prunas, ne nimio ardore selerius aequo absumantur, fabri ferrarii soleant subinde aqua adspergere; quod non auget quidem vehementiam ignis, sed obstat quominus tota ejus vis nimis cito eVanescat, aliquas ignis partes exstinguendo. Qua de causa, etiam Naphthae, aquae exigua copia adlata, videtur augeri ardor, quia aqua modica nimis rapide evan 1centi ardori moram adfert. i 8. Haec videntur posse de natura eorum fossilium, quae facile ignem concipiunt, summatim dici; neque cuim conjecturae nostrae eo usque pertingere queunt, ut eorum discrimina ostendant. Hoc forteaddere pomimus: nimirum, in aliis partes illas ramosas tenuiores esse, & poris pluribus perforatas quam in aliis. Naphtha, quae ex admota face ignem concipere dicitur, ingentem odorem emittit, hoc est, tenuissimas particulaS, quae perpetuo ex ea elabuntur naresque adstantium subeunt instar fumi. Ille autem fu-
135쪽
Inus cum viscidus & continens sit cum corpore aptius Naphthae , statim ac flammae vim sensit non modo flagrat subtilissima flamma , sed eam etiam ad Naphtham defert. Exemplo inflammabilis fumi in Capite sequente, hoc illustrabitur.
I9. Hi S Ita exposit; S , non Videbitur mirum tantum odorem ex inflammatis Sulfure, Bitumine aut Naphtha elabi ; nam pro densitate flammae densus etiam est odor, quamvis inconspicuus. Flamma quidem eorum partes varie
franpit, harumque ramos amputat; sed cum rami possjnt. esse in infinitum tenuiores , fieri potest ut in ipso fumo particulae per aerem volitantes etiamnum ramosae sint , licet plerique rami & majores sint fracti. Atque hinc fit ut vel ipse odor suifocet, quod Plinio, qui nimium ad accensum Vesuvium adpropinquare sustinuerat, contigit. Cum odor Sullaris alios
an fugam verteret, eXcitatus Plinius, qui super objectum linteum in littore sederat, innixus servis duobus adsurrexit, & statim concidit ut recte sororis ejus filius conjectabat , crassiore fuligine spiritu obstructo.M. Ut hosce effectus explicaremus , de ratione qua concipitur flamma obiter aliquid dicendum fuit; sed res digna est copiosiore explicatione , qua etiam indigemus , antequam ad ignes
136쪽
De Terra U Mart. C. III. I OrCAPUT III. De Igne in genere, ly in specie Ignibus subter
raneis, ac terrae motibus inde nasci Iolitis.
r. Λ Ntequam de ignium subterraneorum na tura agamus, de igne in genere nobis dicendum est. Neque enim possemus ostendere qua ratione materia quibus aluntur possit ince di, nisi prius quomodo ocitetur nis demonstraverimus. Igitur illico cu)uivis ignis effectus Varios recensebimus , deinde ad eorum causas penetrare nitemur; quod ubi fecerimus, ad ignes subterraneOS veniemuS2. Pro Variis materiis , quae in ignem conjiciuntur vel quibus ignis immittitur, varii oriuntur effectus, quorum hi praecipui sunt. I. Si ignis sudiciatur ligno, aut laxioris ejusmodi Contextus materiae, flammam ese materiae concipiunt. a. Sed ut flammam concipiant, oportet ignem& quae uruntur aere Circumdari, certe aliquo, si non amplo & aperto ; alioqui suffocatur ignis, atque exstinguitur. 3. Imb vero etiamsi, in loco clauso, non deest prorsus aer, nisi is aer cum aperto aere , per soramen conjunctus sit, ut exire & redire possiti materia incensa exstinguitur, quamviS in aperto aere ignem semel con-Ceptum , donec tota absumatur, conservare so leat; quod nobis exemplo bituminosorum cespitum, qui in Hollandia uruntur, constat. Candela etiam, in vitreo vase accensa, si ad curate
vas clausum sit, ut nullus subire possit aer, bre-
137쪽
vi exstinguitur. q. Corpora quae ignem conceperunt, si pergamus iis ignem admovere, dum
dammam & fumum emittunt, pro Vario eorum contextu densiore, aut rariore, celerius aut serius absumuntur; neqUe ex iis quidquam, praeter cineres, superest. Si liquores sint pingues, aut qui ad vini naturam accedant, flammam facile concipiunt, & ut cetera consumuntur; sin vero sint aqueae naturae, & vase aliquo, materia quae flammam non concipit Constante , contineantur, admoto igne, fervent & paullatim in auras abeunt ;dum perpetui, pro ignis vi , ex iis elabuntur vapores. s. ConteXtuS densioris corpora, qualia sunt quae metalla dicimus, hoc est, nurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, Variaeque eorum misturae, vi ignis lique, si unt, quamquam non intra idem tempuS, aut seque facile. Hydrargyrum vero, quod liquidum est, abfumitur exhalationibus, quas emittit. 6. Liquefacta metalla, si ignis vis perpetuo in ea agat,
pondere multum minuuntur,& tandem exhauriuntur, ut nihil supersit praeter scorias; quae &ipsae violentiore igne rediguntur in calcem, &tandem in vitrum, si vim ignis intendas, convertuntur. Sed aurum, quo purius est, eo diutius vi ignis resistit, nec pondus suum, ut alia metalla amittit. 7. Lapides, & quae ad lapidum naturam ac- Cedunt, in calcem & pulverem rediguntur, deinde
liquefiunt & in vitream materiam mutantur.3. Effectum ignis , quasi ab iis quos primos
recensuimus diversum, non memoramuS eum, quem in nostro corpore edit. Nam in carnem nostram, eodem modo ac in quamvis aliam carnem, agit; primum eam lenius, si remotior sit.
138쪽
agitat; si magis admoveatur, fervorem excitat in partibus pinguioribus & liquidioribus , quae effusae in flammam incenduntur , & in auras abeunt, dum partes crassiores in cineres redi
. Hosce effectus edit ignis accensus, sed o servandum quoque dilisenter quomodo accendatur, alatur, atque exstinguatur, si velimus ejus naturam Cognoscere. Non dicemus accendialium ignem igne accenso, hoc enim ad superiores ObserVationes pertinet. Sed si desit ignis, potest variis modis generari. I. Si colligantur speculo concavo radii Solares , incendunt id punctum, in quod incidunt; si sit materia quae incendi queat. ut lignum, charta &c. a. Si Vehementer collidantur silices , prosiliunt scintillae . quod fit etiam, si ferro silex tundatur; eaeque scintillae incidentes in materiam, exempli Causa, sulfuream, aut tenuis contextus, eam illico incendunt. 3. Si lignum ligno, aut ferro, Vel alio corpore solido, diu & vehementer teratur; tandem lignum incenditur, quod animadvertitur in rotiS curruum, qui magna celeritate & dia aguntur, tempestate sicciore. s. ignis alitur eadem materia adjecti , quae eum 8eneraVit, aut alia quae facile ignem concipit. Sed sunt materiae nonnullae, quae flammam quidem aut ignem concipiunt ,& quae sponte sua. exstinguuntur, nisi alia similis materia perpetuo accedat, aut Vehementiore statu adjuventur. Sic lignum ignem quidem & flammam facile concipit, 1ed si sit sol uni, exstinguitur; alii conti nuci materia nova sussiciatur, quae una Uratur, ignem donec absumtum, seu in cineres redactum
139쪽
sit, servat. Sed sulfur, bitumen, alia que quaeex utroque aliquid trahunt, ut bituminosi cespites, ct lapidei carbones, sitne ullius alius materiae ad-jumentQ, cum semel ignem conceperunt, non prius ex singuuntur, quam quidquid uri potest exhaustum sit. 6. Ignis existinguitur , variis rationibus ra. pabuli conspicui defectu : χ. acris inopia 3. adfusa aqua, aut ejusmodi liquore: . injecto pulvere, aut alia quapiam re , quae flammam
7. Ut, quantum licet, omnium illorum e fectuum causiam inveniamus, incipiemus ab ignis generatione, quae nobis viam ad ejus cognoscendam naturam aperiet. I. In igne, qui speculi Concavi opera accenditur, videmus radios bolis, qui igneae est naturae, adhiberi; unde mirum non est, si ignis igne accendatur; tota dissicultas in eo est sita, ut ostendatur quare urant a speculo Concavo reflexi, non vero ab alia re, aut directe a Sole venientes. Hoc autem ideo fit, quod a
Sole radii per totum aerem, sparsim & divisis
viribus emittantur, utque a superficie plana, aut inaequaliter aspera, similiter vel non. multo aliter reflectantur , qua ratione dispositis non satis magna vis est ut urant. Itaque opponitur Soli speculum concavum e cujus Centri, propter fi-gcram, regione colliguntur ad certam distantiam omnes radii qui in speculum incidunt, &conjunctis viribus urunt. Sic Videmus etiam e fornace undequaque aperta, atque igne instructa, minorem multo ignis vaporem manare, quam si per foramen cXiguum Vapor ille exeat. Hoc po-
sto, facile est colligere id quod urit, materiam
140쪽
esse tenuissimam, fluidissimam & vario motu agitatam, qualis ea est qua radii Solis constant, &quam oportet majore esse simul copia, ut corpus quodpiam incendat. 8. 11. Quando colliduntur silices, aut ferrotunduntur, vidςtur magno impetu particula ex silice prosilire in aerem, ubi rapidissime in orbem adta crassiorem aerem disjicit, atque in sola tenuissima materia, quae est in interstitiis & poris
particularum aeris, natat. Quo fit ut lucem versus Oculos nostros reflectat , uti ostendemus, ubi
de luce agemus; sitque , si corpus quodpiam laxioris contexturae victuum sit, ea scintilla im
9. III. Idem fere in ligno, quod terendo &' fricando incenclimus, fieri videtur. Particulae enim ligneae, dum lignum vehementius teritur, necessario convelluntur atque dividuntur; simulque circa ligni superficiem celerrimo motu adquisito aerem pellunt, eodem modo ac silicis particulae, unde nascitur ignis. Sed quia mollius est lignum, neque tam subito, neque tam procul eae particulae in aerem exsiliunt, sed circa superficiem haerent ligni: quod prius calorem adtritu concipit, donec aucto calore , hoc est, particularum QuS motu, flamma emicet. Huc etiam accedit quod cum lignum, dum terrae radicibus haereret, aleretur terrae succo, cui semper particulae sulfureae sunt admistae, & qui non modo in lignum densatus est, sed etiam partibus aqueis in Vapores digressis , exsiccatus adhaeret poris lignis, instar resinae cujusdam; quo fit ut facilius accendatur. Forte & in silicibus particulae . sint sulfureae, quas etiam odor videtur prodere