Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Terra minor. Secundum eumdem, media eJus a. Terra distantia est diametrorum Te iuris i 498έ , minima 82I. At Chr. H genius, in Cosmotheoro, censet diametrum Mercurii, ad diametrum Solis, esse ut I. ad 29 7. Cum autem minima Μecurii distantia a Terra sit, quando est inter Solem & nos, &me- . diocris quando est ad latera Solis, ut ex spperiore Schemate liquet; non eadem est ratio distantiae a Sole, quae tunc est maxima, quando Mercurius est circa majorem Ellipscius axem; minima, quando circa minorem. Adeo autem Soli vicinus est, ut plerumque in radiis solaribus abditus oculos nostros fugiat, quia non satis ab immensa illa luce digreditur. Ex Huygeniano calculo est circiter triplo propior Soli quam Tellus nostra, unde sequitur Solem e Mercurio spectatum triplo majorem esse diametri respectu, lucem vero & calorem ejus in eo Planeta non cuplo majores. 8. Hinc fit quoque, ut breviore multo tempore Periodum suam, circa Solem, absolvat. Ruotidie 'Α gradus. & minuta uel conficit, adeo ut circiter intra 88 dies, seu tres ferme menses Soli

circumagatur.

9. Ut Solis ardorem ferre possit Mercurii materia, oportet eam esse Terri multo densiorem, quod antea indicavimus. Ac sane cum sit Planetarum omnium infimus, hoc est, qui altissimela Vorticem demersus est; necesse est eum este gravissimum, ade6que densissimum, seu materiam quli constat pauciores & tenuiores poros habere; nam experientia docet quo pauciores port& tenuiores sunt corporibus, vel quo majorem copiam homogenere materiae intra minorem cir

82쪽

De Universo in Genere. C. VII. yr

cumserentiam habent, eo esse graviora corpora Non constat autem quot hori S circumagatur circa axem suum, & an oblique secet Solis aequatorem, ut alii aliquot Planetae.1O. Venus, quae Mercurio paullo superior est, quaedam etiam propria habet. Primum Cus semidiameter adparens in media a Terra distantia est I minuti & 3o secundorum; Vera autem partium Oete Il quarum semidiameter Terrae est una; unde Venerem Terrii esse vicibus tribus cum dimidia minorem colligit Lansbergius Chr. verbm genitis docet Veneris diametrum collatam Solari diametro em ut i. ad 84. adeoque eam esse Terra aliquanto majorem.

II. Secundo, aliquando plus a Sole distat, quam Mercurius, ideoque haud dissiculter cernitur, ubi ad latera Solis est. Cum tamen multo minus ab eo discedat quam Terra, atque alii Planetae; ante ortum ejus, &post Occasum proxima ei cernituro Sol e Venere spectatus major videtur quam nobis, diametro sescupla, orbe plusquam duplo, adeoque plus quam cupio major est calor illic, quam hic. I a. Tertio, Venus cursu suo circa Solem gradum i minuta 36. quotidie conficit, ac totam 1uam periodum intra dies circiter 22 seu me ses septem cum semisse, absolvit. Quo tempore Circa axem agatur, & quam oblique Solis aequatorem secet non Constat.

I 3. Cum denique Mercurium solidiorem esse

oportere Terra, ut Solis ardorem ferre queat,viderimus: necesse est quoque Veneremi, quanto

Soli propior est, tanto Tenet esse densiorem. Ouod etiam hinc confirmatur, quod altius Vor

83쪽

xa P Π Y s I C IE. LIB. I. tici nostro immersa sit; eadem ratione ac Mer- Curium omnium Planetarum densissimum esse

Oportere observavimus.

CAPUT VII. De Terra U Luna. x. Λέ Ercurium & Venerem, qui singuli, sine

LVI comite, quam quidem VideamUS, circa

Solem rapiuntur, sequitur Terra, cum minore Planeta, qui circa eam asitis; nimirum, Luna. Hic de utroque summatim agemuS, neque Omnia consectaria, quae ex doetrina hacce deduci possimi, proponemus ; de Terra & iis quae circa Terram fiunt Lib. II. dc V. fusius acturi. a. Ante diximus Cap. V. q. 8. quantam esse Telluris Diametrum judicasset P. Gauendus. Nunc paullo aliam mensuram , qualis ab aliquotannis a Mathematicis Gallis inita est, & quae adcuratior habetur, trademus. Invenerunt ergo mediocrem Semidiametrum Telluris esse pedum Parisiensium I is8oo, hoc est, milliarium Ita-aicorum 3923, polito, nempe, milliare esse me furam so pedum. Sic tota Diameter erit 7846 milliarium, minorque Gassendi supputatione so8

milliari S. . .

g. Mediocrem semidiametrum, modo dicebamuS, quia, ut monuimus alibi, Terra non est prorsius Sphaerica, sed σφ, qualem Circiter figuram describeret Ellipsis circa minorem Axem acta, quod demonstravit V. Newtonu ,

antehac laudatus, Lib. III. Propos. xi T. HOC

84쪽

De Universo in Genere. C. VIII. s 3

quoque ostendit Christav. Hugenius, in Dim latione Gallica de Causis Gra Pitatis. Hujus raotiocinationem , quippe intellectu faciliorem,

huc transferemus. Olim Omnibus persuasum erat plumbum e filo pendens directe ad centrum terrae tendere. Constat tamen, sub Parisiensi Parallelo , plumbum declinare quinque minutis & 1 4 secundis. Si Terra autem esset plane Sphaerica, hoc cum inobservationibus Astronomicis, tum in iis quae Perpendiculi ope fiunt animadverteretur. Ut posteriores tantum urgeamus, uecesse esset lineam Normae, ac Septemtrionem, infra Horietontem demitti, si Terra esset plane rotunda, quod tamen non fit, unde necessario Terram ad Septemtrionem depressiorem esse, quam versus AEquatorem, colligere

licet.

q. Hoc praesertim in mari evidenter observare est. Cum descensus corporum gravium sit parat Ielus lineae, seu filo plumbi susipensi ;& superficiem omnium liquidorum necessario ita aequari oporteat ut ea linea seu filum perpendiculariter in eam incidat, ut ex Hydraulicis certissimurn est; mare ubique filum plumbi suspensi, & descendentium omnium gravium lineam angulis rectis secat. Itaque necesse est massiam Telluris terra- queam, ut a Philosophis vocatur, ad Septemtrionem eme depressiorem. idem autem judicium ferendum est de partibus Telluris, Meridiano Polo vicinioribuS. s. Videtur autem illa Telluris figura ex motu ejus diurno ortum ducere. Nam cum ab OCCasu in ortum juxta AEquatorem moveatur,eas par tes quae sunt sub AEquatore celerrime omnium

85쪽

moveri necesse est. A qua autem, quae terrestrihus partibus mobilior est, tota a Polis Versus AEquatorem deflueret, ut eo in loco quam maximum terraqueae masiae circulum describeret.

, Quod cum non fiat, Terram sub AEquatore altiorem esse, quam sub Polis, oportet; adecque ab initio, quo circa axem suum moveri coepit, terrestres partes plures sub AEquatore esse coepisse. haac. Newtonus, qui proportionem axis Plane tarum ad Diametros ei perpendiculares inusnit, Diametrum Terrae secundum AEquatorem ad

ejusdem Diametrum per Polos ut 692 ad 689 esse demonstravit. Ide6que posita Gallorum , qCam retulimus, supputatione, Terram altiorem esse sub IEquatore, quam sub Polis, excessu pedum 8saoo, seu milliarium i7 collegit. 6. Haec de magnitudine, & prorsertim figura

Terrae, duo Summi Mathematici, quos laudavimus, non Veteribus mod6, sed Patribus etiam nostris ignota observarunt , & demonstrarunt. Non aeque certo distantia Terrae a Sole cognosci potuit. Maac. Newtonus, post alios, Solem a Terra distare socio Terrae Diametris. D. Cassimus, IOOCO aut I I O, C. myxemus, in Syllemate Saturnio, IaCoo Conjecit. Aliam etiam

Lans bergii conjecturam, supra Cap. V. g. 8. qua

multo propior est, retulimuS. . Circa Solem Terra rapitur ut notissimum est, intra duodecim mensiunt, quinque horarum& minutorum aliquot spatium. Praeterea, intra viginti quatuor horas, circa axem suum conVerti

tur, qua conversione, ut diximus' alibi, Noctis S Diei, dum ordine omnes suas partes Soli circumacta objicit, spatia format

86쪽

De Universo in Genere. C. VIII. ss

8. Praeter duos illos motus, tertius quidam , qui potius est Terrae dum movetur situs, librationis motus dici solet. Nempe, dum intra viginti quatuor horas, circa Axem vertitur, & Solem intra annum circumit , semper habet Axem parallelum Axi mundi, quod Capp. II. & III. 1atis indicavimus. δε stronomi ad haec tamen adjecerunt, quamVi S AIis Terrae circiter parallelus maneat fixi mundi, quarto quodam motu, qui natationis dicitur, cum in lingulis revolutionibus annuis nutando bis inclinari in Eclipticam,& bis ad situm priorem redire , unde nascitur punctorum AEquinoctialium regresIus. 9. Ex iis quae de gravitate diximus, colligere est Terram, quanto levior Venere & Mercurio est, tanto esse rarioris contextus. Quod ita tamen intelligendum non est, quasi ubique eadem sit partium ejus raritas aut densitas, etenim CXperientia alibi rariorem, alibi densiorem esse manifesto constat; sed si tota Telluris simul spectetur massa, rarior cst Veneris & Mercurii massis universe consideratis.1 o. Haec de Terra in se spectata, aliquid nunc de crepusculis dicendum esset, si res sine cognitione naturae lucis & aeris satis commode expediri posset. Sed cum ignoratis duarum harum rerum naturis, quae hoc in loco tradi non possunt, exponi crepuscula nequeant, haec in alium locum rejiciemus, &de Luna Terrae comite age

mus.

i r . Si Luna solis oculis spectetur, cernitur quidem aliqua, in ejus superficie, lucis inaequalitas; adeo utas eram, partesque ejus alias alii Smagis illustratas judiccinus. Sed si, ope vel me

87쪽

16 PHYsICAE L i B. I. diocris Telescopii, conspiciatur, mira deprehenditur inaequalitas. adeo ut quaedam partes montium instar promineant, aliae verti instar vallium resideant. Videntur& regiones quaedam Lunaeesic instar lacuum ac marium, aut silvarum, ac lucem solarem veluti absorbere. Ejus descriptionem chorographicam nomine Selen ra- ph Lae , adcuratissimam edidit Joan. Hevelius, qui nomina unicuique regi oui, ab Astronomis imposita docebit. Rem hic summatim attigisse sum ciet. Ia. Inter Ptolemaicos & Copernicanos, de Opacitate Lunae, convenit; licet res magis pateat, ex quo Telescopiorum inventus est usus. Ex va

riis tamen Lunae phasibus, res jam olim mani- fella visia erat. Cum igitur opaca sit & perpetuo situm mutet inter nos & Solem, licet pars ejus dimidia aut paullo plus quam dimidia semper a Sole illustretur; pars integra illustrata non perpetuo ad nos obversa est, ideoque sub variis 1iguris, quas Phales appellant, oculos nostros percellit. Cum simile quidpiam circa Venerem1upra observaverimus, & addito Schemate expli-Cuerimus, necesse non est diutius ei rei hic im

morari.

3. Summatim tantum monebimus, T. quando Luna a conjunctione cum Sole recedere incipit, &vesperi ex ejus radiis, in quibus latebat, emergit'; portiunculam ejus partis illustratae nobis obverti, quae Corniculata videtur , quia ceterae Hemisphaerii illustrati partes aliam Vorticis regionem spectant: a. sub septimum aut Octavum diem, ex quo a Sore discessit, cum

jam quadrante ab eo distat, dimidiam Hemi

88쪽

De Universo in Genere. C. VIII. s

sphaerii illustrati partem nobis obverti. 3. Postquam ulterius Luna processit, eam utrimque. gibbosam adparere , quia plusquam dimidiam Hemisphaerii illustrati partem ad nos conVertit. q. Denique cum ad Oppositionem, circa diem decimum quartum , pervenit, hoc est , cum maxime a Sole distat, integrum Lunae illustratum Hemisphaerium cerni. Atque hoc eodem modo, ad Solem redeundo, decrescere videtur.

1 . Hinc etiam manifesto liquet Lunam, praeterquam quod una cum Terra, intra anni spatium, circa Solem volvitur, uno quoque Mense ab Occidente in Orientem circa Terram rapi,

una cum minore, qui Terram ambit, vortice. Hanc autem Periodum 28. diebus circiter conficit, atque instar Terrae circa Solem , & ipsa circa Terram Ellipticum orbem describit. Atque hinc fit ut Perigetum obtinens, ubi est circa minorem Ellipseos Axem , ma)or videatur; ubi vero in Apogeio, seu circa majorem axem Ellipseos versatur, minor adpareat. i s. Dum autem ita movetur Luna, non agi, tur instar Planetae majoris, circa proprium Mxem; sed ita circa Tellurem rapitur, ut eam dem perpetuo partem ei obvertat, unde fit ut Telescopio spectantibus eaedem 1emper pareant 'in aequalitates. Attamen aliqua in ea observatur

oscillatio, qua ad 8ustrum & Septemtrionem

ejus corpus it redstque. 'Haec autem Phaenomena, quo certiora sunt, eo sunt dissiciliores eorum causae inventu; nec quidquam, prae

ter leves conjectiaras, hanc in rem protulere Philosophi. D c I 6. In

89쪽

I 6. Inter Lunae Phaenomena observam faciI Iima, & quorum ratio maXimu patet, quamvis Reerstitiosos & ignaros Physices populos. maxime terruerint, sunt Lunae Eclipses. Luna enim Eclipsin patitur, quando radii Solis, quibus illustratur, intercipiuntur interventu Telluris. Hinc fit ut Eclipses fiant dumtaxat tempore Plenilunii, quando Luna Soli opposita est; quia eo solo tempore, Terra est inter Solem &Lunam.

37. Attamen, in unoquoque Plenilunio, non cernuntur Eclipses; quia cum Terra semper in eamdem coeli partem umbram projiciat, non semper incidit in Lunam; cujus orbita non sequitur Eclipticam, sed modo ad Austrum, modliad Boream declinat. Itaque Luna Terrae umbram, modo Australior, modo Borealior, fugit. Vix tamen, per annum integrum, Luna umbram Terrae fugere potest, ut obstoeant Astronomi, qui & quo maxime tempore umbrae immergatur docent; quod nos hic, brevitatis cauSa, non ad tingemus.. 18. Observabimus dumtaxat majores aut minores esse Lunae Eclipses, prout magis aut minus in umbram Terrae immergitur. Cum hujus umbrae Diameter sit prope Diametro Lunae triplo maj Or, potest Lunam totam facile tegere, si cen trum Lunae per ejus centrum transeat. Sin Vero pars dumtaxat disci Lunae per umbram meet, partialis tantum est Eclipsis. I9. Quamvis autem lucem Solarem, directe in Lunae discum incidentem, intercipiat Terra; Iux quaedam maligna in Luna, dum maximas patitur Eclipses, adparet. Ea autem lux oriri

90쪽

De Universo in Genere. C. IX.

creditur ex radiis solaribus , qui Atmosphaeram terrenam praetergressi remnguntur, & versus umbrae aIem deflectunt. 2O. Quam procul autem extendatur umbra Terrae, hinc colligere est, quod Lunae mediocris a centro Terrae distantia, secundum Astronomicos calculos, sit circiter 6O. semidiametrorum terrae, hoc est, Σ3H8O. milliarium Italicorum. Desinit tamen antequam ad ultimam Vorticis oram pervenire queat; quia cum Sol terra ma jor sit, umbra terrae necessario coni figuram obistinet.

a I. Luna porro Tecit existimatur minor,paullo plusquam que . Vicibus, unde fit ut, quamquam in regione Lunae arctius mulici patet quam in inferioribus spatiis, attamen facile Lunam involvat, ut jam diximus. 22. Lun non modo Terra, circa quam ra pitur, minor est, sed etiam materiae minus densae ; ex principio saepe memorato, densissima esse gravissima, hoc est, ad centrum circa quod

moventur maZime omnium' accedere. Attamen premit subjectam materiam fluidam atque in Terram gravitat, undet aestum maris efficerea multis censetur, qua de re in secundo Libro

agemus.

- - CAPUT IX. De Marte by Iove.

I . , Erra nostrii proxime superior est Mars, I inter majores Planetas, de quo ea biccolligemus quae ei sunt propria; iis missis quMD 6 com

SEARCH

MENU NAVIGATION