장음표시 사용
111쪽
so Privs ICAE LIB. I. V. Newtonus Lib. III. qui adiri poterit Cometa, exempli causa , anni M. DC. LXV. Mense Α-prili, ut auctor est, qui eum ObservaVit, Joan. He- Delius, cum minor esset Jove, nec maJor baturni corpore cum mediocre adparet, attamen, claritate sua fixas omnes preno superabat, & Saturno ipso splendidior erat. Quod quomodo fieri potuissiet, si supra Saturnum fuisset λ Minus certe Corpus Jove, in tanta a Sole distantia, tam vividam lucem ad Terram renectere non potuiG
18. Si cernerentur semper in regionibus longe ultra Saturnum sitis, deberent saepius adpa- aere in partibus Vorticis solaris, inter quas &Solem rapitur Terra. Essent enim Terrae viciniores, ac proinde Visu faciliores; Solque interpositus ob1curaret eos, qui in opposita parte Ver-1arentur. At si evolvantur historiae Cometarum, comperiemus multo plures conspectos esse in Hemisphaerio, quod . est nostri respectu trans Solem, quam in contrario ubi Terra eo tempore versabatur. Nec dubium quin interea plures, quos non vidimus, in Solari luce latuerint. Nimirum, in descensu ad regioneS nostras . neque caudas emittunt conspicuas . neque adeo illustrantur a Sole, ut nudis oculis se prius detegendos exhibeant, quam sint ipso Jove propiores. Spatii autem eo intervallo circa bolem porrecti pars longe ma)or sita est e regione Cus Terrae Hemisphaerii, quod Solem respicit; atque in ea parte majQre, Soli ut plurimum viciniores Cometae magis illustrari solent. I9. Dum autem Cometae permeant nostrum Vorticem, per lineam adeo Soli vicinam; mi
112쪽
De Universo in Genere. C. XI. 8r
rum est saepissime eos contra ordinem SiSnorum, . Veluti adverso flumine , deferri tam facile quam in alteram partem; unde colligere est aetheream
materiam, etiam corporibus in contrariam partem motis, minime resistere. 2O. Alteram observationem non minus mira
bilem ex V Newton, de Cometa anni M. DC. LXXX. adjiciemus , eaque Caput hoc claudemus. Ostendit calorem Solis esse ut radiorum densitatem, hoc est, reciproce ut distantiam locorum a Sole. Itaque cum distantia ejus Cometae a Sole Decembris 8. quo tempore in P rihelio versabatur, esset ad distantiam Terrae a Sole ut 6. ad Ioo circiter secundum observationes quas praemisit, atque apud eum legendas) calor Solis in superficie Cometae eo tempore erat ad calorem Solis aestivi, apud nos, . ut 28OOO ad I. At apud nos calor aquae bullientis est fere triplo ma)or, calore quem terra arida concipit ob aestivum Solem, calor vero ferri candentis triplo est aut quadruplo intentior aquae bullientis calore; adeoque Calor, quem terra arida Cometae in Perihelio versantis ex radiis so- . Iaribus concipere potuit, fuit fere 2Coo major calore ferri candentis. Tanto autem Calore excitari vapores & exhalationes, omnssique mat
ria volatilis statim consumi ac dissipari debuit. Atque inde factum est , ut is Cometa Mense
Decembri, postquam ad Solem incaluerat, caudam emiserit longe majorem & splendidiorem;
quam antea Mense Novembri, quo nondum Perihelium adtigerat, emittere potuit. Atque hoc universe in omnibus Cometis observatum est, .
tum demum iis esse caudas maximas & fulgen-
113쪽
8r P Π Y s I C AE LI B. I. tissimas,postquam per regionem Solis transierant,
1, . Multi Astronomi suspicati sunt Cometas motibus quibusdam periodicis ferri ,& certis vicibus redire, sed eos semper a nobis non animadverti, propter annuum terrae motum; praeterquam quod, aut etiam cum multo ampliores Ellipses. describant, quam ceteri Planetae, Parabolas, serius Periodos suas absolvant , minusque ideo a nobis observari possint. Uerum cum hac de re nihil certi adhuc inventum sit, levibus conjecturis immorari operae pretium non est.
I. Dostquam Planetas omnes lustravimus ,. adi1 Stellas fixas, seu quae eumdem situm inter se perpetuo servant, . Veniendum est. Praeterquam quod differunt ab erraticis, . constanti situ, aliena luce non fulgent, ut Planetae; unde se fit ut multo lucidiores urit,& magis coruscent, quippe quae propria luce , instar. Solis, gau- deant. a. Peripatetici earum naturam dissimilem omnibus corporibus, quae in nostra Terra sunt esse censent, & nescio quam Essentiam quintam, quae ad nullum elementorum pertineat, iis aribuunt. Verum cum eas fiammae instar aut . metallicae materiae liquefactae lucere cernamuS , quamViSpropter immensam distantiam non calefaciant, ejus etiam esse naturae credibile est. Nec quiacvit in alia, eaque a nobis remotissima regione, ideo
114쪽
De Universo in Genere. C. XII. 83
ideli sunt naturae ab omnibus vicinis nobis cor poribus alienae. φ3. Observatu dignum est, cum etiam optima Telescopia adhibentur, tantum abesse ut augeatur moles Stellarum Fixarum, ut contra minuatur. Oculis enim nudis eas spectantibus videntur radiis cinctae,Telescopio vero omnes illi resecantur radii, ut punctum dumtaxat lucis cernatur. Omnis illa coruscatio, qua tremula luce oculos nostros percellunt, Telescopio etiam tollitur. Cujus rei causa videtur cum ex oculis nostris, tum eX tremore aeris petenda . Aeris enim &adscendentium vaporum tremore fit, ut radii facile ex angusto pupillae foramine per vices avertantur ;'quod non potest fieri in latiore vitri ob jectivi amplitudine. Praeterea radii, qui excipiuntur & pupilla & palpebris, in longinquo spatio
dilatantur.dum utrimque a palpebrarum interiore parte in pupillam reflectuntur; unde fieri videmus, ut facula noctu ex aliqua distantia prospecta multo major videatur , quam si prope adstemus. , Uerum Telescopium, quod radios in punctum contrahit, omnes illos Neluti radiorum
q. Hinc quoque, ut ex aliis rationibus Astrono- micis, collisitur immensa Stellarum fixarum a nobis distantia, quae tanta est ut nulla Telescopia earum augere possint speciem; unde fit ut nulla mensura potuerit inveniri, qua distantiam earum certo emetiri possent Astronomi. Seu Terra si in Perihelio abiis remotior , seu in Aphelio, cum iis vicinior est, & quacumque in parte orbitae suae sit, preinde est; neque majores, neque mino reS adparent. Itaque recte Copernicus tantam esse
115쪽
PΠYs Ic M LIB. I. Fixarum distantiam docuit , ut ei comparatus magnus Orbis sit instar pun m. Sed, qui omnia.
nimis contraxat, Phil. Lansbergius, eas a Terra amovit dumtaxat,Magni Orbis Diametris ι OCO, seu 2IOCOOOOdiametris Terrae. Ri Christ. Hv- geritus censet distantiam earum a Sole esse ut 27664. ad I. collato Cum distantia Telluris stibole; ita ut globus tormento excussus a proximis. stellis ad Solem esset 7COO ferme annOS ab
s. Observandum autem hic Telescopia , dum lucem illam, seu radios circa Stellam positos resecant, quamquam magnitudinem Stellarum non augent, errorem, in quo omnis versata est An liquitas , emendavisse. Ante ea inventa , via lactea, quae dicitur, lux quaedam Unica censebatur; cum ope Telescopiorum animadverterint Astronomi congeriem esse tenuissimatum Stellarum; quae antea, spuriae illius lucisaulgore ocularum aciem fallente, in unum Confundeban
6. Ceterum Stellas omnes solent dividero Astronomi in sex classes, sex variarum magni tudinum; nempe, primae magnitudinis quae maximae cernuntur; secundae, quae paullo minores, & sic porro ceteras. Easdem, quotquot oculis cerni possunt, mille & viginti duas, quas in varios Asterismos, seu Constellationes digesse, runt, esse deprehenderunt. Sed vigesies plures Telescopii ope cernuntur. . Peripatetici, aliique ex Veteribus Philo2 phis, quos Scholastici sequuti sunt, existimav rant Stellarum naturam plane esse immutabilem.
Sed postremis hisce saeculis, saepius animadversu sunt
116쪽
De Universo in Genere. C. XII. 8s
sunt Stellae novae, Veteribus ignotae, quae cum fulgidissimae aliquamdiu fuissent, postea evanuerunt, aut per vices se consipiciendas praebuerunt; unde magnas, in spatiis in quibus Stellae 1unt, mutationes fieri cognovimus. Sic anno MDLXIlIin constellatione Cassiopeae, maxima Stella adparuit, numquam antea conspecta; sed quae, paullatim obscurata, post biennium evanuit. In Constellatione secni, in pectore ejus avis nova Stella adparuit anno MDC , quae sexaginta postea annis deliit conspici, deinde anno MDc LXVI . iterum videndam se praebuit. Alia anno MDC LIX ' tertiae magnitudinis ab Joanne Hevelio alissque animadversa est. 8. Hinc maniscsto liquet, ingentem quandoque mutationem circaeStellaS fixas fieri, cum novae formentur & intereant; cujus rei ratio inventu facilis non est. Conjecit Cartestas , quemadmodum Sol maculis obscuratur, posse fieri ut idem patiantur Stellae, easque maculas tantaS evadere, ut earum radios plane intercipiaut, easque erasso & opaco tegmine incrustent. Quod cum evenit, desinunt eae Stellae nobis adparere. Si vero postea ejus.materiae , qua flamma Steli tum constat, majorem, aliqua de ratione, co piam ad contectam stellam accedere contingat; tum resoluta est crusta, Stella iterum emicat. Verum hic est ingens dissicultas, quam non adtigit. Vix enim intelligere possumus incrustatam Stellam suum interea ita tueri locum posse, ut aliquot post annis iterum in eodem conspiciatur
117쪽
86 P Π Y s I C IE. LIB. I. 9. Nihil hic addemus, de motu Stellarum radparenti, quia antehac de eo egimus, ubi Systema Mundi Ptolemaicum Cap. II. exposui
1 o. Philosophi Scholastici AEtherem, post Graecos veteres, vocant tenuiorem materiam, quam supra aerem hunc nostrum crassiorem esse intelligimus. . Nos paullo diverso sensu eam hic vocem adhibemus; & cum majores omnes Planetas suam habere Atmosphaeram existimemus, vocamus AEtherem omnem materiam subtiliorem & fluidam, iquae circa centrum majoris Vorticis quaquaversum porrigitur, & in qua Planetae cum suis Ai-mosphaeris feruntur. II. Saepius antehac diximus , qud levior est materia, quae Circa Solem agitur, eo altius eam a centro ejus abscedere. . Diximus etiam expe- . rienta constare, quo corpora sunt rariora, seu quo minorem homogeneae materiae Circumferentia sua Complectuntur.copiam; eo esse leviora , seu magis a Centro Communis orbicularis motus recedere, nisii quid obstet. Hinc sequitur Etheream materiam,quae Solis flammeae circumferentiae proxima est, omnium esse densissimam, & quo magis ab eo recedimus, eo rariorem fieri; adeo ut Circa Saturnum, &in superioribus spatiis multo sit rarior quam circa alios Planetas ; quod contrarium est conjedturae R. Cartesii, qui eam etassissimam supra Saturnum esse, sine ratione,
11. Si StelIae fixae sint totidem Soles, ut credibile est & circa se agant similes huic nostro Solari vortices, eadem est illorum vorticum ratio aCirius. Itaque non est cum vulgo censendum
118쪽
De Universo in Genere. C. XII. 8
hanc nostram Terram ab AEthere esse remotiorem, quam Solem aut Stellas fixas. Atmosphae-ras Solis & Stellarum, hoc est, proximas quae iis incumbunt materiae caelestis partes Atmosphaeri. nostra multo densiores essae, ob rationes allatas, necesse est. lndidem etiam colligimus non magis Fixas esseJupra nos , quam nos supra eas. Sunt innumeri, & infiniti forte vortices, sine ordine nobis noto per immensiam Mundi extensionem
sparsi; in quibus neque quidquamsuperius, neque inferius dici potest. Sed vulgus superius id esse ait, quod capitibus nostris imminere. videtur. Si ejusmodi tamen loquutione utendum sit, a quapropter frequentissimum usum vix abstinere possumus; adhibenda est dumtaxat respectu singularis vorticis, qui hac in parte nihil habet cum ceteris commune.
13. Itaque respectu singulorum Vorticum, ea infima dicimus; quae juxta eorum centrum .i prema quae ab eo sunt quam remotissima. In vortice Terrae ; exempli causa , . infima pars est globi Telluris centrum summa quae ab regione Lunae, usque ad extimam vorticiS Oram, porrigitur. In Solari pariter, Sol est omnium infimus, & supra Solem Planetae, eodem ordine quo sunt a nobis considerati. Nisi hoc observemus, infra pedes nostros, Antipodas esse cum vulgo dicentes, homines insistere Terrae capitibus in coelum pendulis, & reliqua omnia eodem stare situ cum pueris
Iq. Haec paucis monere oportuit ne vulgaris sermonis errore nos abripi sineremus,neve in MIenum sensum quae de situ altiore aut inferiore 2Etheris, aut Planetarum passim dicimus, ab in-
119쪽
cautis acciperentur. Observamus ergo AEtherem quo altior est, eo oportere esse rariorem ; &in regionibus quidem ,. per quas feruntur Ρlanetae& Cometae, rarissimum; quandoquidem non Planetae modo constanti ordine in eo, sine ulla, quae animadverti queat, motus sui imminutione, sed etiam Cometae ordine contrario facillime feruntur. Praeterea si densior esset AEther, si non Solis, cuius lumen Vicinius, potentiusque est; certe Stellarum Fixarum immensa distantia remotarum, & superiorum Planetarum primario-xum & secundariorum conspectum nobis interciperet.
is. Sed ne sit ambiguitas in voce raritas, atque hinc nascantur dissicultates vix solvendae, animadvertendum est, cum Chris iam ' ΗΡ- genio, duplici ratione rarum dici posse. Aut
enim omnes ejus partes sunt invicem remotae, ut multum intersit vacuum; vel Contiguae quidem sunt, sed contextus singularum adeo rarus est , ut poros multos habeant inanes. Cum prioris generis raritate, Vix Rus consistere potest gravitas, quae in eo sita est ut superiores partes inferiores premant, Omnesque centro incum- . hant. Praeterea cum Vacuo interposito non consentit incredibilis luminis propagationis celeritas, quae eX Certo eXperimento, seXcentis, mille vicibus , soni propagatione celerior est. Antequam enim prima pars materiae coelestis
pulsae secundam, trajecto quod inter eas esset vacuo , & secunda tertiam , & sic alias aliae ferirent, donec ad ultimam deventum esset, multo longius tempus elaberetur.
120쪽
De Universo in Genere. C. XII. 8
16. Itaque praestare videtur, ut raritatem se cundo modo intelligamus; adeo ut quamquam se iuvicem particulae materiae Coelestis tangunt,
attamen raritas earum contextus motui flanetarum & Cometarum quam minime resistat. Quis enim novit quam tenuia possint confici corpora, etiam solida ρ Sed praeterea summa materiae aethereae fluiditate fieri potest, ut spatia quae occupat a solidis corporibus facillime permeari queant. Sic fluiditate aquae fit, ut multo minus corporibus per eam motis resistat, quam pulvis etiam tenuissimus; cujus tamen aliae ab aliis remotiores videntur esse particulae, quam aqueae. Itaque materiae aqui multo fluidioris r sistentia potest, ob summam agitationem partium, paene nulla esse : quemadmodum videmuς aeris resistentiam multo minorem esse, quam
17. In iis , quae modo diximus, statuimus sententiam Veterum, qui spatia, in quibus sunt Planetae, solida materia, seu solidis orbibus esse
plena existimabant, falsam esse, qua de re nemo amplius dubitat. Sed hoc quoque falsum est, quod de Coelestium rerum materia docebant; nimirum, eam mutationi, ut haec nostra est sublunaris, obnoxiam non esse. Quod adparet ex eo quod diximus de vaporibus, qui ex corpore Cometarum exeunt, & quibus horum formantur caudae. Cum enim caudae illae erepcant in Perihelio, & postea minuantur, spargitur sine dubio hac illac per AEtherem ille fumus;& pars ejus forte pondere suo ad Planetarum fertur Atmosphaeras , pars usque adeo Com minuitur & movetur, ut una cum AEthere