Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

σo P Η Ψ s I C IS. . LIB. I. communia habet cum aliis Planetis. Atque incipiendum quidem esset a Varietate , quae in ejus phasibus animadvertitur , pro vario situ

quem respectu Terrae & Solis obtinet, nisi hanc in rem, quod satis sit, dixissiemus antea Cap. III. s. 7.. a. Observabimus ergo, hoc in .loco, primum in disco Martis varias ab Astronomis observatas esse , Telescopiorum ope, maculas, 'quarum figuras ediderunt ; atque in iis haec iteratis , variorum A stronomorum, remotis in regioni-hus, Observationibus deprehensia essὰ : I. Eae maculae visae sunt ab Occidente in Orientem

moveri, pro motu aliorum corporum coelestium: a. Fieri eum motum, secundum lineas Parallelas, multum ab AEquatore, sed non multum ab Ecliptica declinantes : 3. Maculas perendie rediisse in eumdem situm μ. minutis

serius quam pridie ; aded ut inta 36. vel 37.

dierum ambitum , circa idem tempus , eumdem situm recuperent: A. Duo esse genera Ma- Cularum , quarum nonnullae in una facie Martis apparent, aliae in altera, quae sibi invicem veluti succedunt. 3. Quae sint eae Maculae nemo definierit, nisi qui artem invisendi illius Planetae invenerit; interea ex illarum motu constantitano Martem circa axem suum ab Occidente in ortum moveri intra vig nti quatuor horas, & quadraginta minuta collegerunt Astronomi. Hinc ulterius adfirmare licet Martem, instar Terrae nostrae, situm habere vorticem peculiarem; neque enim

circa axem suum agi potest , quin hoc fiat a

92쪽

De Uniserso in Genere. C. IX. Gr

materia fluida, quae circa eum cum eo movetur, aut ab ipso Planeta eadem materia fluida secum rapiatur. q. Dum autem ita circa axem suum movetur , progreditur in ortum circa Solem motu periodico , intra duos ferme annos nostros , seu dies 68 . quibus elapsis, situm suum recuperat ', quod in reliquis etiam Planetis majoribus observare est; quamquam pro distantia inaequales sunt Periodi. Anni erso Martiorum incolarum, si qui sint, duplo fere sunt nostris majores adeoque omnes etiam anni tempestates, pro eadem proportione, longiores. At non potest es te magnum discrimen inter hiemem & aestatem, quia axis diurnae conversionis parum dumtaxat ad orbitam Planetae inclinatur, ut ex motu macularum intelligere est. is. Ex calculo Philippi Lambergit, Semidiameter Martis apparens , . in media a terra distantia, est 46. secundorum; vera autem par tium OiNe quarum semediameter Terrae est una, unde Martem octies Terra minorem esse affirmat.' Distantia verti ejus a Terra media est a a s semidiametrorum Terrae. Sed Chr. Hugenius, adcuratius haec dimensus , globum ejus minorem esse globo Veneris , & medium inter hanc & Terram observat. Mars Soli Collatus est ut I. ad I 66, si diametros inter se compo

6. Ad materiam Martis quod adtinet , tanto rariorem eam esse materia Terrae oportet, quanto a Sole, centro motos communis, ma gis recedit. In eo si gestus tantus non est,

propter majorem distantiam , diuturniorem

. D 7 etiam

93쪽

61 P H Y s I C AE. LIB. I. etiam habent aestatem ; hiemsque , licet longior , tam aeris quam hic non est, quia materia fluida quae circa Martem est, ea quae Terrae nostrae incumbit rarior est, facilisisque motum suum

servat.

. Jam ut ad Jovem adscendamus, in Jovis etiam corpore lucis nescio quae inaequalitas animadvertitur. Sunt enim duae, vel tresetonoe, seu fasciae quaedam lucidiores , nec semper sibi ipsis aequales , quibus cingitur ab occasu in ortum. Propter inconstantiam quae, in illis animadvertitur, suspicati sunt nonnulli vapores, nostris nubibus forte similes, certis Jovis climatibus incumbere. Praeter fascias l-las, constans quaedam animadvertitur macula, in fascia meridiana , qua septemtrionem spe

ctat.

8. Illae fasciae, una cum macula, quamVis sensim mutentur, constanter tamen ab Occidente in Orientem profredi animadvertuntur ; ut intra certum spatium altera facies Iovis cerni desinat , succedente altera. Nec potest in ea re esse error, cum propter ma-Culam , tum quia ea revolutio fit intra novem horas & s6. minuta, quo intervallo, magna non fit in striis illis mutatio. Atque hinc collegere Astronomi Iovem circa axem suum , intra memoratum tempUS, Circum agi.9. Cum Iupiter ita rapiatur, simul cum eo vortex materiae fluidae fertur , in quo variis distantiis fluunt quatuor minores Planetae, Lunae nostrae similes; quos obser avit primum ope T

lescopii Galilaeus Galliat, deinde alii ab eo excitati

94쪽

De Universo in Genere. C. IX. σ3

tati diligentius considerarunt. Tandem repetitis observationibus , adflamare posse sibi visi sunt Astronomi, primum seu proximum Jovi Sat Alitem sic enim eos Planetas adpellant) periodum suam conficere intra diem unum, I 8 horas, 28. minuta & l secundum intra triduum 33. horas, 17. minuta & το, tertium intra septiduum, 3 horas, ἔ9. minuta & l; quartum denique & supremum intra sexdecim ales , I 8. horas , s minuta & l.

I O. Haec vero sunt eorum a centro Jovis distantiae.

Paullo aliter has distantias Δsribit ex Cassino Huygenius casmotb. Lib. II. n. IcI. Ex observationibus cassini Borelli. unlei per Micr. Flamstedii eod m. Mum. per Eclip. Sar.

Newtoni extem.

peroditis.

I. a. 3. q. s. g.

Iovis

it. De hisce Satellitibus, eodem modo phi-Iosophantur Astronomi, ac de Luna; ideoque eos & pati Eclipses, & facere Jovi & sibi invi

cem observarunt , eorumque adcuratas Ephemeridas scripserunt. Rusmodi calculus Bononiae an . t 668. est a P. D. Cogino editus; a quo etiam qua ratione Longitudines Variorum terrae locorum possent accurate & facile inveniri, 'ob

servatis Jovialium Satellitum Eclipsibus, did,

95쪽

Ia. Iupiter, cum quatuor Satellitibus, circa Solem, Periodum suam iutra duodecim annos nostros, aut circiter, nempe, annos D. dies 3I . & I s. horas describit. Observant Astro nomi dies&noctes in Jove semper ejusdem esse longitudinis, seu perpetuum illic esse aequinoismum, quia axem motus diurni Iupiter ferme rectum habet ad planum itineris sui circa Solem, non obliquum, ut Tellus, quod ex Telescopiorum observationibus constat. Frigidiores quidem sunt regiones Jovis polis ejus viciniores, propter radiorum Solis obliquitatem; at non habent longas nocteS,, ut in nostra Terra propinriqui polis tractus hiberno tempore, sed ubique &semper horarum quinque. 13. Si credimus Philippo Lansbergio, adparens Semidiameter Jovis, in media a terra distantia, est minutorum I. & I s. secundorum; Vera partium aetsi quarum semidiameter Terrae est una; unde colligit Jovem esse Terra maiorem vicibus viginti quinque & l unius. Ex calculo Hugenii diameter ejus solari collata est instar 1 adri i &plusquam vicies diametrum Terrae continet. De densitate materiae, qua Iupiter constat, dicendum aliquid esset, nisi jam dixissemus supra Cap. VI. f. 13. IA. Addemus dumtaxat dies & nocteι Jovis, cum multo sint breviores , hoc praeterea commodo gaudere Planetae ejus incolas, quddquatuor utantur Lunis , dum unam habemus, quibus etiam eorum brevissimae noctes. perpetuti

illustrantur. Sol quidem ex Jove spectatus diametrum, ex calculo Hugenii, quintuplo quam apud nos minorem habet; ut proinde lucis calo-

96쪽

De Universo in Genere. C. X. 6s

risque illic pars tantum vigesima quinta sentiri possit. Verum ea lux nequaquam debilis putanda est, quod ex insigni Jovis claritate fatis constat Ceterum si globus e Jove tormento excuteretur , ex calculo Huygeniano, post annos demum I a. s. ad Solem perveniret.

CAPUT X.

De Saturno. x ι 'Mnium Planetarum supremus est Satur- nus , de quo etiam mirabiliora, quam de ceteris, sunt ab Astronomis Observata, quorum praecipua breViter explicabimuS. Quam in rem, potissimum Christian. mygenii Sasemate Saturnio , utemur.

a. Jam ab anno MDCX. Gali us Galilaei, cum Telescopia in Astronomia adhiberi incipe- ,rent, visus sibi fuerat Saturnum tricipitem, hoc est, ad latera majoris disci duos alios minores orbes habentem videre. Alii idem postea, summa cum admiratione, contemplati sunt; donec Telescopiis ad majorem perfectionem adductis, anno MDCLV. Chrisianus Hugenius, non glo bulos esse sejunctos qui ad latera Saturni conspiciebantur, sed ansas, quarum est figura subjecta, deprehendit; quamquam pro vario situ

PIanetae, oculorum nostrorum respectu, non ita semper adparent.

3b Aliquando sine ulla utrimque protuberantia, sed limbo quodam in medio disco adparente; aliquando veluti brachiis utrimque emi

97쪽

66 ΡΠ YsICAE L I B. I. nentibus; denique ansis adjectis, cum plienissime cernitur , ab Astronomis ab eo tempore , cum optimis uterentur Telescopiis, conspectus est. ' Hae autem Phases Saturni constanti ordine redeunt, ut postquam sine brachys conspiciendum se praebuit, paullatim exsistere utrimque incipiant brachia; quae ubi ad certam magnitudinem pervenerunt, paullatim rursus in ansas mutantur ; quae cum manifestae apparuerunt, minuuntur , redeunte semper eodem Phaseωn orbe. q. Cum primum Astronomi eas Phases certo ObservataS animadverterunt, ad earum quaeren das rationes animum adpuleruut, & a variis quidem variae in medium prolatae sunt Hypotheses, quibus phaenomenis satisfacturos se spera-xunt. R liquot ab Chris. Hui genio adlatae & confutatae sunt; quibus nos hic, brevitatis Cau Sa, . omissis, Huygenianam dumtaxat, quae aut Vera,

aut vero proXima, trademUS.

s. Ante Omnia, observandum qua tamen de re postea adcuratius agemus) ab Huygenio primo animadversum Planctam unum minorem , qui Circa Saturnum intra dies sexdecim fertur. Hinc collegit Saturni ipsius corpus, minori etiam intervallo, circa axem suum volvi; quod in majoribus Planetis, circa quos minoreS rapiuntur , in superioribus observavimus. Cum enim plura

corpora circa idem centrum moVentur, centro proxima celerius Vertuntur , quam quae majo- . rem Circulum describunt.

6. Hoc posito, conjecit eas Phases aliunde oriri non posse, nisi a corpore quopiam, instar annu

' Hida Fig. VII.

98쪽

De Universo in Genere. C. X. 67

li, medium Saturnum ambiente, & axem quidem Planetae secante. Addendum est huic hypothesi,

quod experientia constat, lineam rectam, secundum quam exstant utrimque brachia Saturni, aut annuli extrema, non sequi ductum Eclipticae sed intersecare eam angulo triginta partibus majore ac proinde planum annuli ejusmodi angulo ad E- 'Tipticam inclinari, perpetua quadam & constanti inclinatione, quemadmodum linea per quam Terra nostra movetur in ad AEquatorem Solis

inclinata.

. Hinc necessario sequebatur, ut , diversis adspectibus, nunc ellipsin fatis latam , nunCeamdem arctiorem, nunc rectam lineam, se fasciam, idem annulus nobis exhiberet. Quot autem utrimque species ansarum Conspiceretur ,

id propterea videbatur fieri; quia annulus non est Saturni globo contiguus, sed pari intervallo unis dequaque ab eo remotus. Quibus positis, omnes Phases Saturni haud dissiculter videntur explicari posse. 8. Si quaeratur quodnam spatium inter annuis lum, globumque Saturni interpolatum sit ; id spatium par esse latitudini annuli, aut eam aliquanto superare, eX observationibus constat. Deprehensem etiam est, maximam annuli Diametrum eam circiter rationem habere ad Diametrum Saturni, quae est 9. ad quatuor.

9. Neque absurdum videri debet, suspensum

dici integrum annulum circa Saturnum; nam praeterquam quod non fingitur i S annulus, ut Ptolemaici Epicycli, qui nusquam conspiciuntur, sed partim cernitur, si recordemur Planetas circa centrum suum actos vorticem habere circa se,

99쪽

Cujus, Omnes partes in eos incumbunt, . intellia gemus rationem gravitatis in Saturno essicere posse,' quod in hac nostra Terra faceret. Fingamus autem continuum fornicem circa terram, Juxta Eclipticam; strui, qu9d etsi hominibus impossibile est, sua tamen natura non repugnat. Certe hujusmodi fornix, absque ullo fulcimine, sustentaretur, & pendulus maneret, dum omnes. HuS partes ex aequo niterentur ad Terrae centrum

descendere, & se invic- constringerent. IO. His ita positis, intelligimus & posse esse annulum circa Saturnum, & Varie nobis adparere, pro vario situ Planetae erus, nostri respectu; quod qui oculos in figuras Huygenianas conjecerint, illico videbunt. Sed quaeri potest quare aliquando Saturnus, sine ullis brachiis, ullave specie annuli, adpareat, nisi quod fascia obscuriore medius cingi videtur. Observatum est non cerni brachia ulla, cum ejus Planetae & Solis respectu ita positi sumus; ut si produceretur planum annuli, id inter nos & Solem transiturum esse ; unde fit ut eam annuli superficiem, quae solis radiis

illustratur, conspicere nequeamus. Tunc temporis , Saturnus brachiis prorsus orbatus adpareat necesse est. II. Si quaeratur iterum , quare saltem extimam annuli superficiem, quae Sole illustratur, non videamus p haec videtur ejus rei es te ratio. Est quidem extimus ille ambitus annuli alicujus crassitudinis: verum ejus naturae, ut Solis lumen aut nullo modo, aut leviter admodum reflectat. Cum enim in Saturno brachiis ornato, nigricans illa fascia cernatur eo ipso tempore,

quo superficiem annuli a Sole illustratam prospi-

100쪽

De Uniserso in Genere. C. X.

cimus; credibile est nigrorem eum aliunde non Oriri, nisi ex quadam materia qui annuli extima superficies cooperta est , quae reflectendo lumini parum est idonea. Sic in Lunari quoque disco, maculas quasdam cernimus, seu partes . Ceteris multo Obscuriores. Forte & materia aquae

similis, seu fluida , & aqua nostra multo te rimior, aut laevi & splendida superficie praedita,

extima annuli praecingit, quae unico tantum veluti puncto Solis radios reflectens , nequaquam nobis conspicua erit, ut docent rationes opticae. I 2. Saturni variarum Phasevin hae sunt, aut similes causae. Si quae sit ejus adparens &vera magnitudo quaeratur, respondet Phil. Lansbergius, qui rotundum tantum Saturnum Viderat, semidiametrum ejus adparentem esse quinquaginta .secundorum minutorum, Veram partium

quarum semidiameter Terrae est una; unde Colligit Saturnum quadragesies sexies & besis unius fere Terra esse majorem. Eidem maxima Saturni distant a Terra est semidiametrorum terrae I 7227 , media I 88o, & minima 123 3 13. Sed ut ille nimis vorticem nostrum coar fiat, ita quoque rationes masnitudinum minus adcuratas' profert. Adcuratuis haec dimensus Hugenius collegit ex observationibus Saturni diametrum quindecies circiter majorem esse, quam nostrae Terrae ; abesse vero eum Planetam a nobis, cum proximus est, Terrae diametris IoO3M; cum longissime distat, Iaamo. Quod ille ratiocinatione, quam hic non proferemuS, comprobat.

SEARCH

MENU NAVIGATION