- 아카이브

Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

oo PHYs IcM LIB. II. nam si duos silices saepius tundamus, ut plures exsiliant scintillae, sulfureus Odor nares nostras

1 o. Ignis semel accensus non ideo perpetuus est, nisi enim flammae suppeditemus alimentum, ex materia quae facile flammam Concipiat, brevi exstinguitur. Quod ideo fit quia flamma non constat tantum tenuissima illa materia, quam per aeris poros sparsiam diximus ,& quae summae est fluiditatis; sed crassioribus etiam quae ex materia combusta, cum sulfureis aut bituminosis particulis elabuntur, & quarum Vi S aerem undequaque incumbentem disjicit. Eae ergo crassiores particulae , cum vehementissimo flammae motu comminutae sunt, hac illac sparguntur; unde fit ut tandem deficientes aerem non amplius repellant , sitque aer pondere suo, & vi elastica, quae in eo multis experimentis deprehenditur, tenuissimam materiam clidat, atque in poros suos recipiat.11. Uerum aliquod tamen est in materiis, quibus alitur ignis, discrimen; quaedam enim, nisi perpetuo igni admoveantur & aliqui quidem copia, exstinguuntur; alias ubi semel ignis corripuit, non dimittit donec absumserit. Hae sunt sulfureae, nimirum, aut bituminosae, quae constant partibus ramosis, & inter se mirum in modum implicitis, quamquam rarae alioqui Contexturae. Cum semel una ignem concepit, non plane ab aliis divulsa, cum iis motum quo cietur communicat ; qui ita per totam molem fertur, donec prorsus consumta sit. In aliis vero materiis, in quibus nulla est, aut exigua viscositas, partes

elapsae, di separatae vi ignis ceteras non commo-

142쪽

uent, nisi materia perpetuo in locum, ubi flamma major est, pellatur. Baculi pars altera uritur, dum altera incolumi S remanet. Sed tamensi sit major flamma , majorque proinde materia copia, late vagatur, & quidquid uri potest incendit ; quia tunc temporis multo major est nam

mae vehementia.

12. Vix potuimus explicare quo modo ignis alatur, quin simul obiter ostenderemus qua ratione exstinguatur, quo fiet ut brevius de exstinctione acturi simus. I. Exstinguitur pabuli conspicui defectu , ut diximus f. t O. II. Exstinguitur aeris inopia, ut ex suffocatis cespitum carbonibus, quotidie Videmus; quia, nimirum, praeter materiam conspicuamquὲ alitur, videtur inesse aeri nescio quid sulfureum & nitrosum, quod flammae etiam & igni subtilius alimentum suppeditat : & quod si deest, crassioribus partibus non sufficientibus vehementissimo illi motui conservando, exstinguatur ignis aut flamma necesse est. Itaque postquam in vase , in quo prunae occlusae sunt diligenter, absumta est

quod brevi tempore fit nitrosa illa & sulfurea

aeris materia, eXstinguuntur prunae. De ea materia per aerem sparsa, ubi de aere sermo erit,

copiosius agemus. III. Facillimum est intellectu quo pacto aqua adfusa, aut pulvis injectus flammam opprimant; quae cum sint densiora &graviora aere, pondere suo tenuissimas particulas ex aere collectas facile dissipant, nisi sit ingens vis igniS. 13. Breviter hic aliquid de fumo , qui flammam antecedere &sequi solet, dicendum nobis est. Sic ergo creari Videtur. Cum Partes ma o

143쪽

teriae urendae nondum fati S commotae sunt, urdissiliant magno cum impetu & aerem vicinum diniciendo condensent, adeo ut ad eas fluat ex ejus poris materia tenuissima, & sulfurea quibus, flamma concitetur ; sunt tamen eae partes 1atis commotae, ut elabantur aliqua copia, & motu leviores factae superiora petant. Pariter cum exstincta est fiamma, superest tamen satis motus, ut quamquam aer disjici non potest, particulae calore convulsae pergant fumi instar adscendere. Indidem discimus , cur liquores aquosi ignem non concipiant, sed in vapores abeant, ut postea

ostendemuS.I . His positis, facile est proprietatum atque

effectuum ignis rationes reddere. Ι. Flamma, quae lignum corripuit, Vehementissimo motu par tes ejus agitans, divellit , ac frangit. Subtiliores, &quae facilius comminui potuerunt, in auras abeunt cum fumo, & vaporem eum Calidum, quem ad ignem accedenteS sentimus, efficiunt. Crassiores vero , & quarum ignis non potuit contextum prorsus distringere, in cineres recidunt; qui constant particulis admodum porosis,

quippe in quibus quidquid exedi potuit absumtum

est, vi ignis. Atque hinc fit ut multam aquam bibant, quae poros eorum subit. In cineribus etiam est vis quaedam salis, quia particulae salinae, quae succis terrae mistae erant, quibus lignum alebatur Cum radicibuS terrae adfixum effet, sunt nimis crassae, & rigidae, quam ut exhalari cum aliis queant. Sunt tamen & salia volatilia, ut dicuntur quae hi aerem cum aliis partibus abeunt, quod

ex Chymicis destillationibus constat, dum se

144쪽

Is. II. Docuimus quare flamma aere indigeat, ut & III. quamobrem suffocata intereat.1 U. Videmus quare in fumum ti cineres abeant

materiae, quae uruntur. V. Liquores duum sunt

generum, alii sunt aquei, hoc est,& tenues &sine ulla propemodum viscositate; alii oleosi &pingues, ac viscosi. Aqua & similes liquores lebeti injecti, & flammae impositi primum vehementiuS Commoventur, quam natura sua solent

quamvis omnis fluiditas sit . ut alibi videbimus, Cum motu comuncta) ac effervescunt, quo in statu ipsi oculi eos vehementissime agitari docent. Quod dum fit. fumi, seu vapores perpe tui ex liquoribus adscendunt, donec plane e hausti sint; quia partes celerius agitatae sensim ab iis divelluntur, & divulsite, motiaque leviores factae per aerem sparguntur. Sunt flexiliores , quam ut possint in aere circumactae eum dispellere, atque ex interstitiis, porssque condenseti aeris ambientis subtiliorem materiam qua inflammentur elicere; ideoque flammam concipere nequeunt. Sed oleo si, & pingues liquores, cum constent partibus sulfuris & bituminis partibus similibus, & flexilibus quidem, sed multo aqueis rigidioribus, flammam haud dissiculter

concipiunt. Haec eorum partes tenuiores , &fragiliores varie adtritas & confraetas, in aerem motu vehementi concitas spargit ; alias vero crassiores, & duriores relinquit, quae multo pauciores sunt, ut in omnibus materiis, quae flammam concipiunt.

i 6. VΙ. Hic esset ostendendum qua ratione pleraque liquefiant metalla, & Hydrargyrum inexhalationes abeat; sed in Capite de Metallis, hac

145쪽

o P H Y s I C AE. LIB. II. hac de re agemus. Ibidem ostendemus qui ab igne absumantur. VII. Postea, etiam de lapidum

calcinatione dicemus. I . Ex his, quae diximus, jam satis colligere posse videmur quae sit ignis natura, unde tot effectus manant. Est, nimirum, materia tenui Γ-sima, quae e poris&interstitiis aeris in unum lo- Cum majore copia cogitur , & coacta illic servatur , particulis variarum materiarum vehementissime commotis, quibus aer disjicitur. Atque hinc fit, ut omnes effectus ignis ex motu pendeant, ut ex superioribus haud aegre intelligi potest. i8. Itaque quando ignem calidum dicimus, idem est ac si particulas ejus vehementissime

quaquaVersum moveri diceremuS; neque calon ignis aliud est, quam vehementior inconspicuarum particularum quaquaversum agitatio. Vmrum, ne fallamur, animadvertendum duplicem esse earum vostum sensum ; nam quando demeris corporibus formo est , hoc tantum significant quod modo diximus. Sed cum loquimur de nobis, qui praeter corpus Mentem sentientem habemus ; calor ut plurimum sensationem quae Menti inest significat & nos calere dicimus , ubi sensatione ea adficimur. Nam . quamvis eam sensationem non habeamus , nisi postquam ignis, aut alia causa membra nostra commovit ; de ea commotione cogitare non solemus, quando nos calere adfirmamus. Verum hac de re in Parte V. ubi de Qualitatibus. In eadem etiam Parte de Igne , Elementi instar Considerato , agemus. Nunc ad ignes subterraneos properamus.19. Pluin

146쪽

De Terra U Mart. C. III. II p

I9. Plurimos esse adparet ex locis, in quibus erumpunt. , , ' Ardet AElna noctibus semper, tantoque aevo i8nium materia sufficit; nivalisse hibernis temporibus egestiamque cinerem prui- , , His Operiens. Flagrat in Phaselide mons Chiis maera, & quidem immortali diebus ac noctibus se flamma. Eadem in Lycia, Hephaestit montes, se taeda flammante tacti, flagrant adeo, ut lapidesse quoque rivorum & arenae in ipsiis aquis ardeant. se Baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcos ,

es rivos ignium sequi narrant. Flagrat in Bamisse Cophanti noctibus vertex. Flagrat in Medis &Sittacene, confinio Persidis; Susis quidemo ad turrim albam e quindecim Caminis, maxi- mo eorum & interdiu. Campus Babyloniae

se flagrat, quadam veluti piscina, jugeri masniis tudine. Item AEthiopum juxta Hesperium D montem, Stellarum modo, campi noctu ni- is tent. Similiter in Megalopolitanorum agro, es tametsi internus sit ille, Iucundus - frondem- , , que denia supra se nemoris non adurens. Et se juxta gelidum fontem, semper ardens est Nyse phaei Crater, haud procul Apollonia. Augeturis imbribus, egersique bitumen, temperandum se fonte illo ingustabili, alias omni bitumine di- , , tutius. Sed quis haec miretur p in medio mari,

se Hiera Insula IEolia, juxta Italiam, cum ipso,, mari, arsit per aliquot dies, sociali bello. Ma-M Ximo tamen ardet incendio Saῶν ακμα dictum se AEthiopum Jugum, torrentesque Solis ardori-- bus flammas egerit. IIaec Plinius, quibus addi potest in Insula Thule, quam n c I audiam vocamus, subfrigidissimo Septemtrionis coelo,

147쪽

a monte Hecla & circumjacentibus locis in egelidum aerem stam mas vibrari. ao. Sunt & varia loca, e quibus fumi egrediuntur, qui admot1 flamini accenduntur. Apud Allobrogas, aliquot milliaribus ab urbe Gratianopoli, clivus est in quo hoc ab invisentibus cernitur , & tanta quidem flamma' excitatur, ut ova 'in ea coqui soleant. 2I. Si quaeratur nunc , unde hi nascantum ignes, facilis est responsio, si in animum revo-Cemus ex plerisque iis locis sulfur, aut bitumen peti solere. & teterrimum eorum odorem Circumquaque spargi , praesertim Cum majus incendium imminet. Itaque jam inventa est: incendii materia ; Videndum qua ratione ignem concipiat. Hoc autem variis modis fieri potest, quos

noS omnes non persequemur , Uno contenti.

Cum ergo Terra usque adeo diversis materiis

constet, facile fit ut quibusdam in locis supersint cavernae, nulla materia, nisi aere crassiore & sulfureis aut bituminum apondus plenae.

Potest autem contingere ut. ex cavernae fornice

decidat silex in inferiorem, & scintillam ex alio

silice ipso ictu excitet; quae aut vaporem incendat, aut etiam sulfureas bituminosasque materias vicinas ; quae ubi semel ignem conceperunt , eum diutissme servant, & cum vicinis similibus corporibus Communicant; ac tandem, si qua detur porta, violentissime flammas emittant; ut fit in AEtua, Vesuvio, alissique locis, quae antea indicavimuS. 22. HOC autem non fit perpetuo, eodemque impetu semper, quia absumitur ea materia quibus aluntur incendia , nec donec reparata sit

148쪽

De Terra , Mart. C. III. II

effervescere potest. Opus est etiam tempore, ut per venas sulfuris & bituminis serpat ignis iualias fodinas intactas, & quae nondum incensae fuerunt. Varii latices, qui per Terram feruntur modo claudunt, modo aperiunt meatu S, alicis que in terra mutationes eniciunt; quibus dist

runtur, aut accelerantur earum materiarum in

cendia. Quibusdam e locis fere semper flammae emicant, sed potissimum noctu, aut tempore nubilo, vel ante pluviam; quia interdiu es sereniore coelo vapores illi dissipantur, antequam incensi sint ; sed nocte frigidiore , aut nebulis

Condensato aere , . conden fiantur simi liter exhalationes , atque flammam ideo facilius concipiunt. 23. Quando instem evenit ut in vastis caver-MiS Vapores , aut materia etiam spissior subito magni copia incendantur, non potest aer crassus spei uncarum tanto impetu undequaque dis-jici & pelli , quin fornicem , seu superiorem

partem cavernarum subito Concutiat, totύmque 1imul impositum terrae pondus tremefaciat; quo tempore motum terrae sentimus. Quo autem est profundior fodina, quae incenditur, &quo major copia materiae, quae simul stammam Concipit, eo terrae motus Iehementior est & latius patet. Rusmodi fuit, quem I 8. mensis Septembris, anni MDCXcit, sensimus ; qui non modo in Provinciis Belgii , finitimssque locis animadversus est, sed etiam Londini eodem tempore, alissique Angliae urbibus. Si vero contingat cavernam esse superficiei Terrae propiorem, erumpunt etiam saepe ex terra igneS , eXesique

inferioribus locis, subsidunt saepe terrae, & pro

149쪽

magnitudine effractarum cavernarum, hauriuntur magnae arbores, integraque aedificia. Hoc eodem anno, in Insula Pamaica Meridianae fr-mericae, non modo concussum est solum, sed etiam subsidit variis in locis, & domus multae absorptae sunt. 24. Neque hae merae sunt conjecturae, exemplis, & experimentis destitutae; magnis enim

ardentium montium, quos memoravimus, in Cendiis, conjunctus semper est Terrae vicinae aliquis motus. Ante aliquot annos, cum Vehementius exarsisset Vesavias, ingens Terrae motus

Neapoli, & in tota vicini uit. Eo incendio, cui propior sectus Plinius periit, crebris vasisque

tremoribus tecta nutabant, , quas emota sedibus suis nunc huc, nunc illuc abire, aut referri videbantur, ut narrat sororis ejus filius, qui haud procul

aberat. as. Haec confirmantur eXperimento non infrequenti, quo Videmus cuniculis sub terram,

imo & rupes durissimas actis, & pulvere pyrio impletis, integra disjici propugnacula, & ingenteS rupes convelli. Pulvis autem ille constat potitana1m sulfure & nitro, quae incensa in loco arctiore parietes tanta Vi pellunt, at quaevis pondera aut disjiciant, aut concutiant.

150쪽

De Terra U Mart. C. IV. II sC A P U T IV. De Metallis.

1- Etam vocamus ea fossita, quae igne co- LVI cta liqtiesunt, , malleo ducivilia sunt:

ejusque generis septem potissimum numeramuS,AErum , Ar MCm, , ferrum, Stauunm, Plumbnm, & H drarorum; quae varie misceri,&veluti novas mista conficere possunt metallorum species. Verum hasce misturas hoc in loco non expendemus, metalla sola nativa considerasse Contenti. a. Metallis sunt communes quaedam proprietates, aliae singulis peculiares; quarum potissimas paucis explicabimus, eam1mque rationem quatenus licebit, reddemus. Communes sunt tres l. liquefiunt : a. malleo ducuntur in laminas : 3. graviora sunt aliis corporibus nobis notis. De coloribus non agemus, quia pertinet hoc ad Lib. V. ubi de Coloribus in genere dice

mus. μ

. I. Liquida corpora sunt quorum partes non res; stimi tactui, sed facile divelli queunt; atque in perpetuo sunt inter se motu, ut, nili corporis solidi parietibus contineantur, estiuant. Talia autem evadunt metalla, quae solida cum essent, vi ignis liquefiunt ; itaque eorum parteS, quae antea jurta se invicem quiescentes tactui resistebant, ita divellulitur, atque agitantur Vi ignis,

ut non amplius resistant, & nisi quid obitet eue

nuant. . . .. '

SEARCH

MENU NAVIGATION