Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

pus conficiunt, ade6que heterogeneam materiam excludunt. Forte & particulae ipsae auri in se mi nores poros habent,quo augetur bravitas, ut diximus f. II. unde fit ut igne dissiculter minua

tur.

a . Praetermitti non debet hic discrimen, quod inter aurum & alia metalla, experimento alio, deprehenditur. Sunt aquae acidissimae, & quae corrodendi facultatem habent, quarum alterasoriis, altera regalis dicitur. Haec est vehementior, illa vero minus. Constat autem aqua forti teliqua di tui metalla, aurum vero sola regali absumitur. Quod ideo fieri videtur, quod particulae nitrosae, & Vitrioli, quae insunt regali aquae, acutiores sint & tenuiores iis quae sunt in forti, &tenuissimos auri poros subire partesque ejus, quaS cuneorum instar divellunt, separare proinde solae possint; dum crassiores frustra circa superficiem auri feruntur, nec continuitatem ejus solvere possunt, quia ejus poros subire nequeunt.

23 . Argentum auro proximum est ductilitate, pondere & facultate resistendi vi ignis, sed albi co- Ioris est. De colore hic non dicemus, neque est quod circa reliqua observemus,nisi quod videatur particulis constare ad figuram aurearum maxime accedentibus, quandoquidem proprietatibus ad aurum quam proxime accedit. Quo fit ut facile auro liquefactione misceri queat, imo vero omni auro inibit vario pondere, alibi dena , alibi nona , alibi Octavά parie, si ' Plinio credimus.

26. se Non nisi in pulcis, ut idem auctor est, se reperitur ; nullaque sui spe nascitur, nullis,

162쪽

De Terra θ' Mari: C. IV. I 3

se ut in auro', lucentibus scintillis. Terra est se alia rufa, alia cineracea. Egioqui non potest, . se nisi cum plumbo nigro, aut cum Vena plumis bi. Galenam vocant, quae juxta argenti ve- is nas plerumque reperitur. Et eodem opere se ignium, descendit pars in plumbum, argendio tum autem superne innatat, ut oleum aquiu se Reperitur in omnibus yaene provinciis , sed , , in Hispania pulcherrimum, id quoque in. ste- . , rili solo, atque etiam in montibus ,& ub cum- , , que una inventa est Vena, non proclial inve se nitur alia. Hoc quidem & in omni lare ma-o teria; unde metalla quos μιτ α post alia Graeci videntur dixisse, &c. Argenti vena, is quae in summo reperta est, Crud aria appella- tur. Finis antiquis fodiendi solabat elin aluo men inventum ultra Mihil qIIaerebatur. Nu- per inventa aeris Vena, infra nlumen alba, fio nem 1pei fecit. a7. Sic invenitur argentum, quod non aliter purgari solet, quam aurum, ut ex Plinio antea diximus. Riunt Hispanos in America si e factitare solere. Primum omnem materiam , quam exfodinis eruunt, in mortario Comminuunt; deinde aquam adnuadunt, qua veluti massa argillacea confletur. Tum injecto sale &hydrargyro, iterum ea tundunt sat diu , & aqua diligenter abluunt, ut omnes luteae partes eluantur. Quod superest est instar massae mollis, auro, argento& hydrarsyro mistae; quae in catinum in)ecta ope modici ignis, hydrargyro in auras abeunte, purgatur, & veluti in cineres redigitur, ex quibus vehementiore igne liquefactis condantur laminae. . .

163쪽

18. Diximus aqua regali sola dissolvi aurum, cum aqu1 fortis reliqua omnia dissolvat. Sed

praeterea Observandum aquae regalis in alia metalla nullam esse vim, cujus rei causia quaeritur . Observandum ante Omnia aquam fortem fieri

vulgo, destillatione vitrioli, aluminis & nitri;

aquam vero regalem sale ammoniaco praeterea constare. Hinc fit ut mistione tot salium aquae regalis partes tenuiore S fiant, aptaeque ad tenuissimos poros subeundos, tenuissimasque partes divellendas, inter quas cuneorum instar, liquoris in quo natant motu , aguntur quando vero Iaxiores poros subeunt nihil efficiunt, quemadmodum cuneorum, ad reS CODJunctas separandas , nulla vis est, nisi agantur in angustiores fissuras. Cum ergo auri pori sint metallicorum pororum tenuissimi, solas aquae regalis particulas admittunt, cum eas subire nequeant partes crassiores aquae fortis. Verum eaedem aquae regalis partes sunt subtiliores , quam ut latera pororum aliorum metallorum vi dimovete

queant ; opus iis est crassioribus aquae forti partibus, quibus implentur & dilatantur pori patentiores.

29. IEs ab argento differt , quemadmodum argentum ab auro, ideoque huic negotio immorari nos non opus est. si Vena ', ut auctor estri Plinius, eodem quo argentum modo effod, M tur, igiasque perficitur. Fit& e lapide seroso, es quem vocant Cadmiam; & ex alio lapide quem se Chalciten vocant, in Cypro, ubi prima fuit ,, aeris inventio, mox vilitas praecipua; repertos in aliis terris praestantiore , maxime aurichalco

164쪽

De Terra U Mart. C. III. I 33

M quod.praecipuam admirationem, bonitatemque se diu obtinuit. 3O. Ferrum Hemoratis metallis multo durius est, minus ductile, & scoriis plenius. Praeterea ferruginem facile situ, aut humido coelo contrahit, quod Mon tam facile in aere, dissicilius in argento , minime in auro animadvertitur. Experientia etiam constat, arte quadam, ferrum multo

durius fieri. Postquam enim tu liquefactione adcurate purgatum scoriis fuit, laminae ferreae inde procviae in ignem con iciuntur, donec candeant, dandentesque in aquam frigidam comiciuntur, ac frigefactae duriores sunt, quam antea. Si veroeam duritiem laminae ferreae eripere velis, iterum iii ignem conjicienda est, & candens extrahenda, exponendaque aeri dumtaXat, ut paullatim stru

gi. Si harum proprietatum investigemus cau- fas, non inepte conjicere Videbimur, I. partes ferri magis recedere a Parallelepipedi Reelanguli figura, quam ceterorum metallorum particulas , asperioresque multo esse ; unde fiat ut

inter se mapis implicitae sint , dissicili sisque

proinde dividantur, & liquefiant: a. eas partes rigidiores esse, cujus rei causam hic non quaeremus , nam de flexilitate , & rigore Lib U. agemus; atque indidem fieri, ut dissiculter ducantur malleo, atque haud dissiculter frangantur : 3. ferrum constare particulis heterogeneis, unde fit ut, quotiescumque liquefit, ingentem scoriarum copiam ejiciat. Eadem de ratione tam facile rubiginem, quae proprie ferrueo dicitur , contrahit; aeris enim humor & nitrosiae, quae

in eo volitant, paniculae, ejus superficipi scabrae

165쪽

adhaerentes varias materiaS, quibuS ferrum constat, diluunt atque Vitant, unde fit ut a se invicem divulse, lanuginis instar', superficiei ferri adhaereant. Hinc qui id a ferrugine vindicare Volunt, cerussa, gypso & liquida pice incrustare solent, quae aeris Vim nos metuunt:

. iguem, in quem ferrum conjicitur, dum id candefacit, particulaS ejus Vehementer agitare, ut sint liquiditati proximae; quo fit ut crassiores & figurarum irregularium particulae, quae antea inaequales & majores inter se relinquebant poros, ad se invicem magis, rigore amisem, accedant, minoresque meatus supersint; quo in statu, si in frigidam aquam conJiciantur, motu subito amitto , quiescunt, unde tota massa compactior & durior fit. Ferrum autem probe purgatum, & induratum Chal bs solet vo

cariis.

31. Praeter id, quod modo de ferrugine diximus, observandum aeruginem, atque argenti rubiginem non esse ejusdem coloris, sed aut viridis, aut caerulei, qui & saepe miscentur. 2Erugo multo majori adnascitur copia seri, quam argento rubigo; quod hujus pori minores sint, partesque Iolidiores & forte puriores. Auronulla est, quia soliditate sua, & pororum tenuitate, omnem alienam materiam respuit. Attamen aurum & argentum teneriora sunt ferro, quod ferro lapidosa videatur inesse materia, qPorrigidior est, partesque scabrae magis sibi invicem adhaereant, quam laeviores; quamquam hae compactius corpus eniciunt, modo commoda sit earum figura, quales auri di argenti particulas esse

diximus,

166쪽

D Terra Mart. C. IU.

33. - Sequitur ' natura plumbi, cujus duo se genera, nigrum, atque Candidum. Pretiosissi-- mum candidum, a GraeciS adpellatum και-σι-

-- a Latinis stannum fabuloseque narra-- tum in insulis Atlantici maris peti . vitili-

- biisque naVigiis circumsutis corio advehi. Aetna , insuliς vicinae κασσιτερὸς videntardicti, nec ulla erat hac in re fabula.) Nunc

se certum eli in Lusiitania gigni & in Gallaecia,

is summa tellure arenosa, & coloris nigri. Ρondere tantum ea deprehenditur. Interveniunt&- minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. Lavant eas arenas metallici, & quod se sublidit coquunt in fornacibus. Invenitur &se in aurariis metalliS, quae aluta Vocant, aqua se immissa eluente calculos nigrOS paullum candore variatos , quibuS eadem gravitas quae auro , & ideo in calathis in quibus aurum colligitur, remanent cum eo. Postea caminis 1eparantur, conflatique in album plumbum resolvuntur. Non fit in Gallaecia ni- is grum, cum Vicina Cantabria nigro tantum, , abundet, nec eX albo argiptum, cum fiat ex is nigro.

34. - Plumbi nigri Origo duplex est, aut enim

,, 1ua provenit Vena, nec quidquam aliud ex se . , , parit; aut cum argento nascitur. mistisqueis venis Monstatur. Rus qui primus fluit in for- nacibus liquor, itannum adpellatur, qui se- ,, eundus argedium; quod remansit in fornaciis bus galena, qdae est tertia portio additae venae. Haec rursus confimo dat nigrum plumbum, de

ar. Hic

ductis partibus duat

167쪽

Hic videmus plumbum & sanuum, qua- 'si unum metalli genus , habita; nec est interea aliud discrimen, nisi quod stannum purgatius sit, & durius, ac levius; plumbum vero sulfureo, aut alia materja fossili mistum, molli isque ac gravius. i. Gravius autem Videtur es te plumbum , quod metallicae materiae pori, heterogenea illa & tenuiore materia sint pleni ; cum in stanno prorsus pateant , seu aere, aut subtiliore materia sint occupati. a. Mollius est, quod particulae Dus metallicae flexiliores, & multae sint aliae. flexiles asmodum , quales sunt sulfureae , aut similes, Atque hinc fit, ut facilius liquefiat, quam stannum, & multo magis liquefactione minuatur; Cum propter partes quae in auras abeunt, tum etiam propter scorias. 3. Vel ex scoriis copiosissimis, quam sit mista plumbea massa satis liquet, idemque ex rubigine quam contrahir, colligere est.'

36. Superest *drargyrum , sive, AErgentum vivum, nam haec confundimus quod quaedam similia metallis habet, alia dissimilia. Differt in eo quod est liquidhin, & igni impositum facile in vapores abit. Convenit in eo quod plumbo . admisto, alis ue artibus solidum fit, &auctilestum etiam omnium liquorum gravissimus est. Quarum rerum causas investigabimus, postquam quomodo in fodinis inveniatur, aut qua arte fiat, ex Plinio dixerimus. 3Α. - Est ' lapis in argenti renis, cujus Vo- ,, mica liquoris aeterni argentum vivum adpello si latur, Venenum rerum omnium. Exest ac per-

168쪽

De Terra U Mart. C. IV. I MI

is rumpit Vasa, permanan S tabe dira. Omnia ei inmis Datant, praeter aurum, id unum ad se trahit ,, Ideo & optime purgat, ceteras ejus sordes eX- , , spuens crebro Jadtu, fictilibus invasis. Sed ut is ipsum ab auro discedat, in pel les subactas effunis ditur, per quas sudoris vice defluens, purum is relinquit aurUm. 38. Praeter minium nativum, quod in argentariis fodinis invenitur, se est alterum genus, ' quod se fit exusto lapide venis permisto, non ex illo cujus se argentum Vivum vomicam adpellavimus sisse enim & ipse in argentum excoquitur sed ex aliisse simul repertis. 'Ex hoc autem secundario mi- nio, invenit vita& Hydrargyrum, in vicem Ar- is genti vivi ea hic confundimus, sed Argentum vivum proprie dicebatur nativum.) se Fit autem, , duobus modis, aereis mortariis. pistilissque tritori minio ex aceto aut patinis fictilibus impositum, se ferrea concha, calice coopertum,argilla super- , , illita;dein sub patinis accenso follibus continuo se igni, atque ita calicis sudore deterso, qui fitis argenti colore & aquae liquore. 39. Jam sit earum omnium rerum rationes eX-quirantur , nihil praeter conjecturas adferri potest; sed quae, si modo positis principiis consentaneae sint, sperni omnino non debent; quamquam, ut evidentibus, adsensum ne praebeamUS cavendum est. Igitur Ι. liquidum esse videtur Hydrargyrum, quia MVS particulae magis recedunt a Parallelepipedi Rectanguli figura, quam allorum metallorum particulae, & forte funt cylindrorum instar. Anguli qui insunt particulis quadratis , obstant quominus corpora, quae iis

169쪽

I38 P. H YSIC L Lin. II constant, fluida sint; sed si abrasis angulis particulae illae cylindricae fiant, aut ad cylindricam figuram accedant, multo est corpus illud fluidia tati aptius. Si ad hoc accedat summus superficiei in particulis illis laevor, qui potest esse in Hydrargyri particulis, non parum ad liquid itatem conducit; ut jam alias liquiditatis caulas

omittamus. .

o. II. Dissicile est intellectu, cum summae sit gravitatis Hydrargyrum, qua ratione tam facile, vel modico igne, ejus partes in auraS agantur. Sed primum, si nulli non modo rami, sed ne anguli quidem iis sint, quibus impediantur, facilius quam ceterorum metallorum particulas, divelli eas a se invicem necesse est. Deinde potest fieri ut parvi illi cylindri constent particulis tenuioribus, quae, junctae quidem dum sunt, cylindros sat compactos faciunt, sed propter 1uminum laevorem haud difficulter divellantur; unde fit ut Hydrarpyrum non modo vi iguis in vapores agatur, sed etiam ut illi vapores, si claum vase excipiuntur, candidi pulveris instar fiant;

quo mutatas esse particularum figuras constat. Sic videmus, ex aquae vaporibuS ConcretiS, m-

I. III. Hydrargyrum tamen , plumbo admisto, ex liquido solidum fit, & ductile evadit; quia molliores plumbi particulae cylindricas'&solidas Hydrargyri partes complexae, impediunt ne ut antea fluere possint; &. cum sint ductiles, efficiunt ut tota massa, iis & Hydrargyro constans ductilis evadat; quamquam ea non est ejus ductilitas, quae est aliorum metallorum. Atque hinc fit ut, si plumbeis veluti compedibus liberetur Hy

170쪽

De Terra U Mart. C. IU. Idrargyrum, quod variis artibus fit, pristinam recuperet fluiditatem. . qa. IV. Gravissimum est Hydrargyrum , &auro collatum ut 8 ad 9. quia partes, quibus ejus cylindri constant, adeo apte inter se coagmentantur. Ut nulla relinquant interstitia, ade6que solidissimas conflent masias. Forte sunt orbiculares & utrimque planae, adeo ut planis lateribus arctissime conjungi queant. Ita autem conjunctae particulae solidissimum & gravissimum efficere posIunt cylindrum; simulque summam ei fluiditatem conciliare, etiamsi seorsim sat leves sint, ut in auras abeant. Exemplo ut crassiore rem exponamus, si ex dabula lusoria Domianas, ut nunc Vocamus, sumas, easque qua planae sunt conjungas, Cylindrum satis gravem esti cies , cum singulae Dominae graves admodum non sint. Idem Cylindrus facillime volvetur in plano, dum una conJunctae eo pacto manebunt Dominae; si vero eas divellas & vario situ colloces, pereunte Cylindro, perit potissima Dominarum volubilitas. Rem quidem iiiii se habere in Hydrargyro, quasi comperta esset, absit ut adfirmemus lbed hoc, aut simili modo, non incommode eLfectus, qui ab eo eduntur, posse edi nemo non

fateatur.

3. U. In fodinis invenitur Hydrargyrum purum & liquidum , aut mistum & solidioribus

aliorum corporum particulis impeditum; ut alia metalla mista & pura occurrunt. Ex Lapide per tubos fluit, unde vomicam aeterni liquoris adpellat Plinius, hoc est , liquorem qui numquam concres cit, & ex lapide Veluti evomitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION