Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I2o P H Y s I C AE LIB. II. q. Hinc jam intelligimus igne hoc pacto liquefieri metalla; nimirum, particulae ignis metallorum subeuntes poros divellunt eorum particulas, easque varie agitant; quo fit ut impulsae

in quamvis partem dissiuant, & nisi quid solidi

resistat, hac illac elabantur. Cum autem partes metallorum sint 1blidissimae;& gravissimae, aegre ab igne confringuntur, nec 1atis Violentum mO- tum accipiunt,ut penitus divulsae in auras abeant; nisi diutissime,& maximo igne coquantur. Haec eadem ratio est , ob quam, cessante vi ignis, brevi tempore pristinam soliditatem recuperent; quia desinente fluiditatis causa, desinit etiam fluiditas. Particulae metallorum , pondere suo in se invicem recidentes , elidunt atque excludunt igneas; nisi novae perpetuo advenientes metallicas undequaque concutiant, continuis impulsibuS. s. Oportet ergo esse metallis omnibus particu-Ias gravissimas, quae nec ita vi ignis circumagi queant, ut undique aerem dis)iciant, adeoque flammam concipiant; nec ita molles sunt, ut, in star aquearum particularum, possint in vapores facile dissipari; unde sequitur ut metalla non incendantur quidem, instar ligni, sed nec absumantur, ut aqua solet, quamquam vi ignis liquefiunt

6. Animadvertendum tamen est , iis inesse oportere particulas tenuiores , forte sulfureas, aut similis naturae, quandoquidem ubi aliquamdiu in igne fuerunt, pondere minuuntur, quam vis aliis alia celerius; ut plumbum, quod quotiescunque liquefit multum ponderis sui amittit.

Sed etiam gravissimorum, ipsiusque auri, longa

152쪽

De Terra, set Mart. C. IU. I Er

in igne mora , intens Sque calore, massa paullatim minor fit; unde colligere est solidissimas

etiam partes diuturno motu tandem confringi, & usque adeo adteri, ut eam aut tenuitatem, aut raritatem adquirant, quae inest levissimis particulis per aerem volitantibus, ac proinde in v pores abeant. . ΙΙ. Secunda 'metallorum communis prΟ-prietas est ductilitas, qua malleo lusa in Iongas bracteas & laminas extenuantur quamquam est quoque, ut postea videbimus, hac in re inter ea discrimen ; aurum enim auctilitate , ut pondere, reliqua omnia superat. 8. Ductilitas ea in re sita est ut moles , quae mallei lusione ducitur, longe lateque extendatur; nec tamen solvatur ejus continuitas. Itaque quae ductilia sunt, eorum partes ejusmodi esse oportet, ut facile ad latera aliarum aliae, non dissoluta conjunctione, collocentur. Quaerendum ergo est quae aptissima sit figura, ad hunet edendom effectum, simulque aliarum proprietatum habenda ratio; ne, dum unam explicare nitimur, alii S contrarium quidpiam incauti pro

9. Si metalla constent particulis oblongis &. Parallelepipedis , quamvis in singulis metal- lis sit aliquid singulare; videtur illa figura eos

-praestare posse effectus, quo, cernimus metallis Gmnibus communes. Parios cnim ejuscemodi facile possunt ab invicem divelli, ut fluidae fieri queant, vi ignis vehementioris; quae tamen si desinat, sunt nimis graves, quim ut eum momtum servare possint, quo fit ut iterum ilida metalla evadant. Sed, quod hic potissimum 2 om. III. G specta-

153쪽

x12 Ρ Π Y s I c IE LIB. II. spectamus, partes ejus figura malleo iussae ponfunt facile ita disponi ut aliis aliae, pristina manente conjunctione, latera adplicent, atque in . 1ongas & latas bracteas diducontur. Hic autem Iaon quaerimus quae fit cohaesionis partia uiarum,

seu soliditatis causa; ea de re sumus Lib. V. acturi. Satis est , hoc in negotio , si nobis

C perientia constet, corpora 1oli da fieri liquida, & rursus priorem soliditatem recuperare; eademque co ora , illaesa soliditate, malleo diduci. IO. Igitur conjicere possismus, metallis esio parallelepipedas particulas; quod etiam experimento confirmatur. Si lamina metalli cande

facta fuerit, deinde in incude percusis, & juxta

longitudinem suam ducta, dissicilius Juxta eamdem longitudinem frangitur, aut finditur, quam in aliam partem; quod aliunde oriri non videtur, quam ex eo qu6d partes oblongae, qua longiores sunt , juxta longitudinem laminae sunt

directae, adeoque ea etatione conjuncti et In. 1aminis vero metallicis, quae non lunt malleo percussae, contrarium animadvertitur; quaqua- versum enim seque facile finduntur, aut franguntur.

II. III. Cum videamus metalla esse gravissiana corporum nobis notorum, & gravitas, ut perientii constat, eo major sit, quo major homogeneae materiae copia lub minore circumferentia continetur; metallis propria gravitas ex horum alterutro ortii videtur. Aut particulae

singulae in se spectatae compactissimae sunt, nec Poros habent, nisi summetae tenuitatis; aut in massa pluribus particulis constaute, pauci & te -

154쪽

nues sunt, inter ipsas particulas, pori. Potest eti1 1 fieri, ut utrumque simul, in metallis, concurrat. Atque huc etiam facit quod diximus de figura. particularum , quibus metalla Constant Nulla enim figura, ea quam diximus, aptior est ad compactum corpus emciendum, minoresque poros relinquendos, parallelep, pedet,. . 11. Explicatis iis, quae ad metallorum comis munem naturam pertinent , singula lustrabimus, & ab AEuro quidem initium faciemus. Fulvi est coloris, omnium gravissimum, omnium maxime ductile, & minime omnium igne coctum absumitur. Nec interea metallorum est durissimum, quamvis sit compactissimum; nam ferrum multo durius est, & liquefactu dissicilius. 13. se Aurum ' invertitur tribus modis, flu- , , minum ramentis, ut in Tago Hispaniae. Pado se Italiae , Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Ga ge Indiae. Nec ullum absolutius aurum, ut is Cursu ipso, trituque perpolitum. Alio modori puteorum scrobibus effoditur, aut in ruinari montium. Aurum qui quaerunt ante omniari segullum tot Iunt; ita vocant indicium. Al-

, , veus hic est, arenaeque lavantur, atque ex eo

se quod resedit conjectura capitur. Invenitur, , aliquando in summa tellure protinus, rari felicitate; ut nuper in Dalmatia, principatu se Neronis, singulis diebus etiam quinquagenasse libras fundens. Gummi inventum est in silm- mo cespite alutatium, si & auro ea tellus sub- est. Cetero montes Hispaniae, aridi, steri-- Iesque,& in quibus aliud nihil gignatur, huic G a is bono' Ex Plinii Lib. XXXIII Op. 64

155쪽

rΣ PHYSICAE LIB. II.

is bono coguntur fertiles esse. Quod puteis fo-

,, ditur canalicium Vocant, alii canaliense; maris moris glareae inhaerens non illo modo quo, in Oriente Sapphiro, atque Thebaico, alisD,, que in gemmis scintillat, sed mi limplexum

,, marmoriS. Vagantur hi venarum canales peris latera puteorum, & huc illuc, inde nomineis invento; tellusque ligneis columnis suspendi- ,, tur. Quod effosmum est tunditur, lavatur, , , uritur, molitur in farinam, ac pilis cudunt. es Vocant arpentum quod exit a fornace, sudo-M rssque qui e camino jactatur spurcitia, in omni se metallo scoria appellatur. Haec in auro tundi ,, tur, iterumque coquitur. Catini fiunt ex taD conio; hoc est, terra alba simili argillae . Ne- ,, que enim alia adflatum, ignemque & ardentem

D materiam tolerat.

Iq. se Tertia ratio opera vicerit Gigantum. Cuniculis per magna spatia actis cavanturo montes, ad lucernarum lumina, &C. Reis linquuntur itaque fornices, montibus sustinen- , , dis. Occursiant in utroque genere silices.se Hos igni & aceto rumpunt. Saepius Vero, is quoniam in cuniculis vapor & fumus stranti gulat, caedunt fracturis c L. libras fere agen- tibus, egeruntque humeris, noctibus ac dieri bus, per tenebras pro imis tradentes, lucem, , novimmi cernunt. Si longior videtur silex, is latus sequitur fossa, ambstquc. Tamen in si-- lice facilior existimatur opera. Est namque se terra ex quodam argillae genere glareae mista

is scandidam vocant) prope inexpugnabilis. se Cuneis eam ferreis adgrediuntur , ct iisdemo malleis, nil,sique durius putant , nisi quod is inter

156쪽

De Cerra U Mart. C. IV. Ar

inter omnia auri fames durissima est. Pera se opere, cervices fornicum ab ultimo caedunt. se Dat signum ruina, eamque solus intelligit, in ',, cacumine montiS ejus, pervigil . Hic voce , is ictsive evocari jubet operas , paritesque ipse se devolat. Mons fractus cadit ab sese longe, is fragore, qui concipi humana mente non posse sit, & flatu incredibili. Spectant vinores ruiri nam Πaturae, nec tamen adhuc aurem est, is nec sciere esse, cum fodere.

asu se Alius par labor , & vel majoris impenes dii, flumina ad lavandam hanc ruinam jugisse montium ducere obiter, a centesimo plerum- ω que lapide. CorrugOS VOCant, a corrivatio-Μ ne, credo; nimirum, & hic labor est. Praeo cepistis libramentum oportet, ut furat is qua se influat ; itaque altissimis partibus ducitur. is Convalles & intervalla substructis canalibus,, junguntur..Alibi rupes inviae caeduntur, sese deinque trabibus cavatae praebere coguntur &c. o Ad capita dejectus, in superciliis montium pissis cinae cavantur ducentos pedes in quascumque partes, & in altitudinem denos. Emissaria in se his quina, pedum quadratorum ternum fere,, linquuntur & repleto stagn6, excussis obtur, is mentis, erumpit torrens, tanta vi, ut saxa

,s provolvat.

16. se Alius etiamnum in plano labor. Fosiae- , , per quas perfluat eaVantur, agogas vocant, se eae sternuntur Fradatim utice. . Frutex est ro- is ris marini . similis, asper, Rurramque retinenS. Latera clauduntur tabulis, ac per praeruptδo suspenduntur, canali ita profluente de terrari in mare. His de causis. jam promovit Hispa-

157쪽

se nia. In priore genere cium ex puteis hauritar

se quae exhaariuntur immensio labore, ne occu- is pent puteos, in hoc rigantur. Aurum arru-M gia quaelitum non coquitur, sed statim 1num ,, est. Inveniuntur ita massae ut in Potosianis, Americae Meridianae montibus ) nec non in pu se teis denas excedentes libras. Palacras Hispa- ni, alii Palacranas, iidem quod minutum estis Balucem Vocant. Ulex siccatus uritur,& ci- se nis ejus lavatur, substrato cespite herboso, ut is sidat aurum.1 . Sic aurum effoditur,effossumque igne scoriis purgatur. Priusquam de intima ejus natura agamus, de ductilitate ex 'Pacobo Robalto, quod experientia constat addemus . Gravitas molium aequalium auri & aquae sunt inter se ut i 9 ad i; adeo ut cum pes aquae cubicus 7i libras pondero aequet , sequatur pedem Cubicum auri penderea 3Α9 libras, aut at s 84 uncias. Pes autem cubicus complectitur 2983 984 lineas cubicas ; ac proin de uncia auri continet lineas cubicas. 738E ἐή. Itaque si uncia auri iti formam cubicam cudatur, alta erit lineis s &basis ejus erit 26 linearum quadratarum & . 18. Hoc posito , tenendum est Auri-procu- fores ex uncia auri essicere a 3o folia quadrata perfecta, quorum singula latera sunt digitorum a. linearum io. Sed praeter haec folia , sunt quae ex iis resecantur, quae fere dimidiam partem conficiunt. Singulorum foliorum superficies complectitur Ias 6 lineas quadratas , adeo ut omnia folia ordine sibi invicem adplicata lateribus conficiant superficiem 3iss 88o linearum. ' Phusica Part. I. c. IX. s. Io. -

158쪽

rum quadratarum o Ad quod si accedat vel tertia pars, quae minimum in segmenta abit, colligemus hinc Auri-procusores ex uncia auri essicere . qao78 O lineas quadratas. Quandoquidem autem is numerus continet is 98Ia vicibus quantitatem basis cubi aurei uncialis cubus ille qui, ut didriam, est altus lineas 1, extenditur in IS98 12

plagulas. quadrata S.

19. Jam hinc summa auri ductilitas adparet,

Verum multo magis elucet ex eo quod fit ab Aur, protractoribus. Argenteus cylindruS duos pedes, octo digitos longus, & cujus circuitus est digitorum duorum, linearum novem, adeo ut ejus cylindrica superficies sit linearum quadratarum 116 6; ejusmodi , inquam, cylindrus integitur foliis aureis , quae omnia semunciam pondere aequant. Postea is cylindrus per chalybis foramina paullatim in filiun tenui ac te nutus ducitur. Ex tenuissimis quae fieri soleant

filis , si centum quinquaginta pedes Parisini

ponderentur , ad q6 granorum pondus accedit quam proxime. Itaque integer cylindrus debuit duci in filum longum pedes 3 ozOO; unde sequitur ut longior quam erat factu S; II 3 2OOvicibus; ut proinde ejus superficies 3 O vicibus quam antea major sit. Adde quod, tenuissimum illud filum in laminam proculam, ut eo sericum tegatur , augeatur superficie, quae e pacto fit duplo major; ac proinde 68O vicibus amplius pateat quam initio , contineatque 86i696o lineas quadratas. 2O. Cum sutem filum illud argenteum ita est in laminam proculam, deaurata etiamnum est ejus superficies; adeoque sola semuncia aurea,

159쪽

128 P M. Y s I C AE. LIB. II. qua cylindrus tectus initio fuit, tantae tenuitatis evasit, ut ejus superficies sit 86ι696o linearum quadratarum. Et cum ea amplitudo con

tineat 3as 79s viginti sex lineas &l, qua patet

basis cubi aurei uncialis ; sequitur ut crassities auri, quo lamina argentea tecta est, sit tandem sas 9s pars dimidiae altitudinis unciae cubicae auri; adecque lineae ductae sint in os is9Opartes aequales.

a I. His circa aurum eXplicatis, solet de eo, ut & aliis metallis, quaeri, an generetur etiamnum hodie in terrae visceribus p & qua ratione generetur Z Quibus quaestionibus ut satisfieri posset, plura nota esse oporteret, quam adhuc fuere. Sciendum primo esset , an postquam aurum est ex quopiam puteo , exempli cauSa, sublatum , adeo ut exhaustus plane videatur aliquanto post tempore, denuo novum eodem in loco inveniatur, resosto puteo. Quod nobis non constat,& quod si fiat, majorem, forte annorum numerum postulat, quam ut certum ejus rei ab hominibus experimentum sumi queat. Forte etiam quidquid est auri, & ali rum metallorum ab initio rerum, una cum Terra, genitum est neque amplius ullum gignitur. Secundo, si aurum aliaque nunc quoque in terrae visceribus generentur metalla, ut possemus conjicere eX quibus rebUS concrescant, OpQr- teret diligentissime fodinas c quibus eruuntur Iustrare, & omnia quae iis admista sunt, aut vicina, variis experimentis ad examen revoca- re; unde fortasse tandem, post longum labo-ν rem, veluti elementa invenirentur metallorum, , quoium mistura ope caloris subterranei cou- . . flen-

160쪽

flentur. Forte etiam, post diuturnam investigationem, sero nos oleum & operam perdidisse

agnosceremtri.

I 2. Hoc in loco, obiter adtingenda etiam iis quae diximus adfinis quaestio , au arte humani argentum, aut alia metalla in aurum, vel aes in argentum mutari queant ξ Mutinnarrantur historiae, quib4s creduli homines decepti, a se quoque eam transmutationem inveniri poste credentes , Opes suas absumserunt, & pro auro , quod quaerebant frustra, paupertatem invenerunt. Sed cum ejusmodi historiae, quibus nonnulli dicuntur aurum ex aliis metallis conflasse, i certissimae sint; inde ullum ducere consectarium. nemo sapientior sustinuerit. Non videmus quidem ullam contradictionem, qua aurum fieri ex argento repugnet; sed cum eorum formatio atque intima natura ignotae sint, nihil ea de re

definire positamus. Forte prorsus impossibile est, forte ita dissicile, ut humanam omnem industriam superet; sed hoc certum est, propter rem usque adeo dubiam, sumtus non posse nisi stulte fieri. 23. Ex summa ductilitate auri possemus hoceolligere, partes quibus constat, magis quam aliorum metallorum particulas , ad perfectam Parallelepipedi Rectanguli figuram accedere. Sic enim fieri potest , ut eae partes ad latera aliarum aliae, sine continuitatis pristinae solutione

possint pelli, & in tenuitatis summae bracteas duci. Hinc quoque fit. ut metallis aliis gravI fit, quia quo est perfectior ejusmodi figura, in partibus quibus massa quaepiam eonstat , eti facilius inter se conjunguntur, & compactiup cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION