장음표시 사용
191쪽
III. Iam ut proprietates Magnetis, experie tia notas , proponere incipiamus primo , quando libere ac sine obstaculo moveri potest, panem sui alteram Septeintrioni, alteram Meri- dei constanter obvertit; adeo ut quae semel alterum Polum spestare deprehensia est, Temper in
eum vertatur, numquam in alterum. Libere autem movetur Magnes tabellae ligneae impositus, ut aquae supernatet.
a. Secundo, observarunt Philosophi Magnetem tamen non semper directe Polos Telluris 1pediare, sed aliquantum ad occasum aut Orientem declinare, sine ulla certa aut Constanti ratione.
3. Tertio, duo Magnetes intra quoddam intervallum admoti recedunt invicem, aut accedunt , prout varie collocantur. Ea pars alterius quae Polum septemtrionalem Telluris spectat, fugit admota parti alterius eumdem Polum spectanti. Contra pars, quae Meridiei obvertitur, ad eam accedit quae Septemtrionem spectat, ac vice versa. Has partes Magnetum Cum Philosophis Polos vocabimus, brevitatis causa , & meridianum quidem eum qui septemtrionalem Telluris respicit, quadam de ratione quae infra liquebit, septentrionalem vero qui Meridiei obverti solet. q. Magnetes, quarto loco, se invicem sustinent, vel a se invicem pendent in aere, modo septemtrionalis Polus unius opponatur meridiano alterius, adeoque meridianus septemtrionali. Interdum etiam Magnes minus gravis pendentem sustinet graviorem, licet gravior leviorem sustinere nequeat.
192쪽
s . Puinto loco, non eamdem esse omni Magneti vim ad se celeriter Obvertendum Terrae Polis obtervatum est: quemadmodum non eadem est vis omnium ad onera sustinenda, aut adtollenda. Sunt Magnetes qui celerius circumaguntur, ut Polos suos Telluris Polis opponant, quam alii. 6. Sexto, licet ut plurimum Magneti duo sint Poli, qui ita, ut diximus, disponuntur, attamen non desunt Magnetes , ut ea VO-ce utamur , quibus videntur plures inesse Poli. 7. Septimo, ut Magnes Magnetem, ita & fedirum adtollit, interdum minoris, interdum majoris ponderis, prorsus ut Magnetem. 8. OcIavo, si scobs ferri superinjiciatur Magneti, ita disponitur ut particulae ejus rectae ad Polos dirigantur, inde verti paullatim inflectantur in orbem, ut sint axi Magnetis parallelae; nisi Magnes sit ex eorum numero, quos es se diximus. ' A est Magnes, B regio Polis op- :posita, C scobs. Eodem pertinet quod observatum scobem chartae crassiori aut etiam tabulae ligneae superimpositam, subj ecto Magnete interpositae chartae aut tabulae agitari , prout agitatur Magnes, modo nimium non removea
9. Nono, Magnes ita serrum virtutis suae particeps facit, ut, integra vi Magnetis, easdem proprietates quas enumeravimus adquiiivisse videatur , licet non usque adeo intensas. Praecipuus hujusce rei usus spectatur in Acu nautica, cujus ope Nautae quovis tempore ubi sit Septem- trio
193쪽
162 P M Y s I C IE. LIB. II. trio ac Meridies, reliquaeque adeo Mundi plagae facile agnoscunt. IO. Decimo loco, Observandum Acum Magneticam, Cis lineam aequinomalem, cuspidem quae Septemtriouem spectat depressiorem habere; sed ubi linea superata est, altera cuspis depressior esse incipit. Sub ipsi vero linea, situm suum non servat, nec usui esse potest. II. Undecimo loco, quemadmodum Magnes ferro suam tribuit virtutem: ita ipse ferro munmtus multo majus ferri pondus sustinet, quam quando ferro destitutus est. Ia. Duodecimo loco, Magnetes corrumpuntur, si juxta se invicem diu jaceant, adeo ut septemtrionalis Polus septemtrionali, meridianus meridiano Oppositus sit. Corrumpuntur etiam, si in ignem jaciantur & candentes fiant. Eodem modo, etiam minuitur aut interit vis Magnetica in ferro; quod praeterea ferrugine, cui non ita obnoxius est Magnes, haud parum vitiatur.
13. Decimotertio loco , oblongae ferri partes ita dispositae, ut altera extremitas Septemtrionem, altera Meridiem diu, sine mutatione, spectaverint, saepe adquisivere magneticam virtutem: quod in antiquis crucibus Templorum observatum est.
ΙU. Has potissimum proprietates in Magnete experientia deprehendit , quae sane haud exiguum laborem Philosophis facessere, ut invenirent rationem aliquam tam mirorum effectuum probabilem. Triplici via eo pervenire conati
I. Quidam dixere eme, inter septemtrionales
194쪽
Polos Magnetis & meridian OS, συμπαιώαν quam dam ; contra vero inter septemtrionales & septemtrionales, meridianos item inter & meridianos αντι ιδειαν. Hac fit, ut se Poli invicem repellant, illa vero ut se adtrahant. Est etiam, sec dum eos, συμπαρεια inter Magnetem & ferrum, unde fit ut hoc alterius virtutem induat. Hoc modo eXperimenta omnia proposita feliciter, ut putant, eXplicant. a. bed alii quaerunt primo quid sit, συμπαλιιι, quid αντιπα&m Θ Respondent, συμποδιαν esse qualitatem occultam in convenientia quadam & cognatione naturae sitam. At qualitas occulta, si
bene pensitentur Vocabula , est aliquid prorsus ignotum ; itaque rotundius multo & candidius responderent , si pro tot ambagibus verborum , se quare haec fiant nescire, nec posse conjicere dicerent. Rursus enim quaerentibus quaenam sit cognatio illa & convenientia n,
turae , clariore nullo satis fit responso. A-- παρεια , seu naturae repugnantia ac discordia, qualitas etiam occulta est ; adeoque ea voce non magis docemur, quare recedat Magnes a
Magnete &c. quam si tacerent qui ea voce
. Thales qui ' τ λῶον ει η, ori παι D vim, lapidem aiebat animam habere; quod ferrtim moveret, haud clarius loquebatur . neque
clarius, ut opinor, resipondisset quaerentibus quid
sit ea Animat' interea, ut hoc obiter monea-
mus, quam antiqua sit Magnetis cognitio, iudeliquet. . Alii observato scobis, prout circa Magnetem
195쪽
tem disponitur, eIperimento, inde primum col- Iegerunt materiam aliquam esse in conspicuam quae circa Magnetem in Orben' ferretur; neque enim scobs alioqui ita se disponeret sponte sua, cum corpora sponte sua non moveantur. Deinde conjecerunt materiam illam forte causari Esse omnium illorum, quae cum admiratione in Magnete observantur. Postremo, Terram ipsam forte esse instar Magnetis, circa quem similis vertatur materia, eodem modo ac circa Magnetem circumagitur ; unde fieret ut Magnes eodem modo respectu Telluris disponeretur, ac respectu alterius Magnetis. Horum trium primum videtur esse indubitatum , duo alia incertiora quidem, sed contraria rerum naturae non sunt, ideoque negari quasi compertae fallitatis nequeunt. s. Hisce positis, quaerendum est quae sit materiae illius inconspicuas figura, qua tot estectus mirandi eduntur. Conjiciunt eam esis alii instar pennae, aut sagittae pennatae, quae adversis pennarum fibris aegre foramen subit, quod facile ingreditur si ex altera parte immittatur. Figura subjecta rem oculis objiciet. ' Alii maluerunt striatam illam materiam fingere,hoc pacto. i Haret
autem materia certo modo circumacta porum similiter striatum subit , instar cochleae , quem alia ratione mota ingredi non potest. 6. Praeterea & Terrae & Magneti poros esse
eorum axi parallelos statuerunt, excipiendis ejusmodi particulis aptos; adeo ut exeant per unum ex Polis, per quem aut adversis fibris, aut inversa cochlei retrocedere nequeant; sed, si rursus in Terram aut Magnetem redeant, per Opposi-
ride Fig. IX. t Vide Fig. X. .
196쪽
positum ingrediuntur Polum. Ita particulae, quae Polo A egrediuntur, non possunt eodem regredi , sed circumagantur ad Polum B necesse
V. Hac exposita summatim sententia, videndum qui singulis conveniat experimentis. I. Primo, quoniam circa Telluris globum materia descripta circumagitur, si quod corpus occurrit , quod habeat poros aptOS ad eam excipiendam; ea id corpus subibit, & juxta cursum suum diriget. Ea parte ingredietur qua sibi patebunt pori, nec regredi poterunt ejus particulae, ob rationem adlatam Π. IV. g. 6. Cuspis cochlearum , aut pennatarum particularum una
parte ingredietur ubi pori ingressivi erunt aptati,& si pori occurrant aliter dispositi lapidem circumagent vi motus sui, donec ita situs sit, ut facile eum permeare queant. Semper eadem pars Meridiei, eadem beptemtrioni obversa erit, quia per eum solum Polum Magnetis materia ex alterutro Polo veniens ingredi potest .
a. Secundo, declinatio Magnetis, ad Occasum aut Ortum, oriri potest ex eo quod in ipsius Telluris Polis aliqua fiat mutatio ; adeo ut mea-
. tus magneticae materiae huc aut illuc aliquantum flectantur, cujus rei ratio ignota est. At modo nihil naturae corporeae contrarium adferratur , memoratae hypotheseos verisimilitudini non ossicitur.3. Tertio , Polus septemtrionalis Magnetis septemtrionalem repellit alterius Magnetis, me- ridianusque meridianum; quia materia quae egreditur per septemtrionalem non potest ingre- di
197쪽
di per eumdem Polum , ob ejus figuram aut motum, ideoque Polus unius Magnetis similem
in altero expellit Polum, dum materiae magneticae particulae in solidum Magnetem aut impervios poros su nam 1 vi incidunt. Contra si Polus meridianus septemtrionali Opponatur ,- accedunt Magnetes; quia dum libere utrimque per eoruin PorOS meat materia, nec quidquam ei resistit, aerem inter Magnetes positum disjicit, & ita converti cosit ut ad partes exteriores duorum Magnetum feratur, e que in se invicem pellat; adeoque adpropinquare cernantur, quia minus pressi inter Polos vicinos majori cedunt pressioni extrinsecus aliis Polis incumbenti. Debent
autem duo Magnetes non nimium distare, neque enim materia illa magnetica, quae circa eos Circumagitur, circulum aescribit admodum amplum; adeo ut si sint remotiores, eXtra eum circulum positi vim mutuam non sentiant. Hoc
quoque hic observandum , quoniam Constat eum Polum Masiletis, qui respicit eumdem terra Polum ac alterius Magnetis Ρolus, hunc eXpellere: si terra sit instar Magnetis consideranda, necesse esse eum Polum Magnetis, qui meridiano Terrae Polo obvertitur, esse septemtrionalem, &vice verSa.
q. Puarto, Magnes Magnetem sustinet dispositum ita ut Polus Polo adversetur , quia parti-Culsa materiae cochlearis aut pennatae, qUse Celeriter pendentis Magnetis subeunt poros,eum sustinent. N ec spectanda est hic Magnetis alium adtollentis gravitas, neque enim pondus ei vires addit, sed materiae magneticae copia; quae eo major in Magnete est, quo habet plures poros ad eam eXCipiendum aptos. s. uuln-
198쪽
s. sininto, haec eadem ratio est discriminis quod inter vim Magnetum deprehenditur. Qui
plures poros habent majorem etiam materiae aut pennatae, aut Cochlearis C rca se copiam retinent; dum enim ea ab aere Magnetem ambiente repulsa
invenit paratos Magnetis poros, per quos facile
in gyrum moveatur, Circa eum remanet; . si Verosolido impingat, alio delabitur. Itaque Magnetes aut destituti poris huic materiae excipiendae aptis,
aut paucis praediti, aut nullam, aut minorem vim habent. 6. Sexto, Magnetes qui plures pororum mea tus habent, decussatim aut aliter directos, sunt ἀνώμαλοι, nam materia magnetica ea decurrit,qu1
sibi via patet. 7. Septimo, Liagnes ferrum etiam adtollit,quia ferrum habet poros magneticis similes, nec alia redimerre videtur,nisi quod sit mollius ade6que mutabiliuS.
8. Octavo, ex scobe Magneti superinjecta, &circum eum in orbem disposita colligitur materiae magneticae motus, supra jam n. iv. f. q. eXplicatus. Materia magnetica scobem movet, ac disponit, prout ipsa movetur. 9. Nono, ferrum virtutem Magnetis adquirit, ob rationem jam g. . adlatam. Non minuitur ea in Magnete, quia non pendet ex ipsaMagnetis substantia, quae in ferrum partim emuxerit; sed ex materia extrinsecus ipsi Magneti adveniente, quae Poros ferri non satis aportos patefacit, adeo ut commode circa ferrum,ut circaMagnetem,in gyrum ferri possit. Si particula: nonnullae,quae circa Magnetem erant, remanent circa ferrum, alias RPolis terrae accipit.
199쪽
Io. Decimo, Acus magnetica depressor est cis lineam versus Septemtrionem, quia magnetica telluris materia ex terra ingenti coφia egreditur, non ex Polis modo sea eg regionibus .a Polis satis remotis, prbpter Telluris crassitiem, quae ab utroque Hemisphaerio permeatur. Quod facilius intelligetur, si meminerimus Terram esse figurae non Sphaericae, sed Ellipticae aut ad Ellipticam accedentis, cujus rei alibi meminimus. Eadem de ratione trans lineam cuspis Acus meridiana deprimitur versus terram. Sub linea vero ipsa, Acus Septemtrionem ac Meridiem amplius non ostendit , quia materiae magneticae Telluris circuli sunt superficie usdem Telluris altiores eo in loco, adeo ut Acus multo inferior sit magnetica materia , qua proinde non amplius permeatur neque dirigitur. Figura sequens hoc oculis iudiciet. ' A & B sunt Poli Terrae per quas recta linea exit materia magnetica. CCCC materiam magneticam notat quae ex utroque Hemisphaerio meat, adeo ut inflectatur in orbem. D est locus , ubi esse statuitur Mus Magnetica ; unde fatis liquet eam non posse permeari pennata , , aut cochleari materia. 1i. Undecimo loco, vis Magnetis ferro ad utrumque Polum addito augetur, quia cum serrum magneticam accepit materiam, ejus pori aperiuntur , fitque instar Magnetis; quo fit ut maj orcopia materiae magneticae circa Magnetem, ferro munitum, haereat, ade6que majora ab ea possint suspendi pondera. ia. Duodecimo loco, Magnetes corrumpuntur
200쪽
De Terra Mart. . C. VI. I 6o sibi invicem ita oppositi, ut materia incidat in
poros, per quos ingredi nequit, quia eos paullatim obturat, aut vi perfringit. Si etiam textura Magnetis vi ignis turbetur, vim suam ideo amittit, quia pori essu S corrumpuntur. Ferro idem contingit, quod praeterea ferrugine poros
aut rodente, aut obturante, Vim amittit magneticam. I 3. Decimo tertio loco, quandoquidem perpetuo Circa terram rapitur materia magnetica,
mirum non est si occurrenti sibi ferro, & semper eadem ratione directo incidens ejus poros aperiat, & constantes in eo meatus sibi ef
U.. Videbuntur forte prima fronte, memoratae sententiae, quibus aut pennata, aut Coch Iearis per Magnetis poros ferri statuitur materia , τῶις φαινομhοκ optime satisfacere , ut sane plerisque haud male conveniunt. Sunt tamen in utraque dissicultates paene insuperabiles. r. Si pennata Materia ejusdem figurae, eodemque motu acta ex utroque Telluris venit Polo, intelligimus quidem quare Magnes ita d1- rigatur, ut Polos habeat terrae Polis obversos, ea Commeante utrimque materia; sed quare semper eumdem eidem obvertat nulla ratione constat, cum materia pennata ex Septemtrione aut ex Meridie veniens utrumque ex aequo subire possit Polum. a. Si materia cochlearis variu inversi hoc incommodo non laboret, aliud est quod nec superioris, neque hujus Hypotmscos opc solvi potest. Scilicet , cum Magnes sit 1blidissima materia, dubium eme nequit quin plures inulto