Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

snt in eo partes solidae , quam pori. Igitur

Cum admoventur duo Magnetes, incidens ab utroque in alterum materia magnetica, & solidas partes plures ac poros ostendens , deberet utrumque dimovere; nam major est vis illius materiar solido lapidi & vehementer & magna copia illisae, quam potest esse aeris quem dimovet & ad exteriores Magnetis Polos circumagit ; cum praesertim tot poris scatere constet aerem , ut transitum satis liberum ei materiae

concedat.

. Interea fatendum hanc sententiam ingeniosissimam esse , nec quidquam Vero propiuS ad- . huc ab ullo excogitari potuisse. Nam qui M. aractione fieri aiunt, ut jungantur magnetes, diversis polis sibi invicem admoti, repulsione vero eosdem polos a se invicem recedere; non docent qui res fiat, sed rei nomina nova imponunt. Quis vero possit, pro explorato, adfirmare id solum inesse corporibus, quod videmus t Annon possent esse nonnulla , in rerum natura, principia activa nobis in se pnorsus

ignota λ An quisquam potuit, ad hunc usque ciem, ostendere quae causa sit soliditatis , seu cohaesionis partium p Non est intellectus noster mensura veri & falsi, ut nihil sit, nisi quod intelligimus,

202쪽

De Terra'Mari. C. VII. III CAPUT VII. De Fontibus N pluviis.

I . Dostquam materiam solidam , qua haeci nostra Tellus constat, lustravimus superest ad fluidam veniamus, hoc est . fontes, fluvios, lacus & maria. Sed antequam horum naturam & rationes quaerere adgrediamur, aliquid necessario de Aqua universe spectata, praemittendum est ; quamvis nobis non sit auimus Omnes quaestiones, quae circa eam moveri solent, adtingere hoc in loco; quaedam enim ad Librum V. ubi de Elementis agemus , neces sario rellicienda sunt. ia. In Aqua haec animadvertimus , quorum ratio a Physicis quaeritur. I. est pellucida: 2. liquida, ita tamen ut concrescere possit: 3. potest calefieri .ili frigefieri r q. facile potest in

vapores, subJecto igne, aut aeris calore rare- fieri: s. certi est ponderis aeri, aliisque coepOribus collata, sed aere multo gravior: 6. insi-pida est & sine odore : 7. putrefieri tamen potest, pro locis in quibus servatur: 8. quorumdam corporum porOS penetrat, aliorum ne quit.

3. I. Aqua pellucidalest, ob rationem adlatam supra, Cap. U. g. 36. ubi de pellucidis lapidibus ; quia, ex nonnullorum sententia, Constat particulis fletilibus , instar funiculorum , quae nec ita conjunguntur , ut nullos inter se relinquant poros ; nec eos intricatos habent, I a ut

203쪽

1 2 PHYsi CAE LIB. II.

ut possit lux per lineas rectas facile transmitti.

Cum enim non prorsus conjungantur eae particulae, & sint in perpetuo motu, facile tenui L. simae lucis particulae eas per lineas rectas permeant ; nisi profundissima sit aqua, aut motu

a causa externa creato agitetur. Tunc multum

minuitur aquae pelluciditas , & videtur caerulei coloris Obscurioris esse; quod in mari, praesertim agitato, cernere licet. .Nimirum, tunc temporis , vehementiore agitatione aquae, & quidem multae, pori perturbantur, nec recti manent.

. II. Aqua liquida esse Videtur eadem de ratione , ob quam & alia corpora sunt liquida; quam paucis hic trademus, pluribus eam alibi argumentis confirmaturi. Nimirum, cum egus narticulae sint, ut eas descripsimus, teretes &flexiles , instar funiculorum, relinquantque iu-ter se poros, subtiliore materia plenos, facile, illi materia vehementissime commota, huc illuc in omnes partes aguntur. Attamen haud dissicut ter concrescit in glaciem, si materiae illius vehementissime agitatae minuatur aliqua ratione motus , quod fit hieme; seu frigore solo, de quo

alibi agemus; seu praeterea eo tempore ex aere decidant nitrosae particulae, quae aquearum motum .

rigiditate sua impediant. s. IlI. Cum ejusmodi sint aqueae particulae, ut diximus, glacies igni imposita, particularum ignearum motu, facile resolvitur. Hae enim glaciei subeuntes poros magni vi iterum teretes aquae & nexiles partes incipiunt concutere; &brevi tempore pristinum motum iis restituunt. Si vero ab igne aqua amoveatur , di frigido aeri exponatur, particulae igneae brevi evanescunt,

204쪽

De Terra by Mart. C. VII. I s

& aqua fit ut antea frigida, aut etiam, si aeris frigus intensius sit, denuo concrescit. Obiter observandum primo , calorem nihil eme hic,

praeter motum varium & vehementem particularum corporis Calidi quae vitorationibus variis eunt, redeuntque ; frigus vero nihil, praeter earumdem particularum quietem.Secundo, calidum& frisidum eme ut plurimum voces relativas & calidum dici a nobis, id cujus partes Vehementius moventur ejus membri particulis, quo id tangimus ; contra vero frigidum, id cmus Partes magis quiescunt, quam nostri corporis artus. Qui calidam habet manum frigidam vocat aquam , quae frigenti tepida dicitur. . 6. IV. Aqua, subjecto igne, aut solius aeris Calore, facile in vapores evehitur; quia facillime elus partes separantur , motumque aut ab igne , aut a calore 1olis accipiunt; quo fit ut aereae particulae secum facile huc illuc aqueas devehant. De aquae vaporibus fusius agemus, ubi de Meteoris sermo erit. 7. . V. Variis experimentis ' deprehensum est gravitatem aeris, in Iozo in quo vivimus esse aquae gravitati ut I ad 8 aut paullo amplius ita ut aqua aere sit plusquam octingentis vicibus gravi . Qua de causa, Videmus vesicam aere plenam, aut aliud corpus aere turgiam nulla fere vi posse aquae immergi. Ac sane ut aer aquae Immergeretur, oporteret ei addi pondus, quod aquae ipsius pondus tanto superaret , quanto pondere aqua aerem superat, & aliquanto plus. Hinc etiam fit ut lignum facile sustineat, & ia-

205쪽

gentes naves ferat mercibus gravissimis onustas quae non possunt solo pondere deprimi; nisi id pondus faciat ut lignum , adjundia ea gravitate, fiat ipsa aqua gravius. Dignum est etiam ob-1ervatu, aquam salsam, quae sale praegnans dulci gravior est, majora ferre pondera, quam dulcem. De fravitate aquae aeri collatae postea iterum aliquid dicemus, ubi de Aere agendum

erit.

8. Quae sunt aqua graviora, ut metalla , lapides &c. ea in aquam injecta statim fundum p tunt , & eo quidem celerius, quo sunt graviora

Alia aquae pondus aequantia, neque superficiet , aquae innatant, neque demerguntur prorsus, sed inter aquam suspensa manent, qualia sunt animalium cadavera.

9. VI. Aqua insipida est , quia flexiles ejus partes leniter linguam lambunt, sed nequeunt nerVos ejus pungere acumine, quo excitent in nobis saporis sensum. Hic autem puram aquam intelligimus, hoc est, omni salium genere destitutam; qualis est potissimum aqua aestillata, &post eam pluvia. Nam fontium, etiam salubrium , aqua ex terra aliquantulum salsuginis saepe trahit. Non loquimur hic de medicatis fontibus , in quibus is sapor vehementior es , sed de iis quὐrum aquae viogo bibi solent. Io. Quo purior est aqua, eo minus odora est, eadem enim ratio, qui fit ut aqueae particulae Linguam non pungant, odore omni destitutas esse debere ostendit; neque enim nervos olfactorios in nares admissae pungere possunt, propter flexilitatem summam , &laevorem. Sunt tamen aquae fontium Odore quodam praeditae, verum hoc

206쪽

De Terra U Mart. C. VII. I r

hoc ipsum indicium est eorum aquam non esse

puram.

II. VII. Aqua tamen putrefit, hoc est, crassia & foetida quiete & calore evadit; quod deprehendimus in paludibus , aquisque restagnantibus; & in aqua intra vasa servata , quod magno suo incommodo experiuntur navigantes. V erum observandum est, quod de aqua diximus, id de pura esse intelligendum ; contendimus autem nonnisi mistam putrefieri, quod probamus I. experimento aquae destillatae, quae sine putrefactione ulla diutissime ser-Vatur a. aquΙ pluvia quae e cinio in vasa pura delapsa , & vasibus puris illico diligenter inclusa, terraeque infossa apud varias Gentes, quae fontibus carent , per plureS anno S a scr-Vatur. Quod indicio est putrefactionem ab ipsa aqua non oriri, sed ab aliis rebus , quae aquae miscentur ; quandoquidem pura , qualis

est destillata, & e nubibus delapsia, diutissime,

sine ulla putrefactione, servatur. Qua in re Ob-1ervandum est vasa, in quibus adserVatur, adcurate ne muscae in ea ingrediantur clausa esse oportere, & et materia constare, quae putisce re nequeat. ut Vitro, aut argilla.

Ιχ. Uerum aqua in stagnis, aut valudibus quiescens duplici ratione corrumpitur. Prima est in ipsa soli natura sita, saepe enim solum sulfure foetente abundat , quo fit ut aqua etiam, quae sulfur poris excipit , accedente Calore , foetiscat ; quod Amstelodami experimur, non mod5 in urbis fossis, sed etiam in aqua quae ex fundo, in quo sita urbs est, hau ritur , quod fieri videmus ubi aedium funda-

207쪽

I 6 PHYsICAE LIB. II.

menta jaciuntur. Itaque ea putrettam:o non est aquae imputanda , sed solo. Secunda ratio, ob quam aqua putiscit, sunt immunditiae quaevis quae in eam conJiciuntur aut etiam insectorum , quae in ea pereunt , Corpora; OVR item muscarum, quae quaquaversum volitant, eaque deponunt, & unde Vermes nascuntur, ut alibi videbimus.

i 3. Similiter in vasibus ligneis, qualia sunt

dolia quibus aqua navigantium clauditur, putrefactio oritur; sunt enim ligno sulfureae partes

admistae, quod resina ejus indicat, & ipse i ni

odor; sunt & aliae immunditiae, ut ova muscarum, unde vermes in doliis nascuntur, quod hic fulius non perseque Ur. 1 . Vlli. Aqua quorumdam corporum pGros subit, qui sunt satis patentes , ut ejus particulae eos si bire queant. Exempli causa, Sacchari, & Salium poros ita phnetrat, ut particulas corum sejungat, ac plane diluat. Lapidum vero poros non si ibit, saltem paullo altius, sed in 1uperficie tantum haeret; quo fit ut madefaciat quidem lapides , sed nequaquam diluere possit. Adhaeret autem superfieiei corporum, quia scabra est, & in extremitates hiantium porosum puticulae ejus aliquantum immittuntur. Sed qumodi humida corpora aeri exposita facillime siccantur, quia motu particularum aerearum, molles & laeves aqueae particulae facile abripiuntur. Observandum tamen est, si corpora adipe illita sint, quamvis in aquam tota immittantur, vix ea madefieri; quia, nimirum, superficiei asperitates , quibus adhaerebat aqua, sunt adipe aequatae, & ostia pororum obturata cadeo

208쪽

De Terra U Mart. - C. VII. re

adeo ut nihil supersit cui possint aqueae I arti- culae inhaerere , quae proinde necessario de

fluunt. .

i Quaeritur etiam quare aquae guttae decidentes rotundae sint, quod in guttis pluviis observare licet, alissique guttis alicunde decidentibus p Alii respondent non fieri hoc, ulla peculiari dispositione aquae, sed quia aere undequaque ex aequo pressae, necessarici in rotundam figuram coguntur, quia omnes particulae aquear,

aequaliter prementi aeri resistunt. Quod etiam 'deprehendimus in aliis omnibus liquoribus, guttatim decidentibus. i6. Alii vero , ' qui contendunt particulas aquae non esse oblongas. & flexiles, ut Cartesus conjecit', sed rotrandas & laeves, mistasque materia quadam viscida; aiunt viscida illa materni, quae plures particulas rotundas complectitur. fieri ut guttae ita in Orbem cogantur , quia particulas aqueas seorsim cadere non sinie. Indidem fieri volunt I. ut guttae aqueae 1uspensae foliis arborum, aut lateribus vasorum haereant is a. ut aqua possit Condensari, quia viscidae particulae flexiles sunt, ade6que coarctari queunt, quod probant hoc experimento , quod Florentiae in Academia Experimentorum sumtum est. Globus argenteus concavus aqua impletus est,

per foramen relictum injecta. Deinde id foramen adcurate, liquefacto argento, clauium est quo facto, tundi malleo coepit globus, qui paullatim minus sphaericus factus est unde cognitum aquam Condensari , quia omnium figurarum caeriissima est sphaerica. Postea cum per- I s cuterea

209쪽

cutere globum pergerent, animadverterunt globulos aqueos sudoris instar per poros argenti exire; ac tandem globo aperto, aqua magn1

vi erupitia . . -

17. 3. Contendunt aqueas huttas rotundae figurae vasibus adhaesisse, ez quibus antliae ope . aer exhaustus erat; quod indicio est , vi aeris guttas aqueas non fieri rotundas : a. Si calamus , aut tubus vitaeus ad perpenάiculum in aquam immittatur saepius , aqua quae per tubum aut calamum adscendit , secunda vice altius adscendit quam prima, ut baculum viscidae materiae injectum Iecunda Vice majorem Dus,materiae copiam educit : Indidem fieri censent, ut aqua ejusmodi calamo, aut tubo arcto contenta, eo in aere suspenso , non cadat aeris pondere pressa; quia, scilicet, materia aquae viscosa instar retis λramen tubi claudit, impeditque ne particulae rotundae excidant. I 8. Nos inter duas sententias hasce quid intersit judicare non adgrediemur; quia res multa ,& adcurata postularet experimenta, quae sumere non vacat, nec licet. De posteriore tantum hoc observabimus, ejus ope rationem non reddi,

quare aqua baculo, pingui materui illito. non adhaereat, nam pinguia & viscida pinguibus &viscidis facile adhaerent.. Verum suspensionem aquearum guttarum facilius eXplicare videtur ,

quam Hypothesis superior. .. ii p. His de aqua summatim explicatis, sequitur ut de fontibus agamus. Fontes solent dividi in eos qui aestate, cum coelum diu sudum fuit, exarescunt, & perennes. Illos pleriquMutant

ex aquis pluviis oriri, hos vero multitit alia

210쪽

De Terra U Mart. C. VII. I79

gausa, quae perpetuo eos alit, ut postea videbimus. Illis autem missis factis, de perennibus tantum dicemus, qui sunt Huae, undecumque oriatur, collectiones ex superioribus terrae locis in inferiora defluentes. Ex multis ejusinodi fontibus constant flumina, in mare aquas suas devolventia.

2o. Aruequam ad fontium originem quaerendam pergamus, obiter observandum ex Hydrostaticis omnibus experimentis constare aquae in. vase contentae superficiem semper ad Iibellamesie directam, nec ullam ejus superficiei partem altera, uis externa vi, superiorem fieri posse. Cujus rei causa est aequalis undequaque incumbentis aeris pressio , cui pariter aqua omnibus partibus resistit; unde sequitur ut superficies ejus sit ad libellam directa. Inde etiam consequens est, aquam ex fonte defluentem & per tubos derivatam in loca fonte superiora adscen- dere non posse, quia supra libellae lineam adtolleretur; quod, propter rationem adlatam, fieri nequitai. Cum multi fontes perennes sint, neque aestu ullo exarescant, multi conjecerunt eorum aquas ex mari, quod numquam deficit, oriri. Aiunt tubim esse subterraneos , per quOS aqua marina ad fontes usque defertur; qua in re, duae

Occurrunt dissicultates, quas non dissiculter solvi posse opinantur. I. Quaeritur qui fieri queat ,

ut aqua marina ad summos adtollatur montes λ a. Qui etiam fiat, ut aqua fontium salsia

non sit Z aa. I. Concessio esse in terra tubos, per quos

aqua liquiditate di pondere suo procul a mari I 6 sera

SEARCH

MENU NAVIGATION