Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

feratur, conjiciunt eam aquam incidentem iri loca vicina subterraneis ignibus, de quibus diximus Cap. lIL in vapores rarefieri, qui vehementius moti, & facilius per tenuiores terrae meatus dilabentes ad ejus superficiem ferantur; adeoque ad montium ipsoruin cacumina , si in montibus tubi sint ad eos excipiendos apti, &supra ipsam superficiem terrae in aerein aliquando evehantur ; qua de re videbimus , ubi de

Ni et coris agemus. Cum autem Vapo S, quos diximus, circa terrae superficiem, incidunt in lo- .ca frigidiora; condensantur iterum in aquam,& guttatim ex superioribus montium, aut Collium locis, in interiora receptacula, qua terra patet, defluentes & per rimas erumpentes fontes efficiunt. 23. II. Fontes autem , quamvis a mari Originem ducant, salsi tamen esse non possunt; cum quia salinae particulae aquae marinae admistae , cum longae sint & rigidae, in terrae arctio- .ribus meatibus haerent; tum etiam quia in vaporeS non evehuntur, ut antea diximus. Sunt

quidem fontes salsi, at eorum salsugo non ex mari, sed ex salis fodinis per quas aqua transit Oritur. Non potest enim .llac fluere fontis vena, quin salis aliquot particulas humore dilutas secum advehat: quemadmodum & aliis minera- Iibus praegnantes aquae, variis in locis, staturiunt; quia per fodinas, iis mineralibus plenas,

nuunt. .

a . Alii vero hanc hypothesin concoquere non possunt, pluribus de rationibus, quarum duas tantum proferemus. Primo, vix intelligi potest quomodo, per subtar QOs meatu S. ad

212쪽

Ioca usque adeo remota a mari tanta aquae copia pervenire queat, ut perpetuos amneS alat,

fontibus in altissimis , & a mari remotissimis

montibus excitatis; unde maximi defluunt fluvii ,' ut Rhodanus, Rhenus, Danubius ali1-que. Cum maximae mutationes fiant in Ter rae visceribus, Ope ignium subterraneorum,obturarentur saepe meatus illi, & passim fontes qui antea perennes fuerant, eXarescerent. Se

cundo , si hoc ita se haberet , Ioca mari proxima , seu montosa esstent, seu campestria, fontibus potissimum scaterent ; quippe quae

majorem ex Vicinia aquae Copiam acciperent; Contra vero loca a mari remotissima maxime omnium fontibus destituta essent, cum ad ea minorerm aquae CORiam pervenire necesse sit. Contrarium autem sex perientia nos docet ,

cum in locis mari vicinis , si depressiora sint, vix ulli occurrant sontes , atque ex remotissimis, ut diximus, maxima defluant flumina. as. Sunt qui pluviae malint tribuere originem fontium ; sed hoc quoque incommodo laborat horum sententia. si e solis pluviis orirῖ dicantur fontes , quod vix perpetui ulli ea 'ratione posse esse intelligantur ; cum sint interdum maximae siccitates , quibus plurimi quidem exarescunt fontes , sed multi manent, forte quidem imminuti, sed numquam exhausti. 26. Omnibus hisce diligenter expensis, aliis aliam ineundam esse viam visum est. Constat experientia ex omnibus aquis, marinisque adeo Put ex aliis, calore Solis maximos egeri vapores, de re etiam adcuratius agemus, ubi de marii set

213쪽

sermo erit. Nunc rem omnibus notam statuisse satis est. Constat vapores ex aquis sublatos non

pluviarum modo ritu, sed etiam roris instar in terram quotidie recidere. Hyberna etiam tempestate, in plagis ab AEquinoctiali linea remotioribus , ingens cadit nivium copia, quae in montibus alti nimis ad mediam aestatem servantur, quo tempore liquefiunt. His autem positis, &missis illis subterraneis tubis, per quos aqua e mari feratur. origo fontium non dissiculter describi posse videtur. a. 7. Cum maximi vapores calore Solis, praesertim intra Tropicos . eae Oceano hauriantur, isque ventis quaquaversum spargantur, necesse est eos incidere in altissimos montes , qui per terram sparsi regionibus, ut quibus vapores vagantur, superiores sunt. Ejusmodi sunt in E ropa, Pirenaei, Alpes, Apenrinus, Carpathii, alisque; in Asia Taurus , Caucasus, Mans; in Africa Atlantis varia Iuga,& montes Abmginiae, in America Andes, & alateant montes. Horum plurima juga regionem, ad quam evehuntur vapores, multum superant; & tam raro aere ac tam frifido circumdantur, ut non nisi exiguam tenuissimorum vaporum copiam, in summo vertice retineant. At inferiora juga maximam eorum partem, quae aeris aestu quaquaversum

agitatur, sistunt. Illic frigore densati haerent, terraeque & lapidum rimas subeuntes, in interiora argillae , aut lapidum receptacula ConfluuntLquae cum semel plena sunt, quidquid praeterea adnuit effundunt. Haec aqua per latera montium,

214쪽

ant' per terrae meatus superficiei proximos defluens in subjectos campo S, creat rivos, aut ex meatibus terrae, qua eTitus datur, scaturit. A qua enim quae descendit, modo tubis contineatur ad eam altitudinem, ex qua descendit, iterum adscendit; ubi vero tubus deficit, qua patet exitus effunditur. 28. Deinde plures rivuli ac fontes in vallem unam incidentes fluvium, aut lacum formant Si vallis ad mare usque eXtendatur, prout declivior est , aut minus declivis , eo rapidius

aut lenius flumen per eam defluit. Si contrilatissimum sit receptaculum , in quod incidit, lacum creat, qui vel aliqua declivitate per fluvii

alveum exoneratur ; Vel clausam aquam continet, quae illic restagnat, nec nisi vaporibus calore evectis minuitur. Sic formantur fluvii Rhenus, exempli causa, & Danubius; in quos dum per immensos terrarum tractus defluunt 'innumeri alii fontes, rivi, & fluvii aquas suas deferunt. Sic nascitur ' Fucinus lacus , in Italia, qui cum inter monteS in Marsorum re eone contineatur , nec qua elabatur exitum abet, attamen in immensum non crescit, sed aut exsusitur meatibus subterraneis, quale estos Pisonium , aut vaporibus eThauritur. Sic& hoc alissique similibus lacubus multo amplius Mare Caspium, quod neque minuitur, neque crescit, qua de re diligentius postea agemus

formatur. . '29. Haec autem Vaporum in montibus collectorum copia, nemini mira videbitur, nisi iis qui in montium jugis numquam fuerunt. Qui-

215쪽

cumque enim aliquamdiu illic versati sunt, intensius multo frigus, quam in campestri regione, esse experti 1unt. Etiam media aestate, tantum illic est Disus nocturnum, ut sine igne vix ferri queat. Hinc.fit, ut suda etiam tempestate , Sole in c3mpis claro lucente, saepe nebulis per omnem viciniam obsiti sint montes; quod habent vicini instantis pluviae indicium. Hinc fit ut in furnmis, quae inter montium juga sunt, convallibus, media aestate, nix servetus, ut omnes

montium accolae, aut qui eOS Uisere norunt.

3o. Nec in Europa modo nostra, cis Tropi-

cum Cancri sita, montes vaporibus madefiunt.

Vir harum ' rerum peritissimus, qui diu in S. Helenae insula in Atlantico mari, ab meridiem AEquatoris, commoratus est, narrat saepe se noctu in verti ce montis maris superficiem aq . pedibus superante, observationibus Astronomis operam dantem, tantam condensationem vaporum, etiam suda tempestate, expertum esse, ut, intra quindecim minuta optica Vitra guttis ita madefierent, ut essent abstergenda. Charta etiam in qua scribebat, tam brevi tempore madefiebat rore , ut. atramentum humore dilueretur, statim fere ac depromebatur. Unde quanta vaporum copia , in amplissi inis montium bugis, condensetur colligere est. 3O. Si ad vapores accedant pluviae, & nives liquefactae, dubium non erit, quin ea omnia alendis fluviis & jugibus fontibus lassiciant. Constat

Certe maximos fluvios pluviis non parum augeri. Imo vero tempore aestatis ardentissimo, quo nullae

sunt pluviae variis in locis , nonnulla flumina.

216쪽

maxima sunt. Sic Nilus AEgyptum, sic Niger Nigritiam inundat, . eo anni tempore, quo in AEgypto & Nigritia sudum omnino est coelum; quia, nimirum, in Aumnia unde fluunt, sunt

tunc temporis copiosissimi imbres, per aliquot Hebdomadas . Nives etiam, quae per aestatem in altissimis montibus liquefiunt, non parum flumina quae ex illis montibus fluunt, calidissimo anni tempore, augent; quod ex Rhodano, &Lacu Lemanno, constat, qui aestate semper majores sunt, quam hieme. 3 i. Itaque si den satos vapores, pluviis & nivibus conjungamus, satis superque liquoris erit ad fontes Omnes alendos; nec opus erit fingere tubos subterraneos, per quos maris aqua, in rem tissimas terrae partes perVeniat. .

CAPUT VIII.

De Mari.

. I. Lontium & fluviorum contemplationem Γ proxime sequitur MariS, quo omnia excipiuntur flumina, examen. mare Vocamus ingentem illam aquae salsae copiam . quae ab Septemtrione in Meridiem, & ab occasu in ortum quaquaversum terram siccam ambit, inquam omnia flumina delabuntur, & quae varios amplissimos sinus habet, quorum mali imUS ex iis quae novimus, est Mare Internum, seu mediterraneum. Uno verbo Oceanus appellari solet, quamquam, pro locis quae adluit, nominibus variis vocitatur. In eo tres potissimas proprietates cHI-

217쪽

186 P M Y s i C AE LIB. II. considerant physici, primo salsuginem inexhaustam; secundo sequalitatem, cum tot fluminibus perpetuo influentibus nequaquam augeatur; tertio aettum , quo bis quotidie aqua Mus adtollitur, & subsidit. Quarum rerum caustu nobii nunc sunt investiganda . a. i. Ad salsuginem quod adtinet, quaeritur primo quare Mare iit salsum; deinde quare, cum tantum salis pondus ex eo hauriatur quotidie, non minuatur salsugo, cum praesertim tanta dulcis aquae copia perpetuo ex fluviis in mare descendat. Maris salsugo aliunde non videtur oriri, quam Variorum fontium , in quibus similis deprehenditur sapor, & quorum aquis excoctis Sal conficitur , ut antea diximus. Nimirunt, um per tantos terrarum tractus Oceani alveus porrigatur, credibile est pluribus in locis fodinas salinas , easque amplissimas ei esse subjectas. Diluto autem ejusmodi Sale , mare ejus particulis impletur. Hos tamen praeterea accedit, quod in mare fluvii undequaque influant; qui cum aqua dulci innumeras salinas particulas , ex terris quas adluunt, secum deferunt quae quidem particulae in singulis fluviis non sunt ea copia, ut aquam fluviorum salsam reddant,

omnes tamen in unum alveum collectae, unde non avehuntur, saltem eadem copia, mutare saporem aquae eo alveo contentae possunt. O servavimus autem antea salia marina in Vapores

non abire, unde fit ut omnia quae in Oceanum devehuntur in eo maneant , dum ingens aquae dulcis copia Solis calore hauritur. Itaque hae etiam salinae particulae augere salsuginem Oceani possunt. Consideranda est Terra, . quasi

218쪽

De Terra N Mari C. VIII. 18

insens quaedam spongia quamvis sit compa- Gor) variis salibus imbuta; pluViae vero, rores,& nebulae instar aquae, quae in spongiam adfunderetur; ex qua, contracta salsugine , in vas subjectum emuerent. Obiter quidem fuendo,

tantum 1alis secum ea aqua non deferret, quanta esset salsugo aquae vase receptae, omneS tamen guttae aliquid ad salsuginem totius aquae conferrent. Fingamus illi vasi ignem subjici; aqua dulcis in vapores ibit, & quod supererit salsius erit. Sed sit iterum vapores illi Alembico excepti in spongiam injiciantur & in vas decidant,

aquae salsuginem temperabunt, si modo majorem aquae dulciS copiam, quam salinarum particultum contineant. Haec facile possunt praesenti negotio aptari. 3. Hinc etiam colligere possumus unde fiat,

ut maris salsugo neque augeatur, neque minuatur, saltem ita ut hoc pomi deprehendi. Non augetur sale invecto, a. quia perpetuo ingenti copia salinas particulas in varia littora mare eg rit, quae particulae lapidescunt, neque in mare redeunt. 2. Arte humana , ubicumque sunt maris accolae, & aeris calor id patitur, Sal ex mari educitur, qui usibus humanis absumtus

maXima ex parte terrae miscetur , & adhaeret. 3. Postquam aqua certam salinarum particularum copiam excepit , jam iis praegnans celesas respuit. Non minuitur etiam maris Salsugo , quia non plus balis illinc educitur, quam ad-Vehitur , aut ex sodinis diluitur. Potest fieri infodinis, quarum partes aliquot quotidie diluunturAE per Oceanum sparguntur, ut aliae adnaDeantur, dum tenuissimae particulae , in pori

terrae

219쪽

terrae oblongis & in acumen desinentibus, concrescunt. Quas res describere eorum esset, qui terrae viscera diligentissime ubique rimati esssent.

. II. Ut sciamus quare aqua marina non augeatur, tot influentibus fluminibus , videndum est an non alicunde quotidie minui pollit, dum quotidie augetur. Hoc autem Jam indicavimus , ubi de origine fontium egimus, sed est hic accuratius ostendendum. Satis quidem constat maximam esse vaporum in aere copiam, cum aliquando maximae nives & pluviae , ex vaporibus densatis, ut alibi ostendemus, confectae , in Terram cadant. Sed invenienda est ratio aestimandae , saltem Crassius , Vaporum illorum copiae , quod sic adgressus est vir doctus. s. Sumsit vas aqua plenum, quatuor digitos profundum, & cujus diameter erat di*itorum & io, in quo Thermometrum collocavit. Inde subjedio igne aquam calefecit, circiter ut solet esse aer calidissimis harum regionem gestatibus, ut ex Thermometro liquebat Quo peracto, ex librae flagello vas illud suspendit, addito ex altera parte aequali pondere. Gradum autem Cal ris eumdem in aqua servabat, subinde admoto, aut amoto igne. Brevi tempore minuebatur aquae pondus, adeo ut post duas horas dimidia deesset uncia , niti quod dimidiar nnciae deessent 7 grana Abierunt ergo 233 grana aquae intra illud tempus, quamvis nullus animadverti posset fumus, neque calida videretur digitis in

220쪽

De Terra N Mart. C. VIII. 18o

eam immissis. Haec autem aquae copia, in Vapores intra tam breve spatium evecta, dignis. sima est consideratu; hinc enim sequitur, intra viginti quatuor horas ex tantilla superficie circulari, cujus diameter est 8 digitorum, sex uncias aquae, aut circiter, in vapostes egeri posse.

6. Ut autem ex hoc experimento possit adcurate cognosci quanta sit moles aquae quae in vapores abiit, utendum est alio experimento Oxonii a Societare Mus Urbis sumto, quo constat pedem cubicum aquae 76 libras gravem eme. Hic iaautem numerus divisus in I 728, qui est numerus digitorum cubicorum, qui pede continentur, producit grana & l, aut semunciam 13 grana & , quod est pondus digiti cubiciaquei. Igitur pondus granorum 243 est vel 3s partes digiti cubici in 38 divisi. Area autem circuli cujus diameter est digitorum et complectitur o digitos quadratos; quibus si dividas copiam aquae in Vapores evectae, scilicet ildigiti, productum est vel jl, unde liquet

aquam in Vapores evectam esse s partem digiti. Verum ut facilior sit calculus, ponamus esse co

, 7. Si igitur aqua seque calida, ac aestate esse solet, ex superficie descripta, evehit 6o partem digiti, intra duas horas ; io pars intra decem horas CVehetur , quae aquae copia ex toto mari hausta satis superque lassiciens est ad omnes plu- vias, rores & fontes creandos. Hic calculus po- test etiam.ostendere, quare mare non minuatur, neque supra littora adtollatur, ut mare Caspium, quod semper aeque altum est. Statuere etiam pos, sumus,

SEARCH

MENU NAVIGATION