Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sumus, per Gaditanum fretum,perpetuo ex Oceano aquam in Mediterraneum mare influere;quamvis praeterea hoc mare ingentem fluviorum numerum ex Cipiat. 8. Ut ergo aestimare possimus, quae copia aquae ex Inar, in vapores evehatur, debet tantum ratio haberi diurni temporis ; nocturno enim, aequalis aut etiam major copia aquae in roribus descendit, quam in vaporibus evehitur, aestate quidem dies sunt noctibus longiores, sed reputandum hic Solem orientem non eamdem vim habere ac in meridiano, & opus esse aliquo tempore ut aqua calefiat. Itaque ponamuS, intra descriptam superficiem, quotidie τε partem digiti e mari evehi, quod a nemine negari potest.

9. Hoc posito, decem digiti quadrati superficiei malis quotidie in vapores emittent digitum cubicum, unusquisque pes quadratus dimidiam Finiam, quatuor pedes quadrati Gallonem, milliare quadratum 69sq ' Dolia, & Gradus quadratus, si statuatur 69 milliaruim Anglicanorum, 33 milliones Doliorum.1o. Jam si mari Mediterraneo tribuamus MGradus in longitudinem, & in latitudinem, ratione habiti arctiorum & latiorum locorum, quod minimum tribui et debet; inde fient 16o

gradus quadrati. Itaque totum mare Mediterraneum, die aestivo , emittet 1 28o milliones Doliorum. Haec autem copia aquae in vapores evectae, quantacumque videatur, minima est quae poni queat, ex descripto experimento.

222쪽

Considerandum praeterea est huc' aliquid accedere , quod certis regulis contineri nequit ;Ventos, nimirum, qui ex superficie aquae interdum multo plures partes evehunt, quam a Sole fieri potest: ut facile intelligent qui exsiccantes ventos, qui interdum fiant, in animum

revocabunt.

ii. Difficillimum est aestimare quantam aquae copiam mare Mediterraneum ex influentibus fluviis accipiat; nisi ostia fluviorum m tiri liceret , & rapiditatem qua defluunt. Hoc unum potest fieri , ut tribuatur iis potius major aquae copia, quam aequo minor; seu ut statuamus eos esse majores quam revera sunt , deinde ut comparetur aquae copia, quam Thamesis in mare deseri, cum aqua fluviorum, qui hic considerandi sunt. I 2. Mare Mediterraneum hos novem flu-ViOS , praeter multos alios Graeciae & Asiae minores, admittit maximos, Iberum, Rhodadanum, Tiberim, Padum, Danubium, Hypanim , Borbuenem, Tanaim , Nilum. Statuemus in unoquoque horum fluviorum esse aquae copiam decies majorem, quam in Thames; non quod in ullo sit tanta aquae copia, sed ut calculo complectamur omnia alia minora. flumina, quae in idem mare illabuntur , & quorum magnitudo certo aestimari nequit. 13. Ad mensuram ineundam aquae Thamesis, qualis ad Kingstoniensem pontem consideratur , quo aestus maris numquam pervenit. Latitudo nus alvei est centum ulnarum, pro

funditas vero trium, si ubique aequalis ponatur; '

223쪽

is E P H Y s 1 C AE. LIB. II. natur; qua in positione justam mensuram potius excesseris, quam intra eam consistas. Hoc ergo in loco , sunt trecentae ulnae quadratae, quod multiplicatum per q8OCO quae aquae copia intra horas a . defluit, si in singulas horas 2OOO deputemus aut 8 48o ulnas , producit as3qwOO uinas cubicas, quae intra diem unum defluere possunt , hoc est,ao3OCOO dolia. Quod amplius concessum est , in superiori calculo , Tamesis alveo , quam re ipsa habet, id satis superque est, ut

eo contineantur aliquot minora flumina quae in eum delabuntur, infra pontem Κingstoniensem. i . Nunc vero, si ex positione, unusquisque novem eorum fluviorum decies major est Thamesi , unusquisque in mare quotidie deferet Σο3 milliones doliorum : atque in universum erunt I 827 milliones doliorum , quae est paullo plusquam tertia pars vaporum, qui ex mari Mediterraneo intra Ia horas evehuntur. Unde satis adparet fluminibus,3 in mare illabentibus , non deberi ejus altitudinem augeri. Quae nec minui potest, propter pluvias & rores, quae perpetuo in aliquam paristem maris recidunt, & pondere suo quaqua- versum sparguntur. s. 1 II. Superest, ut in rationem & causam AEdus marini inquiramus, & ante omnia quidem sunt ejus phaenomena explicanda. AE-stus ergo maris constat fluxu & refluxu , in quibus sequentia observantur. I. Aquae marinae videntur, certis temporibus, in hisce regionibus, a Meridie in Septemtrionem decur-

224쪽

De Cerra U Mart. C. VIII. Is 3

currere , per sex horas, quod suxum vocare solemus. Mare paullatim ad littora adtollitur , fluviorum ostia altius subit, & eorum fluenta retrogredi cogit. a. Sex horis elapsis, per

quartam circiter horae partem Videtur aqua eadem altitudine esse , deinde a Septemtrione in . Meridiem , per sex alias horas , regreditur, residunt aquae , & flumina deorsum ferri iterum incipiunt ; quod vocamus resa m. Similiter aqua, per quindecim minuta , depressa manet , quibus exactis denuo incipit aestus 3. Itaque bis, intra 2Α horas, mare ad tollitur& bis deprimitur; verum non semper eadem hora incipiunt fluxus & refluxus , quia plus quam duodecim horas in iis mare absumit. Quotidie circirer so minutis serius incipit ae stus , adeoque si hodie coeperit hora duodecima , cras incipiet decem minutis ante primam. 4. Idem observatur in omnibys Europae littoribus , quae Oceanus adluit ; sed eo major est aestus, eoque serior, quo littus Septemtrioni, seu Polo nostro propius est. Contra vero intra Tropicos vix ulὲus animadvertitur aestus. s. Mare Mediterraneum & Balthicum nullum aestum patiuntur, uti nec mare Casipium. Eveniunt quidem hic nonnulla Anomala, ut quod in sinu Veneto intimo sit aliqua reciprocatio, & variis in locis sint decursus varii aquae

reciprocantis. Sed eorum hic rationem non habebimus.16. Praeter ea phaeuomena, observarunt Philosophi convenientiam quamdam in aestu maris Cum Lunae motu . I. Quemadmodum aestus

maris quotidie so. minutis surius incipit: sic Tom. III. Κ Luna

225쪽

Luna in Meridiano est , sequente die, quinquaginta minutis serius quam priore. 2. Quot vicibus Luna Meridiano nostro imminet, tot vicibus mare adtollitur ; & quot vicibus in Horizonte est tot vicibus mare deprimitur:

g. Itaque uni synodica periodo Lunae , iplenilunio ad plenilunium , aestus marini per

omnes viginti quatuor horas circumaguntur; adeo ut , si hoc Plenilunio mare adscenderit hora duodecima, proximo eadem hora iterum adscensurum sit, non prius. 4. Circa Novilunium & Plenilunium , aestus sunt mmimi, minimi in Quadrantibus. s. Praeterea cum per omnia Novilunia & Plenilunia , maximus sit aestus , longe maximus est Noviluniis &Pleniluniis, quae circa AEquinoctia sunt. I . Hisce cognitis phaenomenis, quamquam omnia aeque semper nota non fuerunt, causam aestus marini esse Lunam suspicati sunt Iamdudum Philosophi. Sed fere perinde erat, ac si nihil simile observassient, cum dicerent fieri hoc occulta. quadam proprietate Lunae , aut influentia , ut loquuntur, nescio qua, cujus naturam nequaquam explicabant. Itaque R Centiores ad alias rationes confugiendum sibi censuerunt, & in Luna quidem quaesiverunt causam aestos marini, sed mechanice in Ter

ram agente. ' -

Ι 8. I. Antea aliquoties vidimus Corpora, quae in Orbem moventur Circa centrum , ab eo Centro niti recedere, & dum nituntur, sibi subjecta corpora premere. Vidimus etiam Lunam circa Terram agi, eo motu; unde consequens est ut Luna subjecta corpora premat,

226쪽

De Cerrai K Mart. C. VIII. Isr

hoc est, aerem vicinum, aut aeri similem ma tertiam. Ea autem pressio ad Terrae Usque centrum pertinet , ac proinde quidquid interjacet necessiario adficit. I9. II. Hoc cum ita sit, necesse est aquam quae subjacet Lunae , eo tempore quo Luna transit in Meridiano , incumbente aere magis premi. Partes autem Terrae , quibus ad perpendiculum imminet Luna , sunt inter Tropicos , juxta Eclipticam ; quibus in locis sunt amplissima ab Oriente in Occidentem per totum Telluris circuitum maria, ut liquebit si in globum oculi conjiciantur. Igitur cum Luna ilIac transit, necesse est aquam magis illic quam alibi premi, adeoque versus littora septemtrionalia ἡ & meridiana tolli ; & quoniam Luna dis est in Meridiano quotidie, supra, nimirum,& infra Horigontem ; bis aquam ad littora decurrere, & bis in alvei mediam partem redire oportet. Haec summatim viris doctis videtur ratio esse testsis marini , quae ad phaenomena singillatim sic aptari potest. i- ΣΟ. III. L. Mare in nostris oris debet videri ad Septemtrionem ferri, tempore Iaxus, quia Luna nobis semper est ad Meridiem, quippe qui extra Tropicum Cancri sumus. Atque hoc fieri debet, per sex horas, quibus Luna accedit aut abit a Meridiano , quo tempore maxish premit aquam nobis ad meridianam plagam oppositam. a. Postquam vero Luna ulterius transiit , aqua, cujus superficies ad

aequi brium is edit, pondere suo , Luna non

amplius obstante, in medium maris alveum redit. Est tamen aliqua mora inter duxum

227쪽

& resuxum , quia cum aqua Coeperit in certam partem ferri, motus ille aliquamdiu aqua gravitati resistit; praeterquam quod undae maris, quod eo tempore adtollitur, in vicinia, magis ad occasum, possunt redeuntibus aliquamdiu obstare. 3. Quinquaginta minutis serius, incipit aestus, quia, quinquaginta minutis serius transeunte per Meridianum Luna, mare premitur. q. Major est aestus in littoribus maxime septemtrionalibus, quia tota maris ad Polos refugientis moles, illic sistitur; sed serior, quia Cum motus aquarum successive fiat, necesse est eum serius in iis locis animadverti, quae sunt ab eo in quo incipit remotissimi. Contra vero intra Tropicos non magnus est aestus, quia aqua potest facile illinc versus Polos de- Currere adeoque illic non congeritur, sed remotius fluit. Mare Balthicum , Mediterraneum & Caspium non debent testum

sati; quia praeterquam quod iis non incumbit una, cum extra Tropicum sint; in duo priora, qui sinus sunt Oceani , propter angustias

fretorum, non potest status ille aquarum decursus satis celeriter fieri. a I. Hinc satis adparet, quare motum Lunae sequatur maris aestus, nec opus est ut vestigia nostra hac in re relegamus; duo tantum sunt expedienda. r. Noviluniis & Pleniuniis major est maris aestus, quia tunc temporis Luna

magis subjecta spatia premit : cujus rei haec est ratio quod eo tempore Terrae sit propior, seu in extremis partibus axis minoris Ellipsevis quam circa Terram describit. Haec autem est experimentis confirmata Observatio , corpora

228쪽

- De Terra N Mart. C. VIII. is

gravia centro incumbentia eo magis gravitare, quo sunt centro propriora, ut alibi jam diximus; idecique Luna in Perigeio. magis gravitat in Terram, quam imApogeio. Cum autem in Quadrantibus sit circa majoris axis suae Ellipscias partes extremas , mimiS tunc temporis gravitat, quippe remotior a Terrae cen

a a. II. Circa HSquinoctia , major est aestus Pleniluniorum & Noviluniorum , quia iunci Luna medio alveo Oceani perpendiculariter imminens , majorem copiam aquarum utrimque dis)icit ; quod exemplo hoc explicare potest. Si in vas aqua plenum injiciatur globus, adeo ut in centrum superficiei aquae immergatur , majorem undequaque aquarum copiam redundare , & adtolli cogit, quam si parti extremitati propiori immergatur cujus rei haec Causa est , quod aquae molem sibi subjectam plenius premat, ubi remoti sunt vasis parietes quam ubi proximi. Similiter Luna premens eam Oceani partem. quae sub AEquatore est, plenius & vehementius exundare utrimque aquas pondere suo cogit; quam si pressio fiat, in locis Polis propioribus. Addere etiam posthmus mare illic esse, ut alibi diximus, centro terrae remotissimum; contra vero ad Polos depressus& propius ; unde lit ut illic pressum vehemen tius ad Polos decurrat, quam ubi is, aut trans AEquatorem premitur. 23. Haec non absurde dici videntur de aestus marini causa , sed nodus occurrit vix ac ne vix quidem solvendus. Nimirum, si pressioni Lunae res esset tribuenda, in locis Lunae ad

K 3 per

229쪽

I98 P H Y S I C AE LIB. ΙΙ.pcrpendiculum subjectis, Hydrargyrum mulibaltius adscendere aporteret, pressione aeris, quin illic multo major esset; quod tamen non fit. Scio esse qui adtractio i , aut gravisationi Lunae rem tribuunt; quae, sine medio, in mare agat ac proinde aerem non adficiat; sed quomodo hoc fiat non docent, nec est facile captu. Itaque praestiterit rotunde fateri, rationem aestus marini nobis esse ignotam , quamvis constet eum cum motu Lunae Consentire.

a . Sunt ' viri doctissimi, qui pressioni Lunae adjungant vim Solis , & rationem hadendam contendant molns Telluris ; sed quia ea sunt abstrusiora & obscuriora , faciliori & planiori hypothesi in hoc nostro Compendio, adhaerere satius duximus

230쪽

PHYSICAE

LIBER TERTIUS.

R I S.

De Aere. I. Erem voramus id corpus pelluciaum quod a nos unde quaque terram ambit eis quo Ti- - λ , dum eum pulmone admittimUS,& expellimus. Id Peripatetici, post Empedoclem, elementorum Unum eue putant; nec ullum estis Corpus, qu d eo partim non constet, contendunt. Quam quidem controversiam nos hic non adtingemus; inquiremus dumtaxat in ejus indubitatas proprietates, earsimque causas investigabimus, de eo quod de Elementis vulg6 dicitur quinto demum Libro acturi. a. In Aere hae deprehenduntur proprietates. 1. Est liquidus, nec instar aquae congelari po-

A E R

' ET

ME TE O

SEARCH

MENU NAVIGATION