장음표시 사용
231쪽
test: a. Multo quidem est levior aqua, nec tamen gravitate est destitutus D 3. Vel lucidus est, seu lucem transinittit: q. Condensari. & rarefieri facile potest: s. Vi praeditus est elastica; 6. Necessarius est flammae alendae, ut & respirationi. 3. Haec sunt potissimae aeris proprietates. quas singillatim ad examen re Ocabimus. l. Quaredit liquidus non dicemus, cum jam hac de re, ubi de aqua, egerimus. Sed multb aqua liquidior est, nec potest concrescere, I . quia videtur poros multo maJores habere, plenos subtiliore materia vehementissimo motu agitata , qua particulae aereae huc illuc perpetuo pelluntur; quod liquet ex eo quod aer vase inclusus facile Condensetur, ut postea videbimus, cum aqua difficillime condensari possit: a. particulae aeris tenuiores sunt, ct ramosae, unde fit ut interstitia inter se relinquant , neque compactiorem umquam massam efficere possint.
. II. Ubi ' de A qua egimus, diximus eam
plusquam 8 O. vicibus aere es te graviorem; unde sequitur certa mole aeris collata cum eadem mole aquea, 8 O. vicibus minorem copiam homogeneae materiae contineri; unde etiam fit ut cum conden1ari aer facile possit, ut postea videbimus , aqua arte humana aegre queat. S. Si autem quaeratur, quanta sit solius Aeris nobis incumbentis gravitas, hoc variis experimentis Philosophi ostendere conati sunt, quorum duo
referemus. I. Anilias , quarum Ope aqua ex
profundioribus locis educitur, 32 pedibus aut circiter dumtaxat longas esse posse constat, neque enim aqua altius per tubos adscendit; unde colle-
232쪽
erunt Cylindrum aeris aeque latum ac Cyliniarum aquae tubo contentae , ab infimo aere ad
summum , non superare pondere Cylindrum aqueum 32. pedes altum, quandoquidem altiorem aquam iustinere nequit, quamvis antliae pistillus altius trahatur. Neque enim dubitant quin aqua antlia contenta, Vi aeris incumbentis, adtollatur; quoniam nulla est alia causia , ob quam aqua ad eam altitudinem evehi possit. Qui olim metum vacui finxerant, ii nunc plane
explosi sunt, & quidem merito. 6. II. Alterum experimentum est hydrargyritubo vitreo contenti. Si sumatur tubus, exempli causa, quadraginta digitos lonsus, cujus altera extremitas probe clausa sit, Impleaturque
Hydrargyro; deinde aperta extremitas Hydrargyro Vasculo contento immergatur, & perpendiculari situ tubus teneatur descend et Hydrargyrum ad 3o aut circiter digitum quamquam est aliqua Varietas, pro aeris dispositione ) non inferius, & sc suspensum manebit. Si vero superior pars tu-.bi, quam Clausam esse diximus, aperiatur, ut aer illac subeat, illico totum Hydrargyrum depriam itur in vas subjectum. Unde merito collegerunt, & Hydrargyrum sustineri, pondere aeris,& pondus aerei cylindri ad summum aerem sequare 3o digitos Hydrargyri. 7 Hoc posito, corollarii loco addemus quid de altitudine totius aeris hinc judicetur. Alio e perimento, constat gravitatem Hydrargyri esse respectu gravitatis aquae, ut I3 sunt ad , aut circiter ; adeo ut Hydrargyri gravitas resperea aeris posito aerem esse tantum 8oo vicibus aqu1 leviorem sit quod io8oo sunt ad i. aut circiter;
233쪽
dum, si aequalis digito Hydrargyri. Igitur si
fler aequaliter ubique densus esset, ut aqua, ejus altitudo non superaret multum 1 passuum millia-Verum cum aer rarior fiat, prout Atmosphaerae pondus minuitur, adeoque majus Occupet spatium, partes Aeris superioreS, multo rario-xes sunt , latiusque patent, quam inferiores. Itaque unumquodque spatium, quod digitum Hydrargyri sequat, crescit cum Atmosphaera , adeoque muliti altior debet esse aer; at quanto, non potest definiri, nisi constet nobis qua proportione aer rarefiat , prout a centro terrae recedit.
8. III. Pellucidus est aer, quia cum patentissimos poros habeat, & partes ejus facile disjiciantur; materiae, qua lux constat, transitum per lineas rectas praebet. Atque hinc fit ut non modo Sol & Planetae, qui propiores fiant, lucem ad nos mittant aut reflectant ; sed etiam fellae fixae, ex immensa propemodum distantia, a nobis cerni queant. Attamen quemadmodum aqua profundior non transmittit omnes radios, qui eam subeunt, quia motu particularum aquea Tum interrumpitur lucis series : sic quoque in tam profundum aerem incidentes radii multi franguntur, atque intercipiuntur. Unde fieri videtur, ut serenissimum coelum non prorsus pellucidum, sed caerulei coloris obscurioris, instar aquae, adpareat; quod quomodo fiat, ubi agemus de Coloribus, Ostendemus.' 9. N. Condensatur& rare fit aer, quia cum constet ramosiis particulis, facile eae particulae motu vehementiore magis .a se invicem disiciuntur, quod rarefactio vocatur : facile etiam co-
234쪽
guntur in minus spatium, dum ad se invicem
flexis ramis accedere adiguntur, ita ut quaqua- versum dissiuat liquida materia quae inter eas antea erat, qua ratione fit condensatio. Hoc cum aliis innumeris experimentis constat, tum hisce duobus. v. ' Si vas aere plenum sumatur, quod tubus medius permeet utrimque apertu S, ita ut tubi extremitas quae intra vas est fundum .
ejus non tangat, potest per tubum illum satis magna copia injici aqua ; qui necessario aetcomprimitur, atque in minus spatium cogitur, cum optime clauso tubo aer egredi nequeat, dum aqua injicitur. Quod etiam hinc manifesto liquet, quod aperta summa tubi parte aqua magnavi erumpat, ut postea ostendemus. a. Scio-peta etiam fiunt , in quae tanta aeris copia immittitur , ut plumbeum globum maxima vi expellat. IO. V. Haec duo experimenta ostendunt in Acre esse vim elassicam , hoc est, facultatem redeundi in eumdem statum, idemque spatium quod antea occupabat recuperandi , quamprimum per Vim, qua in minus spassum coactus fuerat, licet. ideo enim ex vase quod descripsimus aqua tanta vi ejicitur, cum tubi superior pars aperitur; quia aσr in minus spatium coactus id sibi iterum vindicat, cum vis major solidae materiae obstare desiit. Eadem de causa, Scio-petum aere plenum,& quidem aere compresso, ubi aperitur, globum plumbeum emittit. ' Eodem modo etiam Sclopeium, aere plane exhau-
235쪽
stum, cum externum subito admittit, plumbeum globum celerrime ejicit. I i. Hic , ut hoc negotium penitus expedire tur, Oporteret inquirere in causam motuum elasticorum, seu qua fit ut corpus vi ex quodam statu dejectum in eum sponte sua, remota vi illa, redire videatur. Verum hoc est altioris & prolixioris indagationis, quam hic, per digressionem, inseri queat, &Lib. V. commodius explicabitur. Satis est modd res constet , nec dubium esse potest quin cum multis aliis corporibus, tum etiam aeri ea vis insit. 12. VI. Ostendimus Lib. II. cap. III. f. Iacsine aere flammam, & ignem eXstingui, diximύsque incile videri aeri nitrosam materiam, aut etiam sulfuream, qua ignis alatur. Nec sane fieri
potest ut aer incumbens tot plantis, animalibus,& mineralibus, quae calore SQlis perpetuo agitantur, dum aeris particulis quaquaVersum agitatis . Iambuntur, secum non mehat innumeras sulfuris, saliumque volatilium, quibus ea turgent, ut ex Chymicis experimentis constat, particulas. Igitur nihil ein in loco naturae rerum non Consentaneum posuimus. Sed addemus hic experimentum, quo quam facile ejusmodi particulae in aerem evehantur manifestius constabit. Confecit vir harum rerum pertiimus liquorem colore rubro sanguinem reserentem, atque ex humano sanguine eductum. Ex sapore & odore, salinas aut sulfureas sanguinis particulaS eo contineri liquebat. . Is liquor in phialam vitream conditus, ut media dumtaxat pars plena esstet, - in
236쪽
in el instar cujusvis allus liquoris quietus continebatur , dum clausa esset ; sed cum aperta fuit, admissi1sque aer externus, illico ferε albus Vapor, qui nullus antea cernebatur, evehi coepit magna copia; nec superiorem tantum phialae partem implevit, sed instar fumi in aerem evolabat, donec phiala clauderetur, quae alioqui brevissimo tempore plane exhausta fuisset. Omnes etiam alii, ejusdem generis, liquores facillime in auras abeunt, nisi vatibus diligenter obturatis
33. Non debet ergo quisquam mirari aerem ejusmodi particulis refertum a nobis Censeri. Hinc autem viri docti existimarunt se posse reddere rationem quare animalia respiratione, hoc est , aeris adductione in pulmones , ejusque emissione tantopere juventur, ut sine ea Vivere nequeant. Sed vias prorsus contrarias in iverunt. Alii enim putarunt pigrum ac restagnantem sanguinem motum ab aere admisio accipere. Alii vero existimarunt particulas aeris nitrosas in pulmones admissas, per ejus poros in sanguinem pervenire, esimque refrigerare; qua retrigeratione prorsus indiget, ne motu perpetuo, & adfluxu fulfurearum particularum nimium incendatur. Alii rati sunt aerem exspiratione expulsum secum fuliginosias languinis particulas, in pulmonibus Contentas, revehere; ade6que sanguinem refrigerari non admissis particulis nitrosis, sed emissis contra sulfureis fumis, qui una cum aere ejiciuntur. Atque haec postrema ratio experimento adlato magis consentanea, verisimilior etiam
nobis videtur; quamvis hic nimium dogmatici esse nolimus.
237쪽
I . Quoniam autem de respiratione aliquid a hic dicendum, ad naturam Aeris explicandam, fuit; quamvis ad aliam Physicae partem, quae
de Animalibus agit, pertineat; attamen pauca, quae aerem polimmum spectant, ea de re hic addemus. I. Λd resipirationem plane necessarium esse aerem constat multis experimentis, sed hoc potissimum. Machina a R. Boviso inventa exhauriri aere ita potest, ut aut nullus supersit, aut exigua certe copia; ut variis rationibus, quas non proseremus, liquet. . Si autem animal et includatur, deinde. exhauriatur aer, brevissimo tempore conturbari, anhelare, ac tandem momtuum concidere cernitur; nisi admisso aere iterum , & quidem quam citissime, recreetur. Necessitatis autem hujus rationem superiore f. explicavimus.
Is. II. Aer quem respirant animalia non debet esse nimis tenuis. quia pulmones non satis potest: dilatare, nec totius pectoris pulmones Coarctantis nisum sustinere. Itaque, qui versantur in aere rariore, pro una respiratione, duabus indigent; quia omnis fuligo pulmonum non abstergitur respiratione non satis plena. Hoc autem observatum est a pluribus, qui in altissimis montium jugis, ubi aer rarior est, quia altior, quam in campestribus locis, aliquamdiu fuerunt. Quamvis enim ' post adscensum sat diu quievissent, magis anhelos se esse, quam fuerant cum adscendere inciperent, deprehendebant. Similiter in Boyleana machina, exhausta aliqua tantum aeris parte, difficilius, ct crebrius respirant Animalia
238쪽
Sin vero crassior sit aer, ut cum sunt nebulae crassiores, lentiorem respirationem esse sentimus; quia aer vaporibu S refertus non tam facile subit ultimos pulmonum recessus, neque sat celeriter exire potest. 16. III. Oportet etiam aer sit purus & apertus , ut respirationi inservire possit. Observatum est murem vase vitreo inclusum, ita ut nullus externus aer subire posset, quippe quod Risiet hermetice clausum, intra sat breve spatium in Ianguorem incidisse, & antequam per tres horas illic fuisset, plane quas mortuun concidisse. Verum refracto vasis collo & aere novo, follis opera, in vas immisso, paullatim est revocatus veluti ad vitam, mollimque recepit; quamvis si diutius in vase mansisset, ViX umquam recuperare potuisse videatur. Idem etiam observatum est in avicula, in simile vas conjecta. Alii, ut diximus, censent aere accelerari restagnantis sanguinis motum. Λlii putant in aere particulas esse
nitrosas , quibus refrigeratur sanguis , issique particulis absumtis , acrem illi usui ineptum esse. Alii denique aerem usque adeo fuligine pulmonum impleri , ut nuuam amplius excipiat , adeo que non amplius inspiratus & exspiratus pulmones refrigeret, cum in eos eumdem fumum quem egessit reserat.1 . Quaelibet harum Opinionum vera sit, res ipsa experientia constat; atque hinc fit ut aer conclavis clausi, in quo plures homines sunt mirum in modum incalescat, & astinaticorum pulmonibus minus conducat. Indidem etiam fit ut aer magnarum urbium , quamvis in aperto coelo, non sit aeque salubris ac pagorum,
239쪽
aut villarum; quia ruri liberrime vento huc illuc disjicitur aer , & perpetuo renovatur ; in magnis vero urbibus, aedificiorum multitudo obstat quominus tam facile exhaustus, aut fuligine corruptus aer alio, ut novus succedat, avehi
De Meteoris in genere, Vaporibusique ex aqua ortis, unde Nebulae, Nubes , Rores, Pisone, Nives , Grandines.
Iiri r Eteora, voce Graecii, vocantur a Philo-I 1 sophis omnia quae in aere ubbimem eve huntur , atque illic suspensa sunt, qualia ea quae in Capitis limus inscriptione leguntur. Ea in duos veluti ordines partiuntur, 1unt enim Meteora quae vaporibus aqueis formantur, qualia sunt memorata; sunt & in quibus exhalationes ex aliis corporibus evectae deprehenduntur, ut tonitrua, fulgura fulmina, aliique ejusmodi ignes in aere sublimi accensi. inc in Epito me, eam etiam divisionem sequemur, & a priori quidem Meteororum genere initium faciemus. a. Vapores dicuntur particulae aqueae, quae momtu aeris ab aliis divelluntur, & in eo varias in partes feruntur, pro calore aeris , aut Vento. Quanta copia ex mari , alissque aquis educi queant ostendimus Cap. VIII. superioris Libri, atque illinc fluvios & fontes omnes ortum ducere posisse diximus. Nunc eos maere pendentes considerabimus. 3. I. Saepe
240쪽
De isere, Meteoris. C. II. 2os x I. Saepe animadvertimus, cum dies calidior
fuit, neque ventus ullus fiat, ex terr1 humida tan tam copiam vaporum adscendere, ut crassae inde nascantur Nebuta. Ere autem, modo sunt inferiores, modo superiores, pro vaporum multitudine & motu . In montibus & campestribus locis, aeque conspiciuntur ; sed frequentiores multo sunt in humidis, nisi quid obstet, ut si expositi sint ventis. Dissipapturenim facile Vento acCedente, praesertim si is ventus sit, qui desiccare soleat. Dissipantur etiam Sole, & saepe
videmus, cum oriente Sole crassae essent, non
multo post plane dissipatas fuisse. q. Nulla est circa haec disticultas, manifestum
est enim nebulas constare particulis aqueis rarefactis, cum summopere madefaciant quaecumque iis exponuntur. Ese particulae cum vehementiusmoVentur, altiuS in aerem adscendant necesse est; si verti sit motus tenuior, terrae superficiem lambant. Nam quo major est eorum, quae circa Terrae globum sunt, motus, eo longius, secundum motos leges, ab ejus centro recedunt. Oriuntur ex omnibus Ioeis humidis , uaque iis haerent, seu sint montana seu campestria , nisi disjiciantur vento aut calore; sed diutius in depressis manent, quia minus sunt ventis exposita, eaque loca majore humoris copia madent. At si ventus imgruat, ubicumque sint, ab eo pelluntur, &quam quaversum dissipantur , ut amplius cerni nequeant. Sol etiam motum earum augens, aut eas rarefactas dissipat late per aerem, aut in nubes evehit.
s. Aliquando nebulae foetent . non quod aqua per se foetida fit, sed quia vaporum partim culis