장음표시 사용
161쪽
illo comprehensa agnoscant: ab hIsque ad primam rerum originem , dc caussam , nempe Deum, rerum omnium principium , dc .finem , ad naturalemque Religio uem agnoscendam. postremamque . ad quam nati sumus , beatitudinem assequendam aspirent ;hi c i hilosophiam in tres partes primum distribuere, triaque sibi cognoscenda dc assequenda esse statuerunt: primo adspectabilem hunc mundum terre. seria- . caelestiaque corpora universa , phaenomena ,eaussas, dc effectus complectentem ; quod ad Physi- eam spectat : secundo , veri numinis existentiam , animae nostrae naturam , Ac immortalitatem, plurimaque alia quae sensibus attingere non possumus rhaec autem omnia me thaphysi hae nomine comprehendunt: tertio, moruin scientiam, & omnia illa, quae ad Religionem naturalem, humanas Leges , dc mutuum civile hominum commercium, dc societatem
spectant ; quod Ethicae objectum est , & argumentum. Perperam tamen ista omnia , aut eorum singula assequi, dc cognoscere homines sperarent , nisi aptum prius humanarum cogitationum Criterium agnosceretur, certaque Methodus, dc Leges statuarentur, quibus humana ratio velut manuducta vera
a falsis , dc certa ab incertis distinguere , seque ipsam ab erroribus liberare edisceret : 'st idcirco a Platone , ut creditur , prioribus Philosophiae partibus adiuncta ars Logica , universale scilicet
scientiarum organum , culus quidem regulae, dc praecepta eo tendunt, ut humanam rationem, Ac intellectum ab erroribus avertant, dc per rectam verit iis semitam ducant.
Ex omnibus hisce Philosophiae partibus antiqui se sma procul dubio censeri debet 'hysica ; eamque ab hominibus in pretio semper fuisse habitam r cum enim innumera haec , dc illustria obiecta, phaenomena , dc in lignia corpora , quae hominem sciendi , &observandi avidissimum semper circumstant, in ejusque sensus perpetuo incurrunt, humanam rationem per e se alliciant, in sui cognitionem invitent, &longe vehementius nostrum sciendi ardorem, dc curiora talem moveant , quam abstracta Metaphysicae , dc Ethicae objecta a sensibus penitus remota, dc sinla
162쪽
pHILOSOPHICAE.la meditatione , & ratione cognita ; exinde factum est ut homines longe prius ad Physicam, quam ad Dei, & reliquorum spirituum naturam, futuram quo hominum selicitatem. agnoscendam animum intenderent. Eandem etiam Philosophiae partem ab omnibus Philosophorum sectis , successu licet impari, &varia prorsus fortuna cultam fui me constat. Socrates enim licet juvenili aetate Physicam. magnopere coluerit, maturioribu& tamen annis morum doctrinae , seu Ethicae se totum tradidit, eamque Philosophiae partem insigniter adeo promovit , dc illustravit , ut morum scientia sit Socraticae Scholae character, & p culiaris. scopu . Xenophanes ex adversio in secta , quam post Socratis tempora fundavit Ethica praetermisis, Logicam solummodo, & Physicam docuit , & impense coluit. a Arcbelaus nobilis etiam inter Graecos Philosophus , Physicam, & Moralem . Logica omissa , pertractavit, ct discipulos suos docuit. Epicurus Physicus. per id temporis. celeberrimus, ejusque discipuli primo quidem solam Physcam, & AEthicam docuere. postea tamen referente Seneca b) rationalem etiam Philos phiam illustraruni , & professi sunt Cynicr tandem,
di Cyrenaica Secta Ecbicae solummodo operam. Dava hant, Physicam vero, & Logicam contemnebant . aut ignorabant. Ut tamen ad Socratem redeamus , ab ejusque tempore argumentum resumamus: Plato
Socratis discipulus , si quis per id temporis alius , omni commendatione dignissimus , quem Omnis retro antiquitas, & 3ancti etiam Ecclesiae Patres Divinum appellarunt ; Plato , inquam Scholae celebem rimae fundator, quam Academiam nuncupamus. Physicam, de Ethicam primo Mactavit , & maxime coluit; iis vero postmodum Logicam addidit, quam, ut dixi primu& invenit, aut , quod verius crediderim, in se am, & artis normam redegit: quae nimirum alii ante Platonem sparsim , & nullo ordine tradiderant, in unum corpus recte coordinatum dis gessit, explicuit, & auxit. A sotries Platonis discipulus dc per 2o annos a
163쪽
Aitor, magistro quidem ingenio par, probitate, canindidis moribus, & bona fide longe inferior , Acad iniae desertor Peripateticam holam author instituit; cujus fortunam, variam illam quidem, statim delibabimus ). Logicam a Platone inventam ulterius promovit, dc perfecit: Physicam, & Ethicam profitebaturi; M taphysicam tanqua in neculiarem Philosophiae partem a caeteris dii inctam non tradidit , aut proprio nomine explicuit , sed potius omnem
Philosophiam in Physicam , Logicam , dc Ethicam distribuit e Aristotelis tamen Interpretes , & coem
mentatores, Apellicon, Tirannio grammaticus , Ac Ἀω-djomcus . in quorum manus ut statim ' dicemus ,
manu scripti Codices Aristotelis indigesti , nulloque ordine distincti pervenerunt , hujusmodi libros in
tres primum clas es iuxta consuetum Philosophorum ordinem Logicam , Physicam , & Ethicaris diviserunt. Cum tamen aliqui superessent libri, qui ad nullum ex praedictis capitibus reduci commodEpossent; eos Meta-Ph sica, hoc est Post Pbus ea, se a
Primae adjecta nuncuparunt: eaque est celeberrimae
in Scholis Phylosophicae divisionis origo , dc principium , licet in iis libris, qui Metaphysica appellantur, nihil fere de Deo, de Spiritibus, Ide is , generalibusque rerum notionibus ad Metaphysicam spectantibus dissieratur. Huiusmodi Philosophiae in quatuor par res divisionem non omnes Philosophi, ik Philosophorum Sectar probarunt: plurimique hodie sunt, qui priorem distributionem a Platone usurpatam praeferant , dc merito, meo saltem iudicio, retineant: cum nihil in Metaphysica tradi soleat, quod ad alias Philosophiae partes non aeque pertineat . Platonicam igitur divisionem nos etiam sequemur , dc tenebimus e licet alia ex parte Logicam , non tam artem solius Philosophiae propriam , quam organum quoddam universale scientiarum, dc introductionem quamdam ἡ ad omnes alias artes , dc scientias comparandas necessariam cum pluribus dc antiquis, dc recentioribus Philosophis exist linamus . Neque enim logica peculiare
aliquid de Deo, de Corpore , de moribus dc id genus aliis proprie tractat, sed gμnerales tantum re
164쪽
PHILOSOPHICAE. Iumias tradit , quibus humana ratio in acquirendis
scientiis uti debeat , ut verum assequatur , errores
devitet, dc dubia ab indubiis distinguat. Graecia Romanorum armis subacta , Philosophia
ipsa , caeteraeque Graecorum artes , dc scientiae per totam Europam , excepta Graecia, hactenus ignotae. ad Latium & Romam potissimum translatae sunt , quin tamen inter Graecos in praetio esIe desinerent. Lucretius Romanorum omnium primus Epicuream ,
seu Atorn istarum Physicam Latio donatam elegant carmine Romanis tradidit; cuius exemplo Romanae juventutis animi adeo scientiarum, Philosophiae imprimis amore sunt inflammati, ut turmatim in Graeciam scientiarum sedem confluerent, ut Graecos audirent Magistros , & humaniores litteras , reliqua Gque Graecorum artes, dc scientias in patrium Tiberim. & Capitolium adducerent . Unde factum , ut Romani, qui prius a Graecis, quos armis vicerant , Litteris fuerant superati ; eosdem postea Graecos omni litterarum genere fere aequarint. Romani tamen . ut & maior Graecorum pars, Platonicam Philosophiam. dc doctrinam amplectebantur, & caeteris praeferebant , eique potissimum operam navabant rhinc Platonis nomen , dc Academia non modo inter Graecos . sed etiam inter Romanos , dc Barbaros . ad quos Philosophia penetrabat, magnopere praedicabatur; Ipseque Plato Divinus passim ab omnibus audiebat : adeo ut cum Cicero idem de
aliis Romanis dictum habe J Aristotelem philos
phis reliquis anteponeret , Platonem , adderet, sem per excipio . Praeclara haec DIatonis de Academiae fortuna, de existimatio quantumvis egregii philosophi, & illius doctrinae merito debita videretur, eo et tiam de capite potissimum oriebatur, quod ejus dogmata moralia, dc politica rationi naturali imprimis consormia , Rerum publicarum regimini , dc statui maxime conveniebant . Nihil igitur mirum quod Graecos, ct Romanos gentem, si qua alia fuit , Pa triae libertatis, Ac Rerum publicarum formae amantis simam. Prae caeteris omnibus seetis , dc Philosophis demereretur . Easdem in Platonem laudes primis quatuor Christiani nominis saeculis o innes fere EG-
165쪽
clesiae Patres congerebant; Platonem unice amabant, ejus philosophiam praedicabant, colebant, de amplectabantur, cum Aristotelem, Epicurum , eorumque doctrinam diris interim devovebant: propterea quod impia aliqua in Epicuro, dc Λristotele dogmata Religioni Christianae, de naturali prorsus Contraria d Prehenderunt r contra vero Platonis doctrina adeo mire cum Christianis dogmatibus conveniebat, ut
ipse quasi Divinae , & Christianae legis praecursor quidam fuisse videretur. Per septem igitur fere Ἀ-cul a , tria scilicet ante Chrillum natum , reliqua post Christi Nativitatem maximo in plausu erat Plato p ejusque doctrina communior per id tempus philosophia. Secundo tamen nominis Christiani Saeculo Potamon Alexandrinus, pluresque alii philosophi, excusso tot sellarum servili iugo , philosophandi libertatem sectis omnibus , dc praeiudicatis opinionibus praetulerunt; cum enim veritatem unice amarent , dc
quaererent; illam non in unius tantum hominis scriptis, & doctrina reperiri , sed in omnibus ubique sparsam , dc plurimis erroribus intermixtam esse recte iudicabant. Eam idcirco sibi legem imposuerunt, ut nulli quidem scholae nomen darent, aut in cujusvis hominis verba iurarent: Sed omnibus, singulis
que philosophorum dogmatibus discussis , dc recte
perpensis aliqua tantum ex singulis, quae vera viderentur , Probarent, & tenerent, reliqua omnia rejicerent. Huiusmodi Sectat, seu potius homines nullius Sectae propugnatores, aut hostes, ob vindicatam dicendi, & philosophandi libertatem Philosophi
Eccletiei nuncupati, in oriente potissimum , AEgypto scilicet, & Graecia uno , aut altero taculo floruerunt , quoad litterarum amor in omnibus fere nationibus penitus interiit, aut suit insigniter diminutus, ut statim dicemus. Romanorum imperio , dc potentia continuis Barbarorum irruptionibus concussis , & in earum gentium praedam tandem redacto , universa Europa, si aliquas Graeciae Civitates excipias, amisso litterarum splendore, & amore in supinam omnino, de crassissimam ignorantiam lapsa est. Hira haec Romana: p
166쪽
teritiae, & litterarum ruina in quinto nostrae salutis Saeculo in occidente contigit. Orientale etiam Gram Corum Imperium , quantumvis per plurima adhuc Saecula duraverit , hostium tamen irruptionibus ,
dc domesticis dissensionibus sere semper afflictum ab
antiquo & potentiae, dc scientiarum , artiumqne splendore mag s semper & magis recedebat: eo sane res devenit, ut in nono praecipue, decimo , dc undecimo Saeculo miseranda barbaries in omnes Europae
gentes esset diffusa: Ecclesiastici Zc Monachi s magna saltem pars vix legere, dc scribere , Laici
vero ne id quidem nossent; nullumque iis . de sequentibus temporibus philosophiae , bonarum artium , aut severiorum disciplinarum studium , aut vestigium deprehenderetur . Ad Arabes Graecanicae philosophiae studium pervenerat e cum enim in eorum manus incidissent Aristotelis codices ,
corrupti illi quidem , dc adeo di formes , ut vix ab Aristotele ipso agniti fuissent ; eum Mabometani Arabes philosophum coluerunt , δc secum per
universam Affricam circa Meditteraneum ad Marochian iam usque regnum adduxerunt ; unde in Cordubensem Scholam , occupata per id temporis ab g. scilicet Saeculo a Saracenis Hispania, pervenit. Aristotelis libros ad Arabes devenisse corruptos diximus; res enim est prorsus induba, ut inferius eN antiquis Scriptoribus referam, Cum de P ripatetis singillatim dicam. Peripatetica igitur philosophia maxime adulterata a Graecis Codicibus corruptissimis ad Arabes, ab Arabibus in Hispaniam , ab Hiis ania in Galliam, Angliam, Italiam, & reliquam Europam transmissa a decimo tertio ad decimum sevium Saeculum cum dimidio Scholas fere omnes Occupavit . Et licet aliqui etiamtum Platonem Aristoteli praeferrent, is tamen postremus Di vi Thomae, Scoti, & aliorum commentationibus , dc opera illustratus, ejus aetatis Philosophus, dc Schoi rum Princeps per quatuor Saecula evasit. Silentio tamen praetermittendum non est, vix ullam fuisse toto eo tempore naturalis Philosophiae ,
seu Physicae studium. Peripatetica enim Philosophia secundum Λrabum indolem aecommodata , dc in
167쪽
Scholas traducia Metaphysicas tantum notiones, &abstractas tideas tradebat : entia rationis, chymaeras , possibi l ia , & impossibilia praedicamenta . & id
penus alia inacioso verborum apparatu complecteba-turr physicam rerum naturam , & arcana , uno verbo , philosophiam naturalem generalibus tantum -- cultarum qualitatum, & virtutum nominibus expo-Debat . Nulla enim per ea tempora experimenta
Physica instituebantur ; omnes Mathematicae disciplinae penitus jacebant, nullo in loco habitae: Subtilitatibus, & id earum analysi inter privata cubicula, D in publicis Academiis unice homines indulgebant, nihil de naturalium compositorum, Caussarum,& effectuum examine solliciti. Saeculo decimo temtio ipsa Arabum philosophia in triplicem scholam divisa suit : in Tbomissicam scilicet, cuius pri 'cepsi . Thomas , praeclarum omnino in Scholis , & in Ecclesia nomen : Scotisticam , quae a Ioanne Duns Scoto, subtili Doctore Franciscano posita est; dc Seetam mmina 'ium, quam O amus praecipue landavit, ct illustravit : omnes tamen huiusmodi Scholae in iis, quae ad naturalem philosophiam spectant, non multum dissident , & sere totum earum discrimen
in Metaphvsicis quaestionibus , Logicis, dc aliis similibus possium est. Saeculo decimo septimo novam plane faciem induit Philosophia . Renatus Descartes , Galilaeus de Galilaeis . Petrus G fendi, Albanaso Tircber , Nest Dion, Boyle , Comes de Verialamis , & alii servile Sci olae jugum excusserunt ; Aristo relis aut horita tem , quae tirannice Scholasticos detinuerat , nihili habentes erecto libertatis veκ illo libere omnino , prout res postulabat, philosophari carpere, naturam
que propius intueri , & rimari. Ii proinde philosophiae res auratores iure merito habendi sunt ; cum philosophiam , & philosophos a servitute liberarent, in
meliorem sormam reducerent; oculos rebus physicis aperuissent ; viam demonstraverint, qua ad veram scientiam naturalem assequendam tum ipsi , tum omnes alii possent pervenire. Antea enim per qua tuor integra Saecula toti erant philosophi , ut Aristotelis mentem a Sequerentur : relisioni vertebant
168쪽
ab ejus verbis , & sensibus discedere; is veritatem alle qui existimabat . qui pro se stare Aristotelem probaret, illiusque verba , dc textus rem pene definiebant, Jc religiose adeo accipiebantur, ut iis contradicere nemo auderet: unde nulli omnino in rebus physicis progressitas , dc nullum, ut plurima verbo dicam. naturalis f h lomphiae studium in Ucholis visebatur. Quantumvis tamen plures elapso Saeculo ex titerint, qui ad Philosophia iri in meliorem sorma in redigendam plurimum contulerint ; instauratae tamen
Philosophiae gloriam Cartesius sibi vendicavit; is enim
primus omnium fuit, qui contra unanimem omnium
Philosophorum torrentem sese objecit, antiquae t hysicae inanitatem demonstravit , Scholasticis oculo vaperuit, novam colendae , dc addiscendae naturae semitam , & methodum ostendit, & vindicavit, Physicamque, e postlimino in Scholas reduxit. At novum philosophandi methodum non citra pulverem flabilire potuerunt Phylici, obstrepente undique numerosa Scholasticorum familia , quorum antinis radices alte defixerat Peripatetica Philosophia, &Aristoteles, eius gentis idolum . Animosa tamen scho- .lasticorum contentione sensim lansurescente, Aristoteles, ejusque doctrina ubique profligata . & eliminata Cartesianae, Atomisticae, Ec Experimentali ph losophiae locum fecit. Cartesius scilicet imprimis nova methodo Physii eam ageremis , & Geometria in partes advocata, scholam fundavit cum Doctoris ingenio , tum doctrinae subtilitate , numerosaque , di
egregia discipulorum manu percelebrem : insigniter quippe rem philosophicam promoverunt Zc promovent etiamnum Cartes ani, plurimisque inventis . experimentis , & phaenomenorum explicationibus Physi- eam adaugent. Alia ex parte Nemmion magnum in Britannia nomen, Cartesio aperte aemulus subtili Dii ma Geometria adhibita , aliud Physicu in mundi Systema explicuit, plurima quo stabilivit, quae cum plausu recipiuntur . Petrus Gassendus optime etiam de Philosopnia meruit , dum non scholam quidem novam fundavit . sed antiquam, S paene oblitera tam Epicuri doctrinam, Ac Sectam repurgavit, in
Lλtium transtulit, explicuit, stabilivit, & nova lu
169쪽
te donavit. Quantumvis tamen plurimi sint . quic artesium, Nev v tonum, dc Gassendum sequuntur , fatendum tamen est, maximam hominum partem , uui Philosophiae navant operam, Eccleticae Scholae , fou potius instituto sese accommodare; hancque hodie esse numerosiorem, dc probatiorem philosopho risin nationem , & doctrinam majori pretio habitam. Per idem etiam tempus magno Reipublicae litterariae, Physicae potissimum beneficio, stabilitae sunt a Regibus , & viris Principibus in pluribus Europae Civitatibus Academiae , ieu eruditorum hominum
Cartus numerosa instrumentorum supellectili instructi, qui in unum incumberent , ut scientiam naturalem promoverent, eXperimenta , & observationes instituerent, & naturam, ejusque arcana, & reconditiora mysteria expiscarentur . Commendati imprimis debent Regia scientiarum Academia Parysiis a Ludovico Magno Francorum Rege anno I 66ε primum fundata; deinceps vero ab eodem Rege anno 1699 in meliorem formam redacta la). Regia S cietas Londinensis Londini a Carolo secundo Anglorum Reee anno I 66a stabilitat plurimae etiam aliae hoc praefertim Saeculo decimo octavo in Hispania , Italia , Germania , Rustia , Suecia ejusdem mei rei gratia institutae. Optimum sane hoc physicam promovendi , & perficiendi consilium illustres eorum cae tuum Academici optime hactenus prosecuti sunt ἔpublicisque votis eorum labores respondent e mi rum enim est , quot nova phaenomena , caussas, &effectus , & corporum proprietates feliciter modo agnoscimus, dc explicamus, in quibus Veteres om nes caecutire deprehendimus. Historia naturalis longe ultra eos limites modo transcurrit, quos agnove rant antiqui: milleque id genus alia nostris hisce temporibus Academiarum observationum , experi
mentorum, & philosophandi libertatis beneficio a de pti sumus , ut ex toto nostri operis cursu, & lectio'
170쪽
PHILOIOPHIς AE. I IPARS SECUNDA.ΡΗilosophia ab Asia, & AEgypto ad Graecos transislata in varias tum primo scholas, aut Sectas divisa est , non locorum tantummodo , aut temporum , & praeceptorum diversitate distinctas , sed eo potiuesimum diversas, quod vel diversis philosophiae partibus explicandis incumberent, vel dogmata omnino diversa circa idem argumentum Propugnarent.
Quod igitur ad Philosophorum Sectas attinet, primam, eamque celeberrimam in Ionia, Asiae minoris regione, posuit Thales annis ante Christum n tum 639. Antiquissimus hic Philosophus inter septem Graeciae sapientes numeratus . homo quidem patria Μilesius, sed origine Phaenicius, primus Grae- eos philosophiam docuit, quam ab AEgyptiis Sacerdotibus acceperat , & Ionicam Sectam Mileto fun- davit. Plurima docte scripsit , & primus omnium docuit circa astrorum motus. & magnitudinem, Circa ventos, & alia metheora: aequinoctia designavit, eclipses praedixit , caussiam detexit; Graecosque , ut Cynosuram , sen ursam minorem ad instituendam , &perficiendam navigationem observarent , admonuit a). Thaletis, Ionicae Scholae, & omnium ejusdem Sectae magistrorum proprius velut character fuit, ut physicis rebus potissimum , di sedulo quidem vacarent; a praeceptorum verbis, & opinionibus decedere religio ipsis non erat; sed libere omnino sensa quisque sua proserebat , quantumvis a praeceptoris opinionibus discreparent. Celeberrimum hunc Ionicae schol .e authorem , quem Physicorum Principem & Philosophiae inter