Philosophia libera seu eclectica rationalis, et mechanica sensuum ad studiosæ iuventutis institutionem accomodata. Auctore p. ig. Monteiro s.i. Lusitano. Tomus 1. 8. Tomus 1. In quo necessaria philosophiæ prolegomena, hoc est, Elementa geometriæ, & H

발행: 1766년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rojomia, en tabulas Geographicas exarare docuit. Post Anaximandrum suo ordine subsecuti sunt , & Mahistri locum habuere Anaximenes , Anaxagoras , qui Scholam ab Io ilia in Athenas transtulit , & A cbe- laus. Horum postremum , Physicum sane antiquorum judicio praestantissimum , & ultimum Ionicae Scholae pro se florem quam ex parte deseruit audivit Athenis Socrates circa annos qo. antct Chri num natum; eoque tempore antiqua illa Schola finem habuit . Socrates enim Ethicae , seu mora It

Philosophiae, Religioni, & legibus unice incumbens Phyticam praetermisit, & Jonicam Scholam ulterius non propagavit, & hinc , ut refert Laertius saὶ , Prchelao mortuo , Physica etiam intercidere visa est . Princeps, atque proprium illud erat Thaletis dogma , & sectae Ionicae character , Aquam nimirum

omnium rerum corporearum esse principium ; omnia ex aqua fieri, & in aquam resolvi. Verisimile est . homine in origine Phoenicium , inter .aegyptios long tempore con versatum, ab Haebreorum deinde confiniis non admodum separatum , suum illud principium a Mosaica narratione , non satis sibi perspecta, derivasi . Licet autem antiqua Thaletis schola post brevr in annorum periodum fuerit soluta; me-m ratum tamen rerum physicarum Princinium tenuerunt postromis hisce temporibus Paracessus, Van-Helmoni, Basilius Valentinus, & alii. Nullus equiuem in tota antiquitate cum discipulorum praeliantia , tum nobilitate Socratem superavit. Eum quippe praeler alios quam plures audierunt

Aristippus, Phaedo, Euclides Megarentis Plato, Antisthenes. Zeno, qui totidem Scholas, & celebres iis temporibus Soctas primi fundatores instituere. Aristippus liquidem Cyrenaicam in Cyrene nobili Africae Civitate fundavit; Phaedo Eliaca in , Μegaricam Euclides, PIato Academiam, Antisthenes Cynicam,

Stoicam Zeno instituerunt . Socrates tamen, Com munis & emeritus tot Tapientum magister licet hos celeberrimos habuisset discipulos, quos modo censuimuS,

172쪽

peculiarem scholam non instituit , seu potius insolici auspicio carptam propagare non potuit ; propter quod a magiitri doctrina , ob quam invidiose, ut creditur, Capite plexus est , omnes recesserunt, &suam quisque Sectam fundavit.

Cyrenaica schola circa annos 37o ante Christum natum stabilita , jam ad Epicuri tempora omnino defecerat; brevi igitur temporis periodo ob pericu-Iosam fortasse hominum doctrinam , aut alios carpendi licentiam extincta est. Arsippus quidem scholae author omnibus fere sui temporis Philosophis invisus Ethicam solummodo coluit; ejusque exemplo Cyrenaica Schola Physicam, & Logicam praetermittens morum doctrinam tantum explicabat . Nihil igitur ad scientias naturales contulit haec schola, parum inter antiquos famosa. Silentio praetermitti non debet , Aretem Aristippi filiam &, discipulam pate na in schola post Antipatrum successisse , eamdemque Arsino alteri , filio suo , & auditori gubernandam reliquisse . Postea vero Theodorus , Bion . Epitimides , Parebates , Hegesias , Anniceris eamdem scholam aut docendi munere , aut nominis eelebritate illustrarunt.

Megaram, nobilem Achaiae Civitatem & patriam suam, nova illic fundata, & stabilita Philosophiae

schola, quam Megaricam appellarunt, non parum

it lust ravit Euclides Megarens s . Socratis auditor, Platonis Coaevus , & ab Euclide alio, Geometra celeberrimo diversus. Id in Megarensi Euclide singulare fuit, quod, cum Megarensibus Athenas ingredi inter dictum esset, muliebri veste indueretur , ut eo pacto inter Athenienses vivere posset ignotus, & Philosophiam ediscere . Pauca tamen de hujusmodi Secta ,& Phi-Iosophis notatu digna referuntur . Illos primo quidem Megaricos , Litigiosos post ea , tandem Dialeticos appellavit antiquitas; quod non obscurum indicium Mont. Philo. T. I. P. II. Κ est ,

173쪽

est, Μegarenses Philosophos vel Logicam solummodo professos fuisse, vel disputationis potius ardore , ct contentione . quam meritis , & doctrina nomen sibi fecisse . Praecipui, qui post Euclidem ejus scho Iam illustraverint, recensentur Eubulides, Alexinus, Apollonius , Diodorus , Euphantus . & Stilpo o Post annum 3ΟO ante aeram vulgarem Μegarensem Sectam superstite in fuis Ie non legimus.

Phaedo Socratem deserens , de ab AthEnis in E Ieam IEoliae Civitatem discedens , Philosophiam il- Iic docere aggressus est , sectamque & schola in stabilivit ex loci nomine nuncupatam Eliacam , quae post primum Secta: fundatorem professores habuit Plisi num, Mene demum , dc Asclepiadem , quibus vita funetis defecit omnino neque temporis diuturnitare , neque doctrinae praessantia , neque Philosophorum meritis, nomine , scientia , aut numero coin mendata.

Academiam Athenis fundavit Divinus Philosophus Plat , quae per tercentos. & amplius annos ea in Civitate floruit. Siquidem Plato scholae princeps anno Αχ8 ante Christum maius ς Antiocbus vero ultimus Academiae pro sessor clica annos FO ante

Christum obiit . Academiae nomen inde scholae dirivatum, quod ii Philosophi in suburbano horto docerent, q iem in idipsum Atheniensis quidam nomine Academus donaverat. Plato mirabilis ingenii, dc prudentiae vir, sanguinis nobilitate, morum suavitate , ingenio, modestia , prudentia, eloquentia , dc do trina omnino clarus , dc magno semper in pretio habitus philosophiam dialogis exposuit. Phyticam, Logicam, de Ethicam complexus, discipulos suos non tantum in Logicis rebus, dc discurrendi arte eruditos , dc naturali scientia instructos , sed morum etiam doctrina , dc politicis rationibus re ficta dininistrandae R ipublicae necessariis perpolitos es. fecit.

174쪽

pHILOSOPHICAE. rq st .secit . Unde est , quod magna eorum hominum pars, qui ad publica negotia , populorum , & rerum publicarum administrationem accedebant , Platonice Philosophiae potissimum operam darent . Academia , omnium iGraecarum scholarum procul dubio celeberrima, in Veterem, Mediam. & Novam dividitur , pro varia scilicet scholae resormatione , aut instauratione a Platonieis ipsis facta . Celeberrimae huic schola elaccessive praefuerunt Plato, Speu Dpus, Xenocrater , polemo , Crantor, Crates , Arcey las, La des. Evandcr, Thelectes, Egesinus , Carneades, Clitomacus , Philon , Charmides , dc Antiochus. Peculiares Platonicorum opiniones, & Academiae systema , circa rerum corporearum , mundique naturam, originem , & alia bene multa ait Physicam spectantia in serius suis in locis reseremus . Id impraesentiarum annotare satis erit , Platonicos Geometriae studium maxime commendasse , cum ab iis jam temporibus notum iis hominibus esset, non magnos in Physica progressus absque Geometria fieri posse. Ejus rei gratia aflixum Academiae soribus legimus notissimum illud: Nullus Geometrii expers in- irato. Erat igitur peculiaris quasi Academiae charaeter Logicam prius , & Geometriam ediscere , ii seque ad Phusicam, & Moralem, quam fulissime tradebant, sese instruere, & praeparare. Plato, atque Academici Platonis discipuli in robus physicis Heraclito maxime consentiebant; in rebus moralibus, & politicis Socratem; in ineta physicis Pythagoram caeteris praeserebant , eorumque doctrinam potissimum sequebantur. Celeberrimum hoc erat Academicorum dogma , atque effatum , Unum scio , quod nihil j io ; seu , nullam nos habere de re quacumque , quamdiu vivi mus, scientiam. Postea vero in id laudem devenerunt iidem Academici , ut non solam se nihil scire dicerent, ne hoc quidem, quod nihil scirent , certo cognoscere Uirmarent. Crediderim tamen, aliud a Platone positum non sui me , quam prudentem de iis omnibus rebus dubitationem; de quibus certam non habemus scientiam . Quaecumque tamen fuerit magistri mens , in dubium est , eius discipulos ra-Κ Σ tum

175쪽

r HISTORIAE

tum illud omnino habuisse , atque in Licaeo tradi .disse effatum. Arcesilas deinde in veteris Academiae resormatio ne , & Novae institutione , atque omnes ejusdem discipuli rigidiora veteris dogmata aut deseruerunt , aut paululum saltem mitigarunt: communem hominum Vitam , ct commercium cum universali illa de omnibus plane rebus dubitatione 1lare non posse,

tandem agnoverunt, & professi sunt: universali igitur dubitationi e medio sublatae probabilitatem subsiluerunt , ut novo nomine , & mitigato dogmate invidiam declinarent. Academici philosophi tempore procedente, primis scilicet aerae christianae seculis relicto priori nomine, novum arripuerunt, neque amplius Academici , sed Platonici solummodo apud omnes nuncupati sunt pquod quidem nomen Alexandriae primo natum , atque confirmatum in subsequentia tempora , & eos omnes philosophos derivatum fuit, qui Platonis doctrinam profitebantur. Praeter illos, quos jam retuli, Academicos philosophos, quam plurimi alii omnino praeclari, atque ex diversis gentibus homines subsequentibus temporibus eamdem doctrina in tenue- runt: Porpbrius Plotinus , Iambliebus , Plutarchus , Proclus eκ Graecis ; Philon Hebraeus eκ Iudaeis ,

Apulejus, Chalcidius , & alii quam plures Latini inter Platonicos numerantur; ut omittam plureS veteres Romanos, & inter illos Marcum Tullium Cicer nem, Ec maiorem S S. PP. numerum, qui Platonem, eiusque doctrinam aliis omnino Graecanicis scholis praeserebant. Apud nonnullos Ecclesiae Patres num Martyrem , Clementem Alexandrinum , Origenem , Theodore tum , Numenium, dc alios, Plato vel

Moses Atticus , vel Philosophus Hebraeus , vel Μo is plagiarius habetur.

Cynica Secta Principem habuit Anti benem, Socratis

discipulum, & hominem quidem apprime acutum , non ita vero doctum. Ejus scholae Philosophi Phy- scam, dc Dialecticam aut non colebant, aut Parum

176쪽

PHILOSOPHICAE. I 7 curabant: Ethicam tantummodo , seu moralem scie tiam profitebantur: Cynici sunt appellati vel a Gnosarge gymnasio, ubi Antisthenes versabatur. dc docebat: vel ex eo , quod ejusmodi philosophi , quasi

canes, canina Omnino mordacitate homines , eorumque mores nullo discrimine carperent, & canum instar publice cum mulieribus coire non dubitarent. Celeberrimus inter Cynicos in tota antiquitate fuit Diogenes , qui primus post Λntillhenem scholam direxit: magna ingenii vis cum mentis indole , ob opinionum absurditatem ad dementiam fortasse degenerante , celeberrimum Diogenis nomen effecerunt . In eadem schola Philosophiam docuerunt, atque praeclarum sibi pepereriint nomen Crates, Mois nimus , Onesicritus , metroeses, innarcbia Metroclis Soror, Zeno , qui a Cynicis deficiens Stoicam SE-ctam fundavit, Theombrotus, Cleomenes , Timarcbus , Echeles, Demetrius , Menedemus, Μenippus , in quo , vel potius in Menedemo in Cynicorum Seeta interiit, cum annos sere is o stetisset.

Stoici Zenonem habuere Scholae principem , dclandatorem circa annum ante Christum 3I . Zeno autem patria Cittieus in insula Cypro , plurimos Athenis Phylosophos audivit , antequam Scholam fundaret et nonaginta annos vixisse dicitur , 6c per Stoicorum familiae, Ac scholae praefuisse . Omnes Philosophiae partes, Logicam, Physicam , Moralem complectebatur , dc docebat. Stoicae scholae nomeni ex eo derivatum, quod Zeno in celehri apud Athenienses porticu Polignoti picturis ornato doceret . Post Zenonem Stoicam scholam illii strarunt Heri Ius Zenonis discipulus patria Carthaginensiis, Pesus Cittieus Zenonis auditor , ct fami liaris ; Sphirus , Booborianus Zenonis auditor; .arso Chius ; Diov- flus Heracleota Zenonis auditor, qui a Stoicis p stea ad Cyrenaicam Sectam sese transtulit ; Cleanibus Assius Zenonis auditor, & Stoicorum pater a

Tullio nuncupatus ; chrasinus Solensis ex Cilicia Stoicus celeberrimus, ct in Logica, siquis alius, Pe

177쪽

r itissimus; Diogenes Babylonius, quem magnum , 3c gravem Stoicum appellat Cicero : Zeno Sidonius ab alio ejusdem nominis , & patriae, philosopho Epicureo distinguendus; Antipater Diogenis Babylonii discipulus , quem acutissimum hominem , dc inter magnos Stoicae Sectae aut hores habitum fuisse , tradit Cicero ; Panaetius Antipatri discipulus Sei. pionis Affricani familiaris ; eum Cicero Stoicorum

gravissimum , dc prope principem nuncupat. Posidonius Sirus Panaetii auditor, quem Rhodi ὁocentem in visit, dc honore affecit Pompejus, cum adversus Μitridatem iter ageret: in eo tandem Stoi orum Secta defecit circa annos prope so ante Christum natum, cum per annos 26o stetisset.

Plures etiam alii clari nominis Philosophi cum ante Christum natum, dum Stoicorum familia , dc schola Athenis adhuc floreret , tum post vulgaris

aerae initium , Zenonis sectae nomen dederunt . Ex Romanis quidem Cato Uticensis , Varro Romanorum doctissimus, Μ arcus Tullius Cicero, Seneca Philosophus, Antoninus Pius , dc Marcus Aurelius Romani Imperatores, ut alios omittam , inter Stoicos communiter recensentur. Clemens Alexandrinus, dc

Donnulli alii Patres Graeci eamdem philosophiam

Coluere , atque caeteris Sectis praetulerunt.

Porro Zeuo , homo quidem patria Cyprius . origine tamen Phaenicius cujus gentis colonia Cνprum transmissa Clitium ibidem extruxit , atque habitavit in quam plurima doctrina capita e Mosaicis libris transtulisse existimatur: plura item ab Academia in Porticum derivavit . Pracipua Stoicorum doctrinae capita Physicam, dc Metaphysicam spectantia erant, I . Deum ex ille re unicum. licet diversis nominibus ab iisdem philosophis significaretur: aQ. esse in Deo

providentiam , quam tamen F tum appellabant :30. Hominum animas este spiritus post mortem sit perstites. Αφ. Deum esse animam mundi: 30. dc hinc mundum tamquam animal quoddam spectabant . ε . Mundum vero ipsum igne tandem conflagrandum. Sed circa mores potistimum singularis prorsus erat , atque paradoxo simi lis Stoicorum doctrina romnia bona esse aequalia, sicut etiam omnium ma

178쪽

PHILOSOPHICAE. 1 ρlorum parem inter se esse malitiam: dolorem, crueiatum , & alia hujusmodi non esse vera mala: sapientem nulla passione turbari; etiam in atrocioribus cruciatibus felicem , atque pacifi Cum se in per existere : amicitiam , veram libertatem , animi magnitudinem in sapiente solummodo reperiri : Ex sapientum solummodo numero Reges , Imperatores , Reipublicae Principes, Magistratus esse , atque eligi debere; haec , inquam, & bene multa alia ejusdem farinae dogmata Stoicorum Ethicam componebant. Duo circa Stoicos relatis adjungam: primum, Zenonis integerrimos fuisse mores , & fidem omnino incorruptam: quare cum hominis doctrina moribus responderet, eo existimationis apud Athenienses devenit , ut non solum publicas portarum Civitatis claves dubiis Reipublicae temporibus apud illum deponerent; sed & vivo adhuc auream donarent coronam i mortuo altare erigerent: secundum; Stoicos aliqua ex relatis dogmatibus vel in molliorem sensum mitigasse, vel ostentatione magis, & fastu venditasse , quam reapse credidisse.

Praeter memoratas hactenus Philosophorum Seetas, quae ex Socratis schola prodierunt , celeberrimae etia in inter Graecos suerunt Italica , Eleatica , Drrhonica , Peripatetica, Epicurea , & tandem Eclectica, de quibus modo loquendum. Pythagoras patria Samius scio. annos ante Christum natus, cum A&gyptum , Phaeniciam , Persidem ediscendae philosophiae cauma peragrasset, & earum gentium Sapientes audivi met , redux in Magnam Graeciam , seu eam Italiae partem , quam Neapolitanum Regnum hodie nuncupamus . sese contulit ; ibi Crotonae subsistens philosophiae scholam aperuit, & Sectam instituit Italicam ab Italia nuncupatam . De Physica , moribus, legibus disseruit, diu noctuque docens. Unius Pythagorae aut horitas pro indubiae veritatis nota ai scipulis habebatur : quibus proinde satis illud erat ad extorquendam fidem : Magister dixit . Per in t

179쪽

hagoricum , hoc est , copernicanum de telluris motu systema excipias, non satis constat; cum viva tantummodo voce doceret, nihil vero posteris scriptum reliquerit.

Eleatica Secta originem suam a Xenopbane Colophonio, nomen vero a Parmenide, dc Zenone Elea tensibus accepit: hi enim cum Eleam, Λ sat minoris Civitatem , patriam haberent communem , &. eamdem Scholam successive gubernarent , patrium illi nomen imposuerunt . Xenophanes porro & Pythagoram, dc Homerum , dc Deos irridebat, De uiri quemdam materialem, dc aeternum sibi fingebat, Ecpropugnabat . quem figura Sphaerica praeditum esse assirmavit; seu potius Deum cum universo Mundo Confudebat : eoque pacto impium Benedicti Spinos e errorem praecinuit. Xenophanis Sectam, dc doctrinam secuti sunt, & illustrarunt Parmenides Eleates , qui ligata oratione Philosophiam conscripsit, magistruinin pluribus deseruit, dc Solem frigidum esse deliravit; Heraclitus Ephesius , Zeno Eleates , qui circa

annum 46o. floruit , plures adstruebat mundos , Ac linguam sibi dentibus conscidit, ne sceleris sui so- Cios manifestare posset, aut cogeretur; Melissus Samius, Leucippus Eleates Zenonis discipulus , nullum universo mundo limitem esse autumans, ipsumque mundum infinitum, seu potius infinitos existere contendens , Democritus Mitellus , seu ut alii volunt , Abderita , amplissi inum patrimonium inscientiis comparandis impendit, de omni fere nat

tali Philosophia subtiliter , dc docte disputavit: infinitos etiam mundos statuebat , dc cum identidem genii ratione jocaretur . de omnibus Ac semper ridere videbatur; oculos sibi demum in extrema senectute eruisse sertur, ut animo minus distracto res phy-scas melius contemplaretur: Pythagoras Abderita, Metrodorus Chius, Diogenes Smyrnaeus , dc Anaxarchus Abderita , quo paulo post Alexandri mortem occiso ,

Eleatica Schola extincta fuit.

180쪽

Pyrrhoni ei Philosophi eo de capite celebres, quoasingulare hoc & character isticum dogma , de omnibus dubitandum proprium sibi adstruerent , dc religiose tenerent , authorem & scholae principem habuere Pyrrhonem Anaxardi discipuluin , qui Sectar& nomen . dc principium dedit circa annum 3 oo ante Christit m . Dogma illud de omnibus dubitandum, quod absolute, dc generaliter prolatum, dc a se sertum impium est , mitius interpretantur aliqui , quali scilicet Pyrrhonici de omnibus disputandum

- affirmarent. Ut ut res sit, numerosam , dc celebrem

discipulorum , dc proses Ibrum prolem habuit Pyrrhonica Schola , licet no a parum invidiae iis Philosophis concitaret character isticum Sectae dogma. Celebriores fuere Timon Phliasius , Philo Atheniensis ,

Hecaton Abderita , Eurilochus Naus sphanes, Ptolomaeus Cyraenaicus Dioscoridis Magister , Euphranor Seleucensis , Eubulus Alexandrinus , Ptolomaeus alter, Heraclides illius auditor, Enaesidemus G osius , Zeusippus. Ze xis, Antiochus Laodicaenus , Menodorus Nicomediensis medicus , Emnricus , Herodotus Tharsensis , Sextus cognomento Empνricus patria Alexandrinus, Saturninus denique ultimus ejus scholae prosectbr. Licet autem praecipuum illud Drrbonicorum Dogma de omnibus dubitandum idem in speciem eme videatur, quod Academici olim propugnarunt , immo dc Des Cartes nostris hisce temporibus methodi solummodo gratia ex parte renovavit; reapse tamen magnum inter eos Philosophos discrimen intercedit. Camregius enim , ut suo loco dicemus, tamquam hypothesint solummodo , dc methodi caussa huiusmodi principium de omnibus dubitandum ad tempus Philosopho inculcat, quin illud, ut thesim tu e tur: Academici opiniones alias aliis esse probabiliores , dc verisimiliores admittebant, ut jam diximus. Pirrhonici contra statuebant , primo , omnia essedc dubia , & aequaliter dubia : Secundo , mentem humanam de nullis omnino rebus , sed de rerum

solum

SEARCH

MENU NAVIGATION