장음표시 사용
151쪽
ro1 DE ORDINE; IURISDICTIONE, discessu deserta est ecclesia λ absit, sed pro patribus tuis nati sunt tibi filii; patres missi sunt Apostoli, pro Ap
, . stolis autem nati sunt tibi filii,constituti sunt Episcopi. Hodie enim Episcopi,qui sunt per totum mundum,unde nati sunt Θ ipsa ecclesia eos Patres appellat, ipsa illos genuit&constituit in sedibus Patrum. Non obstat autem si per aduersarios dictum illud beati Ignatii allegetur,qui in quadam sua epistola ad Smyrnenses scribus, simplices praesbyteros Apostolis comparare uidetur, dum eos in locum Apostolorum succedere affirmat dii cens. Omnes Episcopum sequimini, sicut Christus I
sus Patrem; praesbyteros sicut Apostolos . diaconos autem ueneramini, sicut Dei mandato ministrantes; aeque ibi de dignitate, sublimitate, di ueneratione Epia Dbais . scoporum plura habentur. Quoniam ad haec respondetur; quod non simpliciter praesbyteri Apostolis ibi cmparantur, sed respective, dum,scilicet,Episcopi qui superiores illis sunt Deo Patri,uel Iesu Christo similantur: ut ex praemissis Ignatii uerbis patet. Nam certe si
Episcopi Christo conferantur qui Episcopus est anu
.Petii. marum nostrarum,& Pontifex ille, qui in sancta famRςh ' ctorum semel per suum sanguinem introiuit hinc nemini mirum uideri debet, si praesbylcri Apostolorum
successores dicantur: licet non hoc sane Ignatius dixerit, quod, scilicet, prae byteri, Apostolorum successo res essent: sed ait, quod sequendi, ct uenerandi forent, ac si Apostoli essent, ut reuerentiam, & obedientiam inde subditis ingerat. Quo quidem modo etiam Paulus Gil Apostolus quandoque locutus est, dum ad Galathas dixit. Sicut Angelum Dei accepistis me, sicut Christa Iesum. Per quae uerba significare uolebat, qu*m maxi-
152쪽
ma deuotione, obedientia,& reuerentia Galathas eum
suscepisse i&non quod illum in locum Christi ut Christi successorem & uicarium in terris singularem rec pissent ; quia sedes illa principatus ecclesiae ad Petru,& successores suos pertinebat: nec Paulus Apostolus eam sibi usurpasset, nec errorem aliquem populorum circa se aliquo modo permisisset,sed e contrario in eos acclamasset, ut Lystris fecerat. At uero ex ipsis etiam Ignatii uerbis in propositi nostri fauorem argumentu 'assumo, quod Ignatius nihil praeter intentum nostrum loquatur, sed Episcopatuni ut singularem dignitatem, , maxime exaltet: qui plane inter Episcopatum, & pra
sisteratum tanto maiorem disserentiam esse denotat, quam nos dicebamus ; quanto maior disserentia est inter Christunt, & Apostolos, quam sit inter Apostolos,& caeteros Christi discipulos. Nam sicut nos ex praemihsis authoritatibus in nostra collatione de discipulis septuagintaduobus ad Apostolos ascendebamus ; ita beatus Ignatius de Apostolis ad Christum ordinem dirigit, & sic Episcopatum magis sublimem, & uenerat dum, magisque a praesbyteratu differentem facit . Sciendum uero nobis est, quod Episcopi,& praesbyteri nomina quandoque se mutuo in scripturis confundunt, quod quidem non parum negotii olim divo Hieronymo exhibuit. adeo ut in comentariis epistolae Pauli Apostoli ad Titum , &in epistola sua ad Euagrium uisus fuerit dicere olim eundem fuisse Episcopum, quem praesbyterum dicimus: sed, propter uitanda schasmata, unum inter multos electum fuisse, qui omniabus praeficeretur, ne, scilicet, unusquisque ad se ipsam traheret ecclesiam, diceatealio s ego iumPauli ; alia
153쪽
uero; ego sum Cephas. Qiiod etiam Aerius praesensit ut author est Epiphanius,& Augustinus in praeallegatis . Et quamuis non incongrue credi possit confusionem illam quam diuus Hieronymus de Episcopis, &. praesbyteris olim fuisse praetendit solum quo ad iurisdictionis extrinsecae usum,& quo ad exterioris supe intendentiae distinctionem intelligi debere: eo quod ipH y semet Hieronymus in epistola ad Nepotianum iam al-ὰρ CI. legata clare inquit, hoc esse Episcopum, & praesbytes , rum, quod Aaron,&filii eius ut latius supra deduximus & in epistola ad Heliodorum Pontificem aliorugraduum parentem facit: & in expositione eiusdem uersiculi psalmi dicentis: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii it quem per Augustinum declaratum retulimus :Episcopos Apostolis succedere affirmat: attamen propter contentiosos, qui Hieronymum in suas partes detorquere conantur; hic nobis libet Hieronymi uerba maturius considerare, & excusare, atque tum diuinis, tum Apostolicis, tum lue ecclesiasticis Conciliorum,& sanctorum Patrum traditionibus, & doctrinis constana recitare: & si hoc aduersarii cocedere nolint qui eo solo pro illorum opinione deducto, ueritati aduersantur, & toti ecclesiae contradicere audent; porro salua reuerentia tanti uirio magis sanae mentis esse reputabo. t. ratione &authoritate tum diuinarum,tum apostolicarum traditionum sulciri; quam simplici illius opinio ni nulla ratione, & authoritate sussiliae assentire, uel
potius obstinate uelle eiusdem uerbis propria opini nem defendere, & ad suam uoluntatem ea detorquere.
Quod ipse plane si adesset minime faceret: nam ipse et Hieronymus non solum diuinis, & apostolicis uer
154쪽
; ET REsIDENTI A rs Isco l tos bis: sed etiam simplici sanctorum patrum assertioni quales fuere Damasus, Urbanus, Anactetus, & similes, quos supra allegauim uolibentissime suam subiicit
sciatentiam: ut ex aliquot eius epistolis ad Damastini Paliam scriptis apparet. Sed cui Hieronymi dicta, quantum fieri potest, saluentur si recte expendamus causam, personas, tempora, & rerum circunstantias secundum quorum dispositionem Hieronymus 'scripsit icerto mirari quisque non debebit, quod beatus Hiero-Mymus uir alioqui doctissimus, & sanctissimus sic locu tus fuerit . moniam primo id euenire facile potuit .tunc, quando doctrina illa in quaestionem adhuc deducta non suciat, neque eo tempore ecclesia aliquid de
ea dissinierat ; quapropter ille iam potuit, sine ullo λdei dispendio, ita lentire, maxime cum aliqua scripturae testimonia habuerit quae pro illius sententia esse prima fronte uiderentur: ut ea inserius sigillatim discutiemus.Praeterea si diligentius consideremus quid ibi Hieron, mus moliretur, facile intelligemus cur is eo loco praesbyteros tantopere extulerit. Faciunt enim plerunque scriptores, quemadmodum ii, qui cum uirgam curuam dirigere studeant, tanto magis eam retrorsum se .ctunt quanto in contrariam partem ante fuerat inclinatior. Quod & Hieronymus eo loco facit;ubi diaconum quendam, qui se praesbyteris anteferebar,reprimere conatus est: ob quam quidem rationem praesbyteroS tot uerbis citerre studet, ut dicat, a principio communem
sacerdotis, & Episcopi fuisse appellationem. Non auteni ibi praecipue tractat, an Episcopus praesbytero superior sit; sed id tota mentis acie intendit, ut diaconuillum eo magis humilem ac reuerentem redderet, quo
155쪽
num secisse apparet, cum temeritatem cuiusdam diaconi Falcidei redargueret, qui quoque sacerdotibus se aequiparare nitebatur: ut 4n ipsius Augustini noui& uexeris testanienti quaestionibus legitur. Atque insuper si ea Hieronymi uerba adhuc perspicacius antueamur, incis no uidcbimus eam esse Hieronymi sententiam, qua. si uelit Episcopi ordinationem magis superiorem non esse, qtiam ea, quae cμiuslibet sacerdotis sit; sed dicere uoluit quomodo in primitiua ecclesia illud ossicium. qu i ad extrinsecam iurisdictionem,&repinationem inter humiles Apostolos distinctum non fuerit; cu etiam nomina ita eslent permixta, ut iuxta suam significati nem Episcopi praesbyteri dicerentur quamuis,secuduHieronymu Epithii significantius nominarentur dc Econuerso praesbyteri uocarentur Episcopi.Sed cene si Hieronymi scripta alais in locis, quos supra citauimus,&denuo citabimus, perlegantur, palam manifestatur, pontificior dignitatis assertorem prae Hieronymo seu riorem neminem suisse: atque etiam si prorassertae Hi ronymi epistolae calcem legas,sic scriptum inuenies. Et ut sciamus traditiones apostolicas de ueteri testame to sumptas; quod Aaron, de filii cius, atque Levitae intemplo fuerunt, hoc sibi Episcopi, ct prae byteri, & diaconi in ecclesia vcndicant. Pcr quam quidem deductionem & similitudinem,quantum differentia haec Episcopol um. S prae bytcroruin probetur, superius tratiauitamus. Quod ut dictium est iis epistola ad Nepotianum similiter assiimat; atque in epistola ad Rusticum Narbonensem Episcopum eadem inducit; ubi praesbyterum
ib Episcopo distinguit, & Episcopum legem praesbyte
156쪽
ri esse asserit; praesbyterutri ue nomen artatis esse, Epia scopum uero dignitatis subiungit: atque deinde praeasbyteros Apostolis sed Episcopum Christo responde re facit; quod maximam inter Episcopum, & praesbyterum differentiam denotare supra satis clare ostendi .mus iuxta Ignatii di secundum quem etiam Hieronymus ibidem ait. in fossariis spiritus prophetarum prophetis subiectus esti in ostiariis doctores ..in lectoribus prophetae ; in subdiaconis angeli; in diaconibus archangeli; in praes teris Apostoli: in Episcopis D eus.Nec obstat, quod haec etiam ad Damasum scripta legantur, quia ea Hieronymus duobus scripsisse.' potuit .& nunc integram, nunc truncatam epistolam ardidisse;
nam & stylus eius est. Sed idem in allegato loco psal- mi expressus Episcopos Apostolorum successorcs facit. Et ulterius super epistolam Pauli Apostoli ad Timotheu ubi de Episcopis,&diaconis tantu modo metutio fit, sic ait. Cur Paulus de praesbyteris nullam facit mentionem, sed etiam ipsos in numero Episcoporum.
comprehendit quia secundus, imo pene unus est gradus, sicut ad Philippenses Episcopos,& diaconos scitiabit, cum una ciuitas plutes Episcopos habere non pota sit. Quasi dicat. Quia uirtutes Episcoporum etiam praesbyteris, tanquam in proximo gradu constitutis,com
petunt ; ideo necessarium non Lit de uirtutibus, &officio praesbyteri sigillatim aliquid praescribere; ita quos
ob hanc utriusque ordinis, praesbyteratus, scilicet, de Episcopatus cognationem, Paulus praesbyteros etiam nomine Episcoporum intellexit.Quapropter locus hic praecipue obseruandus est contra eos qui Hieronymuin suam sententiam pertrahere conantur, qui tamen
157쪽
hic expresse praesbyteratum secundum csse gradum arserit ,: & quamuis praesbyterium Episcopali ordini maxime proximum csse dicar, non tamen unum, sed pene unum esse gradum assirmat; atque ita duos illos ordi ines, Episcopalem, uidelicet, & sacerdotalem etia Pauli temporibus diuisos fuisse ostendit; quoniam in una ciuitate non plures Episcopi, sed multi ait fuerunt Amby in praesisteri. At uero Ambrosius alias huius rei causas ad sph. allegat,qui in epistolam Pauli ad Ephesios scribens ait, ideo Apostolum solos Episcopos ibi nominasse, etiam Hasbrteros subintelligendu: quia in Episcopo omnes ordines sunt; cum ipse primus sacerdos sit isque princeps sacerdotum, & propheta, ct euangelista,& ad cotera impleua ecclesiae officia in ministerio fidelium praest. Idemque Augustinus aifirmat, maiorem inquiens,
ordinem in se etiam minores continere. Adhuc automHieronymi dicta ea ratione solui possent, quod ibi Hieronymus de Episcopis, &. sacerdotibus,quo ad Christi
corporis & sanguinis conlecrationem cstari uelit; nam cadem conficiendi eucharistiam potestate simplex sacerdos potitur , quam Episcopus tenet; quanquis, quo ad episcopalem ordinem praesd tiam, qua Episcopi in euangelica catliedra obtinent, ii simplicibus sacerdotibus longe praestent; sicut α ipsum Hier nymum aliis in locis docuisse ostendimus; nec aliter dogmatizandum putamu , ne in Aerii haeresim incida tur de qua supra rctulimus. Atque tandem , tam pro resolutionc ampliori pra missae Apostoli aut horitatis
quam etiam pro Hieronymi excusatione, consideranda praecipue est temporum, morumque ecclesiae uari
tas ut iam praelibauimus . Nam in primitiua quidem
158쪽
LT RESIDENTIA EPISCO. rostecclesa facile concesserini non perinde Omnia cum ranto apparatu, tamque i Olcnnibus caerentoniis esse tractata, sicut postea fieri ordinatum cst: quia prinium praedicabant, di baptizabant ut forte usus tulerat, quemadmodum Ambrosius in praefato loco testatur non habD Amb. uiata magna sue loci, siue temporis ratione: sicut iam Philippus diaconus no magnopere considerauit quonam Act. . die Eunuchum baptizaret,& an ieiunaret, siuetunc praesby ter aliquis interesset. Petrus quoque neque diaco- M. iminum aliquem habuit,neque quadraginta dierum numerum expectauit. quando Cornelium baptizauit. Pau- Astis.
Ius similiter nihilo amplius distulit, cum custodem carceris salutari baptismate lauit. Idque in primitiua e clesia adhuc paruula semper factum est, donec magis accresceret, & ossiciain ea ordinarentur,& singulis officiis sua tempora destinata forent, modusque certus quo omnia ordinate fierent, praescriberetur. Quapropter tam Apostoli,quani Hieronymi dicta ea intelligentia consideranda,& exponenda sunt,quani illa ecclesiae primordia requirebant . quia in eo ecclesiae statu prolata erant, quo ipsa ecclesia adhuc perfectiori ordine indigens quotidie proficiebat; quae dum ministris opus haberet, qui necessariis supplerent nam in illo seruo
ris temporc naessis quidem erat multa, operarii autem paucU atque dum plures praesbyteri ad aliqua Episco. porum ossicia peragenda ex necessitatς assiimerentu inde erat, quod cum iurisdictionis usu etiam nomina confunderentur.N1 quia Apostoli in uno loco no semia per residebant sed in uarias regiones gratia disseminandi euangelii migrabant , &tunc doctorum &spirituatalium uiroi uni penuria erat , aut seranti, non uacabat
159쪽
rro DE ORDINE; IURISDICTIONE: Apostolis eos exquirere: idco Apostoli ipsi multis in Iocis praesbyteros relinquebant, quibus sane 1piscopii, hoc est superintendentiae munus, aliqua illis episcopalia munia permittentes ut puta extrinsecae iurisdicti nis ossicia ob nccessitatem impartiebantur: ita quod sicut Deus solet in naturae operibus procedere, sic Ap noli in pi imitiua ecclesia in multis ab imperfecto ad persectuna procedebant. Arque hinc Chorepiscopoisi nomen prouenisse potuit; sicut Damasus attestatus qui hoc innuit dum ipsos Chorepiscopos qui.dicia necessitate cessante in ecclesia, munia episcopalia praediacia, quae sibi prius permissa erant, usurpare audebant simplicium praesbyterorum numero applicandos esse declarat. Vnde in epistola ad Episcopos Africae ait.Ip
s Chorepiscopi idem sunt qui & praesbyteri, qui ad
sormam, & exemplum eorum prius instituti inuentu tur.Sed quia Deo gratiae) modo in minitatium, sicut in primitiua ecclesia, necessarii non sunt, & illicita praesumunt. ideo ab omnibus episcopalibus sunt ossiciis remoti. Atque inde sequitur dicens.Prohibitum est a sanctis patribus, ut qui uel ab uno, uel a duobus sunt ordinari Episcopis, non nominentur Episcopi: si uero nomen non habent,qualiter officium habebunt)quicquid enim de rebus ad Episcopos pertinentibus egerint, necesse est irritum fiat, quia quod no habent, dare nequaquam possunt, praesertim cum nullus ex septuaginta
duobus discipulis, quorum isti scilicet praesbyteri speciem gerunt, aliquid de iis, quae Apostolis debebam
tur, legitur assumpsisse .. Itaque ex Damasi uerbis anteni ille centum, di nonaginta annos prolatis rationem
percipimus, cur in Pauli epistolis,uel in aliis locis no-
160쪽
ET RESIDENTIA EPISCO. rixinina Episcopi,& praesbyteri inuicem confundantur. praeter id, quod iuxta uocabulorum significata ea nomina ut dictum est) tam praesbytero, quam Episcopo communiter conuenire possunt. & Episcopi nomen ait Damasus) multiplicis significationis est. Caeterum uero quo ad Hieronymi commentaria in Pauli epistolas ad Timotheum uel Titum; siue quo ad alia eiusdem
scripta attinet: tum ex praemissis rationibus excusan . tur; tum etiam ex eo quod ipsum aliorum opiniones crebro referre, & suis uerbis interserere constat. Quod
quidem & ipse in sua defensione ad Augustinum licribens testatur. Et haec pro Hieronymo dicta sint. Sed si quis adhuc opinione, siue uerbis Hieronymi abutens,
contra ueritatem, quam catholicae ecclesiae cosormem
profitemur, sua pertinacia dimicare uellet; & loca alia Hieronymi declinando, ea tantummodo dicta, quae ad Euagrium, & quae super epistolam ad Titum scribit, attendere, ubi affirmare uidetur inter Episcopum, & praesbyterum ex diuina institutione disserentiam non esset sed tale discrimen postea ad schismata tollenda inuem tum fuisse: tacere hic certe nolo: sed respondeo,quod
salua semper sanctissimi, atque doctissimi illius uiri reuerentia) si talia dixisse uel ipse, uel alius uoluerit, opinio haec tanquam Aerii errori consona & ratione,& authoritate nuda; atque tum diuinae, tum apostoliciar, &ecclesiasticae doctrinae contraria,reiicienda omnino sit. am profecto etiam ratione conuincimus. Nam primo, si finalem causanx, propter quam episcopalis status a praesbyterali distinctionem a Pontificibus introductam fuisse Hieronymus asserit, inspiciamus: quae