장음표시 사용
191쪽
c. per uenerabile. rationibus a
t , DE ORDINE; IURISDICTIONri regebatur. Et subinde Dei ordinatio super huiuscemodi regimine per prophetas , sue sacerdotes declaraba
tur, a quibus Reges ungebantur: sicut tandem etiam ficium csse in Machabaeorum libro legitur. Et secundum hoc, spiritalis potestas ; inquantum uice Dei agit:temporalem instituere dicitur. Nam ideo a sacerdotibus Reges ungi semper debuerunt, quia temporalis potestas per spiritualem perficitur,& formatur. Similiter ergo & in tempore legis euangelicae, quando ipse uerus Imperator, Rex, & legislator in terram uenit; ubi toti iurisdictionem suam uicario suo, illiusque successoribus plenarie, suis uero coadiutoribus in partem soliciatudinis ministerii sui recto ordine reliquit : iam ipse sumus Pontifex cum suis Episcopis tum Pontificali, tum uero Imperiali potentia uti ualet; quae quidem imp rialis, siue regia potestas sic est a sacerdotio distincta, quod tamen in eadem persona cum sacerdotali dignutate coniuncta reperitur.Nam quia uirtutes inferiorum in superioribus continentur;& quae sunt causatoru prae insunt causis: ideo temporalis potestas, quae ad spiritualem comparatur; sicut inserius ad superius: & sicut causatum ad causam; in spirituali potestate cotinetur. Et propter hoc tam terreni, quam caelestis imperii iura a Christo beato Petro concessa esse dicuntur. Qui quidem Petrus de successores sui hanc temporalem pol statem non secundum eundem modum habent, secum
dum quem a Principibus temporalibus habetur; sed digniori, ac perfectiori modo: quoniam potestatis illius opera immediate non exercent, nisi in aliquibus cas-bus. Sed nobiliori modo ea peragunt imperando, scu
licet, & dirigendo, & illis ad proprium finem utendo.
192쪽
TT RESIDENTIA EPISCO. r 3 Propter quod Principes omnes temporales et obedire debent, apud quem spiritualis potestas in summo residet ; atque ipsum, ut superiorem, & caput recognoscere,& reuereri tenetur; ut Bernardus in epistola ad Conradum Imperatorem ait. Vnde omnis causa ad puniendum pSccatum ad ecclesiam pertinet; quae de temporalibus saltem mediate, si non semper immediate iudicat. Quia, sicut die una est, non eodem modo, ut Prince PS temporalis, temporalem iurisdictionem exequiatur. Et haec duplex potestas in praelatis ipsis per clauem ordinis,& clauem iurisdictionis exprimi solet; na clauis ordinis sacerdotalis potestas est, clauis uero iuri L dictionis regalis quodammodo potestas esse perhibetur : sed quibus utraque haec potestas tam scriptae, quaeuangelicae legis tempore communicata fuerit diligenter inspiciamus. Sacerdotalis siquidem potestas tempore lagis scriptae aliquibus ex Dei praecepto specialiter concessa fuit, ut Aaron, & illius generi; licet tempore Heli ad Samuel translata fuerit quippe quae mutatio legalis sacerdotii in sacerdotium Christi translationem denotauit; nam Samuel qui a Deo postulatus interpretatur, & propheta, & sacerdos,& iudex suit,ipsum Christum congrue praefigurauit . Sacerdotalis uero euangelica potestas a Christo Apostolis, &eorum successot ibus, & per ipsos etiam aliis deinceps in locu eoru substitutis comunicata suit:cuius quide potestatis etiam discipuli eius LXXII participes facti sunt. Qua quidem potestatem Dominus primo quo ad actum san. ictificandi communicauit, cum in ultima caena,postquaipse corpus,&sanguinem suum consecrauit, & Apό- stolis se sumendum tradidit, eisdem atque successoribus
c.Omnes Pricipes. Bernard. l. q. 3.
litem. De ele. Ctransmis 'sam.
corpus. Diit. ai. in nouo. ubi
193쪽
i DE ORDINE; IURISDICTIONE:bus suis formam, &potestatem similiter faciendi, a que sacramenta illa aliis dispensandi & ministrandi reliquit, dicens. Hoc facite in meam commemorati nem ..ibus sane imperatiuis uerbis actio consecra di,& communicandi Apostolis praecipitur; nam illud. facere eos iubet, quod ipsi Apostoli Christum facere uidebant: qui quidem non solum corpus suum consecrauit,sed etiam distribuit. Vnde cum actio ista, quae omnis excedit creaturae potentiam,sine facultate, & pol state diuinitus collata fieri non possit,subinde sequitur - hanc faciendi potestatem, hoc est corpus Christi conse crandi, atque illud distribuendi tam illis quam succes soribus suis concessam fuisse; cu maxime actiones istas non semel, aut bis, aut pro Apostolorum tempore tam r. Cor. il. tum, sed usque ad finem saeculi ut Paulus Apostolus ad Corinthios scribens exponis in eccles a exerceri de De eon. bere constituisset. Praeterea sacerdotalem hanc potestadi pro' tem etiam quo ad actum docendi,& alia sacramenta eXhibendi, contulit, ossiciumque ea faciendi Apostolis, de eorum succestaribus tradidit,cum iam iam adcoelos
Mati. ulti. ascensurus dixit eis. Euntes in mundum uniuersum, HV' μψμ' praedicate euangelium omni creaturae. Et alibi ait.Euntes docete omnes gentes 'aptizantes cos in nomine pa tris, & filii, & spiritus sancti, docentes eos servare om- nia quaecunque mandaui uobis. Atque hanc potestatem Dominus alias Apostolis ipsis dederat, sed impersecte; cum eos in uias gentium, uel in ciuitates Sam Lu. Io. ritanorum abire uetuit: quod & septuaginta duobus discipulis suis mandauerat, cum eos ad ea tantum loca misit,ad quae ipse uenturus erat: post resurrectionem uero quos sacerdotes iam initiaverat, in sacerdotio consumauit.
194쪽
sumauit. Haec autem docendi potestas non solum quoad praedicationem, sed etiam quantum ad uerbi Dei declarationem attinet, intelligitur.Non enim caret ecclesia Dei eo, quod, pro conuenienti sui regimine, sinagoga olini habuit; sed illa sacerdotum magisterium habebat, qui legis contentiones,& difficilia de religione dubia terminarent,ut etiam Apostoli in quaestione illa de Actoium legalium cessatione usi sunt. Ecclesia igitur sacerdoti u. bus, & doctoribus suis non minus quam illa,fulciri debet,qui,spiritu sancto dirigente, & docente, saluberrima eorum doctrina & uera scripturarum expositione, ipsius ecclesiae regimini cosulant, & auxilium praestent. od certe Christus etiam significare uoluit, cum Apostolos suos supersedes duodecim sessuros esse pia nuntiauit: atque Apostolus expressus idem denotauit cum ad Timotheum dixit.Noli negligere gratiam,quae data est tibi per prophetiam. Vbi per prophetiam do- , num intelligendi, authoritatemque declarandi scripturam sancti doctores intellexerunt: etsi isti falsi,& aquilonares Rabbini soli scripturam exponere uelint; qui se . . ixi apud idiotas arrogantesque homines de Christi euangelio uanc gloriantur, uerosque euangelii uindices se ii cant, primas cathedras inter suos occupantes,& dia i bolico ambitu assectantes ab omnibus hominibus uocari Rabbi, atque prae se caeteros omnes, tanquam rudes, despicientes: quoniam ii nullam aliam doctrina,
quantumuis apostolicam,& a tota primitiua ecclesia receptam, admittunt; sed scripturae intellectum pro suo arbitratu moderantur, quasi euangelium non teneant
illi,qui cum eo ecclesiastica dogmata a primordiis fidei per Christ um, & sanctos Apostolos, aliosque ecclesiae
195쪽
t 6 DE ORDINE; IURISDICTIONE; uenerandos patres, & totius orbis naagistros tradita, atque evulgata recipiunt: aut quasi euangelio non consentiant, qui ecclesiam sanctam Iesu Christi sponsam, iuxta eiusdem sponsi prirscriptum,audiunt,& tanquam ueri filii sub eius disciplina se continent: aut denique quasi euangelium non intelligant ii, qui ccesesiasticae&apostolicae traditioni, & sanctorum uirorum inte pretationi inhaerentes,non autem ingenio suo fidentes, ,. Conio. sed intellectum iuxta Apostoli documentum in obsequium fidei humiliantes, & magis alieno, quam proprio iudicio credentes, euangelii sensus percipiunt: sed ii potius euangelium calleant, qui Lutheri, Vultclephi, Hussit, Pichardorum,Vualdensium,& aliorum huiusmodi hominum nouas phantasias sequutur&admirantur. At nos in Domino nostro Iesu Christo confidimus cuius fidem profitemur, & ecclesiam sanctam,ca-Ioan. i. tholicamque Romanam a spiritu eius directam uenera Nate. i6. mur quod non dimouebit nos a firma hac petra,in qua y ς' 3φ' fundati sumus, neque ab apostolicis dogmatibus, in Actorum quibus enutriti sumus, non tantum Lutherus illeci pius, & reliqui apostatici,& nugatores illius sequaces, ,. Tim. . quis scriptis suis, praeter fumum, & uana, & phalera-Gala. i. ta,&filcata uerba, nihil habent; sed ne Angelus quidem,etiam si de coelo signa, & prodiea taceret ac cc tum terrae nunquam uisis portentis misceret. Ecclesiam enim nouimus, & certo scimus a Christo sponso suo, Mattiis. iuxta eius pollicitationem, desertam nunquam fuisse,a-Tim.3. imo ipsam ut Paulus docet columnam, di firmamentum ueritatis in hoc uisibili, & transitorio mudo a inoconstitutam esse; unde id praecipue, semperque a nobis abest ut errare illam, aut labi posse credamus. Haec autem
196쪽
ET REsIDENTIA EPISCO. rq tem, de qua loquimur, praedicandi, siue docendi authoritas non ex ui sacerdotalis ordinationis consertur,nec
par est in omnibus; sed primitus ut dictum est Apostolis,& aliis discipulis tradita fuit; atque inde Episcopis, & praesbyteris animarum curam agentibus in eorum locum substitutis cosequenter traditu in eo quod parochos suos instruere debeant: nec quenquam eam sibi temerarid ascribere decet,sicut monet Innocentius dicens. Cum ordo doctorum quasi praecipuus sit in ec- De haere. clesia, non debet sibi quisque indisserenter praedicati nis ossicium usurpare; na secundum Apostolum)quo- Innocen- modo praedicabunt, nisi mittantur ξ Et veritas ipsa, Dominum messis rogare, ut operarios in messem suam mitteret, Apostolis praecepit. Regalis uero iurisdictio, de Metago potestas in ueteri quidem testamento aliqualiter, &ex potesta . parte in spiritualibus; in temporalibus uero quand9que in totum sacerdotibus communicata fulti; ad quorum ossicium pertinebat de quibusdam spiritualibus, uel quae spiritualia figurabant, iudicare, sicut inter I
pram & lepram, inter mundum & immundum,& simultas atque ut diximus)de multis aliis etiam temporali tbus ius dicebant, aliosque extra castra propelli, alios extra ciuitates exulare, & alios lapidari, & aliis poenis puniri iudicabant.&aliquandiu etiam temporali ipso regimine, populum Dei totaliter gubernarunt. In nouo autem testamento authoritas haec a Christo Apostolis,& eorum luccestaribus perfectius collata fuit, quae
duplicis iurisdictionis potestas dicitur,hoc est,spiritualis & particularis iurisdictionis in foro poenitentialis quae sacerdotalem ordinem praesupponit, in quo etiam ipsa absoluendi potestas consertur, etsi usus illius non
197쪽
1 8 DE ORDINE; IURISDICTIONE: tribuatur ut infra dicetur) di iudicialis temporalisque
iurisdictionis in inanifesto & contentioso soro ; quae quidem proprie jurisdictio regum, & iudicum esse dicitur. Haec autem duplicis iurisdictionis potestas principaliter beato Petro, O cuilibet illius legitimo successo Mati. 16. ri a Christo promissa fuit, cum ipsi Petro dixit. Tibi dabo claues regni coelorum &c. Atque inde accestarie Gliam omnibus Apostolis eadem pollicitatio facta est,
Natt.' 8. cum Dominus cis dixit. Amen dico uobis quaecunqueo Π Q super terram, erui ligata & in coelis, & quaecunque solueritis super terram, crut soluta & in coelis. Postmodum uero beato Petro uelut uniuersali totius ecclesia Pastori&capiti, speciali quodam modo, prae. aliis omnibus , promissa huiusmodi potestas plenarie collata, atque confirmata fuit, dum Dominus post resurrectionem suam ei dixit. Pasce, & rege Oves & a-Ioan. I. gnos meos. Atque similiter omnibus Apostolis suis in conclaui congregatis,uelut ipsius Petri coadiutoribus pro parte eandem conserens potestatem dixit.Sicut misit me Pater, & ego mitto uos, & haec dicens insumauit I0 Π p. cis, & ait. Accipite spiritum sanctum; quorum renaiseritis peccata remittuntur eis, & quorum retinueritis retenta sunt. Ita quod sicut Petro, & suis succes ribus u niuersaliter; sic Apostolis,d, in locum eorum succedentibus pro p irte solicitudinis a Christo immediate haee potestas collata suit; nam non soli Petro eam detulit ut illam Apostolis caeteris communicaret, atque is alios mitteret, & spiritum sanctum eis daret: sed Apostolis omnibus eam exhibuit,& illis omnibus dixit. Sicut misit me Pater,& ego mitto vos. Atque ait omnibus illis
Accipite spiritum sad uniis quorum remiseritia pe
198쪽
ET REsIDENTIA EPISCO. r strata remittuntur eis ,&c. Vnde hanc diuinam iudicialem ligandi soluendique potestatem tam in Apostolis, quam in eorum successoribus esse,& perseuerare uoluisse Dominus ostendit: quippe qui successores, Practati, scilicet, &Pastores, immediata ipsius Domini authoritate cubi a Pontifice applicati essen0 populum sibi assignatum regerent. od quidem & in multis aliis euangelii locis expressum reperitur. Na in sancto Matthaeo iurisdictionis potestatem, quam hodie Episcopi Apostolorum successores exercent, utputa excommunicandi, & indignos ac rebelles a dignis christianis separandi, simul cum obedientia, quae illis debetur, Apostolis, ct in locum eorum succedentibus ipse Christus contulit, dum ibi , postquam de fraterna correetione disseruit, dixit. Si ecclesiam non audierit crebellis scilicet,& contumax effectus sit tibi tanquam aethnicus,& publicanus . Et simul ad Apostolos, quibus munus illud delegabat, conuersus iam allegata uerba adiecit, dicens. Amen dico uobis, quaecunque alligaueritis super terram, erunt ligata & in coelo, & quaecunque soluerutis super terram erunt soluta& in coelo. Ex quibus uerbis apparet iurisdictionis potestatem n6 soli Petro, sed
omnibus etiam Apostolis, eoruque succestaribus, quoad extrinsecam quoque ecclesiae formam, delegatam
fuisse.Nam quid aliud ibi per ecclesiam intelligi debet
quam ecclesiasticum sorum, & Praelatorum iudicum in ecclesia iurildictio ξ Ad quorum tribunal tum accus tiones, tum inquisitiones, uel denuntiationes fieri congruit; & exinde monitiones, suspensiones , interdicta di sententiae aliae procedunt: atque sic illum euangelii locum omnes ecclesiae antiquiores interpretati
199쪽
rso DE ORDINE; IURISDICTION RCπria. sunt, & maxime Cyprianus: & Alexander primus Apoesis , ' discipulu in epistola secunda ad Aegyptios;
- & Fabianus martyr in epistola ad omnes christianos;at Axh3 - queAthanasius in quodam sermone super illud evangelii dictum. Euntes in castellu in &c Qui omnes Episc porum potestatem, atque obedientiam commendant. Ac praeterea hanc regcdiecclesiam iurisdictionem suis Apostolis a Domino tradita fuisse ex eo apparet, quod is post ultimam caenam illis dixerit. Ego dispono v bis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Per quod uerbum regnum, ecclesiam ipsam doctores intelligui. Mati.io. Atque tandem Matthaeus, & Lucas, & Marcus, non λM, ' graui emphasi, narrant,quo pacto Christus in montem ascedens ad se uocarit quos ipse uolui seceritque ut essent duodecim cum illo, atque illos ad praedicandum binos miserit;& quam eis potestatem super immundos spiritus, & super morbos dederit: atque non Mati. 16. multo post erga illos dixerit. Qui uos recipit, me reci Lu 30- pit. Et alibi. Qui uos audit, me audit: &qui uos spernit, me spernit. Per quae uerba ministerilauthoritatemz.Co. 3.& a ministris in se transferre demonstrauit. Quapropter hac usus potestateApostolus ad Corinthios scribens dicebat. Etsi amplius aliquid gloriatus suero de potest
te nostra, quam dedit nobis dominus in aedificatione,& non in destructionem uestram, non erubescam. Atiaque ad finem Epistolae ait. Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam, secudum potestatem, quam dominus dedit mihi. Et hinc Corinthum quendam ,: Tim. . atque Hymenaeum, & Alexandrum Sathanar tradidit. Titi3- Et Tito praecepit hominem haereticum post unam,&alteram monitionem esse uitandum. Vnde Hieronymus
200쪽
; ET RESIDENTIA EPISCO. 11 mus in Matthaeum, iudiciariam potestatem in Apostolis iam fuisse, & in omnibus ecclesiae Praelatis perdurare , asserit. Et in hac quidem iurisdictionet, & administratione singulos Apostolos certas suas prouincias, &deputata sibi regna habuisse videmus, cum post Christi ascensionem potestatem sibi ab eo traditam in illis prouinciis in usum deduxerunt, quae iam spiritu sancto dictante inter eos distributae fuerunt. Nam lac bus maior princeps fuit Hispaniae , qui primus ex Ap stolis, propter fidem Christi, supplicium sustinuit, &mortem subiit; atque post obitum corpus illius, prae liis Apostolorum corporibus. maxima ueneratione colitur. Deinde Iacobus minor Hierosolymis rexit, ubi sicut dictum est a tribus Apostolis,Christi praeceptu,& exemplum sequentibus, & caeteris episcopalis ordinationis formam dantibus, Episcopus ordinatus fuit: ubi is primus sacrosanctum Missae sacrificium celebrauit, scut sexta Synodus in Decretorum libris registrata testatur. Praeterea Philippus Scythiam gubernavit. Thomas Indiam. Matthaeus Aethiopiam. Bartholomaeus Armeniam, & Licaoniam. Simon primo Mesopotamiam: Iudas Thadaeus frater eius Aegyptum; ac deinde uterque simul Persidem.Ioanes illustrauit Asia. Andreas Achaiam. Matthias in Iudaea permansit. Petrias Pontum usque perueniti atque inde Bithyniam,Galatiam, & Cappadociam peragrauit: praeterea Antiochiam , ac denique Romam usque se contulit. Paulus uero quocunque locorum peruenit, ibi Christum praedicauit; quippe qui nihil pene ex uniuerso orbe reliquum fecit, ubi fidei semina non platauerit, sicut illius
peregrinationes satis luculenter explicare uidentur. Vlterius
