Tractatus de ordine, iurisdictione, et residentia episcoporum, F. Antonii Pagani Veneti, ordinis min. obser. In quo quidem tractatu agitur primo de Episcopatus, & aliorum ecclesiasticorum graduum distinctione, ... praeterea de necessaria praelatorum

발행: 1570년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

rsa DE ORDINE: IURISDICTIONE:

Petrus. etiam Petrus in ordinatione Clementis sui succrebris obedientiam Romanae ecclesiae commendans, inquit. Hi uero scilicet subditi cum tanta reuerentia tua uerba suscipiant, tanquam qui sciunt legatum te,& praeco G nem esse ueritatis, & quodcunque ligaueris super tem,l, ram, esse ligatum & in coelo, & quodcunque soluetis ': soluendum. Vbi sane Petrus ad hanc intelligentia uerba illa Saluatoris exposuit; ut ipsi etiam Apostoli & eorum successores leges quae ligare dicuntur com dere possent; sicque satis efficaciter ibi probat obedieni, it tiam praelatis debitam in omnibus, quae contra Dei le- κ .cὶ ι .i gem determinata no sunt: quaeque ab eis de nouo promulgata clauium potestate firmantur. Nam extra co- ' . tum ordinem, quae ab ipsa diuina lege producta sunt,

' alia praecepta, &statuta esse debent,quae praelati per susceptam a Christo potestatem instituere possint & quae iam Dominus ipse se firmaturum per praemissa uerba promisit. Vnde ut is etiam nobis promissionibu ciuis non desit quaecunque sancta, quaecunque pudica,quaecunque ad Dei cultum, & animarum salutena ab eis in stituta fuerint, tanquam oracula diuitiitus confirmata, necessario ab omnibus recipienda sunt: nam diaboli-

ca superbia est, ut quae Deus nedictus confirmatili muncio aliquis aut ecfuicosus haereticus tena erarie a iontumaciter propulsare, aut conuellere uelit.

Ac praeterea Petrus in prostarto loco hanc coactivam

praelatorum potestatem in sequetibus uerbis declarat, ubi ad Clementem loquens inter alia dicit. Si te multi e fratribus propter rigorem iustitiae odio habuerint,exi hoc quidem non laederis,sed ex huiusniodi odiis amor tibi conciliabitur Dei. 'Ideo satage m,gis,& refuge ne lauderis

212쪽

lauderis ab iniquis, & ne a pessime agentibus diligaris; sed potius propter iustitiae dispensationem, & aequissimam regulae disciplinam a Christo collaudari merearis. Vbi Petrus praelatis non solum uerbi Dei dispensationem ut isti seditiosi uolunt) sed rigorem quoque iustitiae,& aequissimam regulam disciplinae,propter quam recti iudices facinorosis insensi esse solent, iure tribuit. Et inde ad subditos se uertens dicit. Sed & uos charissimi Datres huic, qui praesidet uobis ad ueritatem docen 'dam, in omnibus obedite, scientes, quod si quis hunc contristaverit,Christum,qui ei docendi cathedram credidit, non recipit& ideo nec ipse suscipietur in regno coelorum. Et similia multa ibidem infert, per quae Episcopis in omnibus obediendum esse,& pro illis sentien 'du praecipit; aliter in regno coeloru quenqua recipi no posse concludit. Ac deinde, quod praesbyteri etiam propriis Episcopis absque mora obediant, non suum, sed Dei institutum esse assirmat. Et Clemens ipse, post mul Clementita alia, quae ibi de Petro refert, tandem ait, quod omnes legum diuinarum uiolatores, & sacratum institutionum uoluntarios perturbatores ecclesiastica regula , atque sancta communione indignos Petrus iudic bat. Ex quibus profecto quantum conscientiam ligentPraelatorum mandata, satis constat. Sed Ignatius quo Ignatius.

que in paruis suis epistolis satis. superque Episcoporuobedientiam non secus atque diuinam, inculcat. Unde in epistola ad Trallianos ait. Episcopo subditi estote sicut Domino: ipse enim inuigilat pro animabus uestris, tanquam rationem redditurus Deo . Et insta subdit. Necessarium uobis est, nihil praeter Episcopum facere. Ecce obedientiae necessitatem in subditis allegat, eo-X a rumque

213쪽

DE ORDINE: IURISDICTIONE; rumque conscientias obligat. Atque in finς epistola dicit. mi istis inobediens fuerit, hic sine Deo omninois, ς0ntemnens Christi ordinationem. Quae uerba iis cossirinia sunt,quae Paulus Apostolus ad Thessalonicenses scribebat, dicensi. Itaque qui haec spe nil quae scilicet uobis praecepto non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. Cuius quidem uerbis Dominus in Evangelio M ut, io, conformiter dixerat de suis Apostolis. Qui uos audit ςμΦ3- me audit; & qui uos spernit me spernit. Atque idem Apostolus ad Hebraeos dicebat. Obedite praepositis uestiis, & subiacete eis: ipsi enim peruigilant,quasi rati

nem pro animabus uestris reddituri. Et ad Romanos Ron ait. Qui enim potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Tertullianus quoque excommunicandi,atque praescriabendarum institutionum potestatem Episcopis tribuit: ubi contra gentes, & contra Psichicos loquitur. Sic &Cypri diuus Cyprianus potestatem hanc lepius recolit;quam epi. Pa.ad Wψς x Et m agnus Athanasius, in commenta Reb.i,. xu. epistolae Pauli ad Hebraeos subditorum obedientiam maxime commendat; qui ex praemissis Apostoli uerbis, dicentibus, Obedite praepositis uestris , argumentum sumens ait. Sicut enim oportet sacerdotem a-i liorum animas curare, ita necesse est, ut populus face

doti se obsequentem praebeat. Ergo tam necessaria erit subditis obedientia; quam necessaria est cura, & uigi- Bassu, tantia in Pastore, similiter etiam magnus Basilius affirser.3. E- dicens, quod uera,& perfecta subditorum obedientia in hoc consistit ut non solum ab absurdis abstineat Io. Clit' sed neque ea, quae laudabilia sunt, citra superioris sen

ti. i. Hi si m- Vlterius Chrysostomus subditis suis

214쪽

ET RESIDENTIA EPISCO. Ussexcommunicationem minatur, ne quadragesimae tempore ad spectacula se conserat .Hieronymus quoque in octauo suae regulae capite religiosis foeminis loquens ait. Obeditis enim Christo firmissime, cum praepositae uobis parere studetis. Et inde. Vicarii enim honor redundat in Deum. Et sequitur. Destructioni est corpus expositum, cum membra discordant a capite. Et tandem Augustinus in epistola ad Cassulanum conformiater loquiturrubi subd itum hortatur,ut quod suus iubet Episcopus, sine ullo scrupulo, & disceptatione exequatur. Sed & in ueteri instrumento hanc in superiores praelatos obedientiam Dominus requisiuit; quos,ut seipsu, audire flabditi deberent; cum in libro Regum per S muelem prophetam Sauli Regi diccbat. Nunquid uult Dominus holocausta, & uictimas; & non potius, ut Obediatur voci DominiΘmelior est enim obedientia,qua uictimae; & auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : & quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Et ad ipsum Samuelem ab Israel spretum dixit. Vade, non te abiecerunt; sed me. Inde nota est etiam omnibus seu ritas, quam in Dathan, Chore, & Abiron exercuit Dominus: non quia conspirauerant in ipsum; nam illi Domino obedire parati erant: sed quia rebellabant,& renitebantur ministris ipsius. Vnde a Mose uocati responderunt. Non uenimus; nunquid parum est tibi quod duxisti nos, nisi & dominatus sueris nostri Θ Propter quod ii uiuentes in infernum descenderunt. Et in De teronomio hoc idem liquido patet, ubi dicitur.Qui autem superbierit nollens obedire sacerdotis imperio qui eo temporc ministratDomino Deo tuo, morte mo riatur,

Hieri in regii. Sanctimoniali u. ad Eullo.

epistola

215쪽

166 DE ORDINE; IURISDICTIONE:riatur, & auferes malum de Israel; ut nullus deinceps intumescat superbia. Peccatum ergo magnum, atque superbiam reputat Deus , suis sacerdotibus non obediare. Quae inobedientia cum in omni lege sat euitanda; sequitur Praelatorum praecepta, quantum ad obseruaniatiae necessitatem, ed magis in nouo testamento habere uigorem; quo nunc maior persectio in ipsa christiana siue euangelica lege requiritur. Qua de re hinc manis stissime apparet,qua temeritate, quoue errore ueritatis aduersarii ab apostasiae spiritu male decepti contra scripturam; contra apostolicam traditionem: contra uniuersalem patrum sensum, sanamque, ac farcundam spui ritu sancto intelligentiam; atque tandem contra ipsam se rationem; & contra totius catholicae ecclesiae sentenatiam, stulte, & seditiose doceant, non reputantes, nisi in iis, quae diuini iuris sunt, Praelatis obediendum tare. Tralat Summa autem Praelatorum authoritatis, & totius lamrum σε - tudinis obedientiae iuxta scripturarum, & sanctorum/hq Patrum doctrinam in his praecipue consistit. Primum , V - quod hominem peccatorem Praelati coercem re possunt, ut a peccato exeat,& si contumax fuerit,ana' thematis mucrone ipsum percellere. Atque hic gradus directe circa Dei praecepta, & peccata, quae in ipsum

fiunt uersatur. Deinde alius gradus corum authoritatis est quod circa occasiones peccatorum proximas,' circa quas multa sanctorum praecepta uidimus, Pastoris officium magnopere uersari debet. Praeterea alius gradus est, ut Praelati erga Dei cultum, & ecclesiasticae politiae ordinem,conseruationem,& augmentum attendant.Debent insuper, atque possunt circa ea, quae iram

Dei a populis sibi subiectis tollere ualent, praecipere, &inuigilare

216쪽

ET RESIDENTIA EPISCO. Is inuigilare . Atque demum eorum authoritatis est, dubia, quae lege Dei non constant, decidere ; quibus quidem contradicere, aut mox repugnare non licet , nam

ut iam dictum est) ipsorum est , scripturas exponere, & docere. Hos igitur gradus Episcopalis siue ecclesiastica authseritas in se continet, & circa eos Episcopalis curauersatur. Sed quia iam ab. initio duplicis iurisdictionis potestatem a Christo suis Apostolis exhibitam risiam posuimus; hoc est, primae iurisdictionis in foro conscie ptiar quae etiam potestas ordinis appellatur; eo respe-''etu, quo in sacerdotii ordine essentialiter, &in primo actu continetur; licet non quoad usum exhibea- tuo secundae uero in foro contentioso: propterea scire debemus, quod primae iurisdietionis potestas adminia strationis sacramentorum, & praecipue sacramenti po nitentiae authoritas esse dicitur: quippe quae spiritualis es

quaedam potestas,& clauis est,qua a sacerdotibus coelum nobis aperitur, uel clauditur: nam indignis clauditur, qui mortali peccato sibimet illud claudunt, obicem, & impedimenta diuinae gratiar & gloriae cons quendae opponendo; & e conuerso dignis sacerdotum ministerio aperitur, quos quidem sacerdotes ipsi a peccatis absoluendo coelesti consortio dignos iudicant. Et potestas haec ad regnum coeleste introducendi, uel ab eo excludendi quae clauis uocatuo etiam ipsa dupleκ dicitur, ex eo quὁd duplicem habet actum; hoc

est, actum cognoscendi in causa peccatoris confitentis; & actum ferendi sententiam. Et prima clauis scientiae ad causam cognoscendam dicitur; quae scientiam,& discretionem rectum illius usum concomitantem praerequirit. Secunda uero clauis potestatis sententiae

217쪽

tin DE ORDINE; IURISDICTIONE:ferendae appellatur; quae iustitiam ad rectum sui ustitii Secinis praerequirit. Secundae autem iurisdictionis potestas IVVMbρ magis proprie clauis iurisdinionis dicitur, quia solum m pq in manifesto & contentioso soro operatur, in quo ius publice dicitur, & pronuntiatur. Quapropter sicut Dominus in sacerdotali potestate, quo id actum sanctificandi siue consecrandi, Apostolis suis ueri sui

corporis consecrationem in sua ultima caena commisit:

ita in regali siue iudiciali potestate sui mystici corporis.hoc est, fidelium curam eisdem post suam resurrectionem mandauit; atque inaequali distributione concessit; eam, scilicet, Petro principaliter, & uniuersali-om. H. ter, ut summo Pontifici tradens, dum illi dixit. Pasce oves meas&c. Apostolis autem in partem solicitudinis electis, ut Episcopis inseriori gradu communicans,qui Matti i8. bus illud praecipue congruit. aecunque alligaueritis super terram, erunt ligata & in coelo &c. Discipulis uero caeteris in auxilium ministerii Apostolorum uocatis, l ut curatis praesbyteris) etiam aliqualiter curam hanc exhibens, quibus etiam, suo modo, illud evangeli xc' petit. Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis

Ioan. H. peccata remittuntur eis, & quorum retinueritis retenta sunt. Qua de re duae praemissae potestates, hoc est, s cerdotalis, & iudicialis , quo ad utranque iuri tini

nis clauem' ipsarumque clauium usum primo ad Ponti seem & secundario etiam ad Episcopos pertinent. Sacerdotalis uero,&iudicialis potestas, ususque illius, quo ad primam tantum clauem iurisdictionis, quae ostin foro conscientiae, in omnibus curatis praesbyteris a quales sunt: sacerdotalis autem solummodo ad omnes praesbyteros,etiam non curatos, pertinet; cuius quideusus

218쪽

ET Rrs IDENTIA EPIsCO. is usus ab eis semper exerceri potest. Nam cum in sace dotalis ordinis sacramento indelebilis charactes imprimatur i, ideo sacerdotalis haec potestas ab ordinatis a ferri nunquam potest: neque etiam ab eiusdem executione quis unquam impeditur, quin de facto saltem operari ualeat; dummodo sacerdos ipse intentione,&uerbis utatur necessariis , & idonea, siue subiecta adsit materia, circa quam is agere possit, sicut inserius dii

cidabimus . Propter quod Augustinus,ad Parmenianu Aum . adscribens, donatistarum errorem reiicit,qui sacerdotem

haereticum factum,non quidem baptismum sed ius dandi quod acceperat amittere, hoc est, quae ad sacerdot lem ordinem pertinent,perficere non posse, putabant. Vbi ait. Nulla ostenditur causa, cur ille qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dadi amittere possit:

utrunqtie enim sacramentum est, & quadam consecratione utrunque homini datur,illud cu baptizatu istud cum ordinatur ideoque in catholico utrunque iterari

non licet. Quod etiam de Episcopo, quo ad episcopalem potestatem sibi indelebili sacramento consecrationis impressam, dici potest, iuxta ea quae iam praemisimus. Et propterea ex his omnibus docemur, quod non Ghe ab Imperatore, uel a mundi Principibus, sed ab ipso μ. Christo rege regum, & domino dominantium, non solum sacerdotalis, sed etiam regalis,sive iudicialis,coactivaque potestas, tam Petro, quam caeteris Apostolis tradita fuerit, licet uario ordine distributa: quos quidem non solum Episcopos, sed & iudices, & Principes tam in coelo, quam in terra ipse Dominus constituit, cum illis dixit. Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis su se- Matti

219쪽

t o DE ORDINE; IURISDICTIONE:debitis & uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Et non Apόstoli tantum, uerum etiasuccessores sui, simili modo, tum Episcopi,tum uero iudices, sue Principes in terra eslecti intelliguntur: nam quod tam Apostoli, quam etiam illorum succe res, Episcopi appellati, & a Deo instituti fuerint, iam olini

Psal io a. propheta expressit,cum de Iuda Apostolo, suique D IAo i, mini proditore dixit. Et Episcopatum eius accipiat alter. Dae quidem uerba Petrus in noua apostolatus electione allegauit. Atque in huius rei figura in Exόdo Ε .. e. scriptum est, quod postquam Deus sacerdotiii Aaron, , r. &is. &filioru eius ordinasset, tabernaculi similituditiem ostendisset, dixit. Perpetuus erit cultus per successiones eorum coram filiis Isracl. Et inde sequitur.Erutque sacerdotes mihi religione perpetua. Quod praeterea ta Apostoli, quam eorum succei res in cripturis sacri iudices dicatur, supra plene ostendimus. .hil autem . Principes appellentur, in psalmis patet, dum propheta Hal. inquit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues Psal. 13 8. eos Principes super omnem terram. Et alibi ait. Nitriis honorificati sunt antici tui Deus: ; nimis confortatus est Dist 3 r. Principatus eorum. Vbi glossa subiungit dicens.Quia

ς ςςςὶς βη sunt praeduces, di pastores ecclesiae. Imo etiam re ges ab eodem propheta n sminantur ubi ait. Dum di- rta. ιν. scernit coelestis reses super cath. hoc est,dum Christus,

qui super omnes coctos ascendit, Pastores, & Rectores super ecclesiam distribuit. Et alibi idem propheta di

P d. . cit.Delectauerunt te filiae regum in honore tuo:hoc est,

, ii Eis animae Apostolorum filiae in fide generatae te delectaue' runt per bona opera sua; nam Petrus, Paulus, atque Gρ' Ioannes Apostolifilios, & filiolos saepe uocabant quos

220쪽

ET REsIDENTIA EPISCO. et rin fide Christi genuerant.Praeterea beatus Dionysius in Diony.de libro de diuinis nominibus dicit, quod sacra eloquia dk-i Π principaliores ornatus,hoc est illos,qui primos gradus festiuntur, & qui supremi sunt, sentios, & reges,& d minos, & Deos uocant. Et in Apocalyps quoque scriptum est. Primogenitus mortuorum, & Princeps regu Apoe. r.

terrae. Quod quidem de Christo dicitur; & reges illi se

cundum doctores uarie intelliguntur: nam alii dicunt sunt reges per diuinam dispositionem sibi subi ctos regendo; alii sunt reges a Deo sibi commitas βdeIes gubernando; alii uero reges sunt, qui auxiliante Deo seipsos tantummodo regunt. Gorum primi sa culares Principes sunt; secundi ecclesiarum Pastores ;tertii autem singuli quique fideles. Sed Christus omnium Princeps est; quia ab ipso tum potestas saecularis; tum pastoralis cura; & tum singularis cuiuslibet fidelis

solertia dependent: quae certe omnia, sicut ab eo habent originem,ita secundum illum habere debent actionem ut scilicet Principes sarcularem potestatem habentes inter subiectos sibi homines iustitiam teneant; P stores per curam pastoralem commissis sibi fidelibus praebeant doctrinam: & singuli fideles per singularem solertiam in semetipsis sanctimoniam seruent.Ecce igia. tur quomodo ecclesiae pastores &rectores, tum Epit copi, tum iudices, tum uero Principes, atque Reges dicti sunt: inter quos is,qui summus est, hoc est Petri successor, de locumtenens Christi, tam sarcularium, quam spiritualium,& quorumcunque fidelium Rex regum, D minus omnium, atque Princeps regum terrae dici potest; sicut ipse Christust, cuius uicarius est in terris, ta- Apoc. i. lis appellatur. Et propterea Praelatis ecclesiae uere tum Y a sacerdo-

SEARCH

MENU NAVIGATION