장음표시 사용
221쪽
sacerdotalis , tum regalis potestas diuino iure conii nit: nam ipsi sacerdotes sunt, qui sacrificia osserunt, pro populo intercedit ni, populum erudiunt, sacramenta dispensant, in diuino cultu ministrant, & quae ad ipsum Dei cultum applicantur, benedicunt, & consecrat: se ipsi praeterea uere sunt reges, quia christi Domini sunt tam regali, quam sacerdotali unctiooe prae aliis uncti; quo respectu David Saulem maxime reuerebatur ducens , quia christus Domini est: unde&in psalmis ubN 6 ce Dei diccbat. Nolite tangere christos meos,& in pr y 'M phetis meis nolite malignari. Ipsi etiam spirituales iudices sunt, qui in criminibus; atque in spiritualibus rebus causas determinant, &sententiant; corrigunt, &puniunt ;ligant,&soluunt;coelumque claudunt& aperiunt: ipsi inquam) peccata dimittunt; poenam rei xant, & taxant ; excommunicant & absoluunt: ipsi l r gum conditores, ipsi doctores, ipsi ministeriorum Dei
dispensatores sunt, ipsique diuini cultus ministros di-Pralat sponunt, & ordinant. Quapropter hinc quaedam actuu -- utriusque potestatis distinctio sumitur. Nam quidam' in ecclesia actus pure sacerdotales sunt ό ut tam pro se, quam pro populo sacrificium osserre, & orare ;&hos
x6. q. t. s. eXercere possunt etiam qui nullam habent a Praelatis iuς ς risdictionem, dumodo sacerdotalem ordinem tenean sacerdotes non curati. Quidam uero sunt actusis. pure regales sue iudiciales; quos quidem spiritualem iurisdictionem etiam absque facerdotali ordine haben
Deom. ar tes exercere possunt; ut in spiritualibus causis extrinsechidia. c. cis iudicare,& spiritualem poenam, hoc est excommunia nicationem inserre; uel aliter corrigere, & punire. Qui c. perle dam etiam actus supra sacerdotales sum,hoc est,episcoetis . palis
222쪽
palis persectionis ordini congruentes ; uelut conferre Supra ordines, consecrare, confirmare, chrisma conficere, & cerdat similia facere; quos porro actus ideo suprasacerdot
les appello,non quia respectum habeant ad dignius ministerium, quam corporis Christi ueri ; sed respectu perfectionis episcopatus, in quo sacerdotalis ordo perfici tunquia Episcopus praesbytero superior est, non solum propter iurisdictionem, sed etiam propter ordinem sacerdotalem, quem ipse eminentiori, & persectiori in do tenet. Perfectum enim aliquid dicitur, cum quid producere, S. bonitatem suam aliis communicare potest. Unde Episcopi non solum sacerdotalem ordinem in seipsis habent, sed etiam caeteris ipsius ordinis pol
salem tradunt, & sacramentum tale dispensant. Ita quod si ad simplices praesbyteros curatos pertinet cathechizare, baptizare, praedicare sacramentum conficere, & peccata in conscientiae soro remittere, uel retin re : ad Episcopos tamen spectat etiam clericos ordin re, chrisma conficere, manus imponere siue confirm re, alios Episcopos consecrare, clericos degradare, uirgines benedicere basilicas dedicare, uestes & uasa e
clesiae diuino cultui sacrare, iudicare, & docere, atque synodos celebrare. Vnde in Episcopi consecratione dicitur. Episcopum oportet iudicare, & interpretari,consecrare, confirmare, Ordinare, osterre,&baptizare, &α. Ac praeterea actus illos Episcopatus suprasacerdotales
dixi respectu iudicialis, & regiae suae dignitatis; nam regia spiritualis potestas superior, & dignior est, quam sacerdotalis: quoniam in sacerdotio non, sicut in nomine regio, praesidentia, & praelatio continetur; sed mediatio, diministerium denotatur: nam sacerdos habet
223쪽
rationem medii; rex autem principii,& mouentis,ct CChristio nis rationem habet. Vnde etiam Christus, inquantumqμρ' o rex dignior,& superior est,quam inquantum sacerdos: sacerdos est inquantum homo; rex autem inquans . tum Deus, & homo: sacerdos est se offerendo,& nos reconciliando,& lex est iudicando, & ad suum regnum nos introducendo; quippe qui sicut in sacerdotali munere immolatus fuit ut agnus, ita in regali dignitate uictor ut Leo surrexit: dc qui iam sacerdotalia uestimen. ta in sacrario Mariae uirginis induens, formam serui si scepit; inde immortalitatis suae stola indutus in thron' maiestatis suae Rex gloriosus apparuit Vnde in sanoo Matthaei euangelio scriptum est, ubi de uniuersali iudicio agitur. Tunc dicet Rex iis qui a dextris sunt: Vinia sau. s. te benedicti Patris mei, &c. Propter quod, cum maior dignitas denotetur ex eo, quod Christus Rex dicitur: quam ex eo quod sacerdos nominetur; ideo in eccle is
Praelatis simpliciter superior est potestas regalis spi iis tualis, quae iurisdictionis dicitur ; quam face dotalis,
sau ςρ quae ordinis potestas appellatur. Ac denique alii sunt μη utrique potestati, uidelicet tam regali, quam sacerdotali communes, quia ad utranque diuersinode pertinent: unde nec ordinem habens sine iurisdictione,
nec iurisdicti em sne ordine retinens,iales actus exercete potest. Qui quidem actus sunt in primis, publice docere.quod secundum aliquos ad utranque potest tem attinet & ad sacerdotes, siue ad diaconos saltem , quibus iurisdictio data sit, spectare debet: quia tam ad iustificationis dispositionem, quae per ignorantiae purgationem fit; quam ad exteriorum actuu directionem, ct regimen, docendi actus pertinet. Quo fit ut tam sacerdota
224쪽
. ET RPsIDENTIA EPISCO. 'c' i sicerdotali, quam regali siue iudiciali ministerio doctor utatur. Deinde actus huiusmodi sunt, absoluere, & luigare in soro poenitentiali : nam actus iste primo ad sacerdotalis ordinis potestatem hac ratione pertinet ut doctores aiunt quod ad eandem potentiam spectat ali quam persectionem tribuere, & ad illius persectionis
susceptionem materiam parare. Potestas autem tace ldotalis brdinis ad hoc se extendit, ut sacramentum corporis Christi conficiat, & fidelibus ad eoru spiritualem uitam, & persectioneas tradat. Idcirco oportet, ut e dem potentia ad hoc se extudat, ut fideles aptos,& idoneos ad huius sacramentistisceptionem reddat: quod per purgationem a peccatis fit, quae a Deo separare s ilent ν nam huius sacramenti eirectus est Christo unire . Huiuscemodi autem purgatio primum per baptismu, deinde per poenitentiam fit. Oportet ergo quod sacem
dotalis potestas ad talem peccatorii remissionem,& ad illotum.sacramentorum pensationem, quae ad pec- Citorum temissionem ordinantur . se extendat. Sed insuper actus iste absoluendi, & ligandi in foro poeniten. tiali etia ad iurisdictionis potestatem pertinet ratione materiae, circa quam exercetunquae materia sunt subditi fideles: quos quidem subditos esse oportet, ad hoc ut idonea sit: nam adtus hic circa aliquos exerceri non sine paro. ualet, nisi prius ipsi subditi illius ericiantur, qui talem actum exercet. Hoc autem non fit, nisi per clauis usum e. omnis a legitimo superiore concessum ; propter quod dici so- si q 3- let, qudd clauis cum ordine datur, sed executio debita materia indiget quae est plebs per iurisdictionem subiecta. Unde aliquis habens ordinem, antequam iurisdiaetionem habeat, Loc est, essentialem tantum cono
225쪽
1 6 DE ORDINE; IURISDICTIONE:tentis sibi iuris potestatem habens cum ordine collata, in primo actu; quae potestas quoque ordinis appellatur; non autem eam ut v sualem, siue accidentalem, in secundo actu possidens: sicque huiusmodi sui iuris ditionem , siue dominium, non etiam usum retinens,clauem quidem habet, sed usum siue actum ipsus clauis non habet: non quia essentialem potestatem clauem utendi in se non habeat, sed quia materia deest, circa quam habita potestate utatur quippe qui usus,seu qua materiae applicatio iurisdictio appellaturata quod nullus sacerdos claue sua in poenitentiali foro uti potest, nisi circa eo s,qui ad illius iurisdictionem pertinent,uci ordinarie, uel ex commissione, uel ex necessitatis legee postula in quibusdam casbus a iure praescriptis: sed tantummo: 'ia do summus Pontifex claue sua in quemlibet uti p0test, Sarra & quia plenariam potestatem,&iurisdictionem habet,adi quam fideles omnes, imo etiam infideles in iis,quar u
de usu. v naturale, siue morale, uel diuinum ius reserunt, respobi Panor. ctu delicti, siue etiam rei, contractus, uel domicilii, ty e su ρ p tinent. Et propterea quoruncunque sacramelii, deuo torum dispensatio respectu fidelium,quibus dispensanto PM-dς tur,iurisdictionis concessionem requirit. Sed & alia de Consin 'ratione absolutionem in foro poenitentiali ad Et Oidra. utranque potestatem pertinere disimus. Na,prout hu- C siti' iusmodi absblutio ad hominis sanistificationem, & ad. o I ea reconciliationem cum Deo ordinatur,sic ad sacerdotacta. cum lem potestatem pertinet, sanctificare enim, & Deo ro' conciliare, sacerdotis est: sed inquantum in huiusmoriri uelis di absolutione habet esse iudicium quoddam,sic ad i
his. 16.q- risdictionis potestatem spectat;nam sacerdos confesso audiens,& a peccatis absoluens, atque pro sulp poenam
226쪽
ET REsIDENTIA EPIsCO. i poenam imponens, iudiciariam potestatem uice Chruisti exercet, qui uiuorum, & mortuorum iudex esse
De symmi Pontificis primatu; deci tam j-Hi, quam Epimporum iurisdictione .sECTIO SEPTIMA.
'VCVS QVE probauimus, quomodo tum sacerdotalis, tum uero regalis siue iudicialisas potestas a Christo ta Petro,quam caeteris Apostolis, atqueeorum succestaribus tradita fuerit,ea tamelem ut cephas, hoc est, caput esset Petrus; cuius uniuersali iurisdictioni Apostoli alii subordinati& subiecti, atque in partem solicitudinis illius cum eo ab ipso Domino uocati sorent. Quod ut plenius ,& profundius disseramus, modo considerandum nobis est,quod praecipua sane ratione Seruator ipse ecclesiae suae minusterium diuersis uario modo distribuit, idque summa sua prouidentia ordinauit: ut scilicet ex immediata illius authoritate, & mandato omnis illis data potestas penderet, agnoscereturque: quippe qui,cum tale negotium non uni soli ,sed aliis etiam coadiutoribus iniun- sendum esse praeuideret; ideo gradum,& ordinem illorum posuit; qui ab ipso Christo instituti, non ut merce Ioan. to. narii,& ab humana industria sussecti; sed ut ueri pasto-
res,' episcopi sub uno principali Pastorei,4 Episcopo
Christi uicario constituti essent; & eadem cura,& dii .etione,qua Petro Dominus munus hoc commendauit, ministerium suum gererent: atque sicut Petrus a Chri- ἔ Z sto
227쪽
RO. ID Dist. 89. c.ad hoc. 9 q.3. per omnia cap.
1 8 DE. ORDin E: Iudi 1 SD IcTIONE:sto ali diuis, Petre amas me plus his Θ pasce ques meas; lita ipsi ab ipso Christo eadem uerba cordis aure percuperent; & a Paulo Apostolo quoque audirent. Attendi te uobis, & uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit Episcopos regere ecclesiam Dei quam acquisi .uit sanguine filo. Quare tibi cliquido percipi potest, quod sicut Papa Petro succedens in potestatis plenitudine, a Christo immediate acceptar,uniuersalem ecclesiam gubernat . ita Episcopi omnes Apostolorum suta cessores,in partem solicitudinis ab eodem Christo im mediate uocati & posti, eodem diuino iure sibi subdiatos regunt. In hac autem regia spirituali potestate, sicut & in teporali, uarios&inaequales gradus csse oportet. Et ratio est, quia ecclesiae necessitas Rectorum pluralitatem requirit, dum ad totius ecclesiasticae multitudinis regimen unus per seipsum non lassiciat;messis clenim multa multos. operarios exigix; unde potestatem regiminis pluribus necesse suit communic/ri Sed quoniam quae a Deo sunt ordinat iunxi; d sicut est ordo inrcbus ita & in potestatibus esse debet: ordo autem inaequalitatem, & gradus requirit: idcirco spiritualis regiminis potestas non in omnibus aequaliter inest, sed secundum quos dana g adus; nani super subdiaconos de infeliores gradus sunt diaconii super diaconos praesbyteri; super praesbyteros rchipraesbyteri; super archi prae
sbyteros Episcopi; supes Episcopos Archiepiscopi; su
er Archiepiscopos Primates, & Patriarchar; super Patriarchas Cardinales; & super Cardinales,& alios omnes summus PontifeX militantis ecclesiae monarchiam
tenet: atque sicut una communitas excedit & includit aliam, ut communitas prouinciae communitatem ciuiutatis ;
228쪽
tatis; & communitas regni communitatem prouinciae ;& communitas totius orbis terrarum communitatem
regni: sic una potestas aliam excedit, di includit. Sed quia ubi est gradus secundum magis&minus,&sup
rius&inserius, unum esse summum oportet; nam in osis & minus per comparationem ad maximum dicum ture, & quod per excellentiam dicitur, uni soli conii nit:propter hoc omnis gradus ad unum primum & summum respicit. Igitur unum summum esse oportet, cui parali spiritualis regiminis potestas in summo principaliter, ς. 3.
& secundum plenitudinem congruat; in cuius rei figuram Dauid uigintiquatuor summos sacerdotes instituit, quibus tamen unum praesecit. Et Moses ex Dei De e5se. praecepto filios Aaron sacerdotes instituit ipsum uero dist i .c. r. summum sacerdotem ordinauit. Et quia quod est prin- ' 'cipaliter & maxime tale, aliis causa est, ut talia sint; sticut maxime calidum causa est aliis, ut calida sint ut est ignis)propterea euenit ut ab illo uno, cui spiritualis regiminis potestas primum, & maxime competit, eadem potestas ad alios, secundum gradus quosdam,quos ecclesiae uarietas & decor requirit, derivetur, atque illis impartiatur: unde a tali uno&.primo omnes illi dependent, qui spiritualis regiminis quocunque modo lparticipes sunt, sicut ab eo, qui super omnes ecclistas, ecclesiarumque rectores praeexistit. Hic autem unus, &maxime principalis, a quo omnis gradus, & omnis potestas in coelo & in terra procedit, tam in triumphanti, quam in militanti ecclesia Christus est: qui tam Episcopatus ordinem in Apostolis, quam ordinem praesbyt
ratus indiscipulis suis, deinceps in jeόrum sui cessoriabus perpetuo in hac militanti ecclesia p.rmansurum in Z 1 stituit;
229쪽
18o DE ORDI NE: IURIS DICTIONE.stituit ; sub quibus caeteri gradus spiritus sancti instru .ctione, atque apostolica traditione ordinati continen tur. At uero quia Christus ecclesiae suae corporalem sua praesentiani subtracturus erat; ideo postquam potest a tem , gradus dc reginaen ipsius ecclesiae in inserioribus praelatis, ut primus,& maximus Pontisex,ordinando fidelibus amicis suis distribuerat, & constitutionibus, ®ulis suis roborauerat , opus erat,ut iam ab eis disces' surus alicui uni uniuersalis regiminis iurisdictionem committeret,qui uice sui toti ecclesiae praeesset,earuque
dignitatum,& potestatum suo diuino iure institutarum applicationem & distributionem; secundum rationabilem exigentiam, idoneis fidelibus dispensaret. Et hic
unus cui Dominus uices suas commisio stit Petrus Dan, ulti Apostolus, cui singulariter dixit. Pasce oves meas; &claues ecclesiae tam iudicialis, quam sacerdotalis regiminis principaliter commendauit: & cui etiam dec
denti alios deinceps in eadem dignitate de iurisdicti
ne uniuersali succedere uoluit; atque usque ad consummationem saeculi hanc unam sedem apud unum summum Pontificem pro tempore existc ntem, pro utilit te,& unitate ipsius ecoesiae,perseuerare decreuit. Vnde
Mati. 18. dixit. Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque e LM O- Rd consummationem seculi. Sed α altera adhuc istius unitatis & ordinis ratio succurrit; nam cum Dionysius
a firmet' quod lex diuinitatis sit, media per prima,& ultima per media ad purgationem, illuminationem, &persectionem perducere; propterea sicut in omnibus siue rationalibus, siue naturalibus , siue coelestibus uidemus, quod ad hoc ut concordia & decor sit, ordinem. esse oportet ; sc etiam in spiritualibus potestatibus in ecclesia
230쪽
ΕT RESIDENTIA EPISCO. i8Lecclesia intelligendum est , de qua quidcin ecclesia in Canticis scriptum est, quod terribilis est, ut castrorum acies ordinata. Sed quoniam ordo attenditur secundupraelationem, &subiectionem,& praelatio ipsa secundum ascensum,& descensum,non secundum aequalit tem consideratur: & in ascendendo ad superius status est & reductio ad unum, & e contra in descendendo ad inferius multiplicatio est: idcirco, secundum rectum ecclesiae ordinem, unum primum, & supremum Prael tum esse oportuit,in quo omnis ecclesiasticae praelati nis status esset. Qui sane summus Pontifex est ; in quo, quia summus & firmus status tanquam in primo & simplicissimo in suo genere existit; ideo uirtus in eo unita est, ct solus est inter Praelatos qui potestatis plenitudinem habeat. Ac praeterea quia per recessum ab uno multiplicatio fit, & per hoc uirtutis diminutio; inde cst, quod quanto Praelati alii inferiores sunt, tanto plures sunt,& tanto minorem habent potestatem; ita quod in parochialibus sacerdotibus, qui immediate populi curam gerunt ultimus status est, quia eorum iurisdictio ad determinatam portiunculam aristata est, & cuilibet sua portio secundum rectam ordinationem commissa; quae quidem portio messis sua esse iudicatur. Et quoniam alii sacerdoti in alienam messem manum siue falcem mittere non licet; ideo quis potestatem non habet alterius subditum absoluere, nisi superior sit,uel uicem superioris habeat, ut poenitentiarii &priuilegiati alia qui sunt. Et haec plane secundum legem communem intelligenda sunt; quia in necessitatis articulo naturalis siue diuini iuris rectitudo cuilibet sacerdoti ex clauium uirtute siue ex essentiali ligandi,de soluendi potei state nite