장음표시 사용
241쪽
competentem militum numerum applicaret; sed pommodum Principi uel Locumtenenti suo coni mitteret, ut de ista, uel de illa prouincia, pro suo libito, dc ex sua iurisdictione, congruos sibi subditos adiungeret, uel tam ex superiorum, quam ex inseriorum demeritis , remoueret,& reos quoscuque iudicared, & puniret, uel absolueret,atque ad imperialium legum obseruantiam
omnibus modis cos dirigeret: ita de Apostolis & DL scopis eorum successoribus euenit, qui ab ipso Christo Episcopi creati sunt; sed Petri, siue illius successoris iurisdictioni subinde commendati & subiecti: Vnde uno modo,quo ad eorum gradum , potestatem, & dignit rem considerari possunt, quae est ipsa praelatura,seu Episcopatus, quem illi in sua ordinatione,& uimite,&-- thoritate Christi recipiunt; alio uero modo considerari possunt, quoad subditos , iuxta suae practaturae congruentiam,sibi ex Pontificis Christi uicarii siue locum. tenentis iurisdictione applicatos.Quoniam sicut Ducatus,vel Tribunatus in Lucibus, &Tribunis illis,non ex illo locumtenente esse dicetur, qui ipsis Ducibus, uel Tribunis militum ab ipso Imperatore creatis subditos exercitus applicauit; quamuis iurisdictionis usum per
sibi traditam subiectam materiam cis dederit ; sed dignitas & potestas illa essentialis, cui talis extrinsecus usus dari competit, ex ipso creante imperatore esse diacetur; secundum cuius regulas, & ordinationes mune
re illo a nullo alio alterando, uel extra rvulas suas iri mutando eos perfungi oportebit : ita similiter praelaturae siue Episcopatus gradus, essentialisque potestas noe apa Christi uicario esse dicetur, qui subditos popu los tali uel tali Episcopo, ex ipsius Christi authoritate
242쪽
ET RESIDENTIA EPISCO rρ creato applicauit, quamquam iurisdictionis usum siue debitam proeliabiti episcopalis iuris actionem per sibi, traditam subditi populi materiam illi cocesserit,& omnes suae ditioni uniuersaliter subiectos habeat, & iudicare, & corrigere, & punire possit; sed ex ipso creante lChristo,& potestatem,& dignitatem illa praestante esse perhibetur, secundum cuius regulas, & exhibita doctrina pastorale illud munus, a nullo alio immutandu, uel, extra praefixam normam distrahendit,exequi opus erit. At si quis forte opponeret, quod potestas quandoque a s p . superioribus praelatis inferioribus tollitur; utcu quis suspenditur,excommunicatur,uel deponitur. Respondeo. Sobris. quod nunquam potestas ipsa a Christo tradita,&ordi ni cohaerens quo ad sua esΘntiam tolli potest, sed tantu, quo ad ipsius usum siue executionem in subiectam materia suspenditur, uel aufertur; quia clauis apud ordinae tu semper remanet,licet illius usus magis uel minus invpediatur. Sicque essentialis illa potestas nunquam a Papa tollitur,quia nec datur,sed ex uigore collati tum episcopalis tum sacerdotalis ordinis tam Episcopo, quam praesbytero uario tamen modo confertur,ut utriusque ordinationis uerba demonstrant. Et inde est quod quis suspensus uel depositus,si restituatur,non rursus in Episcopatu, uel praesbyterio, ordinatur. Nam doctores.
aiunt sicut de potentia uisiva dupliciter, uel quantum scilicet) ad essentia uel quantum ad usum loqui possumus; quia quo ad essentiam haec potentia in anima radicaliter fundatur,nec animam unquam deserit; sed quoad usum, organum bene dispositum, & medium illuminatum exigit: ita in propolato nostro intelligendu est, . quod si de potentia soluendi, & ligandi in praesbytero έmo B B in
243쪽
in foro conscientiae; uel de potentia excommunicandi,& iudicandi in Episcopo in soro contentioso, qua turn ad essentiam loquamur: sic in ipsa anima radicaliter inest, sicut & character: neque ab illo,nisi secundum relationem quandam differre uidetur; & hoc modo cum sacerdotali, uel episcopali ordine inseparabili ter se tenet. Si uero quantum ad usum loquamur; sic iurisdiactionis actio necessario requiritur: & ratio est, quias cerdos in foro conscientiar,sicut Episcopus in foro content ioso mediator esse dicitur; & ambo, inquatum mediatores, Iaco inseriores, & poenitente, uel reo superiores exi stunt. Vnde arbitri sunt & iudices homini, loco
I ei ad soluendum , siue ad ligandum & puniendum
constituti. Tale autem iudicium non est sine aliqua iurisdictione in eum qui iudicatur; quia nemo aliquem iudicare potest, nisi qui iudex eius constituitur ab eo, qui talem sibi subdere potest. Quare iurisdictio est tanquaclauis usus, & actio in subiecta materia, qua deficiente clauis non aperit; ita quod si iurisdictio amittitur, clauis executio cessat: quae sanὰ iurisdictio multipliciter amitti potest; utputa,uel respectu subiectar materiae aliquo casu sublatae, circa quam iurisdictio ipsa exercebatur; uel etia respectu Pi Uatoria, per amotionCm C rum a tali actione; tum scilicet pcr ipsam subditorum
ablationem quantum ad rem, ut C si in haereticis, exc5- municatis i&smilibus; tum etiam per eorum remotionem subditorumque ablationem quantum ad rem &quantum ad spem, ut est in degradatis, sue depositis omnino, quibus usus talis sine spe recuperandi ause tur. Propter quod hic concluditur, quod quavis clauis ista.quantum adesse,ordinem consequatur,tamen qua a tum
244쪽
ET RESIDENTIA EPISCO. rystu ad executionem regulariter iurisdictione sequitur. Vnde haeretici uel degradati ideo non posse dicuntur, quia ibi ea non sunt,quae ad eorum clauis usum necessaria sunt: & tamen potentia habent ,& clauem ipsam possident. Quod quam uerum si ex eo quoque patet, quod simplex curatus praesbyter de casu illo poenitu occulto subditum absoluere potest, qui alias, si manifestus esset,ad Episcopum siue ad Pontificem pertineret. Idque euenit quia simplex quisque curatus, cu Ordine habeat sacerdotalem ligandi, soluendique potentiam ordini annexam,de omni casu in soro conscientiae absoluere potest nisi casus aliqui a superiore ecclesiae Praelato sibi reseruentur ut sunt regulariter Episcopales,&Papales casus omnino autem occulti non reseruanturi quia ecclesia de occultis non iudicat. Unde sequitur quod simplex ille curatus non ex Episcopi uel Pontificis authoritate sibi concessa quia limitata sibi fuit
sed ex essentiali ligandi,& soluendi potestate sbi diui
no iure tradita, atque ordini semper adhaerente in tali casu absoluit, de quo extrinsecae iurisdictionis usus nose impedit.Et sic patet intrinsecam quandam in alios, tum ad ligandum,tum ad soluendum, iuris potestate, ordini semper annexam csse, licet executio& usus illi, us quandoque suspendatur cum a superiore Praelato sudita matella subtrahitur. Quae tamen hic subtrahi nopotuit; quia haec non ad contentiosum,sed ad paeniten tiale forum solummodo in eo crimine iure pertinebat; cum paenitus occultu' crimen occultum omnino iudicium requirat, secretumque examen: quod profecto
in dispositione iuris diuini remanet,& ad diuinum sorum spectat. Idque similiter quoque de articulo neces B B a statis
litterarii. Et de co-hab.clec. uel ira.
245쪽
DE ORDINE; IURISDICTIONE.. statis in quocunque praesbytero euenire solet imo si ta lis executio prohiberetur, prohibitio haec , quae contra, rectitudinem iuris naturalis siue etiam diuini, facta esset,non ualeret,atque intolerabilem errorem contineret. Sicque extrinsecae iuriis dictionis ratio cessat, ubi mi. . t i litantis Ecclesiae iudici uim non exigitur,ad quam de oe- cultis iudicare non spectat neque in necessitatis articulo limites ponere. Qiuapropter ex praemissis colligitur, Omlusio. quod tum Sacerdotalis,tum Episcopalis ordo, diglibras,atque potestas i unt de iure diuino immediate tradit vitam Praesbyteris, quam episcopis diuerso i iii e gradu inseparabiliter annexa. Deinde patet,quod lauium siue potestatis eorum usus & cxecutio etiam de iure diuino sed mediate per Papam conceditur, ut
subiectionis ordo seruetur sed sicut huiusmodi usus cocessio per Papam in Praelatos a Christo mediate derivatur ita modus ipsius usus ab ipso Christo immediate institutus fuit,& pastoralis regiminis conditiones,& regulae ordinatae quas transgredi non decet. Vnde sicut Episcopus in clerum,& in dioc sanos,& curatus prae-sbyter in parochos suos,pro sibi concesso clauium ulli, curam & regimen suum de iure diuino peragunti itatam ipsi Episcopi quam curati,atque caeteri Omnes in
militanti ecclesia desciates codem diuino iurC a summo pontifice tanquam illi subiceti,& pii mariae, ac uia niuersali ipsus iurisdictioni obligati reguntur:qui quidem Pontifex. ut caput, singulari praerogatiua credita habens talis clauium usus dispensationem a Christo, omnibus inferioribus Pralatis propriae eorum potestatis executioncm pcr subditorum exhibitioncmi concedit, atque sicut in Praelatis eligendis, ita in electis,&- promotis
246쪽
: ET RESIDENTIA EPISCO. . ro promotis diuersis animarum curis applicandis, textrinseca sua optione & iurisdictione sibi a Christo peculialiter tradita uti solet. Et hinc est quod sicut illud factu. quod praecise & immediate sacerdotalem uel episco Palem ordinem respicit,&extrinseco actu per sacrae impressionis sue habili characteris uirilitem perficitur, mori omnino auferre seu prohibere Pontifex potest , ne de facto fiat ut consecratio corporis Clitisti uel oriadirium collatio,&confirmatio licet contra prohibitionem agentes peccent: ita illud factu,quod non tam o 'dinem,quam etiam iurisdictionem respicit uel ad sola durisdietionem spectat, et extrinseco actu periobedien itiam;& per subiectionem perficitur, eo respectu, Papa
regulariter sibi reseruare,sil spendere,vel tollere potest; .r ii T. iita ut actus talis excepto,ut iam diximus,crimine par-nitus occulto uel necessitatis articulo omnino inualiadus sit,ut in ligando,& soluendo in foro conscienti is
ih e&communicando & reconciliando in soro conten- . . . - .
tioso: atque eo magis in caeteris actibus iurisdictio nem pure spectantibus id eueniet; quoniam in t liui executione ad superioritatem praecise respectus habe Iur quae uicario Christi plenarie concessa fuit , ad hoc ut iuxta Apostoli monitum omnia in nobis brdinathfiant. Ex his autentiquae adduximus facile conuinci po test,quam grauiter illi aberrent, qui Praelatotu electio Tnem ad temporales magistratus siue ad populi ;&pi bis arbitrium pertinere uolunt. Nam profecto ad sum muni Pontificem sue ad Episcopos talem curam pertinere in scripturis legimus,& non ad profanos magistra tus, & multo minus ad uulgare arbitrium; cum non sit in eo consilium non ratio, non discrimen nec ulla dilia Cisero, gentia; p 0rum
247쪽
198 DE ORDINE; IURISDICTIONE:nentia; unde sapientes ea quae populus secisset, fere da non semper laudanda duxerunt.Propter quod sicut in ueteri testamento Deus sumini Pontificis & Regis Glectionem non commisit populo, sed sibi reseruauit; ut in Deuteronomio XVII. dicitur: et scut talis Dei electio tunc per prophetas,& sacerdotes declarabatur c ita nuc fieri debet. Et propterea in Pauli epistolis nobis co stat Timotheum, & Titum ab ipso Apostolo episcopos constitutos; Tito uero ab illo mandatum fuisse, ut ipse non ut populus qui docendus,non sequendus est aut profanus aliquis magistratus per ciuitates p sbyteros constitueret. Atque alibi ordinandi po uatem plebi detrahit, & eadem soli Episcopo permittit; idque -τim s. non temere, sed graui cura adhibita. Vnde Timotheo dicit. Nemini cito manus imposueris. Ex quibus Apostoli uerbis tam electio. quam ordinatio sacerdotum,& Praelatorum ad ipsum Pontificem, & ad Episcopos spectare videmus. Et in Apostolorum actis saepe legitur quomodo ab Apostolis Episcopi, praesbyteri, irae etiam diaconi instituti sint. Et legat qui uelit tam acta, quam epistolas Apostolom omnes, nusquam reperiet Quod quicquam in hac parte sibi iuris uel populus, ueli inporalis magistratus usurpaverit. Et qua uiselcctio apud populu aliquando fuerit; attamen hoc nunquam sitit. ut ipse sibi sacerdotem,uel Episcopum costitueret: rei nata ostendebat. Vnde in quadam ad Corneliu epistola Cyprianus de Episcopi electione mentio m faciens diuini primum iudicii, deinde populi suffragii,
postremo Chorepiscoporum consensus meminit. In ea
uero quae proxime sequitur, de uniuersae
248쪽
ΕT REsIDENTIA EPISCO. rostsuffragio deque Episcoporum,qui in praesentia conuenerant iudicio, Sabino delatum episcopatum se ribit. Praeterea etiam talem fidelem populi consensum in huiusmodi clectione ex Stephani,&Nicolai Pontificum epistolis percipimus;ita tamen, ut penes Romanum PO strii, Ltificem,aut Metropolitanum constituendi siue eligen- epi. Rauedi Episcopuin potestas esset, quippe qui non inuitus, sed spontanee nisi quid impediret cleri plebisque con ad ioah
senium&desiderium sequebatur. Et usum talem Leo Archiepi. Papa describit dicens. Vota ciuium , testimonia popu' LEo u e lorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum in putola ordinationibus sacerdotum constituantur.Origenes in
super scribit in ordinando sacerdote etiam populi praesentiam requiri, ut sciant omnes & certi sin i, quia qui Homusi. praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui se ctior,& qui in omni uirtute eminentionille ad sacerdotium eligitur;&hoc astante populo,ne qua postmodu .rctractatio cuiquam ne quis scrupulus resideret. Nam4Num. 1s.
sic quoque in ueteri lege coram omni sinagoga iubet . Deus sacerdotem constitui: quod inquit Cyprianus instruit&ostendit sacerdotales ordinationes non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere,ut plebe praesente uel detegantur malorum crimina, uel bonorum merita praedicentur,& ordinatio iusta,& legitima sit. Neque enim dubium est, quin eo tempore, quo christianoruin persecutio uigebat, cumque episcopatum desiderare nil aliud crat,quam martyrem fieri uelle;tunc inquam & ambitio minor, & in eligendo maior fuerit populi sancti grauitas,& constantia.Postqua iero, secundis christianorum rebus, ambitio paulatim irrepsit , corrupto iam in multis primaeuo ecclesiae 2 P . statu,
249쪽
statu,ea ratio commutata fuit;ita ut ad solos sacerdo- tes electio sane pertineret, praesente tamen populo. Naquanta inde in plebe,primis illis temporibus, iam se
uore in christianorum cordibus tepescente,confusio orChrysost. ta esset, Chrysostomus meminit, qui electiones illas, quae per illos populos fiebant non ut laudandas,sed ut ' potius arguendas reserens ait. Ito iam hinc, & publica festa spectato' ea dico in quibus dignitatu ecclesiastica rum cleetiones de more fiunt, & tam multis uidebis ibi criminationibus Episcopum lacerati,quanta est tota il a subditorum multitudo quibus eligendi potestas co
cessa est: hos omnes tam in multas factiones scindi,nesque inter se consentire,neque cum eo, cui sorte Episcopatus delatus est, conuenire uideas: scd unusquisque
a suis unius partibus stat alius hunc alius illum eliges; cuius rei causa haec est , quod idipsum non spectant, quod solum spectandum fuerat,nempe animi uirtute; sed alia sunt causae,quibus honor is conciliatur ; nam hic quod claro genere ortus sit,ille quod opibus abun-' det, alius sibi genere propinquum , alius adulatorem
caeteris anteponere mauult; & nemo est, qui eum qui id 9 neus sit,spectare uelitaui animi partes explorare curet.Et haec porro apud orientales Chrysostomi temporibus in populis illis cligendi ratio fuit. neque certe di .
uersa fuit in Astica qua etiam ex causa Augustinus faciendum putauit, ut quemadmodum ipse Valerio non successerat, sed accesserat, sic ipse uiuens ecclesiae suae de sibi succestare prouideret: unde Eradium in coadiutorem & suc cssorem suum in episcopatu assumpsit. In Aurust. quada enim sua epistola dicebat.Scio post obitus Eptii epiti. ipi, scoporum per ambitiosos, aut contentiosos splere ec elesias
250쪽
; ET RESIDENTIA EPIsm totclesias perturbari: quod saepe expertus sum, &dolui. apropter pyebeia illa electita per ecclesiam merito Io. Echi. sublata est, & praesbyteris, primum pluribus, moxque paucioribus,r licta: sicut in Concilio Constantinopoli e. is. tano & Laviccnsi constit tum legimus. Sed & modo Concilia. ordinationes praesente populo fiunt, non ut illius consensus suffc gia,u laxit horitas requiranturi sed ut siquid obiiciendii in praesentes habeant contra ordinandum,afferre non praetermittant. Vel etiam in praeficiendis particulari ecclesiae praesbyteris patronoru dignio
rades letia ad proprium Episcopum deseruntur, qui si
talςs idoneos cognouerit,aut horitatem suam praestat, ut praesit. Et sic de minoribus ecclesiae ministris apud Episcopos de Episcopis uero constituendis iudicium,&potestas apud eum esse videmus, qui summus Omnium pastor, & Ponti sex, atque Romanae sedis praesul existit. Vnde hoc modo unitas in ecclesia retinetur: sieschismatibus obuiatur & sic ut id ipsum omnes sapiant, id ipsum sentiant & dicant, prouidetui; dum unius dioxoesis unus est Episcopus, cui tanquam Patri, non solum grex sibi creditus plebis, uerum & sacerdotes omnes obedientes consentiunt:& dum unus insuper om- nium tam Episcoporum, quam inferiorum, tanquam communis totius ecclesiae Pastor Rector, Romanus Pontifex est : ex quo quidem pendent, cuius authoritatem sequuntur,& ad quem de causis omnibus maioribus omnes reserunt.