Tractatus de ordine, iurisdictione, et residentia episcoporum, F. Antonii Pagani Veneti, ordinis min. obser. In quo quidem tractatu agitur primo de Episcopatus, & aliorum ecclesiasticorum graduum distinctione, ... praeterea de necessaria praelatorum

발행: 1570년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ioi DE ORDINE; IURISDICTIONE.

Ti. r.

De Pr latorum Pasto, rati, debita, ac multiplici in siubditos cura. : iuui

VM iam sacerdotalis', episcopalisque ordinis, atque iurisdictionis singularitatem, d 1 I gnitatem, eminentiam, &potestatem considerauerinius; nil aliud nobis residuum est,nisi ut perspiciamus, tua serie, tuo ritu, qua diligentia, & cura, atq: quo actetu unusquisque Praelatus ,&maxime Episcopus super populum suum totis uiribus inuigilare,& inunere suo persungi debeat. Quod quanti reserat,& quanti oneris sit honor iste, qualique indigeat solicitudine, Christus in multis euangelii locis ostendit; atque tam Petrus , quam Paulus ipsus Apostoli in suis epistolis demonstrarunt; & praecipue Paulus ad Titum Cretae Episcopum scribens: & in Apostolorum actis , ubi apostolica uehementia AEphesinae ecclesiae Praelatos, & curatos monebat,ea uerba quae alias praemisimus,dicens hoc est. Attendite uobis& uniuerso gregi, in quos u's spiritus sanctus posuit Episcopos regere ecclesia Dei, quam acquisiuit sanguine suo. Et post pauca dicit. Pr pter quod uigilate, incinoria retinentes quoniam per triennium nocte, & die non cessaui cum lacomis ino nere unumquenque uestrum. Cui quidem episcopali muneri ut ambo illa apostolici ordinis eximia lumina' ria, Petrus nimirum, & collega eius Paulus, satisfacerent, per orbem diuagabantur, & transibant ,& redibant , &saepe constitutas ecclesias invisebant, confirmantes

252쪽

mantes eas; Apostolorum & seniorum praecepta,&tra Act. Orditiones custodire praecipientes; di non tantum uerbo, sed & exemplo episeopos omne* commonentes,ut qui speculatores in Dei ecclesia constituti essent, & nominarentur, prouinciae sibi mandatae uigilantissime inten derent, fidem ,conuersationem,mores,& uitam singulo riam explorarent subditorum, & ne alicubi quis iti cauocatione, ad quam a Deo uocatus esset, torpesceret, examinarent, atque obnixe prouiderent. Atque insuper huius animarum diligentissimae curae uigilantiae,solicitique regiminis typum Dominus in euangelio sinpius ostendit, & quantum sibi id cordi esset satis edocuit: cum modo per deperditam drachmam,tanta cum Lu. tr. industria repertam, ut tota domus euersa fuerit: modo pererrantem buiculam maximo labore,&solicitudine conquisitam, & inuentam atque a suo pastore propriis Mattiis.

humeris ad ovile delatam; modo per prodigum filiu , cui de dilapidatis bonis,de milefactisque suis dolenti, Lu. it.& ad domum patris refugienti, pius pater occurrit,amplexatur, in oscula ruit, fiet cum flente, & prae gaudio inuenti filii conuiuium parat, saginatum uitulum occidit, tibicines uocat, & nimiam sui animi laetitiam tum uerbis, tum operibus exprimit: atque tandem per miserum illum hominem a latronibus uulneratum, despo- Lu. ra. liatum, & semiuiuum relictum, & ab illo Samaritano pio erga eum assectu commoto susceptu,& ligatis uulneribus super iumentum suum impositum, datumque stabulario, ut curam illius ageret, opportuna, scilicet, medicamina applicando; famelicum pascendo & spo- Iiatum uestiendo; omnimodam illam, ac diligentis mam curam, quam erga subditos suos Praelatus qui sc

253쪽

xo DE ORDINE; IVRI: SDICTIONE: m. que gerere dcberet, manifestavit; illudque hac ultimae

ki.M. rat incommodio qui spiritualis stabularii hoc est Piae lati) curae committitur, quia uulneratus, famelicus, &despoliatus est; ita triplex esse debet Praelati cura circa ipsum miserum suo regimini commissum, quia is curalis ere debet illum medendi,pascendi, & induendi: de Isa. . qua quidem triplici cura isaias loquebatur, dia de Prolationis suscipiedo regimine se humiliter eXcusans ait. Non sum medicus, & in domo mea non est panis, noque uestimentum. Quasi dicat. Non sum medicus id neus ad spiritualia uulnera medenda; & pascere Domi. a ni gregem non ualeo; quia in domo mea hoc est in anima mea in non est panis tum exemplaris uitae, tuin diuinae sapientiae: neque demum subditos spiritualibus. uel corporalibus uestimetis induere ualeo, quia nec ue Praeivi stimenta domi meae sunt.Primu igitur Praelatus animas' aegra , a diabolo uulneratas medendi curam habere dcbet.Sed quoniam quis sine medicandi scientia, & smne morborum cognitione nunquam mederi, uel san

re posset; ideo in Praelato, ad hoc ut spiritualiter cur re ualeat;tam spiritualis scientia, qua sui populi aegritudinis cognitio,& a praxis,qua remedia applicare sciat, Omnino requiritur. Vnde Praelatus quisque ca scietitia pollere, suaque uita ita optimc componere tenetur, ut

de omnibus ad munus suum spectatibus rationem i e 1. Pet. 3. dere, & bonae conuersationis lumen subditis praebere possitiquia in primis Praelatorum. ossicium est populum Mala. a. docere,qui legem Dei ex ore eoru requirat. bod Apoi.Tim. . stolus,Timotheo scribens,diligenter ci csimisit dicens Attende lectioni,exhortationi,&doctrinM: ipsi in il-

254쪽

I ET RISIDENTIA EPISCO. rostili;&quae sequuntur. Propter quod etiam in Concilio Toletano quarto satis prospectum est, ut omnes sacer- Conei Ldotes praecipue proclati,sacras literas sciant,ecclesiae ordinationes agnoscant,& omnis eorum status in praedicatione &doctrina consistat; ut sic scientia fidei quam plurimos in bonorum operum disciplina aedificent. Et hoc maxime ad Praelatos, & curatos spectare dixi- Dith, a. mus: quia sicut iam in ecclasia in simplici sacerdote ora c. ignorandinando no' tam excellens doctrina, quam pietas, de sanctimonia uitae respiciebatur; ita in Episcopo eligendo minime sufficere uisum est,si is uitae esset inculpata & si aetatem suam sine crimine transegisset jed etiam requirebatur,ut sana doctrina exhortari, & eos qui cotradicunt arguere potens esset, ut Apostolus ad Timo- r. Tim. itheum dicebat aliter uero,si Praelati tam iuxta ordinationis', quam muneris sui necessitatem non docebunt , de male ministrata dignitate grauiter punientur,& Omni merito sui officij carebunt tanquam Christi ministri non fuerint, ut scut promisit eum in sutura ecclesia sequi possint. Vnde uni ex his Dominus per Osee mina Osee batur dicens.Quia tu repulisti sciet iam,repellam te,ne Dexta Msacerdotio fungaris mihi. Nam qui curandi ossicium quali. cie. ignorat, quomodo curabit ξ Propterea ipse Dominus iterum per Ieremiam dicebat. Quare non esto, sit

ducta cicatrix filiae populi mei P Et per Isaiam inquit. Vulnus, &liuor, & plaga tumens non est cim cunligata, nec curata medicamine , neque sola oleo. Quasi dicat. Vulnus luxuriae non est circunligatum fasciis continentiar, neque etiam lumbi lasciuiae per congrua remedia, ac spiritalem doctrinam praecincti liuor auaritia , inuidiae pietatis, &charitatis medicamine

255쪽

Mederi

debet otia exemplo. Mati. s. Grego. in Noinit.

si quis

166 DE ORDINE; IURISDICTION Rcamine non est curatus;& plaga tumens superbiae&iracundiae uerae humilitatis, & mansuetudinis oleo n6 est sola: sed omnes a minimo usque ad maximum uulnerati, lividi,& plagis horribilibus tumefacti iacent. Sed quoniam non satis est Praelato doctrina sana, nisi etiam uita adsit religiosa; idcirco non minus eum bonis operibus subditos aedificare, quam sanis uerbis instruere operepraetium est.Propter quod hic maxime tet, quam onustam gestent sarcinam, & quam urgesis Opus eos adimplere oporteat,qui caeteris praelantiquia sanctimonia uitae,& integritate doctrinae eos excellere conuenit;iit sint sal terrae,ciuitas supra montem posita,& Iucerna super ecclesiae candelabrum lucens & a dens;sicut iam Christus eos praemonuit; qui discipulis ac successoribus suis dicebat. Sic luceat lux uestra coram hominibus,ut uideant bona opera uestra,& glorificent Patrem uestrum,qui in caelis est.Nam saepius euenit sicut ait Gregorius) ut cuius uita despicitur, illius

etiam praedicatio contemnatur. Et quamuis iuxta Ser-:uatoris uerbum sana Praelatorum doctrina, & non uiata mala attendenda sit nihilominus experientia uidemus, quod exempla magis mouent, quam uerba, &uirtutes magis quam sermones uitia corrigunt. Mare si Praelati subiectu sibi populsi ucre corrigcre uelint, non minus uita quam doeti inacu corripere studeant,& magis opere quam ore doceant;quia contraria contrariis & uitia uirtutibus curantur: & sicut medica arte

ait Gregorius calida frigidis,& frigida calidis curari

solent ita Dominus noster contraria peccatis medicamenta opposuit,ut lubricis cotinentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, & elatis humilita

256쪽

ET RESIDENTIA EPISCO. 2o7.tem praeciperet; ita quod humilis superbum corrigit, mansuetus suriosum, misericors impium & auarum, castus immundum, uerax mendacem, sitncerus duplicem,sobritis gulosum sertiens spiritu acediosum, charitatiuus inuidum, pacificiis litigiosum, sic de singulis. Et haec est scita praedicatio,& non soli ra uentosaci uerbalis haecque docitrina quae non insat, ed aedificat, qua

quidem doctrina,& praedicatio autum factis, tum item his insti uente Apostoli totum mundum conuerterunt: et postmodum in mundo, iam charitate frigescente, beatus Basilius Benedictus, Augustinus,Franciscus,Dominicus &alii coplures christianam perfectionem rumsum suscitauerunt. Vnde Apostolus dicebat. Sermo t. Cotia meus & praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus & uirtutis,ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute Dei .Et iterum ait. Loquimur non in doctis humanae sapientiae uerbis,sed in doctrina spiritus spiritua libus spiritualia comparantes . Et Dominus quoque per Ieremiam dicit.Nolite confidere in uerbis menda-cij,dicentes, templum Domini templum Domini, templum Domini est:quoniam si benedixeritis uias uestras ct studia uestra: si feceritis iudicium inter uirum,& proximum eius I aduenae,& pupillo, &uiduae non feceritis x, calumniam, &c. Et post pauca sequitur. Habitabo r. Pet. s uobiscum in loco isto. Et Petrus ait. Non sicut domitinantes in clero, sed forma facti gregis ex animo: hoc est,ex charitatis astectu exemplum uos subditis bono-mmoperum exhibentes. Et Paulus similiter ad Tim

theum Episcopum dicebat. Exemplum esto fidelium in uerbo in conuersatione,in charitate,infide,in castitate,

257쪽

,68 DE ORDINE; IURISDICTIONE:tate. Et inde sequitur. Attende enim tibi, & doctrinae rit sta in illis. Hoc enim faciens, ct teipsum saluu facies

di eos qui te audiunt. Et idco media ad uirtutes,& r media contra uitia aegre docebit, qui pro acquirenda uirtute nec pedem mouit, aque ob impugnandas proprias passiones, &uitiosas inclinationes regulandas,nu quam insudare,uel ulla incommoda sentire uoluit.

Nam qua praxi in aliis quis ea uincere noscet , i quibus ipse semper uictus remansit ξ & quis recte in illis ea curabit uulnera, quae in seipso putrida, & mortifera sussertὸ is enim ualde indecenter ait Gregorius mcideri properat, qui in facie uulnus portat; hoc est, P qui peccata sua ita notorie patrare solet, ut perfrictam

meretricis frontem iam praeseserat. Unde Dominus per prophetam dicebat. Quare tu enarras iustitias meas , & assumis testamentum meum per os tuum

tu uero odisti disciplinam, & proiecisti sermones meos

Distin 3 - retrorsum si uidebas furem, currebas cum eo, & cum adulteris portionem tuam ponebas,& reliqua. Propter quod hic duo esse videmus quae melictam in animabus maxime impediunt,& praelatos ad animarum curana ineptos reddunt: hoc est ignoratia,& mala vita. Vnde ii uel tanquam caeci,& duces cxcorum merito repellendi sunt ues eis facile euangelii uerba obiiciuntur dicentia Medice cura teipsum i & eijce primum;rabem de

oc lo tuo, & tunc VCας sustucam trabes de oculo sta

rara. re tris tui. Sed praeterea tam ex praemissis, quam ex sequere ere de tibiis palam erit, quomodo Praelatus non solum mededi,uerit m etiam pascendi, atque regendi gregem Chrisi uram habere debet. Nam quemvis Praelatum, pro

sui regiminis portione,sicut & Pctrum,pro suae.poIesta

258쪽

r TingsIDENTIA EPIsco I rost is plenitudine, Christi uerba mouere dcbent, dum ipsi

Petro dixit. Pasce oves meas. inia Christi intentio Ioan. e.ulerat , ut tam a particularibus, quam ab uniuersali P sore oves pascerentur. Cumque ueritas ipsa Petro, ut Pastori, dixerit. Pasce oves meas; ergo Omnibus eccle Marit 3.sia Pastoribus salua semper iurisdictionis serie oues

pascendas commisit: eadem,scilicet, stante subiecta materia. Nanque quod uni, ut tali, dicitur,omnibus, ut talibus .didium esse reputatur. Et id plane non oscitater, scd scrio quidem, & cum ingenti studio prolatum fuit quoniam hoc idem ter Dominus replicaui semper teneros,&imperfectos agnos, siue oues palcuae eius iam fi ueliseras suo in terris uicario commendans; ut is tunicas pasceret, tum etiam regeret. Quia secundo loco Christus ait ut graeca litera habet -τὰ πνοωτέ ρου. Quod si interpreteris ide sonat, quod rege oves meas et nam ποιμαίνω utrunque significat, & pascere scili t & regere. Nec quis ibi calumniari potest,quin Dominus duplici uerbo usus sit: bis nimirum dicit quod est, pasce: de semel , quod est, uel rege, uel pasce. 1 Quod quidem uerbum etiam in secundo psalmo habe . ittur, ubi dicitur. Reges eos in uirga serrea. Ibi enim grae ce scriptum est Similiter & in Apostolorum actis, tum Apostolus ait. Attendite uobis,& uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit Episcopos regere ecclesiam Dei, ibi pro uerbo regere, graece habetur Praeterea uerba Petri sic traduxit Hieronymus ad Euagrium dicens. Praesbyteros in uobis precor Hiero. compraesbyter,&testis passionum Christi &futurae gloriae,quae reuelanda est, particeps, regite ecclesiam Chri .

259쪽

xio DE ORDINE: IvRISDICTIONE:iam praemissis, principaliter Petro, de P latis aliis sciacundario, tam curam, quam regimen, atque iurisdiactionem super gregem suum Dominus tribuit;-insu per manifeste ostendit tum eximiam in illo,qui eligen-. i. dus est Pastor, Christi dilectionem requiri; tum etiam Pastoris negotium, munusque primo, secundo, & terutio in hoc ipso uersari, ut ecclesiam pascat, & regat. Et licet eo in loco de summo Pontifice, respectu uniuersalis ecclesiae, praecise uerba fieri contigerit; attamen ut dictum est etiam ad Episcopos quibus particulares ecclesiae creditae sunt, ex eiusdem pastoralis muneris administrandi ratione licet uaria dignitatis serie Christi sernio non incongrue referri potest: quippe qui tam Apostolis caeteris, quo ad partem solicitudinis,& regiminis ; quam soli Petro, quo ad plenitudinem potest tis,pastoratus officium super ecclesiam suam distribuit: atque ea protulit uerba, non solum, ut Petri pontificatus creationem continent; sed etiam, ut exactam sui muneris functionem designant: & prout , eo respectu , cuiuscunque Episcopi ossicium denotant. Quod &A' Q praeallegataApostoli uerba de ecclesiae regimine loquetia affirmant. Atque etiam praemissa Petri sententia exprimit ; dum ait. Pascite siue regite qui in uobis est,gregem Dei. Ita quod sicut ex dicto Christi fiammus Pontifex super uniuersalem ecclesiam praesulatum, iurisductionem ue in uniuersali regimine tenet; ita ta ex Chrisi quam ex Petri,ct Pauli Apostolorm uerbis Episcopi peculiaris populi sibi crediti curam, regimen,atque iu-Pralati risdictionis potestatem habere dicuntur. Et quia eoru - Τμβ' regimen pastorale est, qui & regere, & pascere simul tonentur; hinc est quod tota cura illa ad subditi gregis, i i non

260쪽

i ET REsIDENTIA ΕΡΙsCo. x Irnon ad sui beneficium tendere debet:ita quod ii tum industriani,tum labores,tum etiam uitam ipsam si oporteat pro subditorum salute ponere parati sint. Atque

ideo regimen hoc,non,mundanorum Principum more, exerceri congruit, qui populis dominantur & imperat, atque ab eis timeri potius,quam amari curant: sed eos, qui in ecclesiae administratione praecellunt,decet,ut forma,& exemplum gregis facti, in sola charitate tot u eorum negotium firmantes,tanquam ministri alioru sint: qui non ex ambitione honoris,sed ex uocatione Dei,&ex desiderio oneris: non tam utilitatem uel dignitatem Episcopi, quam episcopatus opus attendentes: & non

ex proprio amore, seu turpis lucri gratia ut Petrus aio sed ex Christi dilectione, & lucri animarum,divinique

honoris respectu operantes,bonorum morum uestigia subditis relinquant: & non tam sui muneris authoritate,& iurisdictione, quam etiam uitae probitate & per ctione emineant; atque proprias oves non solum ex facie,sed ex nomine particulariter agnoscant: & non tantum exteriori apparentia,& nominatione,sed etiam intima tam faciei animae hoc est,conscientiar quam christiani nominis obseruantiae examinatione, atque cognitione discernant. Vnde singulos subditos nominatim uocare sciant, singulorum scilicet solicitudinem gerendo,& unicuique sigillatim prospiciendo,errantes ad rectam semitam reuocando debiles sustinendo, infirmos curando, nos & sortes conseruando,& in nulla re,quae sui muneris sit deficiendo. Nam regimen istud eo maiori diligentia & circunspectione indiget, quo non solum Pastoris esse dicitur respectu ovium Christi, sed &sponsi ministerium est respectu sponsae ecclesiae, quam D D a Praelatus

ibi dem.

SEARCH

MENU NAVIGATION