Tractatus de ordine, iurisdictione, et residentia episcoporum, F. Antonii Pagani Veneti, ordinis min. obser. In quo quidem tractatu agitur primo de Episcopatus, & aliorum ecclesiasticorum graduum distinctione, ... praeterea de necessaria praelatorum

발행: 1570년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ιν O R A T I Ο Ρ R o 'clitatis; uermis ecclesiae eam insensibiliter quodammodo depascens, illiusque uitalia consumens , ornatum sepulchrum; inflata vipera; antrum daemonum fomentum peccati, semperque peccans; perditionis praecumsor; negatio naturae; blasphemia uerae uitae, nutrix Pharisaeorum; comes Scribarum; Ananiae, Saphyrae,

Herodisque pedisequa; atque totius euangelicae puritatis capitalis inimica esse perhibetur. Et licet etiam Gquus iste modo peramplius recalcitret quia modicum tempus habet; qui quidem carnalis imperii principatum tenens, sanctam ecclesiam in praecordiis suae charitatis, & unitatis; pacis & pietatis; atque munditiae, &castitatis sagittare non cessat; &dum eam cur uenenosa & crudelis vipera propriam genitricem impie sci dit, se filium eius uocat; atque dum inimicitias distamulat, plus eam domestice , quam barbari & infideles hostes notorie impugnat; nam cum eam osculatur, tunc gladio transfigit; & cum salutat perdere satagit. In hac tamen controuersia, in tanta duplicitate, uersutia,uarietate,& errorum caligine lux lucet electis, &christianarum ac realium uirtutum amatoribus in hac regione umbrae mortis habitantibus: qui quidem de

manu Domini non rapientur; & dilectam matrem crespuriorum improbitate quasi sterilem factam, propter adulteram & faecundam nouercam non dimittent; ataque patris pudenda recooperient; quia filii legitimi, pudici, verique Sem,&Iaphet succes res sunt; quique ut mysticae aquilae filii hoc est Christi alas suas in

cruce lisper eos extendentis, & immaculatae & regulatae uitae exemplo super eos uolitantis cum corpore is

sus Christi quod est ecclesiaὰ congregati firmiter permanent;

82쪽

manent; sicut scriptum est. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur&aquilae. Quamobrem nos, qui tales Sanctae Romanae Ecclesiae matris nostrae legitimi filii esse satemur,& uolumus, spiritu mentis nostrae r nouari, & omnia ea remouere tenemuri quibus diuinam bonitatem offendi posse arbitramur: atque toto cordis affectu humiliati, tum pro christiani populi r formatione; tum uero pro haereticae persecutionis luberatione, atque pro omnimoda haeresum extirpati ne, ad Dominum & Redemptorem nostrum supplices cum David clamare debemus. Qui regis Israel intende, qui deducis uelut ovem Ioseph: qui sedes super Cherubim, mani sestare coram Effraim, Beniamin, MManasse. Excita potentiam tuam & ueni , ut saluos sectas nos; Domine Deus uirtutum, quousque irasse ris super orationes seruorum tuorum Θ cibabis nos pane Iachrymarum,& potum dabis nobis in lachrymis inmensura . p'suisti nos in contradictionem uicinis fio fris, & inimici nostri subsannaverunt nos. Deus ui tutum conuerte nos, & ostende faciem tuam, & Diui

crimus. Vineam de Aegypto idest , Ecclesiam tuam de Iudaica obscuritate, & caecitate) transtulisti: ciecisti perfidas, obstinatas uel eruersae Sinagogae gentes&plantasti eam; dux itineris fuisti in conspectu eius'& plantasti radices eius,&impleuit terram; operuit montes umbra eius, de arbusta eius cedros Dei; extendit palmites suos usque ad mare, &usque ad flumen propagines eius. Vt quid Domine destruxisti maceriam eius, &uindemiant eam omnes qui praeterar diuntur uirtutis, ct salutis uiam ξ exterminauit eam

per de silua, & singularis ferus hoc est, Martinus Lu-

P therus,

83쪽

Psal. 43. Psal. 8 2.

dierus, cum caeterorum haeresiarcharum,&haereticorum turma) depastus est eam: Deus uirtutum conuertere, respice de coelo, & uide,& uista uineam istam;&perfice eam, & resoue, & restaura eam Domine, quam plantauit dextera tua; & super filium hominis, quem confirmasti tibi. Eia quare obdormis Domine Θ exu ge, & ne repellas in finem; quare nunc faciem tuam auertis obliuisceris inopiae nostrae,& tribulationis nostrae ξ Nunquid tu qui omnia prospicis, angustiam, &tribulationem ecclesiae tuae dilectissimae non uides caetera omnia tua admirabili prouidentia protegis, & gubernas, ct solam hanc, quae tibi tam chara est, dereli ques obliuioni sorte sponsam tuam, Domine, tradivistiὸ non illam cognoscis Θ non eam diligis ξ non haec sponsa illa tua est, pro qua in uirgineum uentren descendisti, & humanam carnem assumpsisti pro qua tot opprobria, persecutiones, irrisiones, flagella iu-sulisti,&sanguinem totum in cruce effundere uc liliasti Θ & cui denique labores omnes, doloreS, uitam,m

rixa , & praemia contulisti ὸ quamque desponsasti fide , dotasti gratia, decorasti uirtutibus, & gloria sublim si Quam ergo tanti emissi i quam sic ditasti,& hon

rasti,respice,uisita, & ab omni malo libera; inimicos i illius cinctos, obcaecatosque humilia, illumina,& conuerte. Et si adhuc ipsi nihilominus omne consilium, de

omnem gratiam tuam a se repellunt; uiarum tuarum scientiam scire nolunt i ct uenena sua etiam nunc dis

fundere intendunt ; fac illis Domine sicut Madian,&Sysarae, & sicut Iabin in torrente Cy son ; pone Principes eorum sicut Oreb, &Zeb; &Zebee, & Sal mana; omnes Principe&eorum,qui dixerunt; haereditate pos- , si deamus

84쪽

LCCLEsIAE REFORMATIONE. rsideamus sanctuarium Dei; Deus meus ponesilosait rotam, Ic cut stipulam ante faciem uenti; sicut jgnis

qui comburit siluam, &licui flamma con burens lontes; ita persequeris illos in tempestate tua, in ira tua turbabis eos; imple facies eorum ignominia, & quaerent nomen tuum Domine; erubescant, & conturbentur in saeculum saeculi , & confundantur', & pereant. Nos uero omnes Sanctae Romanae Ecclesiae piae uerae lmatris nostrae legitimi filii, beneficia Christi interii nconsiderantes, in nobis, de in aliis inquantum facultatis, & muneris nostri sit ecclesiae resormationem requirere; tum occulta; tum uero manifesta mala corrigere ι atque perplurimum Deo gratae animarum curae summam uigil ntiam, summamque diligentiam adhibere i iipsius Dei beneplacito totis animae, & corporis uiribus gratos nos reddere: suauique eiusdem iugo colla libenter submittere; & in uinea ecclesiae fideli tex, deuote, ac perseueranter elaborare studeamus.

85쪽

A MET SI multa sint, quai acrosen to arcum emco, atque orthodoxo Tridentino Cociliosuperioribus, annis celebrato, irrefragabilibus tu rationibus it -- thoritatibus pie,'catholice tractata ac desinita ceseamus, atque ad christiana reipublica frugem, sis rem quammaxim profutura ciamus attamen quia inter catera, qua

uniuersali Ecclesia, perturbato, Christigre

gi in hac nostra miserrima tempectat harete terrima coiluuioue Coras repossint, nota Praelatorum autho ita , reritumseorum regimen, scura; atquc c conuer, eae a

Elis humilis siubditorum reuerentia,Neobdientia esse constat ue quibus in militanti ad triumphantis Eccles a similitudinem Meraria chichus

86쪽

Mehichus ordo seruatur, iss in omni tam temreurium, qu-m coelestium creaturarum natura, s flatu, tam ad earum essentiam, quam ad per se Zionem, ac conseruationem requiri palam est: ea de re hoc unum mihi 'semper cordi fuit, ut ijs praesertim prouida

catholicorum sperati morum Patrum manus prestis esset, mentiss acies persticua imtendere quorum occisione haeretici quis con l.

tra sanctam Matrem Ecclesiam, istiuss m nistros blacterare, es Dis maledictis, simnis obloqui non demunt; si e quoque christianus1 rex ossendiculasumere flet ; uis

licet,illis ex noua castrorum Christi acie ordi nata ora trudantur uis infirmae pusi&- Rrum conficientia non percutiantur, potius leniantur ulciantur,s ad centur: nam si mxxu, ncut desiccata radice pasisunt folia, ueructus marcessunt; saegrostomacho, scapite εlanguessente, membra catera tabescunt ue ita De Σω. praelatorum,smaiorum regimine, exemplo, Laeuta

uirtute, schristiano et elo deficiente, uiditorum torpor, desii dia, s vitiorum seminaria

omnia

87쪽

omnia magis in dies germinare non cessant.

Et quia in ipsa pastorali cura utri que clauis principatus a Christo suis uicari s pra

latis in terra traditus est, atque omnes in . eos, uelut in luminaria ecclesia, in riuitatem

supra montem positam, sin Episivos alijs

seuperintendentes,atquesivereminentes res iciunt: idcirco tractatum hunc ad eos dirige

re, mentisse oculos conuertere curauimus, a

quibui christiana salutis, sperfectionis ministerium tum uerbis, tum moribus exhibiatum expectatur: in quo quidem tractatu, tam illorum authoritatem, quam debitum

nus exprimimus ; dum de Elissoporum ordine, tur dimone residentia ue ad Dei honorem.Ecclo utilitatem ; breui compendio sermonem exaramus.

88쪽

IURISDICTIONE; ET RESIDENT 1 A

FR. ANTONII PAGANI VENETI.

mino. obseruantiae.

De duplici, hoc est, interno, s externo Sacerdotio ,s 2 gno.

sECTIO PRIMA. .

VI iam in coelis diuinae potestatis iugum de erecta sua ceruice conabatur excutere,diuinum iudicium usurpare, & sedem in a quilonari regione sibi constituere, cum ibi totius suae malignitatis, & sui ambitiosi essectu desta , - --s derii frustratus fuisset, & in perpetuum exilium relegatus; non cessauit semper id insitis complicibus tentare in terris, quod in coelesti patria indebite concupiuerat. Vnde ut suum babilonicum regnum in mundo constitueret,omni tam temporali, quam spirituali authoritati & iurisdictioni contraire nunquam cessauit. Qua de re quod superioribus ecclesiae temporibus euenis se in historiis legimus, illud quoque peramplius in hac miserrima nostra tempestate,&ferrea, imo lutea aetate ipsis oculis adesse cerninuis, ct experientia docemur ; perpetuum scilicet hunc

89쪽

Augu. de

haere. c.

doctrinali

8, DE ORDINE; IURISDICTIONE: . hunc omnium apostatarum diaboli, perfidoruinq; ha

reticorum fuisse morem, atque coS Omnes in thoc uno tantum consentire, ut ecclesiae aduersentur, & hieram chicum illius ordinem & authoritatem destruat,& d corem faedent: lar reliquis uero nunquam concordent,

sed a se inuicem semper discrepent; sicut Origenes metaphorice significauit dicens, quod isti colligauerunt caudas sicut vulpes Samsonis, quae quidem capita a senuituo auertentes,& sese inuicem distrahentes huc itiluc uagabantur. Nam sic &ecclesiae hostes fecerunt, quos hoc semper maximo studio quaesiuisse videmus , ut ordinem & potest tem de ecclesia tollerent, exs cerdotibus laicos facerent, & sacerdotalia munera ipsis laicis iniungerent: quo quidem facio nil aliud Ggunt, quam ut legitima ministrorum potestate gratiam coniunctam habente sublata, tam sacramenta, quam alia omnia quae in ecclesia ministrorum illius o pere peraguntur, euilescere faciant; qua doctrinae peste nihil in ecclesia Dei pestilentius seminari poterat Vulpes autem istae,quae caudas simul colligatas habuerunt, ut messem Domini inccnderent, & omnem ecclesiae ordinem, potestatemque destruerent, iam suerunt Acrius arrianae perfidiae sequax; Vultcleph; ct Luth rus, qui omnes in hanc iniquam sententiam conuen runt, & qui eorum posterior fuit, deterior priori semper c xtitit. Nam Aerius episcopalem tantum dignita

tem siue ordinationem impugnauit,nullam csse dicens inter episcopuli', &praesbyterum differentiam: Viii cleph duos tantum, pretesbyterii, scilicet,& diaconatus ordines csse affirmauit; qui quidem duo haeresarchae, quia episcopatum assequi non potuere, illius propterea

90쪽

ET RESIDENTIA ΕΡISCO. rea dignitatem, & eminentiae gradum se contemnere

limularunt. Lutherus uero simul omnes ordines retiacit , atque ordinem esse sacranientum denegat. Ut

autem hi filii diaboli, & ambitisti Luciferi sectatores

tam pernitiosum dogma caecis, di curiosis mentibus propinarent,&plebeiam, carnalem,&superbam tu i sbam suo ueneno inficerent, eique suaderent nullum esse sacerdotii discrimen, nullamque dignitatis praeemi , rnentiam, imo omnes eX aequo PraeSbyteros esse,omnes . e .c aeandem habere potestatem; ordinem nihil aliud esse, quam ritum quendam concionatoris in ecclesia eligendi ; & uerbi Dei & sacramentorum ministerium non nisi laicorum consensu committi; iam plures scripturaraia thoritates huc detorserunt. Et in primis adducunt PG- , quod Petrus Apostolus cunctis christianis loquens ait. Vos autem genus electum regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et rursus idem affirmari asserunt per uerba Apocalypsis dicentia. Qui dilexit Apoc. t. nos, & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, &fecit nos regnum,&sacerdotes Deo. Et iterum dicti ApQς ιλtur. Redemisti nos in sanguine tuo ex omni tribu , &lingua, & populo, & natione,& fecisti nos Deo nostro

regnum, ct sacerdotes, & regnabimus super terram. Et per Apostolum quoque Paulum idem approbare Co I . conantur ad Corinthios dicentem. Etenim in uno spiritu omneS nos in unum corpus baptizati sumus, siue

Iudaei, siue gentiles, siue serui, siue liberi; & omnes in uno spiritu potati sumus. Vnde non desunt Sathanae argumenta ex diuinis scripturis detorta non solum de adaequato, sed etiam de profanato, & abrogato face dotio, quibus imperitis,arrogantibus,& carnalibus te G nebras

SEARCH

MENU NAVIGATION