장음표시 사용
101쪽
bibat. Qui enim manducauerit panem,uel biberit de calice Domini indipne, reus eris corporis & fanguinis Domini , iudiciumque sibi manducat & bibit non diiudicans corpus Domini. Multi multa blaterant de veteris Ecclesaevis, & non vident quod si hic esset reuocandus, multi itulorum indigni haberentur, quibuscum frater Christianus
communem panem maducaret. Urgent mandatum Christi, sed hoc unicum. Cur non & alia Christi mandataὶ Hor est prςceptum meum inquit Christus,ut diligatis inuicem sicut dilexi vos. Cur hoc praeceptum negligunt Z Christus ait: Attendite ne grauentur corda vestra crapula & ebri tate. Sed haec surdis canit christus. Magnum pondus h bet quod Apostolus de Domini coena loquitur ad Corinthios . Bene est. Sed quid illud in eadem Epistola 3 Nunc Τ. Cor. S. autem scripsi vobis,si is qui frater nominatur inter vos,est
fornicator,aut avarus, aut Idolis seruiens,aut malidicus, aut ebriosus,aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere.
Haec non tam blanda sunt atque illa, ide5que minus v gentur. Sed haec hactenus,& latis quidem pro negotio, si
modo veritatem ex animo amatis. Nam cum eiusmodi
mihi rem esse persuadeo,non cum conre oss. Et in hac quidem digressionem me deduxit Lui dum meminit fractionis panis, quam primi fideles celebrarunt, cuius litus & caeremonias sine quibus proculdubio factum est minime) quum ignoramus, admonui ne propterea ritus Missae nostrae reiiciatis. Multa enim fieri in Ecclesia iam, quae licet ab Apostolis ipsis & Apostolicis viris instituta sunt:tamen literis perscripta non sunt. Loquimur de Scri- . pluris Canonicis. nam Apostolorum discipuli multa eius generis conscripserunt, & quidem diligentissime : sicut videre est apud Dionysium Areopagitam Apostoli Pauli
discipulum, & alios. Sed redimus tandem ad contextum. Quatuor enumerat Lucas circa quod occupati suerunt
primi apud Hierosolymitanos Christiani: quod perseuerauerint in doctrina Apostolorum, in communicatione, infractione panis, & in orationibus . De postremo hoc restat ut nonnihil dicamus. Et rursum quidem repetimusi diligenter obseruandum, quam compendiose omnia a Li notarit Lucas potius quam coqscripserit omnia discipi
. lorum Christi facta : sermones & praedicationes Apost
102쪽
lorum,quos suis Neophrtis secerunt, non descripsit. Nec Y εhic coni cribit qualis suerit illorum communio omnium t
rerum, quod tamen post seciet: nec describit ritum coe-nc, sicut diximus: iam tantum adnotat,quod perseuerarint in orationib. In quibus t an sola oratione Dominica se runt contentiῖ verisimile non est. Quid igiturὶ Iuxta quod
necessitas postulabat, etiam haud dubie suas instituebant orationes. Et habebant proculdubio publicas preces quae quotidie ab ipsis fiebant: hoc quod ex Paulo primum,deinde etiam ex Tertulliano facile coniicere possumus. Ille enim ad Timotheum scribens, Obsecro, inquit, primum I. m. a. omnium fieri obsecrationes,orationes, postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus,&omnibus qui in lublimitate constituti sunt,ut quietam &tranquillam vitam agamus in omni pietate & castitate: hoc enim bonum est & acceptum coram saluatore nostro Deo. Hunc orandi ordinem & usum in Ecclesia perpetuo seruatum testantur inter alios Chrysost. Amhro.& Augu.
Tertullianus vero de orandi instituto, quod suo tempore 1, I, Ecclesia obseruauit, inquit: Christiani suspicientes in cae- E. T
lum manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus,denique sine monitore,quia de pectore Oramus: precates sumus omnes semper pro omnibus Im- peratoribus, itam illis prolixam, imperium securum, d mum tutam,exerci tus sortes, senatum fidelcm, populum probum,orbem quietum, & quaecunque hominis & Caesaris vota sunt, &c. Et cap. 3'. eiusdem libri inquit idem Tertullianus: Comitis in coetum & aggregationem, i ad Deum quasi manufacta precationibus ambiamus oram tes. Haec vis Deo grata est. Oramus etiam pro Imperat ribus, pro ministris eorum,ac potestatibus, pro statu sec li,pro rerum quiete,pro mora finis,&c. Sed laaec hactenus:
quae sequuntur in contextu, audiamus. Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia Osigna per se po- solos febant in Hierusalem , O metus erat magnus in inι-Mess. In tanta rexum mutatione homines obstupescere ac timore concuti, non est mirum. Quis enim ex Ipectas set tam piam eloquentiam, tantamque diuinarum rerum
cognitionem in idiotis Apostolisὶ quis putasset animos
hominum tam pol ter, tamque cito eo conuerta, Dam
103쪽
omnia & sacerent & paterentur pro eo, in quem paulo
ante omnem crudelitatem & tyrannidem exercuerant ZHis adde iam prodigia & signa, quae per Apostolos fiebant in ciuitate Hierusalem. Vocat autem Lucas prodigia& signa,omnia miracula in genere, quae secerunt Apost Ii. Quae licci ipse speciatim hic non enumeret: tamen exsequentibus quae scripta sunt, etiam illa aestimamus. ALmirabantur itaque omnes qui fieret tam repentina mei morphosis, quod ex auditu nouae praedicationis de Iesu, homines multo alii quam antea fuerant, prodirenI. Et qui prius erant auari, impostores, inuidi, osores, libidinosi, scortatores, ebriosi: nunc omnino mutati e sciebantur luberales,benefici, sancti, casti, sobrii, & porro noui homunes, alienamque personam induti. Ei.necesse quidem est, ut qui volunt C risti & vocari & esse discipuli, veterem hominem exuant cum actibus suis: nouum vero homunem, qui secundum Deum creatus est, induant. Atque his notis manifestabantur Christiani recens renati,a quom mmoribus quam alieni sint iam qui vel Catholici,vel Euan- felici vocari gaudiant,quis non videti Hi enim non alia re1uam fidem probare solent, quam esu carnium in .dc s. feriis, contemptu Missae & Sacramentorum, reiecta consessione, & vulgatis quibusdam concionibus: Catholici vero superstitione potius, & leviculis quibusdam rebus, quae & ab impiissimis quibusque fieri possunt, suam professionem commendari volunt. Sed Apostolus alios fi ctus boni spiritus enumerat atq; nunc quidam proserunt, nomine magis quam re ipsa Cliristiani. Sed haec ali as. Fiebat,inquit Lucas omni animae timor. Quid est omni ani-mq3Omni homini vult dicere.Nisi forte anima potiorem hominis uidelicet parte ponere Voluit, ut admoneat stuporem hunc & trepidatione non fuisse fictam, sed seriam. Nam magistratus HierosolQmitanus sic terrore perfusus est,ut iam nihil omnino mali contra discipulos Christi attentare ausus suerit,utcunque paulo ante in duminum illorum insanierint. Sequitur. Omnes etiam qui credebant. erant pariter,Whabebaut omnia communia. Possesi oues si substantias vendebant, oe diuidebant illa omnibus, proverutque opM erat. In Euangelio Lucaedegimus: Omnis ex
vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest
104쪽
rest meus esse discipulus. Hoc enim postulat Dominus a discipulis suis, ut omne fiduciam suam in ipso collocent, non in rebus terrenis, item vi nihil illi praeponant, nihil prae illo ament:est enim Deus zelotes. Et sicut ipsi omnia bona de illo de sperant & accipiunt: ita debent Sc ipsi benevoli & humani esse erga omnes, parati omnibus prodesse,obesse vero nemini. Hi fructus produnt verum Eua- gelicum hominem,docentque te esse vere fructiferam olivam in domo Domini. Et certe nemo liberalior est in
Iroximos,nisi qui fiduciam suam omnem in Deo posuit. lam qui adhuc confidit in diuitiis suis, non facile de iulis aliquid impartiet fratri, qui semper veretur ne thesa ro diminuto, ipse tande egere cogatur. Primi itaque D mini discipuli, postquam cognouerunt se in communi nem venisse omnium bonorum Christi non dissicilὸ persuasi sunt,ut & sua bona communia facerent reliquis suis confratribus. Et hoc est quod Lucas hic dicit: omnes,im
quit,erant pariter,aut potius erant unanimes,idem sapiebant, pacem inter se habebant, alteri alteros ex animo amabant. Quod etiam aperto & euidenti argumento i statum faciebant. Habebant enim omnia communia.
Quid hoc me somnies hic Platonicam Rempublicam. Abiit. Si enim verba Lucae non perpenderimus fanὰ, sequeretur & illos etiam uxores , dc nescio quid non communicasse, sequeretur deinde confusio omnium Rerum- publicarum, δc daretur maxima licentia impiis fictae
di in pios. Quid igitur vult Lucas nobis significare, diacendo : Erant illis omnia communia 3 nihil aliud quamquδd inter nouos illos Christianos maxima fuit charitas:tanta nimirum,ut singuli singulis inseruiebant, nec patiebatur quis quenquam egere,sed diuidebatur unicuiaque quantum opus fuerat. Certe ex verbis Lucar,si modo rite expendas, apparet ac plane liquet, quod communio ista nihil aliud fuerit, quam voluntaria communicatio, siue diuisio. Namuendebant ait: ergo propria erant quae Vendebant. Quis enim probus aliena vendideritZ Diuid
bant praeterea: ergo rerum domini erat, nec ita comuncs
erant opes,ut quilque quod liberet,raperet. Proinde nontoditur hoc exemplo confusio rerum Sc Reip. vel legum de emptione & venditioneide location dc mutuo neglem
105쪽
eius: sed charitas & misericordia docetur, nempe vi amiacos nobis parc mus de iniquo Ma mona, ne pecunias vel Iuxu cocoquamus,vel stulti philosophi Cratetis more a sciamus : sed in pauperes disresimus, ut in caelis copiosum thesaurum inueniamus. Sed quid multis verbis opus estrSi Anabaptistat omnino contenderint, nullum posse , vel debcri inter vere Christianos censeri,nisi qui omnia bona sua in commune dederit, nihilque proprij habuerit murutet Christi & Apostoloriam sententiae euacuabuntur. Christus in Evangelio dici t :Mutuum dantes,nihil inde spera tes. Iam ubi omnia sunt communia, non est opus ut m tuo alter det alteri,quandoquidem aeque sunt pauperis,atque diuitis. Quod si Christianus mutuo dat alteri, cons quitur ipsum plus possidere quam eum cui dat mutuo. Si plus habet,non sunt omnia communia,sed singuli τsuum est possident. Nam & in quarto cap. Actoru sic audiemus scriptu esse : Multitudinis credentau erat cor unu & anima una,nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suu esse dicebat sederat illis omnia comunia.Manebat ergo quisq; Dominus eius rei quam possidebat, nec cogebatur eam deserere vel aliis dare, nisi quantum spontὸ volebat. Hoe verba Petri ad Ananiam clare indicant. dicit enim.N6nne manens tibi manebat,& venundatum in tua erat potest terquare ergo posuisti in corde tuo hanc rem3 Ex quo co- sequitur factum hoc nascentis Ecclesiae non legem fuisse generalem,sed liberalem quandam beneficentiam, & an, mi benevoli & hilaris promptitudinem ex charitate, quae tum ardebat,subnatam. si ista rerum comunicatio, quam
Anabaptistae fingunt, faceret vere Christianos, ut sine illa Christianus esse nemo posset, quomodo Christiani erunt Romani, Corinthij, Macedones, omnes denique qui ad Christi fidem per praedicationem Pauli couersi luntξNam illis manebant suae facultates & possessiones, ex quibus tantum conserebantrauperibus, quantum ipsi volebant,& quantum Christi spiritus suggerebat. Sic enim legimus in ea quae ad Romanos est Epistola:Nunc igitur proficiscat in Hierusalem ministrare sanctis. Probauerunt enim Macedonia & Achaia collationem aliquam facere in pa peres sanctos,qui sunt in Hierusalem. Placuit enim eis,&debitores sunt eoium,dcc.Et in Corinthiis scribit: Pe co,
106쪽
1N Ac TA A pos TOLORUM. solactis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui Ecclesiis Galatiae, ita & vos facite. Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quὁd ei bene placu
rit,ut non cum venero,tunc collectae nant. Et in altera ad
Corinthios admonet, ut unusquisque pauperibus reponat , prout destinauit in corde suo, non ex tristitia aut ex s. necessitate. Hilarem enim datorem, inquit, diligit Deus.
Vides hic nihil fieri iuxta sententiam Anabaptistarum: sed singuli ex suis possessionibus quantum sibi placuerit tribuunt. Et Timotheum admonet, Vt diuitibus praecipiati τ iri non omnia bona sua relinquere, sed facila communicare,&e. Iam si fuerunt diuites inter nouos Christianos, nimbrum & pauperes fuerunt. Si diuites& pauperes fuerunt, non fuerunt omnia in omnibus Ecc esis communia. Pr inde nihil est, quod Catabaptistae hac rerum nascentis E clesiae communicatione, omnes Christianos possessionibus & facultatibus suis exuant 3c depellant aut rerum
suarum usu interdicant, aut eum qui sua possidet a Christo separent,& Christiano nomine indignum faciant.Nec aliquid iacit' pro Catabaptistarum opinione, quod Christus in Evangelio cuidam dicit: Si vis perfectus esse, vade α vende omnia quae possides, & da pauperibus. Nam filioe consilium ad omnes Christianos pertineret in uniuersum, quae sequeretur absurditas Aa quos enim deuenient alios Christianorum uniuersae opes, nisi ad Ethnicos & incredulos 3 Nam qui volet Christianus esse, ve, det omnia quae habet, Sc dabit pauperibus. Interim non poterit opes sitas aliis erogare,quam Ethnicis pauperibus. Si enim quidquam christiano dederit, cogetur nic protinus alteri dare, ne quid habeat aut possideat proprij, donec ad manus perueniat Ethnici. Hinc iam pendebunt ab Ethnicis Christiani, ab illis mendicabunt, quod ad vitam sustinendam alendamve familiam opus fuerit. sed res ipsa clamat, hanc impiam Anabaptistarum pinionem ex diametro pugnare contra uniuersam scrupturam sacram. Sed quid dicam Catabaptistae volunt omnia habere communia: dc nos qui Christiani sumus& ab illorum prauis opinionibus abhorremus , pa peribus quasi nihil elargimur , volumus omnia habere propria, nec alicui de nostris quidquam comm
107쪽
Heare. laboratur ergo utrinque in extremis. Quid igitur 3 Nemo te cogit vi Cmnibus rebus tuis renuncies,& sic nudus nudum sequare Christum : sed hoc iubet te Christi spiritus in Canonicis literis, ut pauperibus ex bonis tuis liberaliter subuenias, velisque potius omnibus temporalibus bonis carere, qua unico Christi fauore. Sed ad contextum tandem reuertimur. Quod Lucas ait priamarios Christianos vendidisse posscsi cnes & substantias stas,hoc est,fundos, prata, iugera & vineta, aurum item di argentum , diuisi steque singulis 'prout cuique opus erat minit aliud voluit signiscare, nisi Christianum sic nimatum fitille in Christianum, ut singuli singulorum
curam habuerint, alteri alteris subuenerint, ac nons eus quam membra Vnius eiusdemque corporis pro se imuicem solicita fuerint. Quotidιe ciueque perdurantes Tuanimiter in templo , frangentes c/rca domos pavom, fumebant eιbum eum exultatrone Et simplicitate cordis, collaudantes Deum , G babentes gratiam ad omnem plebem. Merito
perdurant in orationibus, qui multas orandi caussas h bent, non tam suo quam aliorum nomine. Perdurant in verbi etiam praedicationc. Privata neccssitas urgebat, vepro incremento fidei, & bonorum morum apud Deum piis precibus insisterent, item ne circumuenirent ur a Sotana AE c. Charitas vcro fraterna cogebat, ut alter pro autero supplicaret,quo tandem propagaretur regnum Christi,& in omnibus Dei nomen sanctificaretur. Orabant autem & conuersabantur in templo,non solum ne venirent
in suspicioncm malignae conspirationis: sed etiam ut suo exemplo alios ad sui imitationcm prouocarent. Si hic e pendere volueris verba Lucae, inuenies singula suam , &magnam quidem habere Tmphasim. Quod enim dicit ibIos quotidie conuersatos in icmplo, docet constantiam, diligentiam & scdulitatem non solum Apostolorum, sed etiam recens renatorum fidelium. Et Apostolus docet, visne intermissione oremus, nimiru quia sine intermissione hostis nos sollicitat, iam a dextris,iam a sinistris nobis insidiatur. Nec contentus est Lucas dixisse, quotidie hoc factum ab illis, sed addit illos perdura se; siue perseuerasse intemplo in cultu Dei, in precationibus & verbi Dei audiatione. Non enim satis est coepi sie bene agere, nisi & re
108쪽
IN ACTA APos TOLORUM. 1r stueres.Qui perseuerauerit usque in finem, ait Christus, saluus erit. Et Propheta inquit: Maledictus est qui fa m N. Rcit opus Domini negligenter. Nec videtur ex animo bonum opus coepisse, qui illud tam perfunctorie agit, tamque cito desinit. Et hic multi reprehendendi essene illi, qui aut nunquam ingrediuntur templum, aut si ingrediuntur , non exspectant finem Sacri , non exspectant donec sacerdos illis faciat abeundi copiam , di- cens : Ite Misi a est. Olim arcebantur a Sacris qui in graui aliquo fuerant deprehensi delicto , iudicabaturque haec grauissima poena: iam maior pars Christiani populi semetipsum excommunicat, & indignum facit, quaesiis cris fidelium intersit. Sed haec alias Addit Lucas illos primos videlicet Christianos perdurat Ie unanimiter in teplo, quo docere vult illos non solam corpore comun stos fessi. motis. se, se4 etiam animo. Et Paulus docet ut orantes levemus Asare. ita puras manus ad Deum sine disceptatione..Et Christus: si stabitis ad orandum, tac. nam locus notus est. Postremo
quod stlabit illos in templo perseuerasse, contra illos est qui se a publico templo, aque Christianorum conuentu abstinent,male intelligentes illud Christi:Tu cum ora iis, intra in cubiculam tuam, & clauso ostio post te, ora patrem tuum in abscondito, &caei. Sequitur. Frangentes circa domos panem: quod non intelligimus de Sacramento Eucharistiae dictum, sed potius de hospitalitate 3c munificentia, qua inter sie usi sunt primitiuae Ecclesiae
credentes.vnde Lucas seipsum exponens addit: Sumebant cibum cu exultatione de simplicitate cordis.Nam tenuio res ditiorum alebantur liberalitate , nec quisquam qui qua erogabat vel coacte vel versuto animo sed libere cum
gaudio,& sine ostentatione,&c. Nam hic est modus verἡ praestandae Eleemosynae, scilicet, ut nostrapte sponte, Mnon versuto animo demus,hoc est,ut in eleemosyna eroganda nihil aliud cosideremus,nisi ut Dei voluntatem sa-ciamus,& fratrusi nostrorum inopiam sublevemus: hoe enim nos Christus docet, docet idem Paulus. Cum facis eleemosynam , ait Christus, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis & vicis, ut honor,
ficentur ab hominibus: Amen dico vobis,receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nescin
109쪽
sinistra tua quid faciat dextra tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, & pater tuus qui videt in abscondito, res det tibi. Haec Christus. Paulus vero Corinthiis scribit: nusquisque prout destinauit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitatς scilicet, largiatur eleemosynam. Hi z. Corio. 8. rem enim datorem diligit Deus. Et iterum: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Sed de elargiendis eleem sinis, siue de liberalitate in egenos, forte alias copiosius disputabimus. Certὸ primitiuae Ecclesiae Christiani vix Iiud diligentius curabant,atque ne negligerentur pauperes. Hinc factum est quod etiam cibos templis inferebat, quos in celebratione coenae Domini pauperibus erogabant : hoc quod ex Corinthiorum Epistola apparet, qui
tamen tum etiam viventibus Apostolis,consuetudine illa' sancta abutebantur, hoc quod in commentariis nostris in illam utcunque explicauimus. Et frequenter quidem' conueniebant C hristiani tum, & conserentes cibos una
manducabant vel in templo,si quod habebant,vel in prisuatis aedibus, si quando Gentilium improbitas publicos
conuentus prohibebat: conueniebant, inquam, α inubcem sumebant cibum. quod nolim de opiparis instructis que intelligas conuiuiis, quasi illi se mutuis refocillatine cupediis, sed quod ditiores pauperibus communicarensi qui scilicet non habebant. Nullus in coenis illis erati xus, nulla insolentia, sed omnia se instituebantur, uti
telligeres nihil aliud ab illis quaeri, nisi gloriam Dei, de
charitatem proximi. Dum enim sumebat Eucharistiam,& corpore & sanguine Domini communicabant: sic horati erant illorum animi,ut no solum substantiam suain, sed & corpora sua impendissent pro fratru salute, ut vessic aliquo modo vice redderent Christo. Hinc in illorum coenis non audiebantur impurae & lasciuet cantiones,non Q tepori fratru detractiones,sed Dei laudes. Hinc est quod Luca qui Acta sua plus minus viginti nouem annis post
Ucripserit- passum Christit scripsit,hoc in loco dicit: Sumebat cibum
in simplicitate cordis, cu exultatione collaudates Deum, nimirum pro acceptis beneficiis. D. Tertullianus coenam. 1iaac siue conuiuium hoc vocatam docet Agapen,& b
ius sormam & modum describit pulcherrime, in haec ni-
110쪽
IN ACTA APos TOLORUM. nmirum verba: Coena nostra de nomine rationem suam
ostendit. vocatur αγα- id quod dilectio penes Graecos G HMia Dest: qaantiscunque sumptibus constet,lucrum est pietatis ter a Chri nomine facere sumptum. Siquidem inopes quoque resti- μή gerio isto iuvamus,non qua penes vos Ethnicos) parasiti P
affectant ad gloriam famulandae libertatis, sub auctor mento ventris inter contumelias saginandi: sed qua pe nes Deum maior est contemplatio mediocrium. Si hon sta caussa est conuiuij, reliquum ordinem disciplinae aest, mate,quid sit de religionis officio. Nihil utilitatis nisi modestiae admittit. Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur, editur quantum esurientes capiunt, bibitar quantum pudicis utile est: ita saturantur, ut qui . meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi es. rq Q- se: ita fabulantur,ut qui sciant Dominum audire. Posta ' quam manualem & lumina, ut quisque de Scripturis sa Ais,vel de proprio ingenio potest,prouocatur in medium Deo canere. Hinc probatur, quomodo biberit. AEque oratio conuiui m dirimit. Inde disceditur non in cateruascensionum, neque in classes discursationum, nec in eruptiones lasciuiarum, sed ad eandem curam modestiae Zepadicitiae,ut qui non tam coenam coenaverint quam disi: plinam. Et haec quidem Tertullianus,ex quibus intelligitimus quales conuentus olim celebrauerint Christiani, nimirum quales filios Dei decebat. Sed haec fortassis aequo prolixius : quamuis opinor nemini taediosum esse auaire quales fuerint progenitorum nostrorum piae consuetudines, quarum possem adhuc plures adducere, & quarum
vestigia adhuc apud nos sunt, sed quidquid illud est,in aliud tempus & locum alium differemus.Ex conuiuiis illis Maudat. veterum sorte hoe reliquum est quod in Coena Domini conuenimus, A mandatum quod vocant celebramus, Scquod nostri morem habent statis diebus erogandi eleemosynam,quam vulgo Spendam Vocant, ab expendendo spe,d. deducto,ut opinor, vocabulo. Ad Lucam igitur nostrum reuertimur, qui postquam dixerat quibus rebus nimirum
optimis primi illi Christiani fuerint occupati,adiicit: Et
habentes gratiam ad omnem plebem . Quis enim non amaret tam innocentes x sinctos homines3licὰt locus hic
non intelligendus sit sic, quasi nemo illis fuerit insensus.
