In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IN ACTA APOSTOLORUM.

ter habet vitam in semetipso, sic dedit & filio vitam libbere in semetipso. Et ibidem : Amen amen dico vobis, quia venit hora & nunc est, quando i ortui audient v cem fili i Dei,& qui audierint vivent. Et rursum ad Laetari sororem : Ego, inquit, sum resurrectio & vita. His verbis olim sic animati sunt sancti martyres, ut libenti sti me pro Christo mortem oppeterent. Haec nobis in omniabus tribulationibus nostris consolationi esse debebant, quia certo scimus vitam & incolumitatem nostram non in hominum , sed in Dei potestate sitam. Et in rebus tunatis nemo plus aequo extollatur, nemo sibi longos annos polliceatur. Christus enim auctor & princeps vitae est ad huius nutum & vivimus & morimur. Sed videamus

sequentia. Et in fide nominu eius, hunc quem vos videtis σmIAs, confirmauit nomen eius: O fides quae per eum es ,deditini nam sanitatem istam in cons Sta omnium melirum.

Iam accedit propius ad caussam, scilicet ut ostendat v de claudo illi contigerat sanitas. Potuisset quidem vere diacere , & pauci se . Nos nostra virtute vel pieta e i on curauimus claudum hunc, sed Iesus Nazarenus quem vos crucificisti sed voluit multa circuitione uti,ut facilius inueniret fidem. unde vocavit filium Dei. testatur a Deo glorificatum, dicit illum etiam a Pilato innocentiae testi ino. Dium reportasse,vocat virum iustum M sinistum,item a ctorem vitae. Atqui non est mirum talem tanta operari: esset verJ res admiratione dignissima, si homo piscator qualis tum apparebat Petrus, tantum miraculum designasset. Proinde etiam Pctrus iubet collationem primum

fieri personarum, Christi scilicet & ipsius Petri. Deinde, quae iam diximus, adiecit quod scilicet in nomine Iesii

Christi mendicus ille integritatem membrorum suorum acceperit. Verba autem sic habent: In fide nominis eius hunc quem videt iis & nostis, confirmauit nomen eius, hoe est, nomen Iesu Christi, id est, potestas Christi, aut potius Christus ipse confirmauit ac incolumen fecit claudum illum quem nostis,quia ab utero matris claudus su rat , & videtis quia iam sinus est. Ideo autem sanatus est ministerio nostro , quia credidimus in nomen Iesu Christi. Et fides quae per eum est, hoc est, quia ipse dedit nobis ut in illum crederemus, nam fides Dei donum est. α

122쪽

quia illi credidimus: mendicus siue claudus integram sanitatem accepit, non quidem a nobis, sed per nos, & hoc in conspectit on una vcstrum. Quod si quis hic intellugat etiam claudum in Christum credidisse ideoque san, tum esse, nihil impie credet. Sed potior sensus videtur, quod fide Apostolorum sanatus fuerit, sicut & paral7ticus ille in Evangelio quem etiam Christus propter ali

nam fidem sanasse legitur. Sequitur continenter. Et nune fratres s o, quia per ignorantiam fecistis, scutoe principes vestri. Nisi Petrus haec sequentia adderet, possent Iuda id sperare , ut qui audirent se tantum scelus admisisse in filium Dei, quod scilicet non solum illi latronem praetulerint sed etiam hoc saluo illum in crucem egerint: sed nouit Petrus verum modum praedicandi poenitentiam. Necesse est enim ut homo primum ducatur in cognitionem peccatorum, ut scilicet magnitudine horum considerata, incipiat timore concuti: deinde fiducia remissionis illi proponenda, qua motus rursum fiduciam concipiat fore, ut sbi reconcilietur Deus, cuius misericordiae non est numerus . Igitur postquam Petrus peccata illorum satis exaggerasset, gloriamque Iesu Christi magno verborum circuitu depinxisset: incipit mitigari illorum peccata, sicut & in superioribus etiam fecerat. Appellat autem eos fratres,ut intelligant illum nihil ex inuidia loqui. Et nune scio,inquit, fratres, quia per ignorantiam fecistis,sicut &principςs vestri. Quomodo per ignorantiam occiderunt Iudaei Christum 3 certe Christus dicit: Si non venissem& locutus eis fuissem, & si non fecissem opera inter illos

quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato. Rursum Christus in cruce pro persecutoribus suis orans, dicit: Pater

ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid igitur diacem 3 non potest sibi contradicere Scriptura, sica potest fieri ut nos illam non intelligamus. Sed nos breuissimis respondemus Domini nostri, crucifixores non cognouis 1e certo Christum esse filium Dei: obstabat enim illis infirmitas humana, ut non intelligerent diuinitatem in ear- ne Christi latentem. Si enim certo cognouissent Christum esse Dei filium, nequaquam Dominum gloriae cru-

123쪽

cifixissent. Quis enim auderet sciens manus iniicere in Dei filium t Igitur quod non agnouerunt Christum Dei esse filium,nonnihil excusationis habent,sed quod homi-

nem innocentem occiderunt, excusari nullo pacto p

test: licet & illi minus peccauerunt, qui a principibus i ducti Christum non filium Dei, sed hominem blasphemum putauerunt,&c. Sed quid multis hic immoram Petrus hoc in loco dicit Iudaeos tam summates quam infimates per ignorantiam Christum occidisse: quibus verbis nequaquam voluit illos ab omni peccato vindicare, sed potius ostendere illis facilius patere viam ad remissionem peccatorum, quum ignoranter peccauorint, quam si ex mera malitia peccassent. Ignorantia itaque non omnia ignorano tollit peccatum,sed mitigat poenam peccati. Ignoram tia per om-tia enim aut est poena peccati, aut peccatum,aut utrunq;. uia excuset. Poena peccati est, quia in primo peccato primi hominis intellectus noster obtenebratus est. Peccati etiam poena est, quando cognitae veritati obstrepentes postea meremur excaecari. Sic enim dicit Paulus: Eo quod charitatem i. Tveritatis non receperunt, ut salvi fierent: ideo mittet illis Deus operationem erroris,ut credant mendacio,&c. Et in

Romanis de Gentium philosophis dicit: Quia cum co- Rivi, gnouissent Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, obscuratum est insipiens cor eorum,Sce. In elusinossi itaque hominibus ignorantia non solum peccatum est, sed & praeteriti peccati poena. Nemo itaque se putet ideo impune peccare, si ignoranter peccat. Si enim Zeuit. q. ignorantia peccatum excu faret,nequaquam iussisset Dominus,Vt pro peccato ignorantiae vitulus in holocaustam offerretur: & Christus nequaquam in cruce rogasset pro

illis, qui ipsum ignoranter crucifixerant. Adde quod ille im ,juia multo grauius peccat, qui cum posset ad Veritatem Ven, datur man re, non facit, sed prudens & sciens in ignorantia perma- Issa usenet.Verum nos his posthabitis, ad interruptum Petri sese preeatum.

monem accedamus. Deus autem qui praemolliasit per os omnium Prophetarum

Domin pati Christum suum, imploissic. eap. 68. Iudaei quidem & Gentiles morte affecerunt Christum, sed ignorabant quam pretiosa foret mors Christi in conspectu patris caelestis. Atqui pater caelestis iam olim cono

si iij .

124쪽

stituerat filium suum dare in mortem : nec latuerat iulum fore, ut ab illis in mortem ageretur, quibus inge

tia beneficia praecipue fecisset, α quibus praecipue promissus fuisset. Et quia haec futura praescierat,ideo per Pr phetas suos praedici voluit. Igitur quidquid circa passionem & mortem Domini factum est, nec nesciente nec ropugnante Deo factum est, sed omnia illo praesciente M volente: quemadmodum & in superiori concione Petri auditum est. Neque enim Iudaei ideo tradiderunt Christum in mortem, ut huius morte redimeretur uniuersus mundus a Satana,& ab lueretur ab omnibus peccatis,r conciliareturque Deo: non hoc cogitauerunt Iudaei, sed

per inuidiam tradiderunt ipsum in mortem, hoc quod saec Pilatum latere potuit. Vnde quidquid boni nobis ex morte Christi prouenit, non Iudaeis, sed Deo acceptum ferimus, ut qui ex pessimo hominum malo scit perficere

bonum optimum. Neque tamen ideo excusandi sunt I

daei,quasi Deus mendax fuisset in promissionibus sitis,nisi illi facti fuissent traditores Christi. Neq; enim Iudaei ideo tradiderunt Christum,quia hoc futurum prς scierat Deus: sed ideo praesciuit Deus, quia certo futurum erat,vi Iudaei

tale facinus facerent. Hoc enim certo statuedumest,quod Deus neminem cogit ad peccandum : praeuidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo no vindicet iustus,quq fieri no cogit prςsci Z Sicut enim nemo mem

ria sua cogit facta esse quae pretiere ut sic Deus praescientia sua non cogit facieta quς futura sunt. Et sicut homo quinta quς facit meminit,nec tame omnia qui; meminit,facit: ita Deus omnia quorum ipse auctor est praescit nec tamen omnium quae praescit auctor est: quorum autem a ctor malus non est,iustus est ultor. Praesciuit itaque Deus Iudaeos sore proditores Cluisti, non tamen coegit ut i les fierent. Sic olim quoniam praesciebat, etiam praedic bat fore ut semen Abrahae peregrinaretur quadringentis annis in terra aliena : neque tamen coegit filios Iacob,ut fratrem suum Ioseph Ismaelitis venderent, quorum proditione factum ut Ioseph postea Saluator mundi,maximo Vero AEgypti vocaretur. Dictum erat Abrahae: Scito praenosces quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua,&subiicientseluituti, & affigent quadringe

125쪽

tis annis, &c. sed quo medio hoc factum est Z Dum fames D u

in posterioribus annis occupallet uniuersam terram , mittebat Iacob pueros suos in aegyptum ut compararent fructus: Ioseph vero qui tocius aegypti praepositus fuerat a diens patrem suum Iacob adhuc esse in vivis,uocauit eum cum uniuersa familia sua in AEgyptum ad se. Quod si Ioseph non venisset in AEgyptum, quo medio peruenisset eo tota familia Z Et si non vendidissent fili j Iacob fratrem suum ipsorum Ioseph, quomodo hic venisset in AEgyptum Z & sic praediistio domini euanuisset scilicet. Ergo tyetannidem & fratricidium filiorum Iacob, non filiis, ted

Deo adscribemusὶ nequaquam . Quomodo enim ab L Gene. I .uemus illos a peccato, qui hoc ultro agnoscunt 3 Obs, cro, inquiunt, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, α peccati atque malitiae quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus, ut seruis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Audis quod culpam in semetipsos, non in Deum derivant. Sed quid Ioseph ad haec ξ Nolite timere,inquit, num Dei possumus resistere voluntatiΤ Quid i anne voluit dominus Deus, ut fratres proderent fratremi Non hoc dicit. Sed quidὶ vos cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesenti rum cernitis, & salvos faceret niultos populos, & c. Malum itaque fratrum noluit Deus, sed illud vertere in bonum multorum populorum voluit. Et huic voluntati bonae nemo resistere potuit: sic Iudaeorum proditionem noluit quoniam non est Deus iniquitatem volens sed ino tem Christi in saltatem fidelium vertere voluit,seque hoc facturum per Os omnium prophetarum praedixit,atque scimpleuit. Et haec quidem hactenus,prolixius sors in quam piis necessarium fuerit: at hoc datum est curiosis Dei co

filiorum scrutatoribus. Seqvitur. Poenitemini igitur conuertimincit deleantur peccata melina,s i innocentes sunt Iudaei, & necessario impleuerunt vaticinia prophetarum,

quid opus est poenitentia Z Atqui cum Petrus illos ad po

nitentiam hortatur,satis apparet, quod lacet non exacto nouerant Christum quem occiderunt, tamen innocentes siue immunes non sunt: Poenitemini inquit Petrus,& c5- uertimini, ut deleantur vestra peccata. Graviter, inquit,

de quissis, multa enoimaque sunt peccata vestra quae in

126쪽

Christum commisistis, & nisi illa deleta suerint, aeternum peribitis. Quod si me audieritis, docebo quomodo pe

catorum vestrorum remissam inueniatis. Quomodoὶ Pc nitemini & conuertimini, hoc est, pudeat poeniteatque vos commissorum, & nouam vitam instituite: Christum antea negastis, iam vos totos illi consecrate: Christum tanquam grauissimum peccatorem crucifixistis, iam in

eum tanquam peccatorem unicum condonatorem crediti

te, sic enim fiet ut deleantur peccata vestra. Magnam haec Petri verba consolationem uniuersis peccatoribus praebere debent, si modo salutem stiunt.Si enim Christi crucifixoribus peccatorum venia promittitur,si poenitentiam agent: quis quantumuis magnus peccator desperet Sed ut nunc res se habent, non est necesse ut multis vobis cωmendem Dei misericordiam quum longe plures iam o reant praesumptione quam desperatione. Sic enim iam multi persitasim habent sibi deberi vitam aeternam qu modocunque tandem vitiant.at Deus non irridetur. ML sericors est, & ideo poenitentibus ignoscit: iustus est, α ideo non poenitentibus non parcit. Et ad utrunque vigia. lauit pro nobis misericordia Dei, quemadmodum Augu-V' 'g' stinus ait, ne desperando augeamus peccata, propositus X st 'poenitentiae portus: rursus ne sperando augeamus,G--rvm ορ- tus est dies mortis incertus. Sed quoniam in superior,bus prolixe de poenitentia disseruimus, iam super hoc negotio longiores esse nolumus . Sed roget aliquis hic:

Quid est quod hic nulla metio fit baptismi ὶ cum in sit

Hori concione Petrus dixerit : Poenitentiam agite, dc baptizetur unusquisque vestrum in nomine domini Iesu,&c.Hic vero tantum poenitentiae sit mentio. Tu verὁ c gites velim Lucam non omnia ordine quo facta sunt scripsisse, sed praecipua tantum capita,& haec summatim, Scex praecedentibus voluit nos sequentia intelligere. Adde quod Iudaei non alia re magis declarabant se poenitentia

tangi admissi criminis in Cnristum, nisi quum se baptis mo tingi patiebantur: hoc quod etiam in Euagelistis ii

stris non semel tantum admonuimus. Petrus itaque posmquam dixisset, Poenitentiam agite,& conuertimini,ut d Ieantur peccata vestra, continenter addit, Ut cum tempora venerint refriger, a conoectu domini,' miserit eum 2 ilrm. 27

127쪽

ACTA APos TOLORUM. 6 Idicatus est iobis Iesum Chialium, quem oportet quidem catam suscipere usque in tempora rei titutionis omnium, quae locutus οἱ Deus per os sanctorum suorum a seculo Prophetarum. Manca est haec oratio, ut quae completam sententiam non habeat : subintelligendum autem est, Iudaeos ad extremum diem bene habituros, si modo iam poenitentiam egerint, & a vitiis ad virtutes a Iudaismo ad Christianismum conuersi fuerint. Sed nos incompleta sententia non potest remorari, quin intelligamus multa abstrusa hic Petrum docere, quae & nos enucleabimus quantum domu

nus dederit: rem vero suis numeriS exponemus, Ut expo-

sitio ad intelligendum facilis sit. Primo itaque dicit ve tura esse tempora refrigerij, & haec a conspectu domini, nimirum Ieru Christi,noc est, tum tandem ventura illa tempora refrigerij, quando rursum apparebit Christus, nix Erum ad extremi iudicij tempus . Hoc enim tempus iudicii extremi, aut potius quod iudicio extremo incipiet, dicit ur tempus restigerij, quippe quod huius vitae tempus non sit nisi tempus calamitatis, & ut David vo- Val. 8s.cat, vallis lachrymarum. Nec aliud in hoc mundo,quoad Venerit tempus extremi iudicij exspectaueris quam amiactiones, aduersitates, cruces & mortes: & quanquam in terdum nonnulla selicitatis spes affulgeat,tamen nihil est in rebus humanis firmum, nihil stabile, nihil constans. Dies peregrinationis nostrae, quemadmodum Iacob ait, Gene.

sunt parui de mali. Et Paulus ait: Quae videntur tempo- 2. Corant. ralia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt. Scimus autem quoniam si terrestris dumus nostra huius habit,tionis dissoluatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manuIactam,aeternam in caelis. Nam & in z.Cerint. F. hoc ingemiscimus, habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes: si tamen vestiti, & non nudi ii ueniamur. Nam dc qui sumus in hoc tabernaculo, inge--ulsu miscimus grauati, eo quod nolumus exspoliari, sed pervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Et ad RomanCs inquit: Nam exspectatio creaturae reuelati Iro .p. nem filiorum Dei exspectat. vanitati enim creatura subiecta est non volens. Non est igitur ut aliquis putet vel

speret, se certo hic posse restigerari, ut nihil sit molestiae reliquum sed post diem extremum iudicij sequentur tam

128쪽

dem tempora restigerii, apparente rursum domino in ea forma qua in caelos ascendit.Tunc enim implebitur quod a. 2 s. dominus per Esaiam dixit: Praecipitabit mortem in sempiternum, & auferet dominus Deus lachrymam ab omnincie, & opprobrium populi sui auferet de uniuersa terra, quia dominus locutus est . Et in Apocalypsi legimus. Non esurient, neque silent amplius, neque cadet super illos Sol, neque ullus aestus, quoniam Agnus qui in medio throni est reget illos,& deducet eos ad iantes vitae aquarum, & absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eo- Apocal. I. rum. Et iterum: Et ipsi populus eius erunt, & ipse Deus

cum eis erit eorum Deus, εἰ absterget Deus omnem l chrymam ab oculis eorum, & mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra,quia prima

abierunt. Huc etiam facit quod dominus in Luca ad disscipulos suos dicit: His autem fieri incipientibus loquiatur autem de signis quae proxime praecedent aduentum ipsius) leuate capita vestra. ecce enim appropinquat re- . demptio vestra. Ex his, opinor, satis intelligis, quae P trus vocant tempora refrigeri j: ex quibus etiam tibi demonstratum est, quid tibi δe hoc mundo promittere pos sis. Sic autem utitor praesenti loco. Non omnibus gratus erit Christi aduentus, nec omnibus tempora refriseriused tantum illis qui iuxta Petri admonitionem poenite tiam agent: reliquis longe alia, nimirum perpetua tor menta parata sunt. Secundo docet hic Petrus quod dominus noster Iesus Christus ad iudicandum venturus est : quoniam pater non iudicat quenquam, sed omne i dicium dedit filio. Et pater ipsum mittet ad iudicium, i quit Petrus. Hic ergo confirmatur articulus fidei nostrae, qua credimus dominum nostrum Iesum Christum rediaturum ad iudicandum vivos & mortuos . Iuxta enim

Symbolum fidei nostrae quod Apostolicum nominamus, postquam c5fitemur Christum Iesum iam sedere in de

tera Dei patris, statim addimus . Inde mentu ιι εst iudicare Diuos mortuos. Et hunc articulum Matthaeo Euangeliustae attribuunt, quas ab illo compostus fuerit. Quis autem est ille qui venturus est 3 anne iam olim venit Chria. stus Z vcnit quidem in plenitudine temporum,exiuit a patre, venit in hunc mundum, & iterum relinquens mu

129쪽

. IN ACTA APOs ToLORVM. cum rediat ad patrem, quem tamen iuxta diuinam nat Iam nunquam reliquerat. Scriptura itaque nobis duos Christi aduentus describit. Alterum quo descendens de caelis humilis venit, ut per mortem &. sanguinem suum captiuos redimeret, pcrditos repararet ac seruaret: alterum vero quo Veniet conueniendissimo tempore ac die quem nobis ignotum esse voluit, in gloria patris rudic turus vluoS & mortuos . QuoS ambos aduentus in scri- 'pluris caute distinguere neccilarium est. Rediturus autem est an ea forma qua ascendit , attestantibus idipsu inquum ascenderet, angelis, ac dicentibus : Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum t Hic Iesus qui assiimptuscit a vobis in canum, sic veniet quemadmodum vidistis cum euntem in caelum. Humana igitur specie veniet co spicuus, sed iam immortalitatis gloria refulgens Veniet enim in virtute multa, & sedebit in solio maiestatis suae secum habens exercitum angelorum, & congre ab umtur ante eum omnes getes, separabitque eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab licessis. Iudicabit autem vi- iuos & mortuos, tam pios quam Impios, ac feret sententiam & de vivis qui tum adhuc supererunt in aduentu illius,& de mortuis, nimirum Omnibus quotquot ab Adamvsque in eum diem defuncti sunt, tum subito reuicturis quemadmodum diuus Paulus ait : Quod nos qui vivimus non praeueniemus eos qui dormierui. Oportet enim nos omnes sisti ante tribunal Christi, ut referat unusquis que propria corporis sui,prout gestit siue bona siue mala.

aeterum hoc iudicium non humano more, sed in momento punctoque temporis geretur, & tamen verissime geretur. Neque enim opus est morosa discussione,quando patebunt omnium cordrum omnia arcana, quando sua quemque damnabit conscientia, sicut Apostolus ait. Testimoni unollis reddente conscientia ipsorum, ac inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut defendentibus in die, quum iudicabit Deus occulta hominum. Non erit tunc opus chirographis, inquit Chrysosto. non in iuargumentis, non testibus: omnia enim haec in ipso iudi- Matthaeum. ce sunt, ipse testis, ipse argumentorum radix, ipse iudex, omnia nuda, omnia sunt clara in oculis eius: non diues,

non pauper, non seruus, non liber ibi aliquis videbitur

130쪽

tuare hor

sed his larvis contritis, operum solummodo erit scruta tio. Huc facit quod Christus dicit: Sicut pater habet vitam in semetipso, nc dedit & filio vitam habere in semetipso,& potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius homianis est: Nolite mirari hoc , quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem fili j Dei, & qui

audierint vivent, & procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt,in resurrectionem iudicij. Ociosas illas quaestiones a multis de hac remotas, aliis relinquamus discutiendas: nos articulo hoc fidei nostrae tum probe utemur, quando inde meliores reddimur. Memorare, inquit. Scriptura, nouissima tua, & in aeternum no peccabis. Sed reuertamur ad verba Petri,qui postquam dixerat Deum nobis missurum, qui nobis praedicatus fuit Iesum Christum , addit. uu - oportet qώdem caelum suscipere usque in tempora restitutionM omnium. Hoc est, Iesus Christus Dominus noster, ante extremum iudicium in ea forma qua alium plus est non apparebit, sed interim caelum tenet ad dexteram patris sedens,donec tempus illud aduenerit in quo omnia restituenda sunt,in quo casus Angelorum reparabitur, in quo numerus electorum implebitur, in quo singuli iuxta merita sua accipient.Nam dum mundus hic manet vanitati sibiectus, nihil manet suo loco, sed omnia inuertuntur & praepo'stere succedunt. Impij enim belle vivunt, seliciter a gunt, dc quo peiores sunt, ut iam prouerbio iactatur, eo fortunatiores sunt, laudatur enim peccator in desideriis animae suae, x iniquus benedicitur: contra pij omnibus afflictionibus obruuntur, Omnibus maledictionibus assiciuntur, & quo magis ph sunt,eo infeliciores sunt. at perpetuo non erit sic. Deus enim diem constituit,quo omnia

illa quae lege sua ordinauit, & per Prophetas prizdicta sunt

ita restit uturas,resormaturus,& compositurus est,ut immutabilia perpetuo constent:& pii quidem aeterno ga dio,impij vero aeterno supplicio afficiantur. Sed forte r gas , quando tandem veniet dies illa' quo usque patietur tandem Deus sic pios conculcari,impios vero triumphareὶ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, inquit Christus,quae pater posuit in sua potestate: sed interim via gilate & orate, quia qua hora non putatis, filius hominis

SEARCH

MENU NAVIGATION