장음표시 사용
81쪽
tum dare. Hic ostenditur quid linguae igneae possint,qu
lia corda ventus ille concutiat. Hic ostenditur quam vere
dixerit dominus per Prophetam: Quomodo descendit
imber & nix de caelo,& illic ultra non reuertitur, sed inebriat terram, & infundit eam, & germinare eam facit, α dat semen serenti, & panem comedenti: sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo. Non reuertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, & prosperabitur
in his, ad quae misi illud. Et ad Hebraeos inquit Paulus: Vivus est sermo Dei & efficax,& penetrantior quovis gladio acuto utrinque incidente, & pertingens usque ad diuisionem animae simul ac spiritus, compagumque x medullarum,& discretor cogitationum & intentionum cordis, &c. Certe sic penetrauit corda Hierosolimitarum, ut omnino ex ipsis alios homines secerit. Vbi enim iam santillae voces: Samaritanus es,& daemonium habesὶ Et: Crucifige, crucifige eumὶ Et: Si dimittis hunc, non es amicus
Caesaris 3 nihil tale auditur. Sed quid Z Compuncti corde
dicunt:Viri fratres,quid faciemusZcorda illorum peccatorum stimulis pungebantur, impacata & terrore plena erat illorum conscientia. Cogitabant enim, sicut Augustianus in Psalm. 3. scribit. Ille tantus est quem nos occidiamus, nos ubi erimus' Nihil enim hoc peccato grauius cogitare potuerunt. Quid grauius peccatori aegro, quam medici interfectioὶ quid grauius potest aeger facere,quam si medicum suum occidat 3 Caeterum quoniam Iudaei illi
non omnino alieni fuerant a legis cognitione, stiebantque peccatoribus non omnino esse desperandum, quum dominus longanimis & misericors praedicatur: resumptis utcumque animis, rogant Apostolos, quidnam ipsis faciendum sit, ut suum peccatum ipsis condonetur. Quid faciemus, inquiunt, viri fratres parati sumus vobis re-
- ctiora monentibus obtemperare, modὁ liceat nos inuenire remissam. Quid ergo ad haec Petrus3 Petrus autem adissos: Pauitentiam,inquit,agite, O baptidetur vu quisque vestrism ιο nomine Iesis Christi iis remistionem precatorum vvirorum: in accipietis donum SpiritM sau bi. Breve
consilium est quod D Petrus auditoribus suis dat,sed magnum parit fructum, si illi a populo Istaelitico obtemperabitur. Quid enim aliud peccatores petere possunt,quam
82쪽
peccatorum remissamὶ qua adepta, reconciliati sunt Deo, possuntque sibi omnia bona ab illo exspectare. Atqui Petrus non solum obtemperantibus sibi renussionem peccatorum pollicetur, sed etiam copiosiora dona Spiritus sancti. Neque enim otiose dictum est Apostolis: Quorum remiseratis peccata, remittuntur cis:& quaecunque solueritis super terram, erunt soluta & in caelis. Sed videamus iterum Petri consilium: Poenitentiam, inquit,agite,& baptizetur unusquisq; vestrum in nomine Iesu Christi. Diacamus primo ae poenitentia. Poenitentia Dei iram placari,non solum apud Dei populum, sed etiam apud Gentes idololatras,vulgo persuasissimum erat: quod nisi luce clarius esset, multis testimoniis probare non grauarer. Sed quid opus est multis testimoniis in re non dubia Si fratriacida Cain poenitentiam egisset, nunquam periisset. In Veteri testamento de multis & magnis peccatoribus legimus, qui tamen postea poenitentiam agentes, redierunt cum Deo in magnam & familiarissimam amicitiam. Si vis vere poenitentis hominis exemplum habere, propone tiabi ex veteri lege Dauidem, primum hominem secundum cor Dei dei nae homicidam & adulterum : post iteru ch rissimum Dei amicum. Huius poenitentiam ex Psal. o. α multis aliis deprehendere licebit. Primo certe a domino per Prophetam admonetur,agnoscit peccatum suum, pudet poenitetque perpetrati, corde compungitur, agnoscit
poenam sibi debitam : dein rursum de misericordia Dei bonam spem capit, sciens quod ille externa illa sacrificia,& holocausta quoniam & ab impiis fieri possunt non usique adeo magni facit, sed sacrificium Deo est acceptatis
simum, cor contritum & humiliatum: hoc enim Deus nunquam despiciet. Miserere,inquit,mei Deus, secundum magnam misericordia tuam. Quoniam iniquitate meam ego cognosco,& peccatum meum contra me est seinper:
deinde peccatis opponit illa Dei ingenua beneficia, quibus admonitus, merito debuisset Deum non offendere. Iam vero multa accepta beneficia,in conscientia Dauidis peccatum aggravant. Nemo enim recte poenitebit de
peccato, nisi qui nouit perpendere, quis,& in quem peccauerit, nimirum homo in illum a quo est quidquid es Rhabes, &c. Sed quomodo placabitur Deus, o miser D
83쪽
uid 3 Si voluisses sacrificium, dedissem utique, inquit, v
tum holocaustis non delectaberis.Quid igitur facies λ s crificium Deo spiritus contribulatus,cor contritum & h miliatum non despicies. Ad hoc sacrificium offerendum etiam remittit auditores suos diuus Petrus, dum inquit: Poenitemini, hoc est, pigeat pudeatque vos prioris vitae
vestrae, resipiscite atque adeo mutate animos vestros, &c.
Neque enim praescribit illis ut victimas illas pro peccato
offerrent, sicut I Mose in lege praescripta erant: nam v ra victima iam caesa erat: Agnus qui tollit peccata totius mundi occisus erat, ut illae victimae omnino iam forent abominabiles coram Deo . Vnde non decuit , ut Petrus iuxta legis veteris praescriptum illos iuberet poenitentiamasere,& hostias pro peccato offerre,sed tantum dicit:Poenitentiam agite, deinde, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi,in remissionem peccatorum: hoc est, ut breuibus absoluam: Peccastis grauiter, nec est vestrarum virium peccata vestra expiare, & impossibile est sanguine taurorum, vel hircorum ablui peccata. Pudeat itaque ac poeniteat vos commissorum, desperate de v bismetipsis, & omnem fiduciam vestram ponite in Christo: quod si hie animus vester est, testatum facite aperto testimonio, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Chiisti, sic enim & peccatorum vestrorum accupietis remissam, & consortes efficiemini omnium meriatorum Christi. Quod ut intelligatis vos consecutos esse, statim accipietis donum spiritus sancti, videlicet, sicut nos iam accepisse videtis Se auditis. Locus nos hic admonet disserere de sacramentis duobus Ecclesiae nostrae Cath licae, nimirum, de sacramento poenitentiae, & sacramento baptismi: verum nos in praesentiarum de baptismo nihil ultra dicamus, donec peruentum fuerit ad alium locum, ubi rursiim illius mentio non importuna inciderit. De poenitentiae vero sacramento nonnihil dicemus,nimirum quis usus huius sit in Ecclesia. Certe in oratione dominiaca iussit nos dominus sperare remissionem peccatorum,& illam his verbis rogare: Dimitte nobis debita nostra. Et articulus fidei nostrae est: Credo remissonem precatoriam. Vnde non absurdὁ de poenitentia nobis iam instituitur
haec dissertatio: quam tamen, quoad eius fieri potest,
84쪽
quam breuissimis absolvemus . Vocamus autem hoe lo- romisentia. co poenitentiam,quum homo ex agnitione peccati animo discruciatur dc confunditur , displicόtque iam quod ante placuit, tum ex timore poenae, tum ex amore iustitiae, isteturque se morte dignum, neque immeritὁ a Deo rei, ciendum : spe autem de Dei misericordia concepta, meliorem animum induit, fiduciam bonam concipit,patrem misericordiarum poeniteti fore placabilem ac benignum. Incipit itaque nouam meditari vitam, paratus est sese t tum dedere Christo, omnes peccati occasiones sugere, &omnino vitam suam in melius commutare. De hac re nitentia locutus est Petrus ad auditores suos, dum dic ret : Poenitentiam agite, hoc est, doleat vobis,quod tam
crudeles in Christum fuistis,parati sitis illi obedire, quem non solum spreuistis, sed etiam in crucem egistis. Et pc nitebat quidem, ac pudebat illos sui facti alias enim non dixissent: Quid faciemus viri fratres3 sed voluit Apostolos, ut hoc reipsa & publico facto, accipiendo scilicet baptismum , testatum facerent. Hanc poenitentiam vetus De trenisem Ecclesia semper a baptizandis adultis postulauit, nemi- tia medionem ad baptismum admittens, nisi prius ageret poenitem na O vim tiam sibi ab Episcopo praescriptam.Nullus enim,scut Au-IC8. ad Sogustinus ait, qui suae voluntatis est arbiter, nis poeniteat lautianam.'eum veteris vitae, nouam inchoare potest. Ab hac poenia tentia cum baptizantur, soli pueri immunes sunt: nomdum enim possunt uti libero arbitrio.Adulti vero omnestam ex Gentibus,quam ex Iudaeis, anteqnam ad baptismi
sacramentum admittuntur, prius poenitentiam agere i
bentur, ut reipsa declarent ideo se ad Christianismum properare, quia ipsos pristinae vitae ex animo poeniteat. Hinc est quod tam multi praeclari sermones habentur inter veterum patrum monumenta, quibus catechumeni
admonebantur, & quasi praeparabantur ad suscipiendum baptismi sacramentum. Venturi ad baptismum, inquit Hilarius, prius confitentur credere se in Dei filio, & in Canon. t
passione, ac resurrectione eius. Et huic Irofessionis sa- in Mattho cramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in ieiuniis passionis dominicae tempore demorantes,
quadam domino compassionis soriciate iunguntur, &c.
85쪽
haec Hilarius. Nam tum adultiores plerunque baptiet bantur in sesto Paschae vel Pentecostes, ob maiorem, opLnor, populi frequentiam. Et magnus ille Theologus Gregorius Narianaenus sic alloquitur catechumenos suos: Bona auxilia erunt tibi, inquit, ad ea quae desideras com sequenda, vigiliae, ieiunia, humi dormituritiones, orati
nes , lachrymae, aerumnae, indigentium opitulatio, &c.
Haec oratione in sanctum lauacrum , ubi etiam obiurgat eos,qui non nisi in festo Epiphaniarum, vel Paschae, vel Pentecostes baptizari volebant. Sed hac de re sorsam &alibi nobis dicendum erit: neque enim iam instituimus de baptismo,sed de poenitentiae sacramento dicere. Diximus autem primam esse poenitentiam . quae olim a baptizandis postulabatur: quae non solum in corde fiebat, sed etiam publico quodam ritu fiebat,hoc scilicet hominum, illud vero Dei gratia. Secunda vero poenitentia est, sicut Augustinus dicit, cuius actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Non enim sic quisque in vitam no .uam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemada modum ibi deponit omni peccata praeterita: ita etiam
statim mortalitatem ipsem, carnisque corruptionem de ponat. Pharao quidem cum omni exercitu suo: demersus
est in mari, & nos ab AEgyptiis liberati sumus : sed adhuc
multi exurgunt hostes, qui nobis non cessant: facessere negotium, donec ad terram promissionis peruenerimus. Sed interim veniunt nobis ollae AEgyptiorum in mentes nostras, delectant nos AEgyptiorum mensae,moxes &li stituta, obliuiscimur promissi , taedet nos longi itineris, murmuramus contra Mosen 6 Aaron, obluctamur Deo& hominibus. De his ergo admoniti. vel interius vel exterius, necesse est doleat nobis, quod. tam ingrati, sumus
domino, quod fidem fregimus, quod relictost Christo in
castris Satanae militauimus Hic nece sse est dicamus: P, ter qui es in caelis, dimitte nobis debita nostra. Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo . Hac oratione certe tatimus, sicut Augustinus pie admonet, non ca nobis dimitti peccata, quae iam nobis in baptismo dumissa esse credimus,sed de quotidianis peccatis, quae humanae fragilitati, quamuis parua, tamen crebra subr.
86쪽
IN ACTA APOSTOLORUM. opunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gro uarbunt & oppriment, sicut aliquod grande peccatum . N, Eadem
hil enim interest,ut idem admonet, ad naufragium, trum gus. tracta. uno grandi fluctu nauis operiatur & obruatur, an paula- is .m Euiag. tim lubrepens aqua in sentinam, & per negligentiam de-I u. relicta atque contempta impleat nauem alctue sub me
gat. Nemo itaniae sibi putet non esse necessariam puniatentiam, etiamsi in grauibus & enormibus peccatis se scit deprchendi non posse: omnibus dictum cst. Quas ,
potest dicere, in munis sum a peccato Z aut mundum est cor meum λ Si dixerimus quod peccatum non habeamus, inquit Ioannes, no sinetipsos decipimus, & veritas non est in nobis. Omnes itaque rosemus domiDum,patrem nostrum caelcstcni, quatenus dimittat nobis dcbita n
stra, siue illa sint leuia, siue grauia. Sed quid potest leue
astimari, quod in D cum conmittitur ZSic autem rem il-so peccatorum petenda', ut ex ammo tibi doleat pec cata perpetrasse , cupia que ycs hac innocenter xiii Aac velis te totum consecrare illi, de quo non dubitas,qua hanc bonam mentem tibi inspirarit 3esitque ac possit tabbi tua donare peccata, &c. Do hac foenitentia quae no bis quotidiana esse debcbat, .misqu- non dicit 1 Iipi sera, vinon sit necesse cana ex literis diu inis adctiqere . im,
pij certe non Christiani sunt, qui illam vel non necessistriam, vel nutum esse, assercre audiant .hia non legi qui Christum loquentcni : Agit poenite' tiam. Et: Nisi pin nitcntiamCgeritis, omnes sin il peribuis Certe nis bo1na eis poenitentia, ad hanc non cis et . Christus no cx'hortatus dicis Deus p cnitentii, i i non si ςret placas i neq; qu*n ius sicinus patacm pro remissione peccato-Tum rogare. Huc pertinent parabola: de ove & drachma perditis, de filio. prodigo : ilcm historiari Luangelicae do Petro, Magdalena, Latrone, &c. Et haec scet sole ciniora seu, inuenti sunt tamen haeretici, qui primam tantum
poenitentiae actionem ante baptisinum concederent hominibus: poenitcntiam verὁ post baptisinum pcnitus negarent . Hi a Nouato Nouariani dicti sunt, & quoniam se poenitentia opus habere non putabant , ut qui mundi essent, fidόmque Christo in baptismo datam nunquam fregissent, Cassiari, hoc est, mundi vocabantur : horum
87쪽
impietatem nostris temporibus stultὸ impii Anabaptistae
renouare conati sunt, sed nullo veritatis testimonio. Indigni ergo sunt, quorum nomine hic diutius haereamus: unde nobis suffecerit haec de quotidiana hominum poenitentia vel paucis attigisse. Iam est & alia poenitentia,
quae ex hac oritur, quae & proprie sacramenti nomine appellatur: huius saciunt doctores tres partes, contriti nem scilicet, consessionem, & satisfactionem . De contritione iam diximus: de consessione vero peccatorum quae sacerdoti sacienda est, suo loco cap. scilicet is . huius Deo annuente, disputabimus. Iam de satisfactione non-.λὰ . nihil nobis differendum est . Principio itaque dubium noMtUIη est vocabulum satisfactionis ex publico Ecclesiae usu se quentari coeptum esse, pN castigatione seu poena, quar, secundum uniuscuiusque poenitentis & confitentis cul- ., pam ab Episcopo, vel sacerdote indicitur: quamuis nune hoc vocabulum latius usurpemus. Quae omnia vi dilucidiora fiant, duplicem esse satisfactione in ecclesia Christi dicimus. Vna meritoria remissionis peccatorum, Mabolitoria mortis aeternae. Haec soli Christo attribuitur, qui dedit semetipsum pro nobis,ut redimeret nos ab omni peccato, factus propitiatio pro peccatis nostris, & non tantum pro nostris, sed & totius mundi: utique quod ad sufficientiam attinet, licet non quantum ad efficientiam,
ideo quod non omnes sibi hunc satisfactionis fructum applicari curent. Applicatur squidem haec satisfactio a
Deo perveram contritionem & fidem, cuius certum tostimonium est absolutio sacramentalis sacerdotis, quae docet nos hanc tribuere debere Deo, non nostris ope ibus . Nam nullus omnino hominum poterit vel pro culpa unius peccati mortalis satissecere, & poenam aeternam . sitis meritis abolere. F rgo non in merito confitentis,sed
in nomine patris, & filii, & spiritus sancti sacerdos conmientem absoluit. Verum cum ex diuinis literis compe
tum sit, post remissionem peccati quae solius Christi beneficio nobis contingit) adhuc quasdam praeteritorum peccatorum reliquias in anima haerere: deinde remissa culpa non statim omnem remitti poenam, sed latum po nam aeternae mo rtis,quam etsi Deus in iustificatione I, minis donet, eius tamen loco temporariam poenam se
88쪽
quenter substituit: iccirco Catholici doctores viderunt alia quadam purgatione culpa etiamnum remissa & ad expiandas praeteriti peccati reliquias, & ad mitigandas
seu tollendas temporarias illas poenas nobis adhuc immisnentes, opus esse, quam poenitentiae satisfactioncm li-pellariant. Nam post remissum peccatum,scccati relquias remanere, quas deleri oporteat , Dauid testis est. Nam etsi Nathan remissionem peccatorum Dauidi an nuntiasset, dicens: Dominus transtulit peccatum tuum: nihilo secius tamen David adhuc orat,vi dominus secundum multitudinem mile rationum suarum deleat iniquitatem eius, utque amplius lauet cum ab iniquitate, & a peccato mundet, hoc est, ut non tantum remittaἴ culpam, sed & decorem pristinum restituat. Huc forte non male quadrat quod Iesus Syrach dicit : De propitiato meti. s.
peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum: neque enim statim aboletur poena, etiamsi culpa abolita fuerit . Certe David locupletissimus testis est, omnino discerni debere remissionem culpae a remissione temporalium poenarum: cuius rei cuidentissimum exemplum est in nistoria, quam iam paucis attigimus, ea sic habet: Postquam David rex adulterium commiserat cum Bersabea uxore Vriae, truncque ille ne publicaretur nefas illud dolo quodam malo occidi fecerat,mis.
sus est ad Dauidem Nathan Propheta, qui ipsum increparet, irEmque Dei illi nunciaret. Quae audiens rex, ait: Peccaui domino . Dixit itaque Nathan ad Dauid : domi-
nus quoque transtulit a te peccatum tuum: Veruntamen
quoniam blasphemare fecisti inimicos domini propter
verbum hoc,filius qui natus est tibi,morte morietur,&c.
Ex his certissimum est culpam aliquando sic donari , ut
tamen nihilo secius poenam temporalem hominem peccatorem pati necesse sit. Caeterum poenam hanc tempo-mideralem nostris satisfactionibus posse mitigari , multa s, decisi. Dei. crae scripturae exempla docent. Et Paulus ait: Si nosmet- tib. M. eap. ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Non enim I . potest ullum peccatum remanere impunitum. Quod si tu
vindictam sumis de peccatis tuis, iam Deus non habet quod puniat. Notum est exemplum regis Achab : hic enim cum audisset coiriminationes Dei, scidit vestimen-
89쪽
ta sua, & operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque,&dormiuit in sacco, & ambulauit demisso capite . Et factus est serino domini ad Heliam Thςsbitem, dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me Θ quia igitur humiliatus est mei caussa, non inducam malum in diebus eius,&c. Ex his luce clarius est, Achab sua poenitentia vindictam,quam Deus statuerat de illo sumere, auerti e . Huc adaptandum est & Niniuitarum excmplum . Cum enim vidisset Usus opera eorum, quia conuersi sunt de via sua mala, licet iam per Ionam minatus fuisset interitum : tamen misertus est corum, & non s cit, quod tamen se facturum esse receperat. Ad hunc locum etiam pertinet quod David, postquam numerando populum suum iram Dei in se concitasset, tamen sua li miliatione effecit, ut pestiletia quae triduana suerat comminata, uno die satisfaceret irae Dei. Iam igitur satis probatum est Deum quidem per Christum filium suum n bis remittere culpam pro peccato : sed subinde poenam
aeternam commutare in temporalem, quae tandem n
stris poenitentiae operibus vel pCrro tolli, vel saltem mitigari potest. sunt autem p nitentiae opera, siue, ut Ioa nes verus poenitentiae preco illa appellat , fructus poenbtentiae, orationes, ieiunia, eleemosynae, & aliae corporis nostri castigationes: quemadmodum exemplis vere poenitentium in sacris literis docetur . Haec opera quidam suapte sponte sibi imponunt,ac de semetipsis vindictain peccatorum suorum sumunt, quo tandem & iram Dei mitigent, & carnis lasciuiam coerceant,fratrέmque suum quem peccando offenderant , pinnitentiae operibus ru
sum aedificent. Quoniam vero multi sunt qui sibime, ipsis hac in re consilio esse possunt minime, Letum est ut sacerdotibus commendatum sit id muneris, ut consitentibus peccata sua, iuxta qualitatem criminis, etiam poenitentiae siue satisfactionis opera imponerent. Ex his tandem prodiit duplex satisfactio, priuata nimirum &publica , siue solennis. Nam pro leuibus peccatis, quibus Ecclesia offensa non fuerat,priuatim poenitentia ag batur: pro magnis vero & enormibus peccatis quibus Ecclesia offensa suerat, etiam grauis iniungebatur po nitentia. Hinc nati sisnt canones illi poenitentiales i
90쪽
quibus praescriptum fuit quantum quis pro hoc vel il- Io peccato poenitere & satisfacere deberet: quod certEinde factum est, quod refriguerat iam charitas, maiorque pars populi non quidem ad poenitentiam, sed ad lasciuiam inclinabatur. Hinc illae poenitentia 'per omnem viatam, per septennium, ieiunium quadragenarium in pane & aqua, quod vulgo dicebatur Carrina, & caetera quae leguntur in libris poenitentialibus. Vbi vero iam ista seueritas puniendi delinquentes in Ecclesia, in literis po-ijus quam in hominum obseruatione locum haberet: inuenta statim est ratio, eleemosynis & recitatione Psalmorum ieiunia redimendi. Hinc sorsan ortae indulgentiae & condonationes pontificum, quibus indictas poenitentias quas vocant, Ponti sex certam pactus pecuniam, remittebat, pecuniamque illam in pios Vsus vertebat, quod per se reprehensibile non est . Iam porro omnia illa veterum instituta in abusum abiere. Omnes tanquam equus insaniens in omnia omnium peccatorum genera praecipites currimus, de poenitetia ne cogitamus quidem, A qui nos ad vitae melioris emendationem inuitant, difficulter audimus, immo & ridemus, quo tandem siet, ut Deus iustus iudex etiam in interitu nostro sit risurus. Hςciam suffecerint de poenitentia dixi sse, quae tum vera & Ω- lubris putatur,quando in corde hominis est contritio, in ore confessio, & in toto opere vera humilitas. Qui tam infensi sunt satisfactionibus, aut si mauis poenitentiet operibus, non vident quorsum mundus tendat, nec considerant Ecclesiam unquam posse bene habere, nisi sint qui in impiorum vitam censuras agant. Certe non frustra Apostolis dictum est: Quaecunque ligaueritis super terram, ligata grunt & in canis, &c. Item : Quaecunque solueritis super terram, soluta erunt & in caelis. Et notum est quam scuere animaduerterit diuus Paulus in scortatorem illum Corinthium, & in alios quos tradidit Satanae. Quid sibi vult quod idem Apostolus dicit: Timeo ne forte cum Ve- φ.Cor. D. nero non quales volo inueniam vos, & ego inveniar a vobis qualem non vultis)Et iterum: Praedixi S praedico 2. Cor. I . vobis ut praesens vobis, & nunc absens iis qui peccauerunt & caeteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam ξ Sunt qui conqueruntur nostro tempore Eccle-