In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

in sepulchro secundum autem id quod Deus erat, usquhin Paradyso erat, ubi secum suturum esse latronem polliacitus suerat, inquiens: Hodie mecum eris in Parady . sed finiamus haec, quae licet pia 8 vera sint,tamen captu si

pliciu excedere videntur. Sequitur. Notaου mihi fresi , vim replebis mei. unditate cum fiete tua. Quotquot susiunt in numero piorum tam Veteris, quam Nouit est,

menti usque ad passionem Christi. viam quaesierunt vitae, sed frustra: quia ille exspectandus fuerat qui in Evangelio dixit: Ego sum via veritas, & vita Nemo Venit ad Patrem, nisi per me. Et: Nemo ascedit in caelum,nisi qui descendit, filius hominis, qui est in caelo. Ait itaque Christus in hoe Psalmoso pater caelestis, omnes famuli tui lugentes, desicenderunt ad inferos, quia certo nouerant se ire in captu uitatem: ignorauerant autem diem redemptionis suae: Ggo vero laetus cum morte luctum inii. cum gaudio eum

Satana in arenam descendi. ut qui certo sciebam illum in me nihil habere,quare sub illius redigerer potestate. CeriatA item sciebam me corpore & a'ima a mortuis resurrecturum. enim ,ὁ pater,ostendisti mihi vias vitae, tu mea morte excitasti, nimirum ab hoc,ut essem primitiae do mi etium, & caeteris omnibus in me ered turis auctor fis rem resurrectionis ipsorum. Quid aurem est quod dicit: Replebis me iucultate cum facie tua 3 idem est ac si dies rei: Tum tandem persecta iuxta corpus & animam laetitia perfruar,quando ficiem tuam videbo hoc est, quando ad dexteram tuam me sedere facies. Postquam enim in ea Iosascendit & ad dexteram patris Christus etiam iuxta assi uriptam humanam naturam consedit: dedit ei Deus paternomen, quod est super omne nomen, &c. sicque verὸ repi tus est laetitia & iucunditate. Hanc laetitiam rogauit iam iam iturus ad pat em, dicens: Clarifica me pater claritate uam habui priusquam esset mundus apud te. Et Ii e quisem hactenuς de verbis David:iam quomodo Diuus P trus illa suo instituto adaptare pergat, videamus. Viri fratres Iiceat audenter dicere ad vos de Patriarcha David quoniam O defunctus est, O si pultus ema sepulchris eius astud nos eg usque in hodiernum diem. Versus quos Petrus adduxerat. desumpti sunt ex Psalmo I s. iuxta computationem

nostram, atqui Ptamus ille inscribitur ipsi Dauidi: vnde Iudaei

72쪽

Iudaei illum non de Christo seruatore nostro, sed de Davide interpretantur. Petrus itaque iam aggreditur euidemtissimis demonstrationibus probare, quod Dauid non de se,sed de Christo, vero adeo* promisso iam olim Messia,

cecinisse Psalmu illum de quo nobis sermo est. Primo it que D. Petrus magna prudentia, optim ue consilio tota orationem mitigat,quo attentiores, magisque benevolos habeat auditores:Viri fratres,inquit,non vocat excaecatos& induratos Iudaeos, non homicidas: sed fratres, quam appellationem plurimum amabant Iudaei. Deinde addit: Liaceat mihi audenter dicere ad vos: Nihil, inquit, hic ficu, vel per hypocrisim apud vos agam, sed libere & aperte omnia, sicut puto mihi hoc apud vos licere. Quid igitur,o Petre,dicturus esὶde Dauide, inquit, Patriarcha quoniam destinctus est, & sepultus est:& lepulchrum eius apud nos est usque in hodiernum diem. Quid vult petrus his verbis probareὶhoc videlicet, quod Dauid de seipso illii Psalmum non conseripsit, quu verba illius in ipsum non coueniant. Nam ille de quo Psalmus canit,sepultus quidem est, sed caro eius no est putrefacta: Dauid vero & sepultus est, & co-putruit. Quod si quis negare velit, conuincetur mendacii ex ipso sepulchro, quod in hodiernii diem nobiscum est, unde de quod dicimus, facilὸ probari potest. Si quis enim inspexerit sepulchrum statim videbit. praeter puluerem de Davide nihil in illo superesse. Vidit itaque corruptionem, nec de se cecinit Psalmum ill u. Quomodo enim de seipso caneret,carnem suam non visurum corruptione,quum

nosset sese more caeteroru & moriturum,& sepeliendum,&iuxta corpus in sepulchro corrumpendum Z Quid igiat 3 Propbεta igitur eum esset, elβιν- quia iureiurando ι. rasset illi Deus, defructu lumbi eius ferire 'persedem eιm, prouidens locutus est de resurrectione c briseMquia neque de-ν limus in inferno,neque earo eius vidit corruptronem.

Sensus est. Quoniam itaque Psalmus ille quem adduxismus , Dauidi inscriptus est, in eum autem non competit, inuestigemus de quona dixerit. Res itaque sic habet Dauidem Prophetam fuisse, contestatum est apud omnes lGraelitas. Prophetae autem officium est futura praedicere.

Adde quod Prophetarum quasi proprium fuit praedicere de suturo atq; adeo promino Messia. Iam David cum es

73쪽

set Propheta,& sciret quia iureiurando iurasset illi Deus. :&c. Singula verba magna vim habet,unde & non tracta

da sunt perfunctorie,sed potius discutieda diligentissime. , Primu quod di cit Davide fuisse Propheta, statim tantam

. illi tribuit auctoritate,xt ncino illi contradicere ausit, nus magna impietatis notam cauere nolit. Secundo addit

Deum iureiurando iurasse Dauidi. Atq; et iasi non iuraret Deus,sed tantii simpliciter polliceretur, tamen dubitan dum non es et: quum vero promissim suum confirmat iuramento, longe minus vacillandia est de illius promis. sis. Dicimus itaque cum D. Paulo: licet ille de iuramento interDeum & Abraha facto dicat) Homines pet In

iorem se iurant, & omnis controuersiae corii finis ad c - firmationem est iuramentu. In quo abundantius volens

Deus ostendere pollicitationes haeredibus & immobili tatem consilij sui, interposuit iuramentui: Vt per duas res,mb. 6. immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum,sortissi mum habeamus solatium, &c. Dauidi enim promittens Deus, quoniam nemine habuit per que iuraret maiore, iurauit per semetipsum. Et hoc iuramentu, sicut Pcit 'hic

dicit,no latebat Dauide,ut qui sciret quia iureiurado i rasset illi Deus, de fructu lubi eius sedere super sede eiuν, FDIm .is. hoc est, Christu sue Messia nasciturii de seminecius. S1c enim lcgimus. Psi 3 i. Iurauit diis Dauid veritate & no fru strabitur eu,de fructu vetris tui pona super sςde tuam. Et, apud Esaia de Christo dicitur: uper soliti David,& super regnu eius sedebit Et in Euagelio audim' Archagelu Mariae dicente: Dabit illi, Christo filio tuo, dominus sede David patris eius, & regnabit in domo Iacob inςternu . Hoc itaq; i orare no potuit David, neq; de hac re quicquam' dubitauit,ut vii sciret Deu & potente & verace,qui ou pollicitus csset praestare non tantu posset, sed etia vellet. Cum itaq; huiusinodi mysterili sciret, prouides, aut poti praeuides & praescius futuroru ,locutus est de resurrecti ne Christi, hoc est, Messiae: quia hic no est derelictus in

inferno, nec caro eius corrupta est. Psalmus igitur ille node D uide licet ab ipso Dauide,sed de futuro Messia scruptus est. Ia rursum inuestiganda sunt my steria in his verbis D. Petri,quar sorte simplicioribus no usq; adeo maniu. - festa sunt. Primo ataq; llic in verbis Petri intestigimus no

74쪽

nuperum esse consiliu quod Deus coepit de mittedo filio suo in hunc mundii, quum hoc se facturu iam olim Dauidi receperat, iurameto etia interposito. Secundo quum zaudimus Christum nasci ex lubis, noc est, semine David, cofirmatur artices' fidei nostrae, quo credetes cofitemur Christu vere natu ex Maria virgine, q haud dubie de familia Dauid fuerat prognata. Pugnat itaq; hic loc' cotra nouos & veteres haereticos, qui ncsat Christu carne sua ex Maria sumpsisse,sed ex cael ecu deportasse ea,aut diuinitate in carne mutasse.Haec falsissima esse no solii praesens locus Petri,sed & multi alij firmissime ipbant. An n5 legimus Angeli verba ad Dei para: Quod nascetur ex te Luca I. sanctu, vocabitur filiu s Dei3 An n5 lesimus verba Llizabeth : Vnde hoc mihi,quod mater Diti mei venit ad me atqui Maria no esset mater domini, nisi vere ex illa natus esset Christus. Huc pertinet eulogiu illud mulieris plebec dicetis ad dominu Beatus veter qui te portauit, & Vbera tiquae suxisti.Vere itaq; natus est Christus Ex Maria virgine, Et homoDEA's. sicut Ioanes dicit Verbu earo factu est,& habitauit in nobis. Et Paulus ad Hebraeos inquit,q, Ν

comunicauerit nobiscum carne & sanguine , Vnde etiam Uebrae. i. non confunditur frater noster dici. Nos enim, sicut idem Apostolus dicit, membra sumus corporis eius, de carne ' .

eius & ossibus eius: quod utique falso diceretur, si Chri- alas, sus non natus fuisset ex lumbis David,hoc est, si non ve- tre carnem sumpsisset ex Maria castissima virgine. Valeat . . t . vitaque impiissimi haeretici Valentinianus, Martion, & alij

qui negant Christum Dei filium veram carnem ex Maria suscepisse:& caueant pij Christiani . De quid aliter de hoc altissimo mysterio sentiant, quam hoc ipsum sacrae docent literae. Tu itaque bone & simplex frater, noli putare Dei unigenitum filium corporale vel carnale aliquid de caelis secum attulisse in uterum virginis Deus enim spiritus est, carnem & ossa non haset: ) hoc autem ere 'de , Dei unigenitum situm veram carnem ex Mariae castissimo sanguine sumpsisse, verum hominem natum,lia .cet modo tibi inexplicabili. Nec te moueant pictorum imagines, qui pingunt puellum in humeris crucem ferentem , de caelis ini virginem descendere. Huiusmodi

enim pictura hoc docet, ut intelligas D E I filium non

75쪽

in maria coepisse,ut qui ab qterno Dei filius est,sed de sinu patris in uteru virginis venisse, inque illo carne induisse. Sed haec suffecerint,nec puto me his inculcadis tibi,frater in Christo charissi. dissicile esse. Et statui quide,vbicunque sese occasio obtulerit, de articulis fidei nos rae nonihil dicere. hoc quod officij mei esse,& tibi no ingratu sere,pl ne persuasum habeo. Est & adhuc aliquid planius exponedum,videlicet,quod Dauidi promisum est fore,ut Chrisstus sedeat super soliu David. Hic Iudaei leporale regnum

somniant: nos vero spirituale regnu & intelligimus & , mamus,scietes, quia regnii Christi non est de hoc in udo sed sicut David ille regnauit super carnales Israelitas,ita &filius David, hoc est, Iesus Christus dominus noster spiri tualiter regnat super nos,qui vere & iuxta spiritu Israeliatae sumus, noc est nos curat, regit, protegit sic in hac vita, ut postqua hac vita defuncti fuerimus, nos in regnu suum

caeleste perducat. Hue Iesum resuscitavit Deus,euius nos omnes tesessumm. Dextera igitor Des exaltat inpromistia

ne spiritus sancti accepta a patre , essi dii boe donu qued mormidetis Et audit M.Iam tande propius accedit ad institutum D.Petrus,asserens Christu vere a mortuis resiastitatu esse-cisse, ut sui discipuli iam ta variis linguis loquatur de ma-Sapἰent.II. gnificis Dei operibus. Dicit ergo:Deus omnipotens, cui I 3. subest cu voluerit posse, & cuius potestati nemo resisterea. Reg. t. potest: ille inquam,qui mortificat & vivificat,resuscitauit Psalm. Is . Christu ut no derelinqueretur in inferno,nec videret caro eius corruptione. Et nos omnes inquit testes sumus,quddDeus vere resuscitauerit Christu. Rursum hic obserua pru' detiam Petri, quod no dicit: Hic Christus qui de lubis A-Chrἰsummi brahae venit semetipsum excitauit, sed ait: Hunc Deus r

h. niueissos suscitauit. Na iuxta id quod Christy filius David, hoe est,eitauit De'. homo erat, semetipsum excitare non potuit: sed iuxta id quod dominus Dauid est,semetipsum excitare potuit vitique.Vnde etiam in Euagelio dixerat: Solvite teplum hoc,& in triduo ego excitabo illud. Et alibi clarius:Potestata habeo ponendi anima meam,& potestate habeo item sumendi eam. Atqui Iudaei adhuc rudiores erant, qua ut intelligere possent Christu & Deu, & homine esse. De Dei vero potentia, qua etia mortuos suscitare potest, dubitare non poterat. Petrus itaq; totum resurrectionis negotium

76쪽

Deitati adscribit, a qua certe Christus alienus non est, Maddit: Cuius resurrectionis nos omnes testes sumus. vult dicere Petrus: Dauid praedixit futurum ut Christus verus Messias,licet mortuus, tame rursum a morte sit resuscita-dus. Ia Iesus Nazarenus Messias est,qui,ut nostris,ex lumbis Dauid descedit. Si itaq; Messias est,necesse est ut a mortuis resurgat. Ataui resurrexi sicut non ego solus,sed nos omnes qui hui' sumus discipuli,de ipso vere testificamur. Addit Petrus: Dextera igitur Dei, hoc est,potentia & vi tute Dei exaltatus,& promissione Spiritus sancti accepta a Patre,effudit hoc donum, quod vos videtis M auditis. De Promissis qua promissione dicit Petrus,quam Christus a patre acce--Cbriis

perit Z In Euangelio legimns Christum ad patrem dicere: si a patre

Pater, venit hora, clarifica filium tuum. Pater clarisca accepit. me claritate ea, quam habui apud te, antequam mundus Ioara. II. fieret. Venit autem vox de casso,dicens: Et clarificaui, &iterum clarificabo. Potest itaq; non ineptὰ de hac promis ne intelligi. Quonia vero Petrus de resurrectione Christi loquitur,& ex Psalmista adduxit iam olim, & praedictu& promissum fore,ut Christus & moriatur,& rursum excitetur: non incouenienter intelligimus,Christu hac promissionem accepisse,hoc est,uere resuscitatu,sicut illi a patre promissum est. Ia rursum verba Petri ab initio examunanda sunt. Na quod dicit Christu exaltatum, non de resurrectione tantia, sed & de illius in caelum ascensione i quitur,ut sic totu salutis nostrae mysterium suo ordine, se

tame ut neminem scandalizet,& pulchre aperiat. De mo

te Christino erat difficilis disputatio nisi ut aperiret, Christum non inuitu, sed volentem iuxta Dei patris consilium q& dispensatione mortuum fuisse,& hoc non pro suis, sed pro mundi peccatis. De resurrectione difficilior erat qua stio: hinc est quod in hac explicata ta diligeter omnia ex- 'plicat,doces nihil hic factu,quod no futuru Prophetet prγdixerant. Ia restat disputatio de ascesione domini in caela, qua & ipsam ex testimoniis veteris testameti astruit, sicut modo audiemus: deinde quis quatusq; fluctus per Christum ad D. P. Ei iis nos defluxeris,non tacet. Vide autε qua pulchrὸ procedat ebmeudando Christu illis magis magisq; commedare: neque enim co- Christ-.tinuo aperte illu vocat Deli,sed magna circuitione, ut ita laqua re eo deducit,ut tandem quod velit persuadeat. Ab

77쪽

initio concionis vocavit Christu virum,qui a Deo probatus sit virtutibus &signis. Secudo docet regiu Propheta de illo in Psalmis cecinisse.Tertio docet illii ex semine Dauid prognatu, cui sciebat Iudaei Messia promissum. Quarto ostedit,quod Deus diu resuscitauerit a morte,hoc addes, quod impossibile fuerit illu teneri a morte quo certe. - declarat illii caeteris hoibus, qui omnes a morte detenti sunt,maiorem esse. Quinto ia aperit Christum no solu a morte excitatu, sed etia in cetios assumptum: qua de re ab

initio huius libri dixim'. Sexto disertis verbis Christo tribuit patre Deum ipsum, q, nihil aliud est, qua appellare Dan. Io. filiu Dei. Si enim Deus pater Christi est, certe Christ' Dei fili' est. Porro ne quis dicat: Si scriptura illos vocat Deos ad quos Dei sermo factus est,sicut alibi Christus ait lonmiru est,etiam si Petrus Christu vocet filiu Dei. Sic enim Christuι υ Moses & oes Prophetet filii Dei vocari possi1nt. Addit itarus Deus. que Petrus, licet satis occulte,vere tame, Christu no soluDei filiu esse,sed & viiii cu patre Deli, Unius cu patre pomtetiς,&c. Du enim dicit Iesum hoc donii Spiritus S.quoadiscipuli acceperut,effudisse Nerte euideter probat Chrustu Deum esse. Na in superioribus adduxit,Dominu Deudicente: In nouissimis diebus effunda de spiritu meo super omne carne,&c. Quis hςc polliceturὶDeus. Quis pol. licita impleuitὶ hic Iesus dextera Dei exaltatus, tςste Pe--tro,effudit hoc donum quod vos videtis & auditis. Ergo Iesus Nazarenus vere Deus est, Dei viventis aeternus filius. Et haec quidem hactenus. Sic autem continuatur sert mo Petri. Vos Iudaei existimatis nos musto Dienos, propterea quod loquimur variis linguis magnitica Dei: at erratis,sed Christus que vos cruci affixistis,a mortuis resurrexit,& postqua ascedit in caesos. dona Spiritus sui s. q nobis in veteri testameto, per ora Prophetaru,pollicitus est,

hoc ipso die nobis copiose dedit. A christo igitur Dei filiorsata. Io '. est & q, sumus,& q, nabemus. No euim Dauidascenditio

caelo.dicit aute ipse: Dιxit dominus domino meos te a dextris meis. Donec pona inimicos tuos, IcabelΠpedg tuorσ. Hacten. 'in hoc est D. Petrus,ut probet Dauidis prophetias no de seipso, sed de Messa intelligi debere.Nam si oes Psalmos, Dauid de semetipso cecinisset, q sequeretur absurditas φCerte aut David de se no oia cecinit, aut impudeter m

78쪽

IN ACTA A pos TOLORUM. 3 litus est: alterii certe ut veru sit,necesse est. David enim dicit: Dixit dominus domino meo,&c. Atqui Dauid non assecedit rediuiuus in caelu. Mentitus igitur estΤ nequaqua. Noenim illa de se dixit, sed de Messia nascituro de ipsius carne. Dominus enim,Deus pater scilicet, lixit domino meo, scilicet, Dei filio domino nostro Iesu Christo, Sede a dextris meis,hoc est,ueni in parem potestatem mecum donec Done . bonam inimicos tuos scabellum pedu tuorum. Perperii a aute inimici Christi ei subiecti erant: ergo perpetuo cum patre regnabit Christus. Haec autem omnia quae hic di- Christus ut eantur Christo tradita, intelligenda sunt iuxta eam natu- homo acee tram quam ex semine Dauid accepit, hoc est,iuxta hum, a Deo patrenam naturam : nam iuxta quod Deus est, ab aeterno sedit potestatem, in aequali potestate cum patre: sed iuxta quod homo est, σοῦ. tandem post passionem, mortisque consummationem, Christus ut homo etiam ad dexteram Dei exaltatus est. Quoniam enim patri factus est obediens usque ad mo rem crucis, exaltavit illum Deus, Adonauit illi nomen quod est super omne nomen,&c. Caeterum testimonium hoc ex Pal. IC9.desumptum n5 solum Petrus,sed & Pa

lus produxit pro diuinitate Christi adstruenda. Quid autem loquor de Petro & Paulo immo Christus ipse hoc testimonio sic confutauit Pharisaeos, ut ne hiscere quidem

contra ausi fuerint. Sed videamus quomodo Christus MPaulus hoc Psalmo usi sint. Congregatis enim olim Pli, Matt.22.risaeis, interrogauit eos Iesus,dicens : Quid vobis videtur de Christo,cuius filius sit Dicunt ei: David. Ait illis: dil9- . . . modo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dices: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, & cὶ Si ergo David vocat eum dominii, quomodo filius eius est Scopus quaestionis est, dominum Iesum Christum non latum hominem, sed & Deum esse verum. Constat autem ex omnium Prophetarum oraculis, Christum vocari filium Dauidis,& proinde hominem verum: id quod plane confitentur Scribae & Pharisaei omnes. Hoc nomine videri poterat & Dauid Messiam appellasse suum, quia erat ex lumbis Dauidis ,& naturalis filius Dauidis sicut paulo ante diximus. Nam ex Maria virgine Dauidis filia genitus fuit. Deinde quoad natura attinet diuina, David sui iam suum, suum quoq; vocat dominum,nimira Deam.

e ui

79쪽

Ait enim: Dixit dominus domino meo, &c. Dominus Deus,inquam,pate domino meo,id est,Christo meo,qui ex lumbis meis generabitur, &c. Manifestissimum igitur est Dauidem in Christo geminam agnouisse naturam,na' turarumque proprietatem,humana & diuinam:hoc quod tum Pharis i negare non audebant. Dicit enim Matthgus, quod ad hanc quaestionem nemo poterat quicquam respondere Christo.Nemo enim explicare potest quomodo Christus sit non solum filius David, sed etiam dominus David,nisi fateatur de credat Christum esse verum Deum πιόν.i. & Verum hominem. Iam videamus 'uomodo hoc Dauia dis testimonio usus fuerit Paulus. Hic cum iam multa testimonia, praecipue ex Psalmis adduxisset pro asserenda

Christi diuinitate, hoc est, qudd Christus esset filius Draia maior Angelis, sedertique in dexteram maiestatis in e

celsis,sub finem inquit: Ad quem autem angelorum dixit

dominus aliquando: Sede a dextris meis,&cΤnonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos,qui haereditatem capient salutis Angeli itaq; vet' ministri stare perhibentur in caelis: Christus vero ut d minus sedere dicitur ad dexteram patris. Simili argumento sere vias est Christus in Evangeliis,ubi probare voluit

se esse ministrum discipulorum suorum: Vter,inquit,m

ior est3qui ministrat, an qui recumbit3 Sed quoniam so san plus aequo hic prolixi fuimus, ad sequentia proced

mus,visuri quibus verbis coclusurus sit Petrus orationem in Lustb. saam. Cenissime se at ergo omnu domu Israel minum Chrsilum fecit Deus , h.ue Iesum quem vos crucifixisu. Summa concionis D.Petri est, Iesum Nat renum ab aeterno Dei filium in hunc mundum propter salutem nostra missum,verum hominem factum: verum

esse illum Messiam, qui iam olim Israelitico populo promissus fuerat, quem illi iam a multis annis exspectau rant:datum vero & acceptum,cruci affixerint. Quoniam

vero Christi passio multos de eo dubitare fecerat,necessarium fuerat Petro, ut probaret non solum factis Christi, i. sed etiam Prophetarum testimoniis, nihil factum a Clitusto, quod non praedixerint Prophetae super illo futurum esse . Est itaque haec prima Petri publica praedicatio, in qua breui quodam compendio nobis ob oculos ponit ase

80쪽

IN ACTA APOSTOLOR v M.

titulos fidei Christianae de domino nostro Iesu Christo,

veto Deo & homine,qui propter nos homines,& propter nostram salutem descendit de caelis,in carnatus est de Spis ritu iancto, natus ex Maria virgine, & homo factus esi e dein passus a Iudaris,mortuus,& sepultus,descendit ad inferos: dein tertia die resurges post quadraginta dies,ascendit in coctum, sedet a dextris Dei unus cum patre Deus, effuditque abunde dona sua in suos discipulos, & caetera de quibus hactenus pro mediocritate nostra disseruimus.

Sciamus itaque & nos, corde credamus, & ore confite mur hunc Iesum, quem Iudas crucifixerunt, esse verum Messiam,redemptorem & seruatorem nostrum. Iam fructus sequitur concionis D.Petri. Gu autem audι tu, com suu tijunι corde, in dιxerunt ad Petrum G reliquos

soles. Quid faciemus miri fratreis Sic in Evangelio Lucae,

dum Ioannes Baptista praedicat poenitentiam, & conci dit,dicens: Iam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo albor no faciens fructum bonum,excidetur,& in ignem nutietur:haec,inquam, dum concionaretur Baptia sta,interrogabant eum turbae,dicentes: Quid ergo faci mus,scilicet, ne pereamus 3 Ita & iam ad Petri concionem Israelitae concutiuntur animo, audientes se esse interfectores veri Messiae, quem tamen hactenus tam avide e spectauerant,quem Deus misit in mundum,qui tam multa admiranda fecit in populo, qui tanta fisit praeditus vi tute,ut a morte detineri non potuerit, qui tam charus est Deo patri, ut ad suam dexteram poneret illum. Certe

gnoscere debuerunt merito peccati sui grauitatem, quod α faciunt. Nam sua ipsorum corda testimonium ferebat contra illos, ipsosque non vulgariter accusabant, quod tam crudeles fuerint in innocentem, quod tam ingrati fuerint erga benefactorem,&c. Non igitur negant peccatum suum, sed agnoscunt & pudet illius,& sciunt sese poenam moeruisse,interim non diffitentes,quin via aliqua i ueniri possit, qua rursum reconcilientur Deo, peccatumque illorum sibi condonetur. Non itaque solum Petrum alloquuntur, sed de reliquos Apostolos: nec per contemptum vocant Galilaeos vel impostores, sed fratres. Q uiri inquiunt, faciemus viri fratres 3 Hic erat fructus auditi verbi Dei. Petrus pluntauerat, Deus incipit incremet

SEARCH

MENU NAVIGATION