In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

veniet. sed rogas, quando veniet dies illa λ veniet certo φ E equandocunque tandem veniet. Exspecta Dominum , &viriliter age,& consortetur cor tuum. Nunquid tanta re- Ser. δει .stant tempora,quanta peracta sunt Intende ab Adamvsq; ' os ad hodiernum diem, inquit Augustinus, quot saecula eum πλον . . tuta sint, & iam non sunt, pauci dies remanent quodammodo. Sic enim dicendum est quod remanet in comparatione transactorum saeculorum. Non est igitur quod dicas,quando erit nouissimus dies Z Generi quidem num ano longe erit:unicuique vexo hominum prope erit, quia nouissimus dies est cuiusque dies mortis. Et hanc similia ter nobis voluit esse incertam, ut semper putantes proxume futuram certam illam esse, semper in acie staremus, semper parati essemus hinc exire. Caeterum addit Petrus quod haec quae hactenus differruit,vcm locutio sperossanctorumsuorum a saeculo Prophetarum. Et verum est quod dicit Petrus, nam omnia quae hactenus dixit de Christo, abunde in Propheticis libris praedicta sunt, sed Iudaei quoniam

thoralibus excaecati sunt, spiritualia videre non possunt. Nos autem, Deo sint gratiae, ex Prophetaru oraculis stumus regnu Christi non esse de hoc mundo, scimus Deum fideles suos non perpetuo passuros sic in hoc exilio affi- Philgi:ideoq; cum Diuo Paulo exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae,&c. Certe

di de iudicio extremo multa fit mentio in omnibus Prophetarum libris,& de Christi spirituali,perpetuo tame regno, & de restitutione omnium tempore nouissimo:po,

licitus est enim Deus terram nouam, & caelum nouum.

Sed nos his posthabitis audiamus Petru Scripturam veterem producentem. Oves quidem dixit: Quoniam Prophoram suscitabit vobis Dominus Dem mser de Diribus istis

tanquam me psum audiem, iuxta omnia quac que locutus seu vis mobis.Erit auram mi omnis anima, quae non audierit Prophoram illum, exterminabitur de plebe. Locus quem hic Diuus Petrus allegat,est Deut. 18. Postquam enim Moyses populum admonuisset multis, ne aliquando vellent communicare idololatriae Gentium, ad quarum terram illos Dominus perducturus esset, statim adiecit: Prophetam de sente tua,& de fratribus tuis scut me suscitabit, tibi Do-

132쪽

minus Deus tuus,ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb quando concio congregata est atque dixisti: Vltra non audiam vocem domini Dei mei,&.ignem hunc

maximum amplius non videbo ne moriar. Et ait dominus

mihi: Bene omnia sunt locuti Propheta se scitabo eis, &c.

Propheta hic de quo Moses dicit non alius est quam Iesus

Christus dominus noster, Deus & homo,omnitique Prophetam dominus, utcunque tergiversentur Iudaei. Atqui Moses non ignorans quod Iudaei non omnes suscepturi essent Christu, propterea adiecit poena non credentium,

inquiens: Omnis anima quς non audierit Propheia illum, exterminabitur de plebe. Et profecto , sicut hodierna dies testatur,Iudaei continuδ postqua illum Propheta, hoc est,

Christum non acceperunt, nec sanctis illius verbis paruerunt,extremum pertulerunt interitum. Sed age videamus

desis5 sua, Oracula illud Mosis, num in alium praeter Christum comtib - pQtat Prophetam,inquit, suscitabit vobis domi s Deus vester de fratribus vestris tanquam me. Num igitur ex iis qui post Mosem extiterunt Prophetae, Esaias exempli gratia,aut Hieremias,aut EZechiel, aut Daniel, aut alius quinpiam de caeteris Duodecim Prophetis legum auctori Mosi conserendus extitit3 nequaqua, sed ex illis tandem : quis unquam similia effecies nusquam poteris dicere. Sed quisq; illorum a primo usque ad nouisti mina quoscunque instia tuebant ac docebant, ad ipsum Mosa remittebant, atqNe in hoc populum reprehendebant, quod Mosi legem non seruasset, sed cotra illam seci siet, neque illum ad quicquam aliud hortabantur, nisi ad ea firmiter tenenda quae in lege posita sunt. Nullum igitur hor si illi similem di xcris . atqui Moses de uno duntyx at certe ac desinite loquitur. Et sic de hoc Propheta etiam popul s Iud oru tempore nati Christi intellexerunt. Vnde Legati Pontificum ad Ioannem ducebant, Propheta ne ille es tuὶ Et populus de Christo : Hic est vere Propheta, qui veturus est in mundii. Christus it que Saluator noster Propheta ille est, quem dominus inveteri testamento populo per Mosen pollicitus est: hoc quod multis argumentis probare non foret dissicile Multam si quide conuenientiam habuit Christus ad Mosen, si utriusque & dicta & facta contuleris, quid Moses scilicet Iudaeos docuerit, quibus miraculis doctrinae suae auctori-

133쪽

tatem conciliarit, & quomodo quIdue Christus & gentes

de Iudaeos tam per se quam per suos discipulos docuerit, quibus item miraculis suam doctrinam mundo & probabilcm & acceptam secerit. Haec, inquam, si in uniuersum cotuleris, facile iudicabis de quo dixerit Moses ad Iud os: Prophetam suscitabit vobis dominus Deus tanquam me, de eum ex fratribus tuis. Quis autem ignorat Christu ex Iudaeis dat ut Hinc in Psalmis dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in Evangelio Vade ad fratres meos, &dic eis,quia vado ad Patrem. Hinc Paulus dicit quod Clitistus non confundatur uos fratres vocare. Sed, quid opus est multis argumentis λ Iudaei tua dispersione testantur ve-rὸ prophetiam hanc Mosis de Christo intelligendam. Licet enim Iudaei omnes alios Prophetas persecuti suerint sicut ipsis in sequentibus D. Stephanus exprobrabit tamen nunquam tam graues dederunt poenas atque nunc,

quum Christum Iesum Prophetarum Dominum occide runt. Conatus est olim Faustus Manichaeus hanc Mosis rophetiam contra Christum interpretari, sed frustra quaere D. Augustinus copiose contra Faustum lib. i 6.ca. IS. de sequentibus. Friuolu item est quod Iudaei prophetiam hanc a Petro productam de Iosue interpretantur, quum scriptura ipsa dicat: Non surrexit vltra Prophetam Isirael, sicut Moyses,&c. Sequetia igitur videamus Et ortum Prophetae a Samuel,oe deinceps qui locutistin etiam anMuntiauerunt dies olos. Huc pertinet quod Christus Iudabis dicit: Scrutamini scripturas,quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, & illae sunt quae testimonium perhibent de me. Et Lucas testatur Christum incepisse a Mose,& inte

pretatu esse discipulis suis, utcunque scripta sunt de ipso in omnibus Prophetis. Et ide Christus sic locutus est discit ulis suis : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt ita ege Mosis de Prophetis Sc Psalmis de me. Et subiicit Lucas. Tunc aperuit illis sensum,ut intelligeret scripturas, de dixit eis : Quoniam sc scriptum est, dc sc oportebat pati Christu, dc resurgere a mortuas tertia die,& praedicari in

nomine eius poenitentia dc rcmis oncm peccatoiu in omnes getes,&c. Hucetia reserri debent omnes Scripturet,

quae Euagelistae & Apostoli producut ex veteri Testameto pro conmanda Euagelij doctrina- nihil enim in nouo

134쪽

Testamento fit,quod no in veteri ves typis praefiguratum, vel apertis Prophetarum oraculis pneaictum fuerit. Non igitur necessum putamus ex omnibus Prophetis huc adducere, quae pro Euangelij nostri confirmatione faceremide certum sit. Certe omnes Prophetae a temporibus Samu de Ciui.dei lis usque ad hare nostra saecula quoties praedicarunt de be-tib.17.ca. I. nedictione quam Deus daturum se per semen Abrahae promisit, quoties promissionem Dauidi factam repeti runt,toties ea tacite significarunt,quae his temporibus per Iesum Christum impleta sunt.sequitur. Vos estis fili, Pr phetarum oe testamenti, quod disposuit Deus ad Patres miseros

dicens ad c braham: Et in femine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Iam rursum Iudaeos vocat ad bonam spem, ne

scilicet desperent, tanquam qui no possint amplius ad peccatorum venire remissam. Grauis enim & neutiquam e

temnenda est sententia, quam Petrus ex Mosis libro produxerat,dicens: Et omnis anima quae non audierit Prophetam illum:exterminabitur de plebe. Atqui tantum abest ut Iudieti,ad quos loquebatur Petrus,Prophetam illum, hoc est, Christum audierint, ut etiam in crucem egerint.

Quid igitur aliud cogitandum, nisi Iudaeos in uniuersum damnandosi verum D. Petrus longe plausibiliora hic I quitur, & tame verissima:Vos,inquit,estis filij Prophetaru& testamenti φ disposuit Deus,&c hoc est cicere:Vos IDraelitet diffiteri n5 potestis,neq; enim vos latet quod Pr . phetet prςdixerui de Messia,testatiq; sint Deu copleturuquae Abrahae patriarchae nostro praedixerat. Nostis item quod pactu Deus cum Abrahamo pepigerit,nimiru quod in semine huius benedicendae sint omnes gentes. Paeti igitur illud non ad solum Abraham, neque ad solos Prophetas pertinet,sed etiam ad vos,qui estis filij,hoc est,haeredes Prophetam & testameti. Quidquid enim illis promissum est, hoc iam vobis exhibetur, nimiru benedictio,

hoc est,peccatorum remissio,sanctificatio,& vita aeterna. Nolite itaque despondere animos,sed confidite,certo credentes vos fore participes omnium quae Deus patribus pollicitus est.Huc pertinet quod Paulus in Romanis dicit Romu .s. Moclitarum esse adoptionem filiorum, & gloriam, & t stamentum,& legissationem, & obsequium, & promissa:

quorum sunt patres, inquit, & hi ex quibus est Christus

secundum

135쪽

secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus lin Rcula. Scribit dem non excidisse verbum Dei, hoc est, Deum pactis staturum, ac bene dimirum omnes , qui fidem' ADrahae sequentur. Et capite undecimo loquitur Paulus de testamento ex Propheta Esaia: Veniet, inquit, ex Sion, qui eripiat & auertat impietatem a Iacob,& noe illis a ise testamentum, cum abstulero peccata eorum. Addit Lucas . Vobuprimumsuscitans tam suum, misit eum

benedicentem vobis, mi conuertaife mnusqui De a nequiti.ι Da.

Sensus est. Abrahae quidem dtinum est, quod in semine sue per semen eius, qui est Christus, benedicentur omnes familiae terrae, vi non possit de solis Iudaeis intelligi promissio, quasi haec ad solos Iudaeos pertineat, hique soli sint saluandi: sed hoc priuilegium habetis vos Iudas, quod primum misit Deus filium suum ad vos,patri Abranae promissus est ex Iudaea virgine, & in vobis natus est& conuersatus, praedicationem eius audistis, miracula eius vidistis. Adde quod etiam nos Apostolos ad vos pri-. mum misit, ut benedictionis promissae quae est in remis sione peccatorum, in sanctificatione, & in possessione regni caelorum sita, vos primi fieretis participes: quod quicem fiet si unusquisque vestrum sese conuerterit a nequi tia sua. Tria igitur nic Petrus dicit quae obseruanda sunt. Primum quod Deus pro misericordia sua Iudaeis quantumuis impiis filium tuum misit, voluitque illos ante Iios omnes salutis facere participes. Secundo misit filium non ut perderet, sed ut saluaret. non enim misit Deus filium situm in hunc mundum ut iudicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum.Tertium est nequis se vana spe lactet, sed sciat se tunc fieri benedictionis promissae participem, si quando conuerterit se ab impietate ac no uitia sua: qua de re etiam Paulus ad Titum scribit,Chri. Titum a. stum nos erudiisse, ut abnegantes omnem impietatem &

scito. Et hactenus quidem explicuimus concionem Petri quantum dominus dedit:det idem dominus ut & nosa nequitia nostra auersi benedictionis pollicitae fiamus puticipes, atque e numero filiorum testamenti non de- sciamus. Amen.

136쪽

so AN. Nos MEI TE RusCAPUT II H. oquentibus autem illis ad populum,superuene runt Sacerdotes, O ADPLiratus templi, O Sadducaei dolentes quod 'docerent populum, cr

annuntiarent in Iesu resurrectonem ex momtuu, iniecerunt in eos manus,mposuerunt eos iu cusisdiam rusque in Gallinum: erat a

tem iam vestem. Nihil noui hic accidit bonis Apostolis Petro & Ioanni, nihil praeter opinionem. Nam Christus hoc ipsum illis iam olim praedixerat,Mementote,inquies,

sermonis mei, quia non est seruus maior domino suo. Si sermonem meum seruauerunt,& vestrum seruabunt. Si me persecuti sunt, & vos persequentur. Si patrem familias vocaverunt Beelzebub , quanto magis domesticos eius 3 Et apud Marcum: Videte autem vosmetipsos, i

quit . Tradent enim vos in conciliis, & in fornagogis vapulabitis, & ante praesides & reges stabitis propter me intestimonium illis . Et apud Ioannem: Absque synagogis facient vos, & venit hora ut omnis qui interficit vos, a bitretur se obsequium praestare Deo. Hςc & similia quum iam olim praedixerat Christus discipulis suis, non est dubium quin animos suos ad tantas persecutiones praeparLrint, ut dum ingruerent, sortibus & infractis animis illas sufferrent, quod etiam factum est, hoc quod paulo post audiemus. Sed ad contextum. Loquentibus illis, Ap stolis videlicet si populum, hoc est, dum Petrus concionem haberet ad populum quam in praecedenti capite a diuimus, superuenerunt Sacerdotes & Magistratus templi, & Sadducaei. Quiuam sunt istiΤde sacerdotibus non est dubium qui sint, quum toties. illorum mentio fiat in Evangeliis. Sed quis est iste Magistratus templi, siue ut Chrysostomus legit, dux militum templi Apparet cubpiam templi curam tutelamque fuisse commissam, qui sub signis suis certam haberet militum manum, quae &templum & quae ad hoc pertinebant tueretur,& turbas si quae orirentur, disiceret. Ex hoc hominum numero I gas traditurus dominum in manus Iudaeorum, cohortem acceperat. Iam de Sadducaeis paulo post dicemus: iam igitur verba Lucae diligentius expendamus. Dicit face

137쪽

dotes te Magistratum templi & Sadducaeos superuenisse praedicantibus 8postolis. Quid hoc Z apparet certe primcipes hos viros, & qui debesant primi interesse sacris, fuisse nouissimos, quod exemplum utinam δc nostri S cerdotes & Magistratus non imitarentur. Secundo dicit Lucas, quod male habuerit ipsos, quod Apostoli docuerint populum .hoc est,peccatum peccato adiicere. An non sufficit ad condemnationem animae tuae, qudd tu verbum Dei non audis, nisi & illud etiam aliis inuideas &praedicatoribus succenseas 3 Quod si tu tanta eruditione& sapientia polles, ut admonitore opus non habeas , sine tamen alios & rudiores data felicitate frui. Quid porro docebant Apostoli ξ Docebant, inquit, non seducebant populum , dc annunciabant in Ietu resurrectionem ex mortuis, hoc est, non solum docebant Christum Iesium resurrexisse ex mortuis, sed etiam quod virtute Christi omnes essent surrecturi. Venit hora, inquit Christus, quando mortui audient vocem filii Dei,& qui audierine vivent. Et diuus Paulus in Corinthiis scribit: Si Christus raedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidamicunt in vobis, quod mortuorum resurrectio non sit Nunc autem Christus resurrexit a mortuis,primitiet dor Mentium : quoniam quidem per hominem mors,& per hominem rerurrectio mortuorum. Sed hac de re alibi copiosius: iam rogat quispiam, quid talis & de tali re praedicatio incommodare potuerit Sacerdotibus vel Sadd caeis3vno verbo dicam. Quod Christus praedicatur a mo tuis resurrexisse, contra Magistratum & Sacerdotes est, qui persuadere cupiebant populo illum non resurrexisse a mortuis, sed ab Apostolis noctu e monumento furtim sublatum . Quum itaque Apostoli praedicant Christi v ram resurrectionem, certὰ mendacij arguunt Sacerdotes& Masistratum: immo non solum mendacij , sed & -- pietatis arguunt, dum scilicet praedicant eum tanquam Dei viventis filium a mortuis resurrexisse, quem illi tamquam latronem in crucem adegerant. Quod vero Sadd caeos male habuit praedicatio Apostolica de resurrecti ne Christi, in caussa suit quod illi generalem etiam mo tuorum resurrectionem negabant, sicut in sequentibus

huius libri audiemus. Iam ii constiterit Christum verum

138쪽

hominem a mortuis reuixisse, quomodo stabit domina Sadducaeorum , qui negant quenquam resurrecturum3 nam si Christus resurrexit, non dubium est quin & alij resurgere possint. Igitur quum Apostoli apertissime &Sacerdotibus, & Magistratui, & Sadducaeis contradicerent , resurrectionique Christi testimonium redderent, quid fit 3 iniecerunt in eos manus, & posuerunt eos in cu- sodiam usque in crastinum : erat enim vespera . Quare addit suisse tum vesperamΤVoluit sors an Lucas hic oste dere quam diligentes fuerint Apostoli in verbi Dei ministerio, cum praedicationem usque in noctem etiam produxerint . Nos, s dominico die vel semihorulam verbo Dei audiendo operam dedimus,putamus nos pesum nostrum egregiὸ persoluisse,nec putamus commodum te pus esse vesperarum diuino cultui persoluendo . Fortἡ &noc indicare voluit Lucas descriptione temporis, quod longe alia tentassent illi contra Apostolos, nas nox o Dmtisset. Arguit & hoc crudelitatem illorum, quod innocentes Apostolos nondum audita causa in carcere consi-ciunt. Sed quid profecerint sua crudelitate ac tyrannide, paulo post audiemus. Posset quis hic excusare Magistratus & Sacerdotes, quasi non iniuria manus iniecerint in Apostolos, homines scilicet idiotas & a Sacerdoth functione alienos, neque enim licet cuique pro libitu suo concionari, etiam si nihil mali concionetur. Oportet enim

Vt concio natores prius vocentur & eligantur, antequam verbi ministerium usurpare contendant. Verum est, Ap

noli a Sacerdotibus & Magistratibus huius naudi ad munus concio natorium vocati non fuerant, sed a Christo qui imperium habet in caelo & in terra, hic si quem miserit, legitime Sacerdotio sungetur. Apostoli etiam multis& variis miraculis vocationem suam declararunt , ut nemo horum exemplo non missus concionari pergat, hoc praetextu videlicet, quod licet ab hominibus missus non sit, tamen vocationem sitam ex Deo habeat. Si a Deo v catus, fac vocationem tuam probabile facias, sicut Moyses,scut Aaron, sicut alij Prophetae, & sicut Apostoli nostri de quibus iam loquimur. Sed haec sustecerint: ad

contextum reuertamur. AIulti aut m retram qui audierunt

139쪽

IN ACTA A Pos TOLORUM. indiri Recte quidam dixit, e sanguine occisorum Christianorum nasci Christianos. Tyrannis enim interdum occasio est, ut multi ad fidei veritatem perueniant. Ecce

enim Apostoli Petrus & Ioannes rapiuntur x in carcerem coniiciuntur:sed qui concionem audierat, propterea non deficiunt a Christiana religione. Factus est enim n merus credentium virorum circiter quinque millia. Quare addit virorum Z ut intelligamus mulieres & pueros, iuxta veteris legis consuetudinem non numerari. Tu autem

hic rem diligenter consideres velim. Multi, inquit,eorum qui audierunt verbum,crediderunt. fides enim,iuxta Pa tum, ex auditu est: auditus autem per verbum Christi.

Quod si isti sub vesperam non ingressi fuissent conci

nem Apostolorum, quomodo peruenissent ad fidem 3 Incenopoliis, aut in theatro nihil audissent de Christo v de aedificati fuissent: at dum templum ingrediuntur, a diunt verbum Dei, indeque aedificantur ,& incorporantur Christo. Et tu si occasiones pietatis non sugeris, fatoccasionis habebis, ynde proficias de virtute in virtutem. sequitur.

Factum sit autem in craΠλ- mi congregarentur Prime pes eorum Er Seniores oe Scribae in Hierusalem, re n,princeps Sacerdotum, oe Caiph. ,er Ioannes, lexa der, oe quotquot erant degenere Sacerdotali. Et statuentes eos in medio, tuterrogabant: In qua virtute,aut iis quo nomines Trahue ' Videmus hic quod Principibus Hierosolymorum non visa sit res leuimina, ut sinerent Apostoli ut praedic

rent, posset quispiam dicere: Quid est quod sibi metuanta paucis obscuris & indoctis, hominis damnati & cruciasii discipulis 3 Sed Principes illi rem aliter examinant, ut quorum conscientia seipsos accusabat iniustissimi homucidij, & qui timebant, ne vulgo persuaderetur Christum iniuste & per inuidiam ab illis in crucem actum. liine omnia sc instituunt, quasi omnia iure, nihil temere ag re velint. Tu porro vide fastum mundi cum humilitate Christi collatum. Congregantur in crastinum principes Iudaeorum, & Seniores, & Scribae in Hierusalem , & A nas princeps sacerdotum, & Caiphas, & Ioannes, AAlexander , & quotquot erant de genere sacerdotali: breuiter quotquot praeeminebant in Hierusalem , sine

i iij

140쪽

potestate, sine dignitate, sine nobilitate, sine eruditio

ne conueniebant. Contra qvos contra duos piscato res, Petrum dc Ioannem . Sic enim inquit Lucas : Et statuentes eos in medio , interrogabant: in qua Vari te, aut in quo nomine fecistis hoc Z Putant forte Apostolos conspectis tot proceribus non ausuros vel conistra mutire . Et quid erat obsecro necesse, ut multis r garentZquare non rogauerant in templo,antequam Vi ctos coniecissent in carcerem λ& poterant quidem hoc

audire in templo ab ipso Petro, dum facti siti rationem redderet populo . Atqui, sicut supra diximus, capita ibia non ingrediebantur templum, sed ex seruis suis a ripiebant, quae in templis serebantur. Et strui plerumque in Eoc sunt, ut dominis annuncient non quae Vera sunt, sed quibus delectati nouerunt dominos suos. Cese te hoc concilium per omnia nobis refert illud in quo dominus noster Iesus Christus iniuste condemnatus fuit, quem etiam primum interrogationibus quibusdam i retire cupiebant. atqui non est consilium, non est sapientia , non est prudentia contra dominum. Adnota,uit Chrysostomus quod hic Annas princeps Sacerdotum dicitur, quum in passionis dominicae historia Caiphas summus sacerdos fuerit : hoe quod legi Dei aduersabatur plurimum. Nam & Εgesippus dicit temporibus Christi, summi sacerdoth ius interiisse, aut avaritia interceptum, aut potiorum insolentia,qui licere quod vellent ius putabant. A principio enim Aaron summus sacerdos fuit, qui ad filios suos ex voluntate Dei v ctione Iegitima transmisit sacerdotij praerosatium, a quibus per ordinem successionis constituti 1unt princia

parum sacerdotij gerentes: unde patrio more conualuit

neminem fieti principem sacerdotum , nisi qui esset exsanguine Aaron, cui primὁ ius istiusmodi sacerdoth d

latum est. Alterius autem generis viro, nec regi quia dem licebat succedere. Posteaquam vero Iudaea regio Romanis facta est tributaria,& Romani Praesides suos posuerunt in Iudaeam , tum coeperunt & Romani, Mborum vicarij ut qui erant avarissimi, & legum Dei prorsus ignari) Sacerdoth dignitatem primam non iis desgnare quos commendabat vel pietas , erudita uo

SEARCH

MENU NAVIGATION