장음표시 사용
91쪽
sam omnino male habere, eo quod confitendi & poenia tendi institutum, onus pcrro importabile sit, multosque co ad desperationi m adigi: ego autem vidco ab exordio nascentis Ecclesiae nunquam cum peccatoribus mitius actum, atque hoc nostro s*culo, quod tamen corruptissismum est . Sed iam tandcm ad contextum historiae nobis redeundum est. Huc enim nos deduxerat, quod Petrus iis qui saluari cupiebant, dixit: Poenitentiam agite,& baptizetur unusquisque vestium in nomine Iesu Christi, in remissioncm peccatorum vestrorum, & accipietis donum spiritus sancti. De his verbis non est quod pluribus disseram, nisi sorte quod admoneam, ne quis ex o casione horum verborum existimet ala quem posse vere poenitere, etiamsi non habeat donum spiritus sancti, cum diuus Petrus hic ultimo loco illud ponat. Neque enim potest fieri vi aliquem vere poeniteat male commissorum, nisi hoc ipsum in illo faciat spiritus sanctus. Hinc Hier mias ait. Conuerte me, & conuertar, quia tu dominus Deus meus . Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam , & postquam ostendisti mihi, percussi scemur meum. Sicut enim spiritus malignus nobis iniquitates commendare solet vi placeant:ita & spiritus bonus illixum contemptum in nobis parit,Virtutesque sanctas nobis reddit probabiles, & placitas. Ergo quod Ierosolymitant illi compunguntur corde, non fit ex instinctu carnis& sanguinis, sed operante spiritu sancto , qui verba Petricordibus illorum inscripsit. Sic itaque audiendo Petri
concionem, accipiunt spiritum sanctum,aut potitis huius gratias ac dona. Cum poenitentiam agunt, noc est, vitae nouitati student, carnemque suam cum concupiscentiis suis crucifigunt,augentur gratiae illae: sic cum baptieta
tur, Christum induunt, Christo commoriuntur, Christi meritorum fiunt participes,& proculdubio copiosioribus gratiis spiritus sancti donantur,sic ut & ipsi possint loqui
variis linguis magnalia Dei. Vobu enim e Z repromisno, O situ vertris, omnibus qui longe sunt, quosvnque ad o- eauerit dominus Deus norier. Haec ad consolandas Hierosolymitanorum animos pertinent. Ne enim despond rent animos , cogitantes quam grauiter peccauerint in Christum Dei filium , ideoque se unquam veniam con-
92쪽
IN ACTA APOSTOLORUM. 63 secuturos, nedum aliquid spiritualis gratiae accepturos: docet Petrus se non frustra ipsis polliceri remissionem peccatorum, & spiritus sancti donum, sed haec illis iam olim promissa esse : Vobis, inquit, repromissio pertinet. Qit repromistio ξ non solum ea , quam paulo supra ex Ioele produxit, sed uniuers e promissiones quae ad totum Christi negotium pertinent. Has enim promissiones nus. quam non urgent Apostoli, docentes falutem nostram non op ribus aut meritis nostris,sed potius diuinae promissioni deberi. Deus enim patribus nostris iam olim pollicitus est fore, ut in semine AbrahA benedicerentur, hoc est, saluarentur omnes gentes. Et in hac promissi ne non haesitavit Abraham diffidentia, sic enim Paulus με loquitur, sed confortatus est fide dans gloriam Deo, plenissime sciens,quia quaecunque promini Deus, potens est& facere. Et ad Galatas inquit Paulus: Abrahae dictet sunt Gul. 3. promissiones, & semini eius. Sic etiam Petrus hoc in loco ait: vobis enim est repromisito, & filiis vestris: neque hoc satis est, sed & omnibus qui longe sunt, quoscunque aduocauerit Jominus Deus noster: hoc est, hςc promisisio non tantam ad Iudςos, sed etiam ad Gentiles pertianet, A ad omnes in uniuersum, quoscunque dignatus fuerit cognitione fili j sui. Non enim est volentis & cu rentis, sed Dei miserentis. Hoc negotium , scilicet promissionem de Christo, non ad Iud os solum, sed etiam ad gentes pertinere , frequentissime tractabitur in progressi1 huius histori , sicut & in Paulinis Epist.vnde denoc loco illud missum faciemus . Aliu etiam verb v plar mis testificatus est, oe exbbeta. at mr eos, dicens : Salisamam a generatisne ista praua. Ex his apparet Lucas praecipuas tantum partes concionis Petri huc retulisse. Vnde non bene argumentantur qui a non scriptis argumenta sumunt, dicentes: Hoc non est scriptum expresse in diuinis literis, ergo nihil est, contem nendum est, obseruandum non est. Multa enim prς dicauerunt & instituerunt
Apostoli & Apostolici viri vivo sermone apud Ecclesias, quae non sunt expresse descripta in sacris Bibliis, sed quorum nobis testimonia dant illorum proximi successores. Hinc Apostolus Paulus in Episto. adhortatur fideles, vi 2.Tbusa. non solum obteruare velint quet per Epistolas, sed etiam
93쪽
quet vivo sermone illis prςceperat. Obseruationes igitur & contietudines Ecclesiae, quarum veteres meminerunt. obseruandae sunt, etiamsi non expresse perscripta sint in sacris literis: hoc vero unicum considerandum est, ne illae Apostolorum scriptis contrariae sint. Sed de his Quorum Pe alias. In hanc vero digressionem me perduxit Lucas,dum ir- I uos inquit: Petrus autem multis aliis verbis testificatus est &admonuerit. exhortabatur eos . Non enim est dubium quin illos admonuerit quomodo vere poenitere debeant, & qui sint
fructus digni poenitentia: quis item fructus baptismi, ad
quem etiam illos tortabatur: item quis verus sit usus d norum Dei, & caetera forte quae ad hanc rem portinent, quae omnia singulatim Lucas asscribere noluit. In exhortatione autem dixit Petrus ad auditores suos: Saluamini
Motb. 7. a generatione ista praua. Idem mihi videtur hic PetrusLuea ii. dicere quod alibi Christus: Cavete a falsis Prophetis.Et:. Cauete a sermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Neque enim apud me dubium est, quin S cribae & Pharusaei non dubitarint concionem Petri calumniari tanquam hominis idiotae,& praedicantis illum esse Dei filium,quem
certo constabat in cruce mortem obiisse. Exhortatur ii,
que diuus Petrus illos, ne velint Pharisaeos & impios doctores audire, sed potius ipsi bene & saniora monenti O temperare : sic enim fore, ut salsis doctoribus perditis boni discipuli seruentur. Petrus hic prudentis medici genium nobis reser t. postquam enim docuit quid amplectendum fidelibus, statim etiam addit quid fugiendum. Malido Io- Sic Christus Matth. . postquam in praecedentibus dii, res notaudi genter docuit de salutari doctrina, id est, de praecipuisit eaueau- Christianae doctrinae capitibus, subdit postea cautionem iur. de cauendis pestiferis doctoribus . Et sanὸ rectissima est
haec forma docendi vulgus,primum docere eos revia . α postea praemonere de non rectis.Vocat autem Petrus hoc loci prauam generationem eos, qui contra conscientiam suam & Christum, & huius Euangelium persequuntur. 'atth. 3. Sic Ioannes Baptista illos vocat Genimina viperarum. Mai b.1M Et Christus, Generationem prauam & adulteram . Necesse est enim ut maligni doctores simplicioribus depingatur, ne scilicet isti ab illis incauti seducatur. Sed haec hactenus:na de his rebus dicedis pissime nobis dabitur o
94쪽
I N Ac TA APOSTOLORUM. 4 casio. st i ergo seceperunt sermonem ει - , bapti tat; sunt: les appositae s ut ιndie ι la animae eineiter tria millia. Hic est primus iactus retis, quo piscator hominum traxit copiosam multitudinem. Dominus enim dederat incrementum
semini verbi sui, quod ministerio discipulorum suorum disseminarat ad saluandum populum suum. Nihil difficultatis est in his Lucae verbis, unde non est necesse vi hic multa verba prodigamus. Qui receperunt sermonem Petri , hoc est, qui sermonibus Petri, crediderunt, baptizati sunt, & accenerunt nouae illae Christi Ecclesiae tria millia hominum. Et hic obseruandum est Lucam compendio usum in conscribendo lianc historiam. Iam enim tantum meminit baptis ni tacita poenitentia. Qui receperunt, inquit, sermonem Petri, baptizati sunt. Atqui Petrus inte rogatus quid facto opus esset, responderat: Poenitentiam agite, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi. Verum non est dubium,quin solos poenitetes admiserit Petrus ad baptismum. Et in hoc verbo Lucae,quod ait: Qui receperunt sermonem Petri, omnia includuntur. Idem enim est ac si dixisset:Tria millia hominum ex Petri auditoribus ipsi crediderunt atque obtemperarunt,adque , declarandas mentes suas baptismum susceperunt. Et in Euangelio D. Marci legimus: Qui crediderit & baptizatus Mare.Is.fuerit, saluus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Quare non addit: Qui vero non crediderit & non b,
ptigatus fuerit condemnabitur ξ non erat necesse. Cum
enim de sensu constat, quid opus est certare de verbis' ex prioribus sequentia sunt intelligenda. Nam utrumque ad salutem necessarium est, si modo utriusque haberi potest copia. Sed hac de re dicemus copiosius in tractatu de b, obserua. ptismi Sacra meto: iam nihil est quod hic adiicia, nisi quodnsi immerito deplorem ignauiam nostram, qui tam dismciles sumus ad recipiedum diuinos sermones. ita unica Petri cocione ter mille homines ad fidem conuersi sunt: nos etiasi multas conciones audimus,tamen nihil proficimus. O utina in singulis meis concionibus vel tres homines ad meliorem mentem redirent. Sed quid faciami in seminando no ero parcus,& bonam spe concipiam fore,ut tandem rete Euangelicum non frustra iecerim. Nunc itaque via
deamus quos fructus noua illa fides Euangelio habita, α
95쪽
donum spiritus sancti per fidem acceptum proserat vel
protulerit in renatis. Erant autem perseiserantes in doctrinat postolorum, communicatioue, fractione pauis, a orationibus. Emissurus dominus discipulos suos praedicadi Eu gelij gratia, dixit illis: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos, docentes eos seruare quaecunque praecepi vobis. Quorum sensus est: Docete baptizandos Euangelicς philosophiae rudimenta, uuibus msi quis, adultus crediderit, frustra tingitur aqua: docete baptizatos, ut iuxta doctrina meam viventes,semper ad perfectiora proficiat. Sic D. Petrus ab initio concionis suae quam audiuimus,Iudaeis aperuit quid sentiendum illis sit de Christo, nimirum quod hic sit verus ille Messias,per quem constituit Deus siluare
mundum. Deinde adhortatus est illos ad poenitetiam. P stremo ad suscipiendum baptisina. Quorum vero baptizatos iam admonuerit, licet Lucas non adnotauerit, tamen
ex fidelium facto hic liquet. Quatuor enim hic enumerat quibus primi Christiani occupati erant, perseuerationem in doctrina communicationem,fractionem panis,& or tioncm,de quibus singulis,quantum dominus dederit,diligenter vos instruemus. Quod itaque dicit illos perseus rasse in doctrina Apostoloru, prima facie apparet Lucam velle testimonium illis dare, quod non de cerint a religione Christiana: sed hoc potius dicit,quod assidui fuerint in audiendo verbo Dei, ut qui cupiebant magis ac magis in cognitione Dei proficere. De communicatione quς im . ter nouu Christi populum erat, pavid post dicemus: nam Lucas ipse se explicabit, quid communicationis nomine intelligi velit. Sequitur Fractio panis, quo nomine doctores Catholici intelligunt venerabili sis. Eucharistiae Sacramentum. Sicut enim veteres Israelitae per mare rubrum transati pane caelesti cibati sunt ne deficerent: ita&noui Israelitae, hoc est, recenter baptizati fideles manna caelesti pascuntur, ut sic confortati & corroborati, Satanae cui in baptismo renunciarunt, audacius & maiori spiritu resist re possint. Caeterum quoniam recepi me in hoc opere, φbicunque se commoda occaso obtulerit, de Sacramenris Ecclenae disserere, res ipsa iam exigit ut de coena dominiaca nonnihil differa. Omnia enim explicare quae circa hoc
negotium controuertutur, proprij & prolixissimi est op
96쪽
ris. Coenam autem Domini, siue fractionem panis voca- De earnamus spirituale dc mysticum conuiuium, in quo Christi i domini. . delibus administratur verum corpus & verus sanguis dO- mini sub speciebus panis & vini vere ac realiter contenta. Hanc coepam,sicut Euangelistς testantur,Christus ipse in nouissima coena instituit pridie ante quam moreretur, huicque sancto conuiuio tantum duodecim discipulos suos admisit, non alios discipulos:quos tamen septuagi ta duos habuisse,ex Euangeliis certe nouimus. Quare voro Iudam proditorem admiserit,& illos 72. non admiserit, ille solus nouit, cuius rudicia occulta esse possunt, iniusta esse non possunt. Audiamus itaque primam huius facratis sinae coenae,de qua agimus, institutionem. Matth i verba Mais insunt quae continenter sequuntur. Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem,& benedixit ac fregit,deditque discipulis suis,& ait: Accipite & comedite, hoc est corpus meu addit Lucas quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Et accipiens calicem gratias egit,ic dedit illis,dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et sicut Marcus ait:Biberunt ex eo omnes. Qui omnesΤ Duodecim proculdubio Apost Ii: nam reliquorum discipulorum nemo huic sacrae coenae interfuit. Habemusprimam institutionem Christi,quet quide non sic instituta est, ut non nisi semel celebrari d beat,& hoc a solis Apostolis: sed per uniuersam Ecclesiam ad finem usque mundi. Nam Christus dixit: Hoc facite in meam commemoratione. Et Paulus scribit: Haec quotieΩcunque feceritis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Igitur Hierosolymitant illi statim atque baptizati sunt,& in fide Christiana ab Apostolis edocti, coenam hac celebrant. Quo vero ritu,quibus caeremoniis, quave diei hora, Lucas non exposuit. Quae si omnia expositisset speciatim, iam non esset locus tam multis friuolis & impiis quaestionibus circa hanc sacratissimam coenam. Hoc certissimum est, quod sicut Apostoli coenae Dominicae cel bratione instituerunt Hierosolymis,ita & Apostolus Paulus etia apud Corinthios instituerit: quae Pauli institutio postea ab ipsis deprauata est, quo nomine etiam seuerist me ab illo obiurgati sunt. E t ex Corinthiorum Epistola
97쪽
apparet,coenam domini non sine certis ritibus & c rem ni is celebratam,quemadmodum proculdubio ab Apost lo, quum primum ipsos ad fidem conuerterat, instituta fuerat. Iam nullus Euangelista nobis describit primam Pauli institutionem, nullus Apostolus. Reprehensionem quidem & correctionem legimus illius coenae, cui adi cit Apostolus : Caetera cum venero, disponam. Ergo diauus Paulus legitimum usum coenae domini apua C rinthios praesens scilicet apud praesentes instituerat: illo .vero abeunte, & aliis ciuitatibus & populis euangelizante, Corinthiacus populus institutum Pauli sic corrupit , ut in coenae celebratione non Christi, sed Satan p
tius institutum vidisses. Haec cum nuntiata essent D. Pa
lo, missa Epistola obiurgat illos, dicens : Conuenientibus
vobis in unum,iam non est dominica coenam manducare,&c. Alius enim esurit,alius vero ebrius est. Deinde paucis
perstringit quomodo institutum illud corrigendum quomodo abusus qui irrepserant in hoc sacrum conuiuium, tollendi Quoniam vero Epistolatis angustia non patiebatur prolixiorem dissertationem, vel quoniam fortassis novidebatur Apostolo consultum omnia illa mysteria literis committere, sub finem addit: Caetera cum venero disponam. Atqui quoniam Apostolus deinceps ad Corinthios
non venit,rursum ex ipsius scriptis occultum est, quom do Ecclesiae ab illo instimulae coenam domini celebrarint. De externis ritibus & caeremoniis loquimur squa de re nunc maxime certatur non de ipsasubstantia coenae Nam hoc certissime constat, quod coenae suae panem & vinum adiunxerint, quod ue vere crediderint, se corpore & sai
guine Christi vere & pasci & potari, sic ut nunquam obibli fuerint verborum domini,quae in coena dixerat: Accipite & manducate,hoc est corpus meum. Et: Bibite ex eo omnes : Hic est enim sanguis meus, qui pro multis es mdetur. Quum igitur tam pauca de coenae domini celebratione habentur in sacris literis , non inepte, opinor, secolimus, si Apostolorum discipulos, & horum proximos successores de rebus illis interrogauerimus. Certe liquiado apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus Domini & sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Nunquid tamen propterea calumniandum est ves-
98쪽
ueris Catholicae Ecclesae , quod a ieiunis semper accipitur Z nequaquam. Placuit enim Spiritui sancto, quemadmodum D. Augustinus ait, ut in honorem Sacramenti tanti in os Citristiani prius dominicum corpus i traret, quam exteri cibi. Neque enim quia post cibos de- . dit Dominus ,'propterea pransi aut coenati fratres ad iulud Sacramentu accipiendum conuenire debent:aut quod faciebant Corinthi j, quos Apostolus arguit & emendat, mensis suis ista miscere. Namque Saluator quo veheme tius commendare: altitudinem mysteri j illius, ultimum hoc voluit infigere cordibus & memoriae discipulorum,a quibus ad passionem digressurus crat. Et Ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur,ut Apostolis,sicut A gustinus admonet , per quos Ecclesias dispositurus erat, seruaret hunc locum. Itaque no statim reiiciendum venit,
quod expressis verbis in sacris literis non habetur sed hoc curandum, ne quid aduersus expressa verba sacrae script rae admittatur. Multa enim Apostoli & Apostolici Viri in nouiter a se plantatis Ecclesiis instituerunt,quq in illorum scriptis perscripta non sunt:id quod non nos soli admonemus , sed iam olim admonuerunt veteris Ecclesiae patres. Haec in hoc adducta sunt,ut docerem non statim reiiciendum ordinem coenae nostr ,etiamsi non per omnia resp5deat primae domini coenae mam sicut dominus,etiam Apostoli ipsi aliter illam celebrarunt. Hoc itaque obseruandum ac considerandum est cuius monetae sint, quae nos circa celebrationem coenae dominicae facimus. Si probatum fuerit illa aduersiari Dei gloriar, Christique coenae
praeiudicare , iam est cur merito aboleantur : sin probatum fuerit nihil hic agi quod aduersetur Christi institutioni, merito reiiciendi & damnandi sunt, qui ritus Ecclesiae impurissimis buccis vituperant. Iam vero omnia, quae iuxta Ecclesiae nostrae Catholicae institutionem in celebratione coenae nostrae dominicae filii . facile ab omnibus aduersariorum iniuriis & calumniis defendi possunt. Signantur duo quae ab Ecclesia institutis sunt: non loquor
de his qui non Ecclesiae, sed Satanae potius institutum sequutur illoc est, de illis qui tantum quaestus gratia Missam faciut,qui nihil ex animo hic faciut,qui impuris manibus haec sacra tractat,de his in pr sentiarum nihil dic'. Neque
99쪽
isti tibi aliquid nocere possunt, cum sint publici Ecclesiae
ministri. Et quicquid circa hanc coenam fit,non in merito fit consecrantis sacerdotis,sta,ut August.est,in verbo siue per verbum essicitur creatoris. Multa quidem aduersarunostri reprehendunt in Missa, sic tamen ut reprehensores illi inter se digladientur & crudeliter certent, quid in illa. vel ferendum vel reiiciendum: hinc nos magno disput tionis labore subleuant. De veritate corporis Christi in Eucharistia, non est ut multa fundamus verba. Christus Dei filius cum sit ipsissima veritas, non solet vana nomina imponere rebus. Iam ipse dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hic est sanguis meus qui pro multis effunditur. Clara sint verba,hisque plus crededum' est quam omnibus sensibus tuis, hoc quod iam saepeas mones. Iam Christum aut Christi verum corpus esse hostiam pro peccatis tam vivorum qui mortuorum,quis negare potest Z Igitur quis tuta credit in Missa siue in coena Domini verum esse corpus Domini,non potest negare in illa esse veram victimam pro peccatis mundi. Iam publicet preces quae in sacro publico fiunt, cum deprompta sint ex
ipsis Bibliis sacris, quo iure culpari positast Sunt qui d
testantur preces, in quibus vel ambiuntur merita diu rum, vel fiunt intercessiones pro animabus fidelibus d . functorum. Sed nec illa merito reprehendere potest, quis quis intellexerit quae sit communio sanctorum, quam in symbolo fidei nostret & credimus & confitemur. Inuicem
ua. r. io pro se orent omnia membra,est Augustinus: caput autem Cano. I u. pro omnibus interpellet. Sed hoc ferendum non videtur
uibusdam,quod vocamus Missam sacrificium,quod fieri
ebeat pro 1alute vivorum atque mortuorum. Ad hoc
paucissimis respondemus. Quiiquis probὰ expenderita isti)ὴ , Prophetiam illam Malachiae de unica oblatione munda,
quae temporibus Novi testamenti in omni loco Deo os. serti debet,& rite considerarit sacerdotium Christi secum Psalm. IO'. dum ordinem Melchisedech, non potest offendi voce s erifieii. Nam si Missam sacrificium negare perrexerint, iam non est quo probent sacerdotium illud, nec dabunt nobis aliam oblationem mundam Noui testamenti, quae Deo in omni loco offeratur. Quid enim obsecro impii in Missa facimus t Quaecunque consecrationem pra cin
100쪽
dunt,aut Dei laudes sunt, aut gratiarum actiones, aut pu- l
blicae preces , quibus pro incolumitate uniuersae Ecclesiae
precamur. Deinde quoni a certo nouimus Deum p
trem nobis dedisse suum filium, & hunc semetipsum n bis tradidisse,osserimus rursum Deo patri de suis donis ac datis,sicut Canon Misae disertis verbis dicit,flium suum, rogantes ut huius respectu omnibus Ecclesiae debilibus membris velit esse propitius. Hoc nimirum votum est seniuersat Ecclesiet: haec si tu intellexeris sidco autem iam interpretor vi intelligas) suffecerit tibi. Nec te moueat qua peregrina lingua naec peraguntur. Scito quid in si rema agat Sacerdos, nimirum hoc quod ducimus,adde conse sum tuum,deinde diligenter attendas ad precem tuam, &satis habebis quod agas . Haec paucissimis disserere libuit de publico sacro nostro,quod rogo nunquam patiare tibi abominabile reddi. Abusus qui circa illud sunt ab imperiatis & leuissimis sacerdotibus, tibi incommodare non pos sunt,nec integritatem illius perdere.Nec dubitamus quin proceres Ecclesiae nostrae Catholicae iam tandem cogit bunt, quo omnia circa sacratissimum illum cultum rite peragantur. Sihi est iam sorte,ut nonnihil dica de Com. De Gm munione sub utraque specie,qua de re multi hoc infelicis nune sub ,smo sarculo infeliciter digladiantur, non tam ab Ecclesia trias quam a semetipsis dissentientes. Ego certe in hac re m lim fateri ignorantiam meam, quam Ecclesar institutum vel per somnium calumniari. Hoc autcm non dubito penes Ecclesiam ius esse, ut veterem illum communicandi ritum, si expedire viderit, rursum instituat. Scio & hoc , quod qui sub panis tantum specie communicat, eum non minus pasci corpore & sanguine Christi, quam illum qui utramque speciem sumit,hoc quod aduersarij ipsi nec negant,nec citra impudentiam negare possunt. Quid igitur est, quod pro re non admodum necessaria sic belliger,mus 3 VIn audire institutum, immo astutias Satanae 3 In hunc finem huiusmodi exustitat Tragoedias,ut dum circa res icuiculas occupamur, res maxime necessarias stulti a que imprudentes, nostroque maximo malo negligamus. iVrgent maxime aduersarij nostri illud: Bibite ex eo omnes. Quod si urgerent illud, quod D, Paulus dicit: Probet autem seipsum nomo, & sic de pane illo edat, & de calice