In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

in lege patria atque virtus, vel generis successo & ordia vatio Dei, sed iis qui vel opulentissimi plurimum numerassent, vel Romanorum partes sequentes plus habebant fauoris. Proinde nihil supererat in toto sacerdotum ordine integri , nulla erat legitima ordinatio, nihil fiebat a

sacerdotibus quod lex postulabat: corrupta erant omnia, venalia erant omnia,precio & fauore constabant omnia.

Et per talia media Cayphas & Annas etia peruenerunt ad summi sacerdoti j fastigium, quod etiam,vi apparet, alternatis vicibus obibant, de quod illos mouit sacerdotium ambire, idipsum dum sacerdotium habebant, sequebantur. Diuitias Sc honores quaerebant,propter illa etiam nishil intentatu relinquebant. Det Dominus ne paria exempla in Ecclesiam nostram unquam irrepserint. Quum igiatur concio Petri qua Christam populo commendabat, sacerdotibus intolerabilis videretur nam qui Christi doctrinam sequuntur, diuitias & honores huius mundi non magnifaciunt) produxerunt Apostolos ad Senatum vecaussam dicerent.Iam quomodo Petrus Apologiam suam

instituerit audiemus. Statuerunt enim eos in medio,vid

licet, ne quid de responsis horum illos subterfugeret. . Tune Petrus repletus Spiritu so,dixit ad eos: Principes p puri or Seniores, si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis Osirint,in quo iste salmufa bu est' Duo interrogant Princia pes illi ab Apostolis: qua virtute hoc fecerint,& in cuius nomine hoc fecerint. Primum est quomodo potuerint: secudum an etiam licuerit. Nam sunt aliqua quae quidem

sies facere, sed quae tibi non licet facere: unde non so-m videndum est quid quantumue possis, sed etiam quid te deceat. sunt sortε aliqui inter vos, qui quod ad eruditione attinet, ia possent forsan cocionari L pie & docte: sed quonia ad hoc vocati no sunt, necesse est ut sint auditores & no doctores. Sic forsan sunt in hoc vero numero, qui caussas inter c5ciues lbe discutere possent, riὸ non ineptius qua qui ex magistratu sunt: sed tibi no licet,l MIsis potestate accepta licet. Ita iam dicimus Apostolos nostros interrogari qua virtute hoc miraculu secerint, hoc est, quib' artibus,quibus mediis, an magica quada operatione vel aliter,&c Deinde cuius nomine, cuius iussu hoc fecerint,quid fecerint non exprimunt. inuident enim mi-

142쪽

talis pistatoribus tantum honorem. Adde quod factum

illud Apostolorum eiusmodi est,ut statim atque nomin tum est,continuo & Apostolorum innocentiam, & primcipum tyrannidem arguat.Sed praestat audire D. Petrum sibimetipsi patrocinantem: verum quid efficiet piscator L diota contra tam doctum collegiumὶ nihil est quod Petri

nomine timeas. habet enim patronum optimum, qui licet non conspiciatur externis oculis, tamen reipse sentiatur: spiritum sanctum dico. quo repletus Petrus esse pra

dicatur. Hoc enim est quod Christus Apostolis suis dixerat:Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris . vestri qui loquitur in vobis. Dicit itaque Petrus ad eos, idiota ad doctos, contemptus ad elatos,pauper ad diuites, discipulus Christisnam & hoc addere lubet ad ministros Satanae. Principes populi & seniores, inquit, si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, &c. Nihil lo-ouitur hic Petrus per adulationem, neque tamen defrais' dat magistratussuo honore. Et magnam quidem emphasm habet quod dicit: Nos hodie .diiudicamur examin mur & protrahimur in iudicium, eo quM homini infirmo benefecerimus,quasi dicat, magistratus non debebat terrori esse bene merentibus, sed male agentibus aded ut hactenus consueuerint examinari facinoromnunc eo res rediit, ut innoxii,immo benefici examinentur propter boneficia. Omnino oportebat nos propter talia coronari, Mut benefactores promulgati: nunc autem iudicamur, quia benefecimus homini infirmo,non potenti,non diuiti,non nobili, quamuis quis hoc inuidissetὶ Caeterum si omnina scire vultis, cuius virtute aut potestate hunc saluum fecimus, Notum sit omnibus vobis omni plebi Israehquod in nomine domini nostri Iesu Christi met areni, quem vos cruci ias quem Deussuscitavit a mortuis, in hoe seastat coram mobis suus. Magna grauitate sermones Diui Petri referti sunt. Nihil vobis occultabimus, quandoquidem eius saeti r tionem a nobis postulatis,nec vobis tantum haec volumus

esse nota, sed omni plebi Istael. Quod hic, qui iam perquadraginta annos claudicauit, iam coram vobis astat mnus,hoc acceptum serat Iesu Christo NaTareno: huic, i qua, que vos crucifixistis,huic que Deus sustitauit a mo

tuis. In huius siquide nomine , Euius virtute sanus sectus

143쪽

est Eic,quem per quadraginta annos sanare nemo potuit. Apparet ex verbis Petri quod primores populi etiam cla

dum illum in Senatum vocaverint, sicut olim caecum uatum,ut quocunque modo possent,miraculum hoc occultaretur,vel gloria huius Christo non adscriberetur. Qii modo putas sonuerunt haec Petri verba in auribus Princiapum: vos Iesum Christum Nazarenum crucifixistis r Et Deus Iesum Christnm Nazarenum suscitauit a mortuis: quem vos occiditis, Deus vivum habere vult, quem vos calumniamini, per hunc Deus miracula operatur Z Nostiso principes populi,nostis Iesum Nazarenum. Hic est Christus,hoc est, Messias vobis iam olim promissus:hunc Messiam vestrum crucifixistis, sed reuixit: non furati sumus corpus illius, sed Deus suscitauit illum. Hic es lapis qui r

probatus est a vobis aedificantibus, qui fac Ius est in caput anguli, non est in aliquo alio salus. Inconuenientia videntur esse

Deum filium suum sic sinere humiliari usque ad cruce, dc deinde a mortuis resuscitare:sed hoc iam olim Propheta dixit nouissimis istis temporibus futurum. Ad hoc probandum pertinent hςc verba Petri.Est autem locus quem Petrus adducit apud Dauidem Psilmo CXVII. & eius multus est usus in sacris literis noui Testamenti. Christus ipse apud Matthaeum iubet scribas & Pharisaeos locum illum consulere. Tota vero vis Pialmi est, ut intelligamus Christum quidem ab hominibus illis primum reproba dum, qui tamen illum maximὸ suspicere debebat : postea tamen Christum in summam gloriam evehendu. vult itaque Apostolus dicere: An non legistis quid scriptura habet de quodam lapide qui ab aedificantibus reiectus primmum fuit, deinde autem electus in lapidem angularem3 Lapis Christus est,quem Daniel vaticinatur sine manibus

de monte abscissum hunc vos reiecistis,oc in crucem egiastis.Vos enim aedificatores & coloni estis,quibus struct in Ecclesiae commissa est. Atque quoniam Claristum rei cistis,Deus ipsum excitauit a mortuis,eoque prouexit, ut iam non sit in aliquo alio salus. Nee enim aliud nomen est sui caelo datum hominibin, in quo oporteat nos salvos feri. Vos

Scribet & Pharisti Christum ex omnium piorum numero secluditis nec boni viri appellatione dignum iudicatis: immo,& blalphemu ia Dei aduersarium appellatis, tantum

144쪽

abest ut illum coelo dignum iudicetis: at ego dico vobis,' quod nihil aliud sub eclo nominari possit,in quo salus nostra consistat praeter Christum. Nemo enim venit ad patrem nisi per filium,& ipse Christus via,veritas,& vita est, Cing. t. laborant & onerati sunt,si refocillari cupiunt, necesse est ad Christum concedant. Ipse enim est caput corporis Ecclesiae, qui est principium,primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem diuinitatis inhabitare, Seper eum reconciliari omnia, in ipsum pacificans per sa fuine crucis eius,sive quae in terris, siue quae in caelis sancireciosissima haec est sententia, & omnibus Christianis magnifacienda, quod scilicet nemini extra Christum vnquam patuit vel patebit aditus ad regnum caelorum. Petquem enim saluatus est primus homo per illum etiam sauuari debent,quotquot salutis futuri sunt participes. Et salvandorum una est & eadem fides tam in veteri quam in nouo testameto, nisi quod illi crediderunt venturum, quε nos iam venisse credimus. Et quod illorum Sacramenta praefigurabant, hoc nostra reipsa conserunt: qua de re alia. bi fusius diximus. Sic autem saluantur quicunque salua turi, non sola fide sicut aliqui autumant, sed etiam obseruatione mandatorum eius, quae tamen citra fidem nihil est,nihilque ad salute prodest. Abel primus iustus ac ma

tyr fidem quidem habuit in futurum Christum, sed illius

virtutes scriptura non tacuit. Abrahae fides plurimu commendatur a Paulo, sed illius bona opera n5 silentur a Disuo Iacobo. Hetc propter illos dicimus, qui sie solent argumentari : Non est aliud nomen sub caelo datum hominiubus sintellige praeter Christum in in quo oporteat nos sabuos fieri: ergo sacrificium missimeleemosyne, charitas, imius diuorum,& reliqua humana opera non saluant. Qua lis est haec illatio: Per unicum Christum nobis confertur salus,ergo cettera nihil faciunt ad salutemὶ ergo de Deum patrem,& Spiritum sanctum excludemus a negotio sal tis nostrae 3 si unicus Sc solus Christus omnia absoluit, e

o nec tua fides quidquam facit ad salutem tibi para

am non ita est,O boni, non ita est. Per Christum illi tantum seruantur, qui quae ipsis praescribit ex animo amplectuntur:atqui Cisristus non solam fidetm,led Sc alia piet

145쪽

instituit,ut doceret Christu solum nos salvos facere: sed ut ostederet nihil praeter & extra Christu nos posse salvos facere. Poenitetia bona,fides bona,eleemosina bona,ieiuniubonu,sed non nisi in Christo fiant. Iudaei sperabat se consecuturos salutem etias no amplecteretur Christi do in ina:verum si Petro credimus,frustra hoc sperabant, quam Christus ostiu sit ovium, & solu per Christu perueniatur

ad patre. In sequentibus vero audiemus omnino cotrarias

Iudaeoru doctrinas,eoru scilicet qui putabat Christu quidem esse amplectendu ei qui cuperet salute, sed Christu, hoc est,Christi doctrina no sussicere ad salute, nisi illi adiungeretur & Mosis doctrina. Sed hac de re suo loco dicemus. Caeterum quid opus est hoc in loco prolixa disput tione refellere illoru pravas opiniones qui sic Christum praedicant,ut quς Christus ipse docuit porro repudien trannon audimus quid Petrus postularit ab illis qui volebant saluariZPoenitentia, quiebat, agite, & couertimini,& b ptizetur unusquisque vestru in nomine domini Iesu Christi in remissione peccatorii, & accipietis donu Spiritus S.

Sed pergamus. Videntes autem Petri constantiam Ioannis, comperto quod homines essent sine literis ρο Idiotae, admirabatur, 'o cognoscebant eos q-niam cum Iesu fueran hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatusfuerat,nihil poterant contradicere. Dum olim emitteret Deus Hieremiam ad rebelles

illos Iudaeos, dicebat illi. Tu emo accinge lumbos tuos, 'τα surge & loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi,

ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in ciuitatem munitam,& in colunam ferream,& in murum aereum super omnem terra Regibus Iuda principibus eius & sacerdotibus, & omni populo terrae, & bellabui aduersum te & no Praevalebul,quia ego tecum sum,ait dominus ut libere te. Et dum Christus emitteret discipulos suos,inter alia dic bat eis: Dabo vobis os & sapietiam, cui omnes aduersarij vestri non poteriit resistere. Hoc quam veru sit, Lucas noster nobis iam sussicientissime demonstrati m costanter enim disputat Petrus ac patrocinatur Christo, ut principes illi admirari quidem possunt de illius disputatione,sed

Danc refellere non possunt: & tanto magis admiramur,

146쪽

quanto minus putassent tantum scientiae, Sc constantiae esse in hominibus eius modi plebeis. Euangelium testatur Iudaeos etiam olim admiratos super doctrina Christi. non solum quando adhuc puer duodecim annorum cum illis disputabat in templo Hierosolymitano. sed etiam p 'stea quum iam vir factus in templo docebat. Vnde huic, inquiebant, tanta doctrina 3 dc quomodo hic literas scit, quum non didicerit 3 pari modo iam Christi contingit Apostolis. Nemo illos tanti hactenus fecerat, ut possiene vel auderent congredi cum doctissimis Iudaeorum. Multi eius sunt audaciet aut temeritatis potius.ut etiamsi ipsi sine ignauissimi & illiteratissimi, tamen audeant in literarum

certamen vocare etiam doctissimum quenque. Sunt in

stim etiam qui magnae siunt eruditionis, qui in doctorum conuentu vix ausint mutire. Sunt enim diuersa & varia Dei dona,& alius ho alius vero aliud donum ex Deo h bet: in nostris vero Apostolis multum est, quod etiam doctissimos Iudaeos in admirationem ducat. Magna in ipsis est secrarum literarum eruditio, Sc quod ex sacris habent, magna fortitudine Sc constantia audent proferre adest ita praesentia quem unico quasi verbulo sanarunt, & suis membris restituerunt. sicque omnia de agunt & loquuntur,ut nemo illos alicuius vanitatis arguere possit. Et quί- nam sunt λ sunt homines sine literis Se idiotae: unde illis igitur tanta eruditio, tanta sertitudo,vnde virtus faciendi miracula Fuerunt, inquit, cum Iesu Nazareno, ergo ab

hoc ipso habent,quidquid sunt & habent. Quid igitur faciunt Iudaeorum proceres non valentes Apostolos Chrissi refellere 3 anne te in ipsorum discipulatum traduntξnequaquam. Sed quidὶ Iusserunt autem eos foras extra concialium secedere, tir conferebant adinvicem, dicentes: Ouid fata mus hominibus ista' quoniam quidem notum signum factum GEter eos,omuibus habitautibus Hierusalem manifestum ειε, σmuposumm negare: sed ne amplius diuui et r in populum, --

miuemur eu, ne mitra loquantin in nomine hoc illi homini. Et vocantes eos, deui uciauerunt ne omnino loquerentur neque doc

rent in uomine Iesu. Quare iubent Apostolos secedere

haud dubie non alio nomine,nisi ut illi liberius super hoc negotio consultare possint, & ne Apostoli impia illorum audire possint consilia. Sed quid opus est multis consulu

147쪽

IN ACTA APOSTOLORUM. 7r erationibusὶ sola poenitentia,& fide,&obedientia opus sue irat, non longis & stiuolis consultationibus. Sed vide qua perplexi sint quam imprudentes, qua destituti omni comsilio .rauid faciemus, quiui,hominibus istiGOlim dii ad Ioan .rti Iudςoru proceres refere ur miraculu illud celeberrimit, quando Christus resuscitauerat Lazarum , etiam cogebat consilium, quo coacto dicebant: Quid facimus3 quaa hic homo signa facit, si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Non aliter etiam hoc in loco consultant. Quid faciemus hominibus istis Τ Quid Τ rcmunerandine sunt m gnis donis,anne assciendi magnis contumeliisῖ Quid faciemus hominibus istis ξ non multa diuinatione opus est, interrogate Apostolos,& confessam diccnt vobis quid vos facere oporteat. Dicent vobis id quod aliis qui saluari cimpiunt : Poenitentiam agite & baptizetur unusquisque u

strum in nomine Iesu. Qind enim aliud praescribendum est eis, qui ipsa veritate compulsi & conuicti non habent quod contradicant, & qui ipsi ultro fatentur Apostol rum integritat m ὶ sed rursum discutiamus sngulas partes praetcbi textus. Proceres iudaeorum iubent Apost Ios extra consilium secedere, hoc per se impium non es set, nisi aliud malum intercessisset. Nam ita habet conciatiorum ratio, ut illi quorum causa agitur, non audiant

sententiarem collationcm. Si enim audirent,sorte malam

conciperent inuidiae suspicionem de illis quos sibi adue

sari audirent: verum aliquem indicta causta condemn, re, etiam apud Ethnicos grande piaculum a stimatum est.

Et probus ille: Nunquid lex nostra iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso & cognouerit quid faciat 3 Addit,

Conserebant ad inuicem. Et hoc laudabile est , ut in comserendis sententijs ac costiis alter alterum audiat: sc enim set ut imprudentium non probὸ expensa consilia emendentur, & prudentium ad executionem veniant. Vnde etiam decet unumquemque in Senatu suo liberὸ quae sentiat eloqui, nullius personae habita ratione. Fit enim interdum ut puer Daniel animaduertat ea, quae seniores illi Dan. 13.

non cogitant: sed hac de re alias. Sequitur. Quid faci Mus hominibus istisZApparet haec verba per contemptum dicta esse. Quare enim non dicunt: Quid statuendum est

super viris istis magnificis, qui tam diseite quae Religionis

148쪽

sint,exponunt, qui miraculum tam ingens operati sunt nihil possumus caelare signum quod fecerunt, notum factum est omnibus. Quid igitur longa deliberatione opus est & praestat apertum esse, quam occultum: sed audiamus consilium. Et comminando comminemur eis ne vltra loquantur in nomine hoc ulli homini. Hoc est consilium, rogas an hoc executi sintῖutique vocantes enim eos denunciauerunt eis, ne omninὁ non solum loquerentur, in nomine Iesu , sed de hoc ne hiscerent quidem. O imprudentes consiliarij, frustra haec mandatis.Nam veri sediui Dei non verentur minas hominum : sed qui ideo loquuntur ut hominum gratiam sibi concilient,iidem tacere solent ut hominum minas effugiant. Et Dominus Apostolis dixerat: Nolite timere eos qui occidunt corpus,mbmam autem occidere non possunt.&c. Sed pergamus.'cbosost. Petrus vero ct Ioannes refὁdentes dixerunt ad eos: Si iustum annotauit est in conspectu Dei mos potius audire quam Deu iudicat Cnon bis ChriΠο enim possumus qine vidimus oe audiuimus non loqui. Dei nomen Egregia haec est Apostolorum sententia,& ab omnibus attribui. hominibus, maxime vero Christianis consideranda,nimbrum quod Deus potius audiendus est, quam homines,im tellige si homines aliquid contra Deum statuere vellent. Sed rem apertius eloquemur. Non est dubium quin cre tor semper ac perpetuo omnibus creaturis praeferendussi, & illius gloria omnium gloriis anteponenda. Iam Otiam non est dubium, quin & creaturis suis debeatur ii nor, suaque reuerentia& obedientia. Sic in decalogo duae

sunt tabulae: in priori quid Deo, in secunda quid hominibus debeamus, exponitur. Quia vero Deus maior est homine, praecepta prioris tabulae maiora sunt, & ideo Gliam praeserenda praeceptis secundae tabulae. Quum igitur

iam aliquid praecipiat Deus quod homo prohiueat, quis

non videt Deo potius esse obtemperandum quam hominit Igitur hominum praecepta perpetu conserenda sunt ad praecepta Dei,ut si cum his conueniunt, compleantur: sn minus, porro respuantur. Si autem homines ide mandant quod Deus, iam propter Deum mandatum imple dum venit,non propter homines.sed hac de re forsan copiosius dicemus in caput sequens: iam expendamus verba

Apostolorum.Vos,inquiunt,iudicate an in conspectu Dei

149쪽

iustum sit vos potius audire quam Deum. Denunciastis inobis,volunt dicere, ne ultra loqueremur de Christo: at quam iuste illud denunciaueritis quis non videtὶ Deus iubet ut Christi verba & facta populis uniuersis depraedice- . mus: vos autem diris minis ne illud faciamus prohibetis Vlti iam obediendum Z uter contemnendus Θ Deus ne,an nos putidi hominesὶ Sed quid opus est multis verbisὶquid necesse est prolixius consultatiὶ vos iudicate & eloquimini quid vobis videatur super hac re. Ipsae conscientiae vestrae testantur Deo potius esse obtemperandum quam vobis. Quum igitur Deus iusserit nos Euangelium Dei praedicare, non patiemur nos vilis minis ab instituto nostro retardari. Non hic quaerimus quid hominibus benἡ consultum videatur, sed quid Deo: ergo non possumus quae vidimus & audiuimus non loqui. Quid viderunt quid audieruntὶ Christi incat nationem hin terris peregrinationem,miraculorum operationem, legis & prophet rum veram expositionem,& passionem: denique resurrectionem , in caelos assumptionem, & Spiritus sancti mis. fionem , atque reliqua quae a Christo in mandatis acceperant . Obseruandum hic diligenter quod Apostoli dicunt& docent probe iudicandum & expendendum esse, quid in conspectu Dei iustum sit. Eo enim omnia hominum consilia dirigenda sunt: non satis est iudicare quid e Rep. sit,sed ante omnia consderandum ne quid gloriae Dei, ne quid Christianae charitati praeiudicet consilium tuum.

sita comminantes dimiserunt eos,non inuenientra quom δε punirent eos propter populum e quia omnes glorifcabant Deum in eo quod acciderat. norum enim erat amplius O.

homo in quo factum fuerat sivium Clud sanitatis.Idem faciebant Christo. Saepissime enim Christum libenter interemissent,verum timebant plebem, quia illum pro Pro pheta habebat. Et cum nouissimὸ certo costituiuent Christum de medio tollendum,dicebant: Non in die festo,ne

sorte tumultus fieret in populo. Et cum Lazarus resusci- iratus multos mouebat ut in Christum crederent, consilium capiebant summi sacerdotes etiam Laetarum interfi- .cere,quia scut Ioannes testatur, multi propter illum abbbant ex Iudaeis, & credebant in Iesum: sic hoc in loco ni- ,hil aliud vetentur Principes Iudaeorum,nisi quod mirac

150쪽

lo hoc manifestato,plures credituri sint in Christum .Pr hibent ergo Apostolis, addentes etiam minas,ne aliquid posthac loquerentur de Christo. Sed quare non occidunt eos,ut tuti sint posthac ab illorum inlultationibusὶ quia

non inueniebant,inquit Lucas, quomodo punirent illos. Non deerat animus,aderat malitia,sed deerat occasio,quet sola malitiae opus est. Timebant enim plebem,non timebant Deum, cuius filium paulo ante crucifixerant. POp

tum timent,qui scilicet fortὸ saeuiisset in primores,si Apostolos occidere parassent. populus enim non calumni batur,sed magnifaciebat miraculum illud. Quis enim non admiraretur nominem qui per quadraginta annos cla

dus fuerat,vnico quasi verbo a priuatis & nulla saeculi h ius dignitate claris sanatum Igitur audientes populum magnis laudibus miraculum illud evehere, non audebant aliqua poena assicere eos, per quos miraculum fuerat factum: unde si iuxta hominum iudicium loqui volumus, nihil remorabatur primorum maliciam, quo minus vid licet Apostolos interficerent, nisi timor plebis cuius stilucet timebant seditionem: verum si iuxta veritatem ipsam loqui reluerimus,ille impiorum reprimebat conatus, qui etiam Apostolorum crines in numerato habet. Neque nim volebat Apostolos suos ab initio praedicationis suae morti tradi, sea voluit ut prius mu itis in locis iacto verbi Dei semine, postea tandem sanguinis effusione Euang lium Christi obsignarent. Dimissi autem mene uni ad suos,

edi annuntiauerunt eis quanta ad eos principes sacerdot- ρο Semores dixissent. Nunquam tam seuere ac crudeliter patitur Dominus suos asstigi, quin semper tristibus laeta,ita licibus felicia admisceat , neque patitur nos tentari supra id quod possumus sustinere . Si enim piorum triabulationes nulla interrumperet consolatio, possent impii iudicare ipsam pietatem Deo esse exosam : si autem pij semper in noc saeculo suam haberent prosperitatem,viderentur illi propter hanc omnia facere. Sed iuuat super haere audire diuu Augustinu lib. .de ciuita. dei cap. 8. Placuit diuinae prouidentiae, inquit, praeparare in Posterum bona iustis quibus non fruentur iniusti, & mala impiis

quibus non excruciabuntur boni. Ista vero temporalia

bona & mala utrisque voluit esse communia,ut nec bona cupidius

SEARCH

MENU NAVIGATION