In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

eupidius appetantur quae mali quoque habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur,quibus & boni plerutaque afficiutur. Interest autem plurima qualis sit usus es earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur aduersae. Nam bonus bonis temporalibus nec extollitur,nce malis frangitur:malus autem ideo huiuscemodi malis panitur, quia felicitate corrumpitur. ostendit tamen Deus saepe c-tiam in his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio reseruari putaretur. rursum si nullum peccatum nunc puniret aperte diuinitas,nulla esse prouidentia diuina crederetur. Similiter in rebus secundis,si n5 eas Deus quibusdam petentibus euidentissima largitate concederet,non ad eum ista pertinere diceremus: itemq; si eas omnibus petentibus daret,no nis propter talia prς-mia seruiendum illi esse arbitrarentur, nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos & auaros. Hactenus August. doctE, pie, ac prudenter. Haec autem ideo hoc loci disserere voluimus, quia videmus sanctis Apostolis nostris non omnino deesse consolationein. Magna quippe consolatio est, siquis habet fidos & benevolos amicos in quoru sinus liceat tuto deponere , quidquid te vel ni testat, vel delectat. Vnde Apostoli a cocilio demissi statim ad suos concedunt, eisque omnia que contigerant ann ciant hoc quod Apostolis ad consolationem, reliquis autem ad aedificationeni proculdubio faciebat. Hoc enim facto docebantur qua sortitudine veritati patrocina lumst,& quam nihil possit humana prudentia contra Dei consilia. Sed ad contextum. uiti cumuandinent, unanimiser

levia runt vocem ad Deum,s dixerante Domine tu quiferisti caelum o terra,mare er omnia quae in en sunt, qui Spiritusa

cto per os patris nostri David pueri tui dixisti: ubrestemuerant gentes, oe populi meditati sunt inania ' inspueriint reges terrae,

o Principes conuenerunt in runum aduersus dominum,m aduersu, Christum eius. Vbi disicipuli Christi fuerint, vel quot illorum fuerint,& an omnes una congregati fuerint,ex Luca intelligere iam non possumus, licci non dubitemus iulos ut plurimum fuisse semper congregatos . Sed haec siue desamus, siue ignoremus paru refert hoc vero ad cruditionem nostram iacere debet,quod videamus illos Deo gra-

152쪽

tias agere communibus votis pro liberatione duorum postolorum petri & Ioannis .Et meritd hoc nomine Deo gratias agunt. nisi enim Deus principum furorem cohibuisset, nequaquam impuniti euasissent Apostoli illorum sanguinolentas manus. Qui cum audissent,inquit, videlicet quid in templo,quid in carcere, quid item in concilio

cum Apostolis actum fuerat, leuauerunt voce suam vn nimiter,& qui cum flentibus seuerant, cum gaudentibus iam gaudent. Hoc enim membrorum natura & charitas habet, ut male habente Uno aliquo membro reliqua triastentur, sicut hoc ipsum alibi declarat Diuus Apostolus. Neque enim pij hominis est proximi salute nihili facere, nedum de illius incolumitate tristari,vel de illius infeliciatate in sinu gaudere. Tu ia vide quam pie & qua The logicὰ omnia loquantur idiotae illi: Domine qui fecisti caelum, & terram, inare,& omnia quae in cis sunt. Haec d

sumpta sunt ex Psalm. a 34. In superioribus ab initio sese huius libri, dum in locu proditoris Iudae alius substituemdus fuerat Apostolus, illi autem ignorarent quem domunus iudicaret lata functione aptum,sic ordiuntur orati nem suam:Tu domine,qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, &c. Tum enim opus erat vi declararet Deus se esse illum qui sciret quid esset in homine, & qui solus scrutaretur renes & corca: iam veris quoniam Apostoli virtute ac sortitudine opus habent aduersus Principum consilia, prudentiam, & vim, item & ad operandum miracula,potentiam Dei extollunt,huius c5sideratione magis animantur,non dubitantes quin nemo possit resistere ei quem constat caeli,& terret,& maris tam conseruatorem quam conditorem esse. Quod vero dictit,

Qui spiritu sancto per os Dauid Patris nostri David pueri tui dixisti, non sic intelligenda sunt, ac si fortuitu a bonis Christi discipulis dicta sint sicut nos & precari & psallere

solemus sed cu magna attentione,& attentissima exam, natione. David enim a semetipso locutus non est, neque

ut illa loqueretur ab homine edoctus est, sed Spiritus san ctus per os Dauid locutus emunde Prophetiae illius nullo modo fallere possunt,& tutissime illis innitimur. Ia quod Patrem suum vocat David, haud dubie respiciunt ad pr

nussiones Dauidi de semini eius factas: quod vero Dauidi

153쪽

vocant puerum vel seruum Dei, etiam facit ad maiorem fiduciam & ut prophetiae maius pondus habeant. Vocant

etiam David seruum siue puerum Dei, quod ille semper Deo curae fuerit, & ab illo quasi fili i loco habitus, taceo quo David etiam typus Christi fuerit. Sed quid tandem dixit Spiritus sanctus per os Dauid : Quare fremuerunt gentes,& populi meditati sunt inaniae Astiterunt reges terrae,& Principes conuenerunt in unum aduersus Dominii, & aduersus Christum eiusὶ Desumpta sunt haec iuxta sudi putationem nostram ex psal. 2. Est autem totius Psalmi tola argumentum. Christum in terris conuersantem nobis cum, insatiabili odio Principes Iudaeorum ad mortem unque non destiterunt persequi, quemadmodum Euangelisca omnis patefacit historia. Quem deinde in caelos assumptum, inque patris dextera regnantem,& crudelius & n merosius gentium principes,& totius orbis praefecti addiderunt oppugnare: non ita quidam in semetipso sed in nomine & membris eius,ita ut Christi nomen ac regnum de terra prorsus delere arbitrarentur atque conarentur. Hos ergo utrosque Propheta in spiritu praeuidens quod futurum erat, saeua obiurgatione increpat, temeritatisque ac vanitatis arguit eorum audaciam detestans,& Dei iudicium aduersus eorum malitiam venturum proponens.

Deinde sub persona Christi,quem introducit de seipso loquentem, de regno eius & principatu super Ecclesiam ac omnem populum fidelem, te aeterna ipsius a Patre processione, de accepto a Patre dominio super omnes getcs, dό- que potestate iudiciaria, qua iusti quidem remunerantur,

peruersi autem conteruntur, Veritate omne patefacit. Portquae sub persena Christi loquentis interposita ipse ad exhortatione se couertes, monet eos ad poenitentia sese co- ferre,& Cliristianae se disciplinae submittere,ut ventura valeant terribile iram effugere. Sed audiamus caetu illusam ctu exponente psalmi illius priore parte. C. Me tenim mere tu tauitate Uta aduersus sancta tuum puerz Isumque mi xsi, Herodes oe Pontius Pilatuscis gentibu 1 or populis Israel facere, quae manus tua oe consilium tuum decreuerisit sciri. S tis aperta es haec accommodatio Psal mi ad principes, staniores, scribas,sacerdotes:& sic omnes hostes,qui in urbe Hierosolyma conuenerunt, egerunt contra Cluistin .

154쪽

Nota sunt enim hec ex historia Dominicet passionis, qu modo scilicet Herodes Christum i luserit, Pilatus cruci Ggendum adiudicauerit, gentes Mgcllaucrint, ac spinetana coronam capiti eius imposuerint, populus vero Israel haec omnia procurauerit. Probe autem hic consideranda & ex pendenda sunt fidelium verba, quum haud dubie Spiritu et sanctus illa per eos locutus sit. Vocant enim primo Iesum sanctum puerum , immo filium Dei: sic enim loquitur de interpretatur D. Hilarius in Plal m. r. scribens. Est igitur hic apertum testimonium deitatis Iesu Christi Domini

nostri contra omnes omnium aetatum haereses. Secundδ.

dicit Iesum a Deo unctum, hoc est, illum esse veru regem& sacerdotem, adeoque Melliam ipsum patribus iam olim in veteri lege promissiim. Huc pertinet quod Christus Z de semetipso apud Lucam in Iudaeorum schola dicit: Syb - 4 i, ritus Domini super me, eo quod unxit me, pauperibus euangelizare misit me,&c. Et in Psalmo ad Christum dici-FFUm. . tur: Dilexisti iustitiam & odisti iniquitatem,propterea un-Mebr xit te Deus Deus tuus oleo laeti tiae prae consortibus tuis. Qualis haec fuerit unctio qua Christus Dei filius ae Sernator noster unctus sit,ultra humanum captum est,& credi quidem potest, Pro merito autem exprimi non potest. Quod enim Christus a Deo unctus dicitur, nihil 1liud fgnificat uisi Deum esse de deo , & ut Ecclesia canit, Deum crum de Deo vero, lumen de lumine, & caei. Neque enim putandum cst Dei filium Seruatorem n . strum ideo vocari Christum , quod unguento aliquo externo & artificioso unctus fuerit hoc enim dictu & creditu absurdum esset sed ideo quia ab aeterno a Deo patre genitus est, modo quidem ineffabili, sed Deo non impos.cρμύ-x sibili ita ut Paulus dicat ipsam diuinitatem in Christo corporaliter habitare: In ipso, inquit, inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, & estis in il o repleti, &c. ae . si diceret: In aliis sanctis & electis Dei habitat etiam Deus sed spiritualiter, quia mouet & agitat, agitque & gubernat, sed in Christo corporaliter habitat, soc est, sic est in eo ut sit eadem persona cum homine Christo: sc est in Christo diuinitas, ut quidquid nos eius diuinitati. vel iam --, habemus,vel habituri sumus,per Christum nobis continuat. Huc referri debet quod in Evangelio Ioannis legu

155쪽

mus:Verbum caro factum est, & habitauit in nobis, ple- lnum gratiae & veritatis. Et statim: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Et in eodem tauangelio loquitur Ioannes de Christo, quod huie Deus Φρ ' hnon ad mensuram dederit Spiritum sanctum. Dictum est autem figura prouerbiali, Dat ad mensaram, pro eo quod est, dat parce & mediocriter. Qui enim largiter & ei sedat, nod metitur quod dat aut numerat, sed cumulatim profundit. Ioannes Baptista ad mensuram accepit spiritum,sicut & reliqui sancti : unde nequaquam potest Christo comparari, tantum abest ut aequiparari queat. Vnctus est enim Iesus Spiritu lancto, siue oleo laetitiae prae consortibus suis, hoc est, ultra & supra consortes suos, ut purem nunquam sit habiturus. Sed breuiter hanc rem expediemus. Claristus iuxta diuinitatem, siue diuinam suam naturam ab aeterno vnctus & sanctus fuit, nimirum unus

cum patre & Sancto spiritu Deus s Spiritus enim sanctus patris & fiiij spiritus perpetuo existit): secundum vero humanitatem suam statim in ipso conceptus, initio unctus& sanctificatus est, ut quem intemerata virgo Maria de spiritu sancto concepit. Quod si simpliciter rem expedire voles prima illa Ecclesia totam salutis nostrae administrationum per Christum operatam vocavit unctionem. Sed iam sequentia videamus. Conuenerunt, inquiunt, Her

des & Pilatus cum gentibus & populis Israel sacere, quae manus tua & consiliu tuum decreuerut fieri. Non dicunt Pilatum de Herodem cum compluribus suis secisse quae ipsi decreuerat, sed quae Deus decreuerit. Quantum enim in Pilato & Herode, & Gentibus, & Iudaeis situm suerat, volebant & conabantur.& Christum & huius nomen de terris tollere, sed quia manus & consilium Dei prohibebant,frustrati sunt conatus illorum. Deus en decreuerat per mortem filio sui redimere genus humanum, hoc quod neque Herodes neque Pilatus , immo neque totus mundus prohibere potuit,viciique omnes neruos suos eo

intenderit .voluntati enim Dei quis resistet Qu9d igitur per in ortem Christi nos redempti tumus, non est quod Pilato vel herodi, vel Iu icis, vel Getibus gratias agamus, qui hoc non habuerunt in votis, sed Deo qui malitiam illo- tam in nostrum bonum venit. Rutias hic admonendi

156쪽

estis, ne homines excusare volentes, Deu iniustitiae accusetis. Scio hos esse Satanae conatus,vi hominibus peccatorii excusatione persuadeat, Deu aute iniustitiae arguat. quod

enim in paradyso semel secit,hoc nunqua facere cessat. Et omnino prς postere ia agut multi homines, si bona si quet operatur sibimetipsis, mala vero quς operatur. Deo ascria bul,quu omnino diuersum facere debebat. Hinc olim Caiani illi haeretici,qui etia Iuda, tanquam eu qui co si iij Dei promotor fuerit, beatificabant, sed impie & iniuste. Non enim tradidit Iudas Christum ideo, vi nobis crederet in salutem, sed per ignorantiam & aemulationem, & auaria Lib .r .lom. tiam, & Dei abnegationem. Nam tametsi scriptura dicat,3as. 38. Vt Epiphanius scribit absurditates in extremis diebus per

nos perficiendas: non tamen omnino aliquis ex nobis qui iniqua facimus, excusationem inuenerit, scripturae testimonium producens vaticinantis haec futura esse. Non enim quia dixit scriptura facimus, sed quia facturi eramus,

scriptura praedixit propter Dei praenotionem. &c. Et nunc Domine restice in minas eorum, da seruis tuis cum omni Mucia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sa-

litates, oe signa, sprodigia feriter nomen sane iusἰν tui Iesis.

Sensus est, ita tandem futurum, ut libere & intrepide loquantur verbum Dei ad populum,si ille porrigat manum& adiuuet loquentes addita virtute signoru. Tu,inquiui, qui iam iam filium excitasti, & ad dexteram tuam exautasti,istorum quoque minas infringe, & praesta ut & verbias vincat,& serui veritatis tuae cum dicendi libertate,tum agendi potentia spectabiles efficiantur. Sed more nostro rursum ab initio excutiamus singula. Nunc, inquiunt, o Dne,vide minas eorum. Tu dominus noster es,ad te ergo confugimus: tu dominus es,tuu negoctu agitur, nos serui tui sumus.& sicut no nisi ea quet iubes facere debemus: ita nihil nisi tu adiuueris implere ac perficere valemus. Aspice itaq;,o Dne,in minas eoru,magistratus scilicet,sacerdotii, α reliquorii capitum, qui diris cominationibus nos ab Euagelij praedicatione prohibere contendunt. Tantς illorusunt minae, ut nisi tu nobis dederis fortitudine,nemo nostru posthac vel de te hiscere audebit. Nuc itaq; dii nobis tam crudelia minitantur, & du iussis tuis ex animo parere accingimur,da nobis seruis tuis cu omni fiducia loqui ve

157쪽

bum tuum. Vides quid Apostoli hoe loci petans non am- i. ZZ.biunt humanas dignitates, non carnales potestates aut magistratus, non gloriam popularem: sed quidὶvt valeant loqui verbum Dei, non vana Iudaeorum vel Gentilium somnia , & illud valeant loqui citra trepidationem cum magna fiducia ac liberrime. Vtrunque donum Dei est, &loqui verbum Dei,hoc est,nullos errores, nullas haereses, nullaque hominum figmenta,& illud cum magna fiducia loqui posse. Vnde & Paulus ad Ephesios scribens inter alia dicit: Et ad hoc ipsum vigilantes in omni instantia&o secratione pro omnibus lanctis & pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Euangelij, pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. DeindErogant ut Deus velit extendere manum suam,nost est,exerere potestatem suam ad facienda signa & prodigia, dc hoc per nomen fili j sui Iesu. Vtrisque enim offendebantur Iudaeorum proceres,& praedicatione Euangelij,& pMiratione miraculorum. Atqui Apostoli mira virtute opus habebant ad probandum vocationem suam ex Deo esse. Iudaei enim signa quaerunt: qua de re etiam in superioriabus diximus. Adde quod miracula quae fiebant ab Apostolis in nomine Iesu,multam auctoritatem,magnamque fidem conciliabant praedicationi Apostolorum. Non iam difficile est creditu eum esse filium Dei, in cuius nominis appellatione tanta vis, ut etiam mortuos per illud reuocare possis.Tu vel hoc unicum hic disce,ut magni facias verbi ministerium, pro cuius prosecta tanto, serio Christi fideles rosarunt. Sed his absolutis quid exor rint Apostolici vici quaerendum est.

Et quum orassent, motus sit locum in quo erant conIregati. Et repleti sunt omnes Spiritusandis, s loquebantur merbum Dei cum fiducia. Solet aliquando Deus voluntatem suam e

ternis quibusdam signis patefacere, ut fideles confirme tur,& infideles ad fidem conuertantur. Quid enim hic tremor loci aliud significat nisi voluntatem Dei Θ Quam v luntatem Dei3Fὁd exaudierit illos orantes, veritque eis dare eum fiducia loqui verbum Dei. Declarat item tantam esse suam potentiam, ut non solum homines, sed α niuersam terram concutere, immo de funditus si velit,

158쪽

perdere possit. Sic quondam Salomone in templi dedic

tione orante,etiam signo externo declarauit Deus se exaudisse orationem Salomonis descendit enim ignis de cetio, & deuorauit holocausta& victimas, & maiestas domini implevit domum. Sic Daniele pro populo suo deprecante, venit angelus Gabriel,& sua reuelatione testatus est precationem Danielis exauditam esse. Hoc loco autem docemur piorum preces perpetuo a Deo exaudiri, sic ut si etiam non dat quod volumus, det tamen quod malumus.

Sic enim loquitur August. Exauditae itaque sunt preces fidelium sic,vt repleti sint Spiritu sancto, & locuti sint verbum Dei cum magna fiducia. Sed dicat hic aliquis: Quid

hoc 3 nonne in die Pcntecostes acceperunt Spiritum sanctum Z Qiud igitur ait Lucas, ipsos nunc esse spiritu repletos Z num interim post diem Petecostes Spiritu sancto ca rueruntξnequaquam: Sed tunc dicuntur sancti Spiritu sancto repleri, quando se maxime in hominibus vis Spiritus sancti exerit, sic ut hoc ipsum non solum qui eo aguntur,

sed etiam alij intelligant, cert6que iudicare possint quidquid agitur, diuinitus non humanitus fieri. Adde quod Spiritus sanctus aliquado videtur se subtrahere, facItq; vehomines sibi videantur quasi omni auxilio destitutii se tandem sit ut dum magno desiderio a piis postulatur, in sus gratiae suae splendorem immittat. Sic hoc in loco, de hoc tempore non est dubium, quin fideles illi Hierosolymis captis duobus primoribus Apostolis in magna anxietate fuerint,apud semetipsos perpendentes quam dissicile sit Euangelium praedicari & prorogari, reluctantibus omnibus viris principibus. Sed adest spiritus consolator, α reddit ipsis animos, additque fiduciam,vi contempta hominum potentia de solo Dei patrimonio sint securi. Hate autem nos non sic audiemus,quasi ad nos nihil pertineat, sed potius haec omnia vertamus in usum nostrum. Quum

enim videmus nobis non omnia ex voto succedere, sci

mus Dei hanc esse consuetudinem, ut aliquado sinat suos intelligere,quid quatumue possint ab illo destituti. Deinde agnoscentes nostram infirmitatem recta ad Deum co-

fugiamus, ab illo postulantes cum magna fiducia, quatenus nobis impartire velit Spiritum illum Paracletum, qui nos consolati pergat in omni tribulatione nostra.

159쪽

quisquam eorum quaepossidebat aliquid suum esse dicebat,sederunt ita omnia communia. His nihil aliud fgruficat Lucas, nisi fraternam & vere Christianam charitatem apud illos neophytos obtinuisse, ut inter eos nullius inuidiae vestigium appareret. Diuus meus Augustinus hunc locu puticherrime enarrat Sermone de verbis Apostoli 11. sic inquiens: Legimus in libro qui Apostolorum actibus asseribitur,tantam sub memoratis viris deuotionem plebis suisise,ita populi Christiani floruisse primitias ut post accepta fidem nemo domum propriam ubi defenderet, & nemo suum aliquid vendicaret: sed iure fraternitatis essent illis

cuncta communia scilicet ut qui eodem consortio religionis tenebantur,eode consortio fruerentur & vitae,hoc est, ut quibus erat una fides, esset una substantia, quibus erae communis Christus,communis esset & sumptus.Nefas Gnim putabant religiosi viri eum sibi participe non asscire in substatia, qui particeps erat in gratia: atq; ideo charitate

fraternitatis omnibus communIter utebantur,&c. Sed examinemus verba Lucet. Multitudinis autem credentium Grai cor unum,& anima una hoc est,in omnibus concord

bant, in nullo dissentiebant, erat eis una fides, na spes,e dόmq; charitas. Ecce quam bonum, ait Psaltes, & quam Psa .isi iucundum habitare fratres in unum . Et ad hanc unitatem exhortatur nos alibi Paulus,dicens: De caetero fratres ga I. Cor. I3. dete,persecti estote, exhortamini, idipsum sapite, pace habete,& Deus pacis & dilectionis erit vobiscum. Sed unde nobis liqc Se tanta felici triZaudi rursum Psalmographum: Deus in loco facto suo,inquit, Deus inhabitare facit Enius Psal. ε .moris in domo,hoc est, Deus in loco sancto & tranquillo habitat, nec quisquam illum vel molestare vel deturbare potest,& idem ipse per gratiam suam donat,& facit vi qes alias inter se per omnia discordaret, in bona pace vivant. In hunc sensum multi sunt Scripturarum loci, qui testa tur Deum esse pacis & tranquillitatis auctorem & largitorem.Vnde D Paulus ad Romanos scribes,hisce verbis im- Rom. Is precatur illis pacem & cpncordiam: Deus autem patietiae M solati j, inquit, det vobis idipsum sapere in alterutrum

secundum Iesum Christum,ut unanimes uno ore honorificetis Deum & patrem Domini nostri Iesu Christi, &α

160쪽

Vtinam o mihi charissimi haec ex animo perpenderemis quid scilicet sit: Multitudinis credentium erat cor unum&anima una in Domino. Quid enim est quod omnes Christiani vocamur,omnes eandem salutem speramus: eadem oratione utimur,de eisdem Sacramentis participamus, tamen nulla est inter nos concordia nec corporalium, nec

spiritualium rerum: Sinῖuli suas habet singulas fides alter ab altero in praecipuis fidei articulis dissentit, odiis & inubdiis oppleta sunt omnia: ut iam non possimus dicere mau. torum eredentium unum esse cor & anima, sed paucorum credentium, si modo tales credentium appellatione digni sunt esse diuersa corda,diuersos animos, & multiplicatam aut potius nullam fidem. Sed quid efficia querulando3iam saepius admoniti estis & a magistratu vestro & a me stpis. sim3,ut si non semper,vel statuta hora ad sonitum capanet illius componeretis vos ad precationem pro pace Ecclesiae impetranda: veram eo usq; quorundam progressa est malitia,ut ipsi non solum non precentur, sed etiam alios precantes impio c5 temptu irrideant. det Dominus ut in tempore resi istamus. Addit Lucas noster. Nec quis'; eorum quae pol si lebat aliquid suum esse dicebat,sed erant illis o- Innia communia hoc est,sicut ipsi agnoscebant quod sibi-

ipsis Deus sese totum dedisset:ita & illi quidquid erant de

habebant,fratrum commodis consecrabant. Sic impartie-- bant suas res confratribus, ac si horum Sc non illorum eo sent. mundus hic tales Euangelicos non habet. Sunt enim qui etiam aliena vi occupant,tantum abest ut sua aliis impartire animos inducant: immo vul3atissima est inter eos. qui iam Christiano nomine maxime censeri volunt,ut sua temporalia bona arcis insudetes per fas atq; nefas alienisi Dau. 3. inbient opibus. Sed quid ait Ioannes 3 Qui habuerit substantiam huius munii,& viderit fratre suam necessitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ZVerum hac de re in sequetibus plura. s quitur.Et virtute magna reddebaut O Ostoli testimoratum rosurrectionis Iesu Christi DomMi ub=rcWgratia magna erat Momuib.illis nes enim qui quam eges erat inter illas. Aperta sunt haec, nisi forte aliquem moueat, quare dicantur testimonium dare tantum resurrectioni Christi. Sed hae de re tum in superioribus nos dixisse memitamus. Totam ne

SEARCH

MENU NAVIGATION