In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

socium Christi hoc in loco resurrectionis Domini nomine significatur: nec aliquid magis occultare studebant primores illi Iudaeorum,atq; quod Christus a mortuis resu rexisset. Hoc enim concesso quidquid reliquum de Christo magnifice praedicatur, facilla me etiam creditur. Quid enim impossibile illi,qui suapte virtute a mortuis resurge' re potuitinec aliud de Christo dici tum potuit,quod disti-cilius & Apostolis & reliquo populo persuaderi potuit a

que quod vere corpore & animo a mortuis resurrexisset.

Lucas itaq , hoc loco dicit,quod D. Apollo li testimonium perhibuerint resurrectioni Christi,& hoc virtute magna: quod gon solum de miraculorum operatione, sed etiam animi alacritate & fortitudine dictum esse intelligimus. In precatione sua in haec verba precati suerant: Da seruistis cum omni fiducia loqui verbu tuum . dedit ergo Dominusn discipuli acceperui quod orabant: erat enim magna gratia in omnibus illis. No solum Apostoli,sed & r liqui Christiani Euangelium Christi magno spiritu profitebantur admirandis signis illi fidem cociliabant. Quid di hic gratiae nomine misericordiam,beneficentiam & h

manitatem intelligamus ut sit sensus magnam humanit tem in illis omnibus siti sse,ita ut alter alterius onera,iuxta Pauli doctrinam ,libenter portauerit,alter ex animo alteri benefecerit :& sic pulchre sequitur. neq; enim quisquae-ges erat inter illos. Sic enim diuites suas diuitias communicabant,ut etiam illi qui alioqui tenuioris fortunς erant, tamen nulla re indigebant: & credibile est hoc.Vbi enim ditiores facile tribuunt de suis, & egeni etiam paucis sunt contenti, ibi nulla potest egestas aut inopia esse: at ubi

pauperes nulla re satiari volunt, & ditiores more suo tenaciores aequo esse volui, ibi necesse est ut nunquam non in magna inopia luamus. Sed ad contextum.

Quotquot enimpossesbres domori ni ae agrorum erant endentes afferebantprecia eoru qua vendebant, oe ponebat antepedes postolorum.Diuidebatur autem singuli prout cuiq: opus erat.

Hac de re etiam in superioribus Asputatum est.Tu itaq; rursum negocium hoc diligenter expendas velim. Quod enim aliqui hic vendunt domos & possessiones suas, non ex aliquo praecepto faciunt, nemo enim hoc illis iusserat:

sed sol a dilectione fraterna moti illud ipsum faciebant

162쪽

Vendebant, inquit, domos, vendebant 3c agros, & acee piam pro illis pecuniam ponebant antepeaes Apostol rum, hoc est, in potestatem Apostolorum dabant, ut isti pecuniarum illarum diuisores essent. Et diuidebant quidem illi, Apostoli videlicet, acceptam pecuniam in usus fidelium, prout cuique opus erat. Quid igitur hinc disci- mastanne quod nemo Christianus sit vel dici possit, nisi qui omnem substantiam suam in usus pauperum distribuerit, & emendicato pane vixerit3 nequaquam hoc conuinces ex aliquo sacrae scripturae loco: sed hoc videmus ouanta suerit charitas inter Christianos primitiuae Ecclenae, &discimus ut horum exemplo fratribus indigentibus libeter de no stris facultatibus impartiamus. Et si gloria Dei, vel Ecclesiae prosectas postulauerit , docemur etiam omnia quae possidemus fratribus. immo & impio- Iam malitiae relinquere. Caeterum qu bd Anabaptistae hodie dicunt non esse hominem Claristianum eum qui propriam habeat substantiam, nouum non est: nam tales m

ligni serpentis sibilos iam olim Sc audiuit & refutauit E . esesia sancta atque Catholica. Illius si quidem malitiosae

opinionis ante multos annorum celenarios saerunt Ma-

e moribψt nichaei, ad quos sic scribit diuus meus Augustinus: Quid rectesis C calumniamini quod fideles ac iam baptismate renouati bolica cora' procreare filios & agros ac domos. pecuniam que ullam ra, fastob. possidere non debeant 3 deinde ex Paulo docet fidelibus b. I. c . s. illa omnia concessa fuisse ab Apostolo . Quin & diuus Q. Aurustinus de haeresibus ad Quod vult Deum, recenset inter alios haereses Apostolicos . quibus asscribit quod

omnes imporalium rerum possessores vita aeterna e

. cludunt. Meminit horum etiam alibi Epiphanius Comstantiae Cypri episcopus, Tom. Idib. 2. cap. 6 i. Sed quoniam super hac re in superioribus multa diximus, & in sequentibus rursum nobis eius rei mentio facienda est. his

quae diximus contenti,aa sequentia contextus progre diamar. Iosepb aure qui cognominatus ειε samabas ab solis, quod cliuterpretatumstius consol itionis, Lemtes, Cypraua

genere, cum haberet agro, vendidit erem. π attulit precium,

posuit ante pedes νοοῖ οἰοrum. Quoniam Lucas dixerat Christianos vendidisse substantias luas, ne quis con ctum arbitretur, bominem magni nominis producit, l

163쪽

nem etiam multis nominibus nobis commendat. Ne- t O que enim vile quid ars inaes quod Apostoli illi immut,

runt nomen, & tam honesto nomine illum decorarunt ut vocaretur Barnabas, quod Lucas ipse interpretatur idem esse quod filius consolationis . Ex utroque certe testamento apparet, quod etiam Deus ipse amicis suis immutarit nomina, ut Abrahae, Iacob: in nouo vero Sim rem vocat Petrum, filios vero Zebedaei Boanerges, hoc est, filios tonitrui, quae omnia quam vim habeant,& quid portendant non est huius vel loci vel operis ad viuum discutere. Sic & Apostoli, quod hic Lucas testatur, immutauerunt Iosepho suum nomen, ut postea vocaretur Barnabas, hoc est, filius consolationis. Sed unde illi hoe& tam a uetustum nomenὶ ex Luca non liquet: unde nobis vetitum non est, varias & multas eius rei dis uirere sue occasiones siue caussas . Nam si sorte Ioseph a Deo multum consolationis accepit, non immerito id nominis .

habet. Nam & alibi virum dolorum legimus, qui multa passus est, & filium perditionis, qui perditioni destinatus est : sic filii irae, qui Dei iram meruissent, sic fili j tenebrarum, sic flij lucis alibi appellantur . Secundo quoniam

sorte peculiarcm gratiam habuit alios consolationibus eis cacibus consolari, id nominis accepit. Tertio, quod mihi propius ad hoc iustitutum pertinere videtur, hinc illud nomen Barnabae inditum, quod etiam vcnditione . propriae substantiae inopiam aliorum subleuare non dubi- tauerit. Sed hac de re plus satis . rc sic in hic inuchi,&quidem meri id in eos, qui vcl ex odio vel per conicmptum solent aliis vana imponcre nomina, quae aliquando Icssimarum rerum varias & multas occasiones date sment. Arguendi etiam sunt ij qui sua propria nomina occultantes, noua sibimetipsis confingunt, quorum occasone haud dubie multis imponunt. Nec corum hici bibuisti possumus , qui baptizaudis paruulis malunt veterum Iudaeorum, quam Christi martyrum nomina imponere : tantum nimirum conceperunt odium aduersus Ecclesiam Christi. Sed haec hactenus . Caeterum quod Imeas noster Barnabam vocat Levitam, non obiter tantum consderandum est, sed hinc coniiciendum, quod non t

tam ex plebeiorum, sed etiam ex Sac dotii ordine rua.

164쪽

ti ad Christianismum aspirarunt . Hic itaque Barnabas cum haberet proprium agrum, & hoc pro voluntate sua uti posset, vendidit illum, & attulit precium,& posuit ante pedes Apostolorum, nimirum propter hoc , ut ipsi

cx precio distribuerent egenis quantum cuique opus esset . Ex hoc discimus vi bona nostra temporalia, quae nobis Deus liberalissime concessit, libenter cum fratribus nostris communicemus, & si uando pauperum cura nobis commissa est, illos ex animo & fideliter curemus . Sic enim loquitur diuus Ioannes: Si quis habuerit substantiam huius mundi, & viderit fratrem suum egere,& clauserit viscera sua ab eo, quomodo est charitas Dei in illor Et Christus ait: Qui fidelis est in minimo . & in maiori fidelis est, & qui in modico iniquus est, & in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo Mammona fideles non nustis, quod verum est, quis credet vobisὶ etsi in alieno fid les non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis3Verum

quoniam hac de re s*pissime nobis dicendum est, hic pret- senti capiti sit imposita finis.

Ir autem quidam nomine O an cum S

i phira uxore sua vendidit agrum, oe fraudauit de precis arei conscia uxores a,ma sterem par-

tem quandam, ad pedes postolorum posuit.

i Verae ac sanctae pietati nunquam non sese . immiscere conatur nefaria hypocrisis, MSatanae ministri perpetuo volunt Simij esse ministrorum Dei. Ab initio hoc incepit, & in finem usque mundi sic perdurabit. Abel verae pietatis, Cain vero impiς hypocrisis simulachrum gerit. Vterque offert , sed alter tantum Deo placet. Placet Abel Deo, Cain displicet. Ille poti ra offert, hic nihil tale , sed forsan deteriora . Sed, audi mus historiam, pulchram quidem, sed horrore plenissimam, hoc quod quae statim sequentur,declarabunt. An nias quidam erat haud dubie Hierosolymis & coniugem habebat nomine Saphiram, hic vendidit agrum. Quare hoc Z quia viderat idipsam multos alios Christianos iacere . Et fraudauit de precio agri, hoc est, partem sibi pe-

165쪽

emiarum seposuit. Quare hoc facit3 quaeras quare hoc' Quare Ana non quia tale quid ab aliis Christianis fieri cognouerat, mrus e fansed quia Satanas tale consilium dederat, hoc quod ex se- re voluerat. quentibus manifestum fiet. Duo autem sunt pessima viatia quae hic Ananiae cor Cbsederunt: ambitio nimirum,dcinfidelitas siue auaritia. Nam cum animaduertisset inter Christianos laudabile, gloriosum, & celebre haberi sua

bona in commune conferre, & videbat Barnabam, cuius proxime meminimus, hac potissmum ratione tam pro clarum cognomen assecutum esse,atque ab omnibus piis ob beneficentiam suam mirum in modum commendari, affectabat & ipse cum uxore sua honores & laudes, & cupiebant utrique non minores aut illiberaliores haberi. Itaque facultates suas vendunt,& allatam partem ali- O bitis.

quam precij Apostolis distribuendam exhibent, ut & ipsi

cognomen aliquod beneficentiae suae monumentum ab Apostolis, & gloriosam nominis sui famam inter alios Claristianes sortirentur. Quare vero partem seponuntiquia non credebant Christi negocium quod tue ab Ap stolis tractabatur, diu inter tot minas Pontificum, & pe secutiones principum perdurare posse : nec credebant, etiamsi Christiamsinus procederet, bene dictionem domini tam efficacem esse, t paucis opibus innumeram populi multitudinem nutrire queat. Proindὰ communicato inter se consito ipse Ananias cum uxore sua Saphira, seponunt clam aliquid de precio facultatum suarum, ut si vel secta deficeret, vel collatae in commune opes absume- Auaritia. rentur, haberent ipsi unde viverent, quantumcunque t dem alij egerent vel clarirent. Habes ergo iam consilium Ananiae & Saphirae, quod illis non Spiritus sanctus, sed spiritus malignus indiderat : non sic faciebant reliqui Christiani, sed longe alia ratione incedebant. Venditis enim agris vel domibus, conferebant precia diuenditarum suarum possessionum in commune,non sui compen-

dij aut gloriar humanae gratia, sed ex mera dc simplici Gde in Christum atque charitate in proximum: squidem credebant Christum esse verum illum Messiam, qui sibi studentes & adhetrentes Christianos nunquam destitu ret. Primum qu rite regnum Dei, ait Christus, & iustiatum eius, & liac omnia, que scilicet ad corporis suste

166쪽

. tationem pertinent, adiicientui vobis . Sed non extra choream hic a quibusdam talis mouetur quaestio: erineti Vt nihil opum aut precii reponere liceti Cur igitur Ioseph militi ψli in AEgypto reposuit frumentaὶ cur Christus marsupium p οππε is Data commisit, ut in illo reponerentur quet Apostolis do- nabantur 3 Respondet ille, & pie & doctE, repositionum

G ' I- rerum suapte natura nec esse malam nec bonam, sed i I v ιλ- dicari ex animo reponentis . Si enim animus auerit pius ac fidelis, repositio erit pia . sic reposuit Ioseph frumenta, sic Christus nummos: si vero animus infidelis & auarus fuerit, repositio erit impia. Exemplum habes Exodi ist. Nam aliis quidem diebus, si quid de Manna usque in auterum diem reponebatur, computrescebat, & Vermibus scatebat: si quid autem sexta dae seu in parasceve reponebatur, integrum manebat. Quid haec sibi vult vari tio 3 nimirum significatum est eam repositionem, quae fit ex infidelitate & auaritia contra verbum Dei,frustraneam esse & impiam : eam autem quae fit ex fideli industria, es. se profuturam. Breuiter qui sic reponit ut magis confidat in diuitiis quam in Deo, & qui sic reponit, ut proximi commodum inuettat, uterque impius apud Deum i dicatur. Et fit plerunque, ut qui toti student accumulani dis opibus, nullam ex sua impia prouidentia capiant utibi 'Oser. II. litotem. Huc pertinent multa scripturae loca : nos pauca . adducemus : Alij diuidunt propria & ditiores fiunt, alij rapiunt non sua, & semper in cfestate sunt. Et ibidem: Qui abscondit frunienta, maledicetur in populis , benedictio autem super caput vendetium. Haberem hic commodam occasionem inuehendi in crudeles illos usur rios, quorum malitia & infitiabilis auaritia in caussa est, quo minus Dei donis commodὸ uti possitnus : sed nol

mus extra choream, ut aiunt, saltare. Audiuimus consi-

lium Ananiae & Saphirae : iam quam feliciter eis cesserit

audiamus. Dixit autem Petrus ad c naniam: ama, cur

tentauit Satanas cortuum mentiri te stirituisanem, oe fraud re de precio agris nonne manens tibi manebat menuudatum inrua eratpot late ' ut Ireposuis i in corde tuo hane rem 'non es mentitus hominibus,3εu Deo . Audis quam serio sὰ Petriis Ananiam increpet,quam seuere arguatὶinterrogatiunc lae enim eiusmodi magnam vis ementiam testantur. Sed

167쪽

discutiamus singulas partes. Anania, cur tentauit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sincto,& fraudare de precio agriZAudis Spiritum veritatis,audis & spiritum mendacij. de utroque testatur Euangelium, quia Satanas mendo est,& pater mendacij: Spiritus vero sanctus, spiritus verblatis est, ergo Satanas tentauit cor, siue ut alii legunt, im- suta M IMpleuit cor Ananiae, hoc est, inspirauit, suasit, non coegit c git. Ananiam Satanas. Suadere enim potest,compellere vel vi 'adigere ut malis consentiamus non potest. Quid vero persuasit Satanas Ananiae ut mentiretur Spiritui sancto,noc est, ut decipere conaretur Spiritum sanctum. Spiritum sinctum ξ utique non alium. Nam Spiritus sanctus Quomodo

perpetuus Ecclesiae custos & dux est quo illa & regitur me titio sie& defenditur: vnde quisquis Ecclesiae iniuriam facit vel Spiritui sancalumniam, non in homines mortales, sed in Deum in res AnauuM.

mortalem peccat. Sed qu6dnam est mendacium illud 3 Et . fraudare,inquit,de precio agriZhoc est, tibi partem aliqua

reseruare, nec tamen eius velle accusari λ Fraus enim&mendacium est dum aliter loqueris, & aliter facis vel cogitas. Et tantae abominationis res est omne vitium, ut

tiam qui illud perpetrant, tamen eius nolint insimulari. Si Ananias certo persuasum habuisset in corde suo te non peccare, etiamsi reseruaret sibi partem aliquam accepti preci j, nequaquam occultasset: sed Satanas qui persuase- rarat Ananiae, ut hanc fraudem faceret, etiam persuasit, ut inefas illud conaretur occultare . Et talis certe mos & genius est Satanae, ut dum hominem ad peccati alicuius i. ' .petrationem inducere conatur, non aperiat peccatim

tum sed hoc ipsum omnibus modis c lare studet inducto vero & victo nomine statim peccatum exaggerat,& quatum damni in se habeat ostendit ut homo incipiat vel peccatum negar',vel propter admissum desipetare.Vnde iligenter hoc in loco sicut etiam ubique verba D. Petri expendenda sunt. Satanae opus est tentare&in peccatum inducere homines:eiusdem opus est hominem eo induc re,ut peccatum non agnoscat. Si enim agnosceret , & de illo poeniteret homo, iam facile posset ad indulgentiam peruenire. Exempla ubique i Scripturis obuiam tisi v .niunt eius rei de qua loquimur, ut non sit necesse nos es ea huc locum verbosiores esse. Adam,sua,Iudas tibi

168쪽

sunt:vnde recte in oratione Dominica orare iubemur,ssu centes. Et ne nos inducin tu tentationem. Signi ficat autem hic tentari siue in tentationem induci,non solum non totari s nam nemo sine tentatione vivit in hoc mundo sed tentationibus penitus immergi, assentiri, ac a tentatione superati. Et quoniam in mentionem tentationis hic incidimus , non grauabor paucis explicare quae sit differentiati,, inter tentationem qua nos tentat Deus, & inter com quavem G tennos tentat Satanas. Dicit enim Iacobus: Nemo cum te

Iacob. I.

at uos Satis ratur dicat se a Deo tentari. Deus enim intentator malorum est,hoc est, Deus non est mali suggestor, sed omnis boni auctor. Dicitur quidem Deus tentare, sed longe alia ratione intelligendum est,quam quum Satanas nos tent re dicitur. Deus tentat ut probet seu exploret fidem n . stram, non quasi nescius mentium humanarum , sed ve, nobisipsis ostendat, ac mundo manifestos faciat. Sunt Gnim plurimi,qui sibi probe in Christianismo profecisse via dentur, sibi persuadentes quasi toto corde Deo fidant ac adhaereant, idque priusquam sui periculum secerint: aecum aduersitatis procellae inciderint, tum demum reipsa comperiunt quam longe absint a perfectione iusticiae. Qias ob id tentantur ut sibi cogniti fiant, utque crudian- tur,instruantur atque probentur: qui vero reuera iam pij sunt,hi v t manifestentur glorificenturque a Domino te zeeI. r . tari perhibentur,sicut scriptum est: Vasa figuli probat se nax,homines autem iustos tentatio tribulationis. Diab ius vero tentat non ut instruat,sed ut subruat, non ut erudiat,sed ut euertat, ut mactet, & perdat. In hunc modum tentauit Ananiam, hoc quod historiae consequentia declarabit. Iam obseruandum quod Petrus hic fraudis accusat Ananiam, quum tamen quis putare posset hunc non potuisse committere fraudem in propriis bonis. Atqui pro cium illud iam non erat proprium Ananiar,sed pertinebat ad Ecclesiam,cui illud iam voverat. Ante votum erat Ana

niae: post votum vero non est Ananiae, sed illorum quibus libere consecrauerat. Vnde Petrus ad illum dicit: Nbnne manens tibi manebat,& venundatum in tua erat potest teὶ hoc est, vere ac prorsus tibi nemine reclamante man hat, nemo cogebat vendere, & si vendideras,nemo te cogebat precium adferre. nam seruare totum licebat. Ex

et rater

169쪽

IN ACTA APos TOLORUM. 82his verbis apparet communionem rerum primitiuae Eo Communia

clesiae neque coactam suille, ut ille qui non omnia un- rara tibera didisset & pauperibus dedisset Christianus non esset. n 'que talem qualem hodie somniant Anabaptistae. Libera Oenim fuerat illa communio & spontanea, ut qui abundaret , ex copia liberὸ & spontanee ina artiret egenti proximo quae vellet: qui vero ipse egeret finis bonis, non daret ex molestia neque ex necessitate. Valeant igitur Apostolici, Manichaei & horum soboles Anabaptistae,

qui habentes res proprias cano excludere conantur, nec pro Ecclesiae membris eos habent. Habet Ecclesia qui r nunclauerunt mundo, ait D. Epiphanius, & non inflatur contra eos qui adhuc in mundo sunt&c. Addit Petrus. Quare posuisti in corde tuo hanc renat tantum abest,vult dicere, ut haec sacere debebas, ut ne cogitare quidem debebas. Interrogabat enim Petrus cum admiratione, qua admiratur audaciam Anania qui aulus fuit lautum peccatum in corde concipere. Habent vero omnia verba Petri suam peculiarem emphasim. Quare posuisti in corde tuo etiam si Satanas ad hoc sollicitaret, debebas tentatorem repellere,suadenti repugnare,non in cor tuum admittere, non tam malis suggestionibus obtemperare. Habet etiam suam vim quod Petrus non exprimit statim peccatum

Ananiae, ut quod peius sit quam quod nominari inter Christianos debsat. Quare posuisti, inquit, hanc rem scialicet nefandissimam in corde tuo Et addit. Non es me litus hominibus, sed Deo. Quid hoc est dicere Z Ananias non defraudauit homines, sed Deum : quia quidquid inpios collocatur, hoc Deus in se collatum esse existimat. Qui vos recipit, inquit alibi ad Apostolos, me recipit, Mqui vos spernit, me spernit. Et quisquis Dei ministris iniuriam facit, non istis, sed Deo cuius ministri sunt, iniuriam fecisse putandus est. Unde illud Mosis ad Isiaelitas: Exodi. I

Noy est contra nos murmur vestrum, sed contra dominum. Sed haec suffecerint hoc in loco : nam quae huς via dentur pertinere, in sequetibus no immerito adii ciemus. Cudiens autem haec merba uantis,cecidit oe ex rirauit. Quomodo Antequam haec quae praelecta sunt Verba expendamus, Petrio cognω

mouere libet paruam quaestionem hic, quis scilicet Perro uirit sta de indicauerit . quanto precio Ananias agrum vendidisset. nauiae I ij auaui

170쪽

Non est ut putemus Petrum hoc accepisse ab empto Gbe , vel ab eis qui emptioni interfuerunt nam his non fuerat opus): credibile vero est quod illud per occultam sancti Spiritus inspirationem cognouerit,qui cognosce di modus & Prophetis &'Apostolis non fuit insolitus. Quis Helisaeo indicauerat auaritiam Giezi certe hic sp . rabat se omnia agere nesciente domino suo propheta. Sed quid Helisaeus Z Vnde, inquit, venis Gieziὶ Qui respondit: Non ivit seruus tuus quoquam. At ille ait Nomne cor meum in praetenti erat, quando reuersus est homo Naaman de curru suo in occursum tui 3 Nunc igitur accepisti argentum & vestes, ut emas oliveta & vineas , & oues & boues & seruos & ancillas: sed & lepra Naaman adhaerebit tibi, & semini tuo usque in sempiternum . Et egressus est quasi nix ab eo leprosius. Tria hie audimus quae ad historiam nostram non incommodequadrant. Ananias auarus, & Giezi auarus. Vterque peccatum suum non confiteri, sed occultare conatur: sed

an iae fraus non latet Petrum, nec Giezi auaritia Helisaeum. Giezi impune non peccauit, quia lepra perfusus est, nec Ananias impune dcfraudauit Ecclesiam. Nam audiens increpationem Diui Petri, cecidit in terram Rexspirauit. Pauca sunt haec verba, sed horrore plenissima. Qui d L cit Ananias ut morte repentina &subitanea plecteretur Z infideliter egit cum pecunia, quae ad sustentationem Apostolorum & reliquorum pauperum perib, nebat. O mihi Charissimi, qui habet aures audiendi a diat : qui non omoi humano sensu destitutus est, timore meri id concutiatur. Si leue peccatum arbitraris abuti bonis Ecclesiasticis, vel insequens poma te recte iudicare doceat. Sed qui sunt qui abutuntur rebus Ecclesiasticis& patrimonio Christi, aut quae vocantur bona Ecclesi 4 stica ξ ego rem omnem paucissimis demonstrabo. Bona Ecclesiastica, sicut etiam alibi diximus, ea vocantur quae a fidelibus data vel donata sunt, ut inde & Ecclesiae min, stri,& pauperes alantur & sustententur, ac templorum Maliarum aedium structurae conseruentur. Iam his abutum tur non tantum illi qui vi aut rapina, aut malo dolo illa in alienos usus vertunt, sed etiam qui ex illis bonis viventes, ossicio , propter quod beneficio utum , non

SEARCH

MENU NAVIGATION